Disputatio physica inauguralis de humani generis varietatibus : ... pro gradu doctoris, summisque in medicina honoribus ac privilegiis rite et legitime consequendis

발행: 1817년

분량: 64페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

31쪽

pressi; nMus quodammodo planior; Ossa malarum lata et rotunda. Americana gens quod ad formam eXternam magis hiunis est Mongolicae, quam ulli alii varietati. In statura, Americo- Indianus haud multum a Varietate Caucasiana dissert. In sensu morali haec est fortasse inferior omnibus aliis hominum nationibus. Ferox vultu; moribus crudelis; in ulciscendo implacabilis. Omnes incolae hemisphaerii occidentalis, exceptis Esquimauensibus regionem Americae maXime hyperboream incolentibus juxta circulum potarem, in hac divisione inclu

Sub-classes earum trium Varietatum diversarum admodum multae sunt. Quod autem ascriptoribus geographicis de iis, et notitia earum Characterum physicorum adeo Vaga et imperfeCta Sunt, ut ne enumerationem quidem earum Conati fuerimus.

De alia varietate generis humani vultu fortasse magis singulari, quam ulla alia, nune disserere licet. In qUa cutis niveo Colore eSt, aUt similis ei recenter mortuo; crinis capitiS, SU-

32쪽

DE HUMANI GENERIS perciliorum, aliarumque partium corporis ni-Veus est, CutiS Colorem referens, et Serica teX- tura : iris est Colore'pulchre roseo, et organa visus stimulo sibi proprio adeo mobilia, ut Albinus ne possit quidem aspicere, dum Clarius lucet. Hinc fit ut interdiu dormiat, et raro Sedem reliquit, nisi noctia. Constitutio Albina, ut fertur, multo mollior est, quam ulla alia in eadem regione. Haec rara Varietas hominum fuisse veteribus nota videtur, sub nomine Leum oethiopes, sive Albi Nigri. Apud hodiernos, qui eos primus memorat, fuit WAPERUs ' ; a quo ita describuntur, qui inter Indianos Darieni colore Cupreo tin Ctos non raro appareant. Indagationibus multo recentioribus repertum eSt, quod haec varietas non huic regioni restricta est, sed

in multis aliis conspicienda. Plerique in Africa degunt ; alii, sed pauciores in America; alii nonnunquam in Europa, insulis JaVae, et Ceylonii. Multae ros in historia hujus varietatis faciunt,

. Vide Walar's Account of tho Isthmus os Darien.

33쪽

VARIETATIBUS. 23 ut credamus non esse distinctam et indigenam, sed mere singulos a parentibus degenereS ; aut, quod magis probabile est, propria hujus ad conditionem corporis morbidam referri pO88e, quae fiet haereditaria, ideoque a parentibus ad liberos transeat per multas generationes. Color fit medius ubi liberi ex parentibus varietatum diversarum nati sunt. Omnes primi tribus originem, ut verisimile est, duXerunt, a generibus sui similibus. Hinc Credere oportet, fuerint in principio tot gentes diversae, quot sunt hodie varietates primitivae. Nuptiis eo modo inter se factis, lineamenta singulis gentibus propria tandem evaneSCunt.

PARS TERTIA.

DE STATURAE DIVERSITATE.

LONGITUDO sive altitudo Corporis humani multum variat in diversis singulis et inter diver-

34쪽

que, ac de hominibus ingenti magnitudine, et viribus. HOMERO narratur de genere pigmaeo cum gruibus Certante et et alii veteres scriptores de iis loquuntur, et regiones, in quibus habitant, saepe describunt. Hi rumores, ut bene cognitum, fabulosi sunt, et fide minus digni: et Pigmaei apud veteres nihil fuerunt, nisi simiae Caudatae. Νani in plerisque regionibus mere putandi sunt ut varietates fortuitae ; nati sunt plerumque eX parentibus Solitae magnitudinis ; et raro speciem suam continuant. Nanus minimus, de quo certiores facti sumus, in rebus Gestis Regiae Academiae Scientiarum apud Stockholm, in anno 1715, narratur. Hic nanus, Cui nomen erat Bebe, altitudinem digitorum transversorum triginta et trium vix attigerat, Cum mortuus est, annos viginti duo natu8. Inter gentes ob minorem staturam ConSpi- Ciendas, Lapponenses, EsquimauenSeS, et BOS-jesmani sunt. Horum primi vix quinque pedes alti excedunt ; multique non amplius quam

35쪽

VARIETATIBUS. 25quatuor ad quatuor cum dimidio. Esquimau- enses, et multi incolae harum regionum Circulum arcticum circumjacentium multo brevioreS, quam sunt Europaei. Bosesinani Africae australis plerumque sunt statura brevissima. Virorum altissimi nunquam attigerunt mensuram

amplius, quam pedes quinque et novum digitos : foeminarum altissima nunquam eXCessit

quatuor pedes Cum quinque digitis transversis. Praeter has, aliae gentes sunt multae inferiores CaeteriS, quae hanC terram incolunt. I 'AbbeLA CHAPPE, dum in Siberiae partem interiorem

iter astronomicum faciebat, per tractum terrae transibat, ubi incolae, mareS aeque ac foeminae, quatuor pedes in altitudine non excedebant. In partibus quibusdam insulae bladagascari, si fidem M. ROCHO Ι habeamus, incolis manus longissimae sunt, et hi in magnitudine et Corporis elegantia multo iis Cedunt, qui ad nostrum tempus in ea parte mundi eXistere reperti sunt. In regionibu8 juXta Circulos potares, ubi frigus per maXimam anni partem admodum dominatur, res necessariae ad victum quotidianum

36쪽

26 DE IIUMANI GENERIS sau Cae sunt, et vitae Commoda dissicilia paratu. Putatum est minorem staturam incolarum naturae Victus et rigori Coeli attribuen-

dam esse. Hoc tamen inspiciendo fide nostra indignum est. Unum plane huic objici potest, nempe, qUod eXempla sint in calidis rogionibus hominum minore statura. In partibus etiam terrae, ubi frigoris asperitas magna est, ac inquavis parte Greenlarid, ubi incolae eadem pericula et privationes patiuntur, homines videre licet altos, robustos, et bene formatos. Hi sunt populi ΝοrWegiae, Finniae ot Istandiae.

In omnibus regionibus, et in omni seculo, quidam statura et magnitudine insignes inveniuntur . Dum gradus hominum ascendimusa breviore ad altiorem, seriem videmus a digitis triginta tribus transversis ad decem pedes; sed medium est a quinque pedibus et sex digitis ad quinque pedes et octo digitos. A magnitude et ratione debita discessiones in historiis

omnium gentium memorantur. In Scripturis

Sacris de hominibus mentio sit, qui statura et viribus mirum in modum praediti sunt. De sin-

37쪽

VARIETATIBUS. 27gulis magnitudine egregia veteres Romani ac Graeci scripserunt. IULIUS CAP1TOLINUs dicit MAXΙΜILIANUM, imperatorem Romanorum, fuisse octo pedes cum dimidio altum. Gigas, Cui nomen est GALBA, ab Africa ad Romam adductus, et ibi pro spectaculo exhibitus, CLAVD1o CAESARE regnante, decem pedes in altitudine prope attigerat. Statura ORESTIS Undecim pedes cum dimidio fuisse dicitur ; et PROESEUS, quidam Graecus sophista, novem pedes fuisse fertur altus. Hodiernis temporibus innumerasere eXempla proferuntur de hominibus qui staturae ac magnitudinis tantum attigerunt, quantum mundus in quovis priore Seculo praebere

potuerit. Gigas, qui apud Rouen in anno 1 35 exhibitus est, a M. LE CΑΤ dicitur fuisse octo pedes et aliquot digitos altus. ΡLoΤΤ, in historia comitatus de Stassord, eXemplum hominis memorat, cui septem pedum et dimidii altitudo fuit. Gigas Hibernus, O' BR1EN, qui in variis locis Britannici imperii spectaculum sese praebuit, septem pedes et pollices decem fuit altus. Juvenis, qui venit a comitatu de Huntingdon,

38쪽

28 DE HUMANI GENERIS et in metropoli eXhibitus est, natus decem annos et septem, octo pedes in altitudine prope attigerat. Huic soror erat statura haud paulo breviore. Multa alia eXempla hominum magnitudinis giganteae proferri possent, Sed Satis Sint quae dictae. Singuli gigantes plerumque nati sunt mediocri statura ; repentissime Crescillat; et quam celerrime dilabuntur. Gigantes raro

diu vivunt; plerumque languidi sunt, debiles ;et rarissime virium corporis aut animi plurimum habent. Tales homines sine dubio ne Considerari quidem possint, nisi species monStrorum. Non nobis est necessarium ut argumentum de nostris majoribus repellamus, qui fuisse magis robusti feruntur ; sed tantum historia fabulosa, et nativa proclivitate hominum ad praeterita magnificanda, aut ab animalium ossibus ingente forma ex terrae visceribus defossis. Sic SΤRΑ-BO mentionem facit de sceleto hominis invento prope oppidum in Africa sex cubitos longo ; et PLINIUS Sceleton in Creta ejusdem prope magnitudinis detectum esse, ex monte diffisso motu terrae, nos Certiores fecit. Haud est dubitan-

39쪽

VARIETATIBUS. 29dum, quin e88ent reliquiae quadrupedum, et minime humani generis. Mediocris statura hominis, ut veri est simillimum, eadem est nostris temporibus, ac annis abhinc tribus millibus. Cadavera aromatis Condita, et in cellis sepulchri servata in d opto, plane demonstrant homines seculorum mundi antiquiSSimorum, eos in sequentibus, quod ad staturam et magnitudinem,

Praeter haec eXempla in Solitae Staturae, magna proles in ora australi Patagoniae eXistere reperta est, quae nationibus Europae haud parum procerior est. Haec primo memorata est a ΜΑ-GELLANO, et aliis, qui ad hoc littus post eum appulerunt ; qui omnes idem Confirmant. CLERΚΙUs, qui praefecti BYRONI ad hunc mundi ter minum comes fuit, staturam hominis Commu-nsem ibi fuisse a pedibus octo ad noVem, aut plureS, memorat. Sed, qui melius accuratiusque scrutati sunt, ii affirmant mediocrem statu- Tam SeX pedum non praetergredi. Rumores degentibus Indiae, Australis Americae a primis navigatoribus lati, sine debita auctoritate SUS-

40쪽

30 DE HUMANI GENERIS pici, et ab imaginatione vivida gigni, videntur.

Causam talium hominum singUlarium assignare dissicillimum, si non prorsus impossibile esset. A veritate tamen haud multum abest, ut Credamus eos gigantes, si nomine digni sint, parum commercii cum aliis hominibus habere potuisse : hinc nobis licet eorum magnitudinem a diversitate primitiva pendere.

PARS QUARTA.

DE COLORIS DIVERSITAT COLOR Cutis notam eX Omnibus maxime Conspicuam constituit, qua gens una hominiam ab alia distinguatur. Apud quasdam nationeS, CO-lor ejus parum Variat, nisi quod ex ConstitutiO-

SEARCH

MENU NAVIGATION