Descriptiones Terrae Sanctae ex saeculo VIII. IX. XII. et XV. S. Willibaldus

발행: 1874년

분량: 554페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

etc. Secundo milliario a Gelboe c0ntra orientem Scythopolis, Galilaeae civitas metropolis, quae et Bethsan, id est, domus 80lis vel civitas. Supra muros ejuS suspenderunt caput Saulis. Quinto milliario a Jegraliel Ge non oppidum, quod m0do Crassa vel Major Gallina vulgo dicitur. 2. Samaria, Dothaim scisterna Ioseph), Sebaste, Sichem, Sichar, Bethel Inga), sarigiae, Gebal, Silo, Rama. A Gen0n oppido incipit Samaria. Inter hoc ut Sebasten ostenditur planities, quam v0cant Dothaini, ubi prope viam adhuc apparet vetus illaciSterna, in quam missus fuit Joseph a fratribus suis. Decimo milliario a Genon est Samaria, quae et Sebastu et Augusta ab Augusto civitas dicta, in qua sepultus suit ille praecursor Domini, baptista J0hannes, ab Herode decollatus trans Iordanem, juxta lacum Asphaltitem, in castello Maeliae-runtia, a discipulis suis inde translatus Sebaston ibique sepultus inter Helisaeum et Abdiam. Assumitvi' exinde postea corpus a Julian0 Apostata, concrematumque fuisse perhibetur, datis vento cineribus, sed absque capite, qu id Alexandriam ante translatum fuerat, postea in ConStantin0liolim,

122쪽

115 ad ultimum in Galliam, in pagum pictaViensem,

et absiste indice, quo venientem ad baptisma Jesum indicaverat, dicens: Ecce a 'nus Dei etc. Indicem illum detulit secum beata Tliecta virgo inter Alpes, ibique sub maxima veneratione tenetur in ecclesia maurianensi. Et est Samaria nomen urbis et patriae.

Quario milliario a Samaria eSt Neap0lis, quae et Sichem, inter Dan et Bethel posita. A Sicli ein, patre IIemor, qui Dinam, filiam Jacob, rapuit finibus illis deambulantem, terra illa vocata est Sichem. In Sichem vero relata fuerant ossa Joseph ex Aegypto. In Sichem juxta lantem labricavit Jeroboam duos aure0S vitulos, quos ad0rari sedit in tar Aaron decem tribubus, quas secum de IeruMilem adduxerat et seduxerat. Unum Ox eis posuit in

Dan, alium in Bethel. Sichem urbem illatii deleverunt filii Jacob; IIemor i pioque peremerunt, d0- lentes de adulteri0 Dinae, s0roris suae. Sichem his diebus Neapolis dicitur, id est, civitas nova. Sichar ante Sichem juxtin praedium, quod dedit Jacob, filio suo: in quo Mns Jacob, qui et puteuῆ,

supra quem evangeligatiir, sessum itinere sedisse Jesum et sermonem habuisse cum muliere samari-

123쪽

lana, ubi nunc ecclesia constituitur. Juxta Sichem

terebinthus illa, sub qua Jacob abscondit idola in Bethel. Milliario a Sichem Luga ivitas, in qua per multi temporis spatium habitavit Abraham,

ubi et Jae0b dormiens scalam vidit, cujus caput coelos tangebat, angelosque per eam descendentes et Meendentes, et statim origilans ait: me locus vere Sanctus rat et porta coeli. Erigensque lapidem in titulum oleumque landens desuper, appellavit nomen losti illius Bothel, quod antea Luga vocabatur. Est autem Bethel collateralis mons Gari Zim, respiciens montoni Gebal ad septentrionem, juxta Dan supra Sichem. In hoc monte Bethol dicitur Abraham filium suum maetiare Voluime. Vigesimo milliario a Sichem, quarto ab Ierusalem, via, quae dueit Diospolim, mons Silo, et civilius, quae et Rama, ubi arca testamenti et tabernaeulum Domini ab adventu filiorum Israel remanserunt usque ad tempora Samuelis prophetaeot Darid regis. 3. Ierusalem, mons Moria, historia templi. Vigesimo quarto milliario a Sichem, decimo sexto a Diospoli, decimo sexto ab Hebron, decimo

124쪽

ab Iericho, quarto a Bethlehem, decimo sexto a Bersabee, vigesimo quarto ab Ascalone totidemque a Joppe, decimo Sexto a Ramatha IeruSalem, san tissima Iudaeae metropolis, quae et Sion, de qua dictum est: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei: quae et Aelia ab Aelio Hadriano, qui eam eonstruxit seu potius transmutavit. Jerusalem, glorioin Judaeae metropolis, juxta philosophos in medio mundi sita est. Regnavit in ea David triginta quatu0r annis et dimidio. Est quidem in Ierusalem mons Moria, Super quem videns angelum percutientem evaginato gladio, qui populum Dei graviter caedebat, timens, ne in se et in urbem ulcisceretur, quod in p0pulo num rato deliquerat, pronus in terram corruit, Vere poenitens graviterque se affligens, a Domino exauditus, veniam meruit. De David ait Dominus:

Inveni virum secundum cor meum. In monte

Moria, regnante David, florebat area Areuna jebusaei, a quo et ipse David eam emere voluit ad construendam ibidem domum Domini, quod ab eo misericordiam loco illo consecutus fuerat, e0que angelus Domini ei parcens ibidem restitit. Emit quidem, sed vetitum fuit ei a D0mino, ne inde se

125쪽

intromitteret, quia vir sanguinum strat. Ergolluas ad hoc praeparaverat expensas, Salomoni, filio suo, cui a Domino concedebatur, tradidit, quatenus inde D0mino d0mum construeret.

Et aedificavit rex Salomon in area Domino templum, id est, Bethel, et altare, qu0d et dedicavit incomparabili sumtu, petens a Domino, quod, quicunque de quocunque consuleret eum in eo, exaudiri mereretur, quod concessum fuit ei a Domino. Ergo d0mus Domini domus consilii. Illud autem postea pro incontinentia principis et populi, Deo puniente, exspoliavit Nebueliodonosor per NabuZardam, principem c0qu0rum, tempore Sedegiae regis, ipsumque priVatum ab urbe totumque, quod speciosum fulgebat in aede et in urbe, tulit jussitque sibi in Babnone praesentari populum. Paulo post quidem Pliarao Nectiao templum delevit et

urbem. Modo vero, ne relat0ri videatur absurdum auditoriqne taediosum, sub quibus et a quibus restinctiones et destructiones primi, secundi et tertii templi exstiterunt, enumerare, hoc de praesenti Bethel, prout verius queam, tibi, dilecte mi, elucidare conabor. De Bethel vero, sub quo et a quo principe restitutum sit, fere ign0ratur. Quidam enim sub Con-

126쪽

stantino imperatore ab Helena, matre sua, reaedificatum fuisse perhibent pro reverentia Sanctae

crucis ab ea repertae; alii ob Heraclio imper, iure pro reverentia bligni Domini, quod de Perside triumphans retulerat; alii a Justiniano augusto; alii a quodam imperatore Memphis Aegypti pro reverentia allati hebii , id est, summi Dei, quoniam ad ipsum colendum devote ab omni lingua veneratur. PraeSens hoc, inquam, templum est, de quo praedicatur, quod in penultimor octavo die natalis sui puer Jesus circumcisus fuerit. Praeputium ejus in Jerusalem in templo de coelis ab angelo Carolo, magno regi, praesentatum suit et ab eo delatum in Gallias Aquisgrani, Sed postea quidem a Carolo Calvo translatum in Aquitaniam, in pago pictaviensi, apud CamSium in ecclesia, quam sibi in honore salvatoris nostri constructit, ut regie bonis amplissimis sub monachali religione locupletavit: quod ex tunc usque modo s0lemniter ibi

asservatur et veneratur.

4. Templum Domini, traditiones, descriptio templi et ad aeenus loci. Nunc vero eamus ad repraeSentationem D0-

127쪽

mini, adjicientes hoe de circumcisione ejus, quae facta est in templo Domini octavo die, quod ipsa, quamvis in ea carnis abscissio depositionem vitiorum in mentibus aliorum .ignificet, tamen, quia

ad vetus testamentum pertinet, in eo consummati nem accipiens, a modo cessare debeat. Inter sacramenta novi testamenti circumcisio non computatur, nec pertinet ad aliquod septem sigillorum. Sicut jam diximus, Dominus noster Jesus Christus a matre sua in templo est repraesentatus, receptus ab ulnis beati Simeonis spiritu prophetico inferemus: Nunc dimittis servum tuum, Domine, etc. In templo Dominus noster Jesus Christus jam major lactus, dum moraretur Jerusalem, etiam duodennis disputabat eum judaeis et docebat eos Saepe p0Stea, licet eum odio habuerunt. In templo laudavit munus pauperis, qu0d in gagophylarium miserat, quia totum, quod habebat, dederat. Super pinnaculum templi, quod reputatur supra latus ciruitus, habens subtus se fenestras, quasi pinnas vel cinnas, statuit Jesum diabolus, et, tertio eum pr0pter

baptismum et jejunium tentans, di xit: Si filius Dei

es, mitte te deorsum. In templo Domini XI kalend. decembis dicitur beata virgo Maria, jam

128쪽

121 trium annorum, oblata suisse, ut hi versiculi docent ibidem inscripti: Virginibus septem virgo comitata puellis, servitur a Deo, fuit hic oblata triennis. Ibi quidem saepe solatium angelicum percepit.

Unde veriuS: Ρascitur angelico Virgo ministerio. XI. kalend. decembris praesentatio beatae Ma- ιriae virginis in templo: unde haec dicitur oratio in eodem templo. Oratio. Deus, qui sanctam Dei genitricem, templum spiritus sancti, post triennium in templo Domini praesentari voluisti, respice ad devotam tibi plebem, et praesta, ut, qui ejus praesentationis sesta veneramur, ipsi templum, in quo habitare digneris, emetamur. Per D0mi

num etc.

De templo vendentes et ementes ejecit D0m,nus Jesus Christus, ad cujus rei indicium adhue in dextra parte templi ostenditur lapis cum magna veneratione luminariorum et ornatus, tamquam pede Domini calcatus et insignitus, quando ipse solus virtute divina tot restitit hominibus eos violenter ejiciendo: qui lapis adjunctus est lapidi, super quem tamquam in altare depingitur Dominus n0ster

129쪽

oblatus suisse, ut demonstratur in pictura et Supe scriptione, istae talis est: Hic fuit oblatus rex regum virgine natus, quapropter Sanctus locus est hic jure

vocatus.

Hie Jacob scalam vidit, construxit et

aram.

Hinc locus ornatur, quo sanctus jure

vocatur.

Quod vero ibidem in lapide eodem Jacob depingitur caput posuisse, quando dormiens vidit Scalam in coelum porrectam, per quam angeli Meenderunt et descenderunt, salva templi reverentia,n0n Verum est: ubi et hic versus appositus est: Haec tua sit terra Jacob cum prole

futura.

Sed hoc n0n eo loco accidit, sed longe alibi ad Mesopotamiam eunti, scilicet juxta majorem Mahumeriam. In templo liberavit Dominus noster adulteram ab accusantibus, dicens: Qui Sine peccato rat etc., qui etiam illis accusatoribus tacentibus et exeunt, bus dixit: Mulier, vade in pace, et jam ampliu3

130쪽

noli peccare. Loeus ille repraesentatur in parva crypta ejusdem templi, ad quam introitus est in sinistra parte templi, et vocatur c0nfessio. In eundem locum dicitur ingressus Zacharias, quando ab angelo detonceptione Johannis est certificatus. Hoc totum indicat pictura et superscriptiones, quae tales sunt: Angelus ad Zachariam: Ne timeas, Zacharia, audita est oratio tua etc. In superliminari imago Christi: Absolvo gentes sua crimina corde fatentes. In templo ad altare, quod extra erat sub divo, remotum a templo plus quam per XXII passus, Zacharias, filius Bara chiae, martyr occubuit, Supra quod in veteri testamento judaei turtures et columbas sacrifieare solebant: quod a smarracenis postea mutatum est in horologium, et adhuc videri poteSt, et notari, quod plures Sarraceni etiam hodie orandi causa ad ipsum, versus meridiem disp0situm, ad quem ipsi orare solent, Veniunt. Idem vero templum Domini, miro tabulatu

marmoreo intus et exterius a quocunque eratructum, formam habet rotundam decentem, immo circulariter octogonam, id est, octo angul0s habentem in circuitu, habens parietem de optimo musivo

SEARCH

MENU NAVIGATION