장음표시 사용
361쪽
DE AMOENITATE ANATOΜEs. 33IΡtolemaei autem, & qUantUm Videtur, tum magnus forte ille LAGIDES, tum firmius etiam successor ejus PHILADELPHUS, miro in bonas
artOS amore concitati, in mortuorum visceribus mortis causas anquisiverunt, teste Plinio. Hi sum
ma potestate usi HEROPHILO &ERASISTRA
TO facultatem dederunt incidendorum inaudito ausu humanorum cadaverum. Neque alia famae causa est, qua vivos secuisse mortales &CELSO & TERTULLIANO auctoribus perhibetur HEROPHILUS.
Brevis fuit haec anatomicae artis felicitas. HEROPHILI discipuli ad sectam empiricam con versi facile carebant anatome. GALENUS, sed quantus viri ita parce humana corpora aperui ut aegre demonstretur, eum omnino aliqua aperuisse. A GALEXO nulla vetante lege, sola procul dubio aversatio medicorum a sordida, qualem pUtabant, opera, per undecim secula fecit. Ut nulla Ut memoria auctoris, qui sua manu corpus humanum sectierit. Per quinquaginta adeo & tria secula vix dimidium fuit seculum, vix duo mortales, qui hanc nostram artem in hominum cadaveribus exercuerint, manifesto, Ut Videtur, argumento , aliquid inesse huic labori, quod communi gentium consensu NATURAE humanae horridum & intolerabile videatur. Cum
362쪽
AMOENIΤΛTE ANATOMES. Cum his praejudiciis nunc mihi est confli
ctandum, neque repetenda. argUmenta a neces
sitate artis aut summis in medicinam meritis petita, de his enim vix est controversia, id est demonstrandum, cum jucunditate & gratia aliqua nostros labores Conjunctos esse. Id primum moneo, ad multa Vulgus inhorrescere, multa etiam inadsieto spurca & inamoena videri, quae tamqn aut melior cognitio , aut ipsa demum adsuetudo, & tolerabilia,& nobilia demum efiicit.
Lunae labores eleganter video hic in exemplum adduci, terrorem ignorantium. Sed ipso h llo nihil naturae nostrae faedius, horribilius, videri potest. Infelices mactare cives nihil meritos, subruere moenia, prosternere cum incolis urbes, inflammare agros, miseros essicere quoscunque bellum adtingit, in sanguine in vulneribus voluptatem aliquam quaerere, supra omnem saevitatem est, quam primum Consuetudinis obliviscimur. Et is tamen adeo faedus adeo adversus naturali amori generis humani labor, heroes facit, eo ipso nihil aut delectabilius aut angustius videtur. Neque haec de bellica arte opinio soli gloriae studio aut partae populorum saluti tribuenda est, in ipsa re, in praeliis, intactica sibi. placent, bellaque per ocium quae-rVnt, non sua, neque ullos habitura trium-
363쪽
Uerum etiam eXtra hoc argumentum satis
mihi superest rationum, quibus Opinioni meae fidem faciam. Dudum GALEXUS vidit, quan
ta homini, verae pulchaeitudinis gnaro, eX anatomicis delectatio surgat. Inquirimus in machinas DEI manu factas, ubi nihil nisi accurate ad suos fines fictum, nisi mathematice perfectum reperias. Quanta Vero in hac contemplatione sit jucunditas, ii intelleXerunt viri, qui magnam beatitatis aeternae partem in eo posuerunt, ut DEI consilia, & leges, quibus mundos forma vit, & intimas rerum formas patefactas discerent beatae animae. Hanc intellectualem, ut Vocant delectationem, supra omnes alias artes praestat Anatome. Non alibi manifestius & fines fa bricae in ipsa actione videmus, di fabricam ad hos fines meditatam. Astronomi algidas noctes pervigilant, augustum habituri theatrum, quod soles & terrae absque numero illuminant. Verum quota pars hujus caelestis exercitus ita nobis nota est, ut utilitates cognitas habeamus , quas aut nobis, aut sibi, aut universitati rerum praestent λ Geographica est cognitio terrarum incognitarum, quarum nulla pars nostra est. Sed Anatomicus non fabricam sterili euriori state sola rimatur, habet obnoxias oculis functiones, & determinat saepe ad anatomicas mi
hutias, quid quaeque particula & sibi, de publieadi rei boni praestet. Non hujus loci
364쪽
minutior indago. Verum in Vulgus nunc notum est, oculi singulas pelliculas, humores singulos , cum suis dimensionibus, densitatibus, distantiis ita esse fabrefactos, ut picturam rerum Universarum in papilla pingant, quae nervi optici finis: est. Novimus machinulas quae fabricam oculi imitantur, idem praestituras, neque, certe hic multum est, de quo dubitemus, quod singulare in rebus naturalibus privilegium est. Hic adeo labor γεομητρουντος Θεου Vestigia ex propinquo sequendi nulli aut iucunditate , aut nobilitate cedit. Porro, qUando humanae anatomae aliam subsidiariam addimus contemplationem brutorum animalium, noVum patescit theatrum divinae 1apientiae. Ubique CONDITOR elucet, qui ingulos suae civitatis cives non propriis solum praefecit functionibus, id etiam homines po11unt, Verum ad eas functiones praeparavit, quibus destinati sunt, & is DEI est digitus. Infinita varietas est, quae ab homine, eXemplare perfectissimo, per adfinia quadrupeda ad aves, inde ad pisces progreditur, in insectis desitura, quorum aliqua cum vegetabilium classe sere Confunduntur, & ex mista indole recentioribus Gallinsecta dicta sunt. In infinito numero specierum quaelibet suum nacta est archetypum, circa quem ludere permittitur, nunquam ex cancellis eVasura. Osia, musculi, viscera ad
365쪽
DE AMOENITATE ANAΤOMEs.ciborum propriam indolem, ad sedem, quam
in orbe terrarum Occupant, ad hominuLindenique commoda aliosque sines quaevis species animalium praeparata accepit. Se prentrionis incolae plumas densistimas, crassis sima vellera nactae sunt. Herbivoris plerisque quatuor ventriculi dari sunt, quorum successi va opera durius alimentum subigatur, cum car-
nivoris simpleae di modici roboris sufficia, nomachus. Equo, asino, dromedario, dorsis spinae eminent, gestando homini sellam naturalem praebitura: Imo vero patientissimo laborum camelo in genubus & pectore calli accesserunt, Ut procumbat CommodiuS quando onera
recipit. Infinita esst Contemplatio, & ubique pulcherrima: Lauiisnt CREATOREM commutanem, quaecunque Vivunt, & SAPIENTIAM SUPREMAM omnibus artubus inscriptam
Nimis certe nobilis haec est ijucunditas, quam praestat attentae menti an atome. Non decet minora admiscere. Dicerem alias de elegantibus artificiis, quibus a cadaveribus horror depellitur, quibus tota vitae facies di prior gratia semiputridis corporibus restituitur. Dicerem de Ruysichiana conditura, qUa integra puerorum corpora ViVido colore, rubentibus genis, torosis artubus, deleto omni faetore, dormientium simillima parantur. Agerem de elegante
366쪽
siphonis anatomici potentia, qua Vasa Visu Ο-mni subtiliora, oculis obnoxia subjiciuntur, quan OVus ordo re una, & intima fabrica stupendique inpleXus vasorum eX pulte cerebri, eX cruenta lienis mastia eruuntur. Nitidissima loquerer auditus organa, sceleta puerorum, thesaurOS anatomicos , qui non philosophis solis, sed principibus viris , sed feminis demum pulchri
367쪽
NOVA TUNICA PUPILLAM FETUS CLAUDENTE
369쪽
'ost diuturnum silentium ad oscium redeo,
SODALES, & inutilis poenitendique socii culpam aliqua, qualem alii laboressinunt, symbola redimo. Quatuor fere anni elapsi sent, eX quo duos fetus secui, in theatrum nostrum adlatos die 27. Octobris, septimo pene mense dissiciliori partu editos, Ut vitam in ipso utero depo1tussieviderentur. Replevi hos fetus oleo terebinthinae, tincto cinnabari, deinde crassiori aliqua ceraceamasa: priorem enim coloratum liquorem satis meabilem experti sumus, ut tamen non adcto
facile, ut ichthyocolla solet, in cellulosam telam se diffundat. Vidi, per ipsam corneam, ex iridis vasculis repletis aliquos ramulos in ipsum pupillae foramen produci, & quantum videbatur, libere in aqueo humore natare. Cum vero satis constet, nusquam naturam vasa absque fulciente membrana deducere, non Y a tenuis
370쪽
tenuis mihi nata est suspicio, adesie utique in fetu aliquam membranam, quae pupillam obducat, vaseulosam quidem, sed perituram. Invitabat ad hanc opinionem exemplum alterius sensus, post vitum subtilissimi, auditus nempe, cui in fetu plura tutamina, quam in adulto, praeposuit NATURA.lbi enim non pulposa albaque solum epim termis si) facile potest de orbieulo illo detrahi , quem conjunctim membranam tympani vocant. Nam hoc praesidium etiam in adulto minime deest. Sed membrana meatus auditorii, vasculosa, pulposior, crassior, in fetu obducit siccam illam intimam lamellam, & facile separatur in lfetu, & mollior est, quae in adulto sensim e sanguis, in similem cum intima lamina siceita
Maior accessit fides novae membranae ex CL. wACHENDORFII observatione, quam ut fieri solet, non exiguo tempore post primam
meam observationem elapso, demum Teperi,
Describit Vir Clarissimus membranulam nigram , anteriori lamina ex continuatione iridis, posteriori, sorte, a pigmenti nigri coagulatio
ne i De inventoribus hujus epiderinidis vide corument. Boerh. T. IV. p. 33 Q,