Descriptiones Terrae Sanctae ex saeculo VIII. IX. XII. et XV. S. Willibaldus

발행: 1874년

분량: 554페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

84 Dispensa patriarchae inter presbyteros,

diaconos, monachos, clericos et omnem congregationem ecclessiae peo annum solidos DCXXX, servientibus) solidos DXL, in labricaturam ecelesiarum solidos CCC, in ec eleuas in civitate) solidos CXXXX, ad sarracsenos) solidos DLXXX, in ministris sarracenorsum solidos I.

92쪽

TI . Itinerarium Bernardi, monaehi standi.

Incipit itinerarium trium m0nachorum, Bernardi scilicet et sociorum ejus, et de sanetis locis et do Babylon.

1. In nomine Domini volentes videre loca sanctorum, quae Sunt Hierosolymis, ego Bemardus duobus memet ipsum sociavi fratribus in devotione caritatis, ex quibus unus erat ex monasterio beati Vincentii beneventani, nomine Theudemundus, altertiispanus, nomine Stephanus; Francia vero est nativitatis meae locus. Igitur adeuntes in urbe papae Nicolai praesentiam, obtinuimus eum sua benedictione nec non et auxilio peragendi spergendi)desideratam licentiam. 2. Inde progressi venimus ad montem Gadiganum, in quo est ecclesia sancti Michaelis sub uno lapide, super quem sunt quereus

93쪽

86 glandiserae: quam videlicet archangelus ipse dicitur dedicasse, cujus introitus est ab aquilone et ipsa

sexaginta homines potest recipere in se. Intrinsecus vero ad Orientem ipsius angeli habet imaginem; ad meridiem vero est altare, super quod sacrificium offertur, et praeter id nullum munus ibi ponitur. Est autem ante ipsum altare vasqu0ddam suspensum, in quo mittuntur donaria: quod

etiam juxta se alia habet altaria. Cujus loci abbas vocabatur Benignatus, qui multis praeerat fratribus.

3. De monte autem Gargano abeuntes, per centum quinquaginta milliaria venimus ad Barrem, et ritatem sarracenorum, quae dudum subjacebat ditioni beneventanorum: quae civitas, Supra mare

sita, duobus est a meridie latissimis munita muris; ab aquilone vero mari prominet exposita. Hic itaque petentes principem civitatis illius, nomine suldanum, impetravimus cum duabus epistolis omne navigandi negotium, quarum textus epistolariim principi Alexandriae nec non et Babyloniae notitiam vultus nostri vel itineris exponebat. Hi denique principes sub imperio sunt marmomini, qui imperat omnibus sarracenis, habitans in Bagata et Minarri, quae Sunt ultra Jerusalem.

94쪽

4. Exeuntes de Barre, ambulavimus ad meridiem per XV milliaria usque ad portum Tarentinae civitatis, ubi invenimus naves Sex, in quibus erant noveni millia captivorum de beneventanis christianis. In duabus nempe navibus, quae

primo exierunt Africam petentes, erant III millia captivi; aliae duae, post exeuntes, in Tripolim deduxerunt similiter III. 5. In reliquis demum duabus introeuntes, in quibus quoque praedictus erat numerus captivorum, delati sumus in portum Alexandriae, navigantibus diebus XXX. Volentes vero progredi in littus, prohibiti sumus a principe nautarum, qui erat super LX. Ut autem nobis copia daretur exeiindi, dedimus aureos VI. 6. Inde progressi adirimus principem Alexandriae, cui ostendimus epistolam, quam nobis dedit suidanus: quae nihil nobis prosecit, licet omnes illius epistolas dixerit se non ign0rare. Quo u gente, dedit ei unusquisque nostrum pro se XIII denarios, et secit nobis litteras ad principem Babyloniae. Consuetudo praeterea illorum hominum talis est, ut quod ponderari potest, non aliter accipiatur nisi in pondere. Unde accidit, ut VI apud

95쪽

88 nos solidi et VI denarii lactant apud illos III solidos et III denarios. Haec Alexandria mari a jacet, in qua praedicans Sanctus Marcus Evangelista gessit pontificale Officium. Extra cujus portam orientalem est monasterium praedicti sancti, in quo sunt monachi apud ecclesiam, in qua prius ipse requievit. Venientes Vero venetii navigio tulerunt surtim corpus a custode ejus et deportavemini ad suam insulam. Extra portam occidentalem est monasterium, quod dicitur ad sanctos XL, in quo similiter monachi degunt.

Ab aquilone est portus illius civitatis; a meridie habet introitum Gion sive Nilus, qui rigat Aegyptum, et currit per mediam civitatem, intrans

in mare in praedicto portu. 7. In quod intrantes navigavimus ad meridiem

diebus VI, et ventans ad Babyloniam Aegypti,

ubi regnavit quondam pharao, rex, Sub quo aedificavit Joseph VII horrea adhuc manentia. Dum exivimus autem in Babyloniam, custodes ipsius civitatis deduxerunt nos ad principem, qui dicebatur Adethacham, Sarracenus, qui sciscitatus est a nobis omne negotium nostri itineris, de quibus scripta haberemus principibus. Qua de causa osten-

96쪽

89dimus ei litteras de parte praedicti suidani et de parte principis Alexandriae, quod nihil nobis profecit, sed ab illo missi sumus in carcerem, donec post dies sex inito consilio, cum Dei auxilio, tredecim denarios unusquisque dedit pro se, sicut et superius. Qui quoque secit nobis litteras, quas

quicunque viderunt in quacunque civitate aut in quocunque loco, nihil deinceps a nobis exigere ausi Sunt. Erat enim secundus imperio marmomini praedicti. Postquam vero inserius nominatas civitates ingressi sumus, non prius permissi sumus exire quam cartam aut sigilli impressionem acciperemus, quod uno vel duobus denariis impeti

bamus. Est itaque in hac civitate patriarcha d minus Michael, et super totum Aegyptum disponens gratia Dei ordinem omnium episcoporum et monachomam et christianorum. Isti autem christiani talem habent legem apud paganos, ut pro Se Singulae personae Suae unoquoque anno solvant tributum principi praedicto, ut vivant secure et libere. Istud autem tributum aut ΙΙΙ aut ΙΙ aut I exigit aureum, vel a viliori persona XIII denarios. Si autem talis est, ut non potat hos XIII denarios

solvere, sive sit incola, Sive advena christianus,

97쪽

90 mittitur in carcerem, d0nec aut Dei pietate per

angelum suum liberatur, aut ab aliis bonis christianis redimitur. 8. Illis ita se habentibus, redivimus retrorium per fluvium Gion, et devenimus ad civitatem Siti-muth. De Sitimulli progressi sumus ad Mo-halla, de Mohalla transfretavimus ad Damiatem, quae habet ab aquilone mare, ex omnibus autem partibus flumen Nilum, excepta paucitate terrae. Inde navigavimus ad civitatem Τanis, in qua sunt christiani multum religiosi hospitalitate nimia serventes. Haec autem civitas nihil habet terrae, excepto ubi sunt ecclesiae, et ubi monstratur campus Τaneos, in quo jacent, trium instar murorum, corpora eorum, qni extetminati sunt tempore Moisi. 9. De Tanis venimus ad civitatem Fara- meam. Ibi est ecclesia in honore sanctae Mariae in loco, ad quem, angelo monente, fugit Joseph cum puero et matre. In hac civitate est multitudo camelorum, qu0s ab incolis regionis illius pretio locant advenae ad serenda sibi onera

propter desertum, quod habet iter dierum VI. Hujus deserti introitus a praedicta civitate incipit. Et bene desertum dicitur, quoniam nec herbam,

98쪽

nec alicujus geminis fructum affert, exceptis arboribus palmarum, sed albescit ut campania tempore nivis. Sunt autem in medio itinere duo hospitia, unum, quod vocatur Albara, et alterum Albae ara, in quibus negotia exercentur a christianis et paganis ejusmodi, quae necessaria sunt iter agentibus. In eorum vero circuitu nihil, praeter

quod dictum est, gignit terra. In Albacara ibi est terra secunda usque ad civitatem Gaetam, quae suit

Samson civitas, nimis opulentissima omnium rerum.

10. Deinde venerunt A larix a. De Alarixa adirimus Ramulam, juxta quam est monasterium beati Georgii martyris, ubi ipse requiescit. De Ramula festinavimus ad Emmaus castellum. De Emmaus per enimus ad sanctam civitatem δε- salem. Et recepti sumus in hospitale gloriosissimi imperatoris Caroli, in quo suscipiuntur omnes, qui causa devotionis illum adeunt locum lingua lo- quentes romana: cui alacet ecclesia in honore sanctae Mariae, nobilissimam habens bibliothecam studio praedicti imperatoris, eum XII mansionibus, agris, vineis et horto in valle Iosaphat. Ante

ipsum hospitale est larum, in quo unusquisque ibi

99쪽

sa negotians in anno solvit duos aureos illi, qui illud

providet. Intra hanc civitatem, exceptis vilis eccletiis, quatuor eminent ecclesiae mutuis sibimet parietibus cohaerentes: una videlicet ad Orientem, quae habet montem Calvariae et locum, in quo reperta fuit crux Domini, et vocatur basilica Constantini, alia ad meridiem, tertia ad occidentem, in cujus medio est sepulchrum Domini, habens ΙX columnas in circuitu sui, inter quas consistunt parietes ex optimis lapidibus: ex quibus ΙX columnis IV sunt ante laetem ipsius

monumenti, quae cum suis parietibus claudunt l, pidem coram Sepulchro positum, quem angeluS revolvit et super quem sedit post peractam Domini

resurrectionem. De h0c Sepulchro non est necesse plura scribere, cum dicat Beda in historia anglorum sua Sufficientia, quae et nos possumus referre. Hoc tamen dicendum, quod sabbato Sancto, quod est vigilia paschae, mane ossicium incipitur in hac ecclesia et, post peractum officium, serie elelam canitur, donec, veniente angelo, lumen in lampadibus accenditur, quae pendent Super praedictum sepulchrum: de quo dat patriarcha epi

100쪽

93eopis et reliquo populo, ut illuminet sibi unusquisque in suis locis. Hic autem patriarcha vocabatur Theodosius, qui- ob meritum devotionis achristianis est raptus de suo monasterio, quod distat ab Ierusalem XV millia, et ibi patriarcha constitutus super omnes christianos, qui Sunt in terra repromissionis. Inter praedictas igitur IIII ecclesias est paradisus sine tect0, cujus parietes auro radiant; pavimentum vero lapide Sternitur pretiosissimo, habens in medio sui confinium IIII catenarum, quae veniunt a praedictis IIII ecclesiis: in quo dicitur

medius esse mundus.

11. Est praeterea in ipsa civitate alia e clesia ad meridiem, in monte Sion, quae dicitur saneti Simeonis, ubi Dominus lavit pedes discipulorum suorum: in qua pendet spinea corona Domini. In hac dehincta traditur esse sancta Maria, juxta quam, versus orientem, est e celesia in honore sancti Stephani in loco, in quo Iapidatus esse asseritur. In directum autem ad orientem est ecclesia ita honore sancti Petri in loco, in quo Dominum negavit. Ad aquilonem est templum Salomonis, habens synagogam sarracenorum. Ad meridiem Sunt portae se

SEARCH

MENU NAVIGATION