Disputatio physica inauguralis de humani generis varietatibus : ... pro gradu doctoris, summisque in medicina honoribus ac privilegiis rite et legitime consequendis

발행: 1817년

분량: 64페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

41쪽

vARIETATIBUS. SI ne peculiaritatibus aliquibus oriatur. Interdum, homines colore Cutis longe absimili, et charaeteres physicos pror8US diVerSOS posSidentes, eandem regionem habitare, et iisdem coeli mutationibus per multos annoS Subjectos fuisse, absque mutationem coloris ullam evidentem subeundo, reperimUS.

Priusquam Caussis Coloris Varii inter homin0s scrutari incipiamus, oporteat breviter structuram, situm, et functiones integumentorum communium describere, in quibus est sedes coloris. Integumenta, CortiCi arborum similia, ex tribus distinctis Constant, nempe, epidermide

Sive Cuticula, Corpore mUCOSO, Et Cute Vera;

simul cum appendicibus, Crinibus nimirum, et unguibus ; quae tollam CO IIS Cingunt. Prae- tei pat tes teneras atque deliCatas officium tegendi, cutis alia oeconomiae animali utilissima perficit. Orga non constituit, quo qUalitates Corporum eX ternas SentiamUS ; dum muneribus maXimi momenti, scilicet, eXhalatione et absorptione, Perfungitur.

Cuticula sive epidermis tenuis est, et Videtur

42쪽

DE HUMANI GENERIS 32 paucis aut nullis organis instructa, laminamque externam Compaginis Cutis facit. Partibus subjacentibus firmiter adhaerescit; ab iis tamen aqua bulliente aut vesicatoriis facile separetur. Cum in hoc statu diligenter inspicimus, Videtur ProrSu8 pellucida, et colore leniter subflavo Cinereo est. In senectute partem pelluciditatis amittit, densior et inaequalior in structura

evadit. Experimenta recentia ostendere tendunt eam nec laminas, nec poros, nec fibras continere ' sed plerumque descripta est, ut eX lamellis et concretionibus Constans. Cuticula

multum dissert quod ad crassitudinem in locis

corporis diversis. Est tenuissima et delicatissima in ore, naribus, aliiSque CaViS, quae Commercium habent cum superficie. In palmis et plantis Crassissima est, ubi pre88ui rerumque tactui durarum subjicitur. Haec crassitudo Vero non prorsus a preS8ura pendet, ut ab hoc evidens fit, cuticulam earum partium in infantibus CraSSiSsimam esse. In maribus spissior

' Vide Gordon's System os Human Anatomy.

43쪽

quam in foeminis est. In aspectu peripherali multis lineis aut sulcis inter se parallelis imprimitur. Cuticula vim resiliendi parvam poS8idere videtur, et sensit, VaSis Sanguineis, nerVis et absorbentibus, ex toto destituta. Perforatur finibus vasorum exhalantium, absorbentium, et ductuum glandularum sebacearum. USUS hujus membranae princeps est impressiones ner-Vorum extremitatibus datas moderari; Sed quomodo renoVetur, aut regeneretur, qUum SUb- mota esset, parum adhuc Cognitum eSt.

Ungues et Crines appendices Cutis Constituunt. Ρriores tantum prolongationes cuticulae Sunt, eamque in omni re repraesentant, duritiaeXCepta, ideoque non amplius describendi sunt. Crines ex radicibus bulbosis in substantia cellulari sedentibus sub cute Vera ΠRSCUntUP. Singuli ex origine in hac substantia involvuntur in vagina longa, quae eXtrorsum abit, atque in itinere per cutem crines involvit. Crinis mi-Cro8copio subjeCtus ConStare eX partibus duabus invenitur, Panali nimirum cylindrico, et Vagina externa. Quorum prior parte medullari

44쪽

3 DE HUΜΑΝΙ GENERIS plena est, reti mucoso in aspectu et Colore similis. Ab hac medullari substantia in centro color crinis derivari videtur ; hinc niger est AEthiopi et Malayο, et linteus hominibus Subalbidis.

Inter cuticulam et Cutem veram situs est mucias peculiaris tenaX, anatomicis cognitus sub nomine Corporis Sive retis mucosi. Honor

inveniendae hujus rei ΜALPIGH1o debetur, qui circiter medium seculi decimi septimi primus eam bene descripsit. Constare Videtur ex fabrica delicatissima humoris mucosi plena, quod ad spissitatem in locis Corporis diversis varia. Chemicae ejus dotes prorsus incognitae sunt ;Cum nunquam adhuc, quantum SCimus, analysi Chemicae subjectus sit. Usus ejus est papillas nervosas Cutis Verae humidas tenere, Ut functiones suas rite perficiant. In hac substantiamUCOSa, Ut inter Omnes Constat, Color corporis humani sedem capessivit. AEthiopi niger est ;aliisque gentibus varius, Cumque Colore Cllique proprio consentit. In hominibus pulchris corpus mucOSum eXiStere a Doctore GORDON ne-

45쪽

VARIETATIBUS. 35gatum est, qui nunquam id, Cum esset Colore

subalbido, detegere potuerit in incolis Britanniae, aut in aliis nationibus similis coloris '. Quid corpus mucosum perdit, id colorem cutis mutat pro tempore, modo longiore, modo breviore. Hoc saepe Observatum est in AEthiopibus et caeteris gentibus Coloris fusci, quando

integumenta submota, aut aliter mutata essent vulneribus, aut Ustione, aut aliis rebus. Scriptum est quoque Similes mutationes accidisse odendo pisces venenatOS f. Cum Color niger Corporis mucosi Causa est

nigritudinis AEthiopis, quaerere momenti esset quo ex fonte haec oriatur. Quibusdam physiologis causam hujus coloris proXimam eXplicare placuit, ad mutationem Chemicam, quae in Substantiam inducta esset Operatione assinitatum

dum inesse hominibus coloris subnigri existimat ; quod, cum praeCipitatum e88et in mucum,

46쪽

DE HUMANI GENERIS cum eo conjungitur. Alii conjecturas quoque, sod nihil ad rem, variis temporibus protulerunt.

Aliquid dicere de cute vera ViX OpUS St, quoniam multo minus ad propOSitum nostrum pertineat, quam priores : pauca igitur sussiciant. Μembrana tertia seu Cutis Vera, densa, elaSti- Ca, et VaSCulosa est; cujuS superficies periphuralis eminentiis parvis innumeri8 tegitur, quae, stimulo applicato, Sese erigere poSSunt; et partibus subjacentibus ad Centrum Versus adhaerent. Ex fibris varie dispositis constat cutis, vasisque sanguineis nervis et absorbentibus copiose instructa. In locis diversis Corporis spissitas ejus multum Variat. Tenuissima est, ubi partes senSu acuto praedita8 obducit, veluti, labra, palpebras, faciem, &c.; CrasSissima autem

est in capite, palmis, et plantis. Poros habet innumeros, qui CrineS tranSire patiuntur. Superficies ejus humida corpore mucoso, et humore oleoso ex glandulis sebaceis effuso, tenetur. In tantum fuit necesse, ut de structura et functionibus membrarum generaliter corpus investientium praesemur; nunc de causis Va-

47쪽

VARIETATIBUS. STrietatis Colorum inter varias gentes disserere liceat. Ρlurimae theoriae saepe propo8itae Sunt, ut insigne phaenomenon de varietate coloris in genere humano, agentibus Causis naturalibus, Clate eXplicetur. Sed quamvis de hoc multum theoretice agitatum et scriptum sit, et usus

magn1 momenti Oeconomia humana sit, sunt

paucae res in philosophia, de quibus tam magna obscuritas praevaleat.

Diu valuit opinio et apud philosophos et

vulgus, genus hUmaniam, Ut est videri in regionibus terrae tropicis, nigerrimum habuisse colorem et aspectum Candidiorem factum esse, ut ab aequatore ad polos receditur. Ab aevo Allis- ΤΟΤΕLIs usque ad medium SeCulum proxime exactum haec sententia recepta fuisse videtur; cujus Veritas a celeberrimo et colendo Domino BoYLE, primo fuit in suSpicionem reducta.

Raro de physiologia tam acriter disputatum est, quam de omnibus Varietatibus coloris in diversis gentibus notatis, quae aut a coelo tam thin, aut cum aliis rebUs eXternis Conjuncto factae sunt. Rationes huic allatae ex eo facto

48쪽

DE HUMANI GENERIS bene noto deductae sunt, quod Color Europaeivol pulcherrimi ad solis ardorem et aera expositi fuscus fiat. Agricolae in nostra regione aeris inclementiae maXime objecti, sunt aliquanto fusciores, quam qui Ob naturam ossicii ab acri ejus aSperitate protegantur. Barbari incolae regionum Calidarum, quorum habitus, et via vivendi faciunt, ut fere semper in aperto Jove

vivant, Colorem multo nigriorem acquirunt.

Loci celsiores, caeteris paribus, pulchro colori magis favent, quam planities ; et apertum rus in candore ossiciendo longe antecellit urbi conser-lae, Cujus aer fuligine onustus, et plurima noxiaeXhalatione praegnans. Europaei in calidis regionibus diu manentes, cum signis effectus altae temperiei colorem in nigriorem reddendo, in patriam revertuntUr. Non possumus, quin his rebus assentiamur; Sed, quae ex iis illatae sunt ab aliis, qui affr-mant colores proprios diversarum varietatum in genere humano a coeli impetu effectus eSSe, sine ullo fundamento evidenter existunt. Qui hanc hypothesin tuentur, colorem nativum Vel

49쪽

VARIETATIBUS. 39 indigenum speciei humanae cum Varietatibus, quae a rebus adventitiis oriantur, confudisse Videntur. Quascunque mutationes Coelum, mores urbani, aut Vitae cultus, parentibus induxerint, hae ad minores nunquam traduntur. CO-lor Variorum Corporis organorum in plerisque

animalium sub ortum, plurimum disteri ab eo, qui aetate provectiore praenitet. Color

cutis ad partum in humano corpore Semper candidus, aut subpallidus Cum roseo mistus, ratione ne habita quidem ad parentem Colorem. In ArabO-Europaeo color Usque ad eX- trema vitae spatia nullam fere mutationem Subit, nisi quae acciderit, cum radiis solis plus

minusve eXpositus sit. Fuscus Color cutis ab hoc lumine effectus nequaquam diu durat, et plerumque ex toto evanescit, simul ac Causa ejus excitans sublata est. In caeteris Varietatibus res longe aliter sunt. Harum proles pulchra nata est; sed Color cutis paulatim sese ostendit, et paucis diebus post partum color incipit parentes singulatim assimilare. Sic, gratiaeXempli, liberi Americ0-Indiani in omni coelo

50쪽

DE HUMANI GENERIS

candidi nati sunt, sed paucos post dies rubri cupro similes sunt. Liberi Nigrorum eodem colore candido in lucem editi sunt, sed paucis

diebus post partum Colorem progenitorum Sub fuscum, aut nigrum, induunt: dum color Europaei in omni regione Cum parva mutatione idem remanet. Testimonia omnium recentiorum, qui peregre iter fecerunt, in hoc Consentiunt, et idem Confirmant. Don ANΤONIO ULLOAnos certiores facit liberos in Guaquil natos ex Hispanis parentibus admodum pulchros esse '. Liberi Μauritanorum, qui incolunt regionem multis gradibus quam nostra Calidiorem, per infantiam insigniter pulchri sunt f. Progenies hominum candidorum in India suborta, prope similis est ei nostra in patria. Narratur etiam similiter a Viatoribus summa scientia imbutis de aliis

terrae partibus. UINTERBOTTOMIUS mentionem

facit de liberis Νigrorum, qui non nigri nati Sunt, Sed Colorem iis proprium quibusdam diebuS post partum sus eperunt l. Haec mutatio

SEARCH

MENU NAVIGATION