Jo. Alberti Fabricii Lipsiensis ... Bibliotheca Latina mediæ et infimæ ætatis cum supplemento Christiani Schoettgenii ... Accedunt in fine vetera plura monumenta tum a Fabricio olim tradita, cum hic primo adjecta. Tomus 1. 6.

발행: 1754년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

322 BIBL. MEDI

plures apud Walsingliamum ad A. I 378.& sequentes. In his impressis praecipue

harionum secutus sun .

Plurima Wiclefi nostri sunt inedita , quae in Bibliothecis Angliae latent , &a Baeleo , Oudino & Catalogis Anglicis

magno numero proferuntur , unde quaedam delibabo . Commentprius in Ephiotis angelia totius anni , Latine , Expini o in sedulas Domin cales , Anglice , Commentarius in Psalmos alios

hymnos ecclesiasticos: de veritate S. Scripturae : de peccaris mortalibus : de ciυili dominio o Confessiones binae de Sacramento Altaris : de vita Sacerdottim: de restita S.

trarietate duorum dona norum e de citat ovibus frifolis o aliis verstitiis Antichriasti: Speculum Ecclesiae militantis, & alia

longe plura .

Ex his titulis conspicimus , Wicle- sunt suisse virum summo ingenio & judicio praeditum , qui se non abripi pasisus est a tenebris illius seculi , sed qui

singulari rerum omnium perspicientia corruptionem doctrinae & vitae cognitam habuit . Hinc opera ejus aliquot voluminibus coniunctim edere debebant An sit , neque hunc tantum thesaurum orbi Christiano & coetui puriori diutius invidere . ' Juvat hic eos recitare libellorum Wiclem titulos , ex quibus decerptae sunt impiae eius assertiones ab universitate Oxoniensi in Epistola ad Archiepiscopum Cantuariensem vulgata a Wilkins Concit. Britan . Tom. III. P. 339. &c. censura notatae. Liber inscriptus de sermone Domini in monte libri IV. quorum tertius est de Antichristo, laesi de Papa . Ex hoc depromptae sunt 74. haereticae assertiones . Libellus de persectione statuum ex quo excerptae sunt 33. haereses . Libellus de ordine Christiano , ex quo I 3. Dialogus, ex quo 33. tractatus 3. de arte Q-phistica , ex quo ΣΟ. De dominio civi-

E ET INFIMAE

li lib. 3. de quo 43. Tractatus de Diabolo membris ejus ; de quo I. De d natione Cesarea , de quo hae reses I 4.

Liber responsorius ad a timenta monachi de Sallu ; de quo haereses II. Liber

responsorius ad argumenta Stroadae s de quo 9. Libellus de confestone , de quos. de versutii Pseudocleri ex quo 4. Quantum vero ex his excerptis intelligimus, nihil viro inerat, ex quo sibi insigne illud, quo a Bibliothecario i1ostro mactatur, elogium promerere Tur .

Tota ejus scriptio perpetua est debaccha tio in viros Ecclesae addictos ad surorem usque . Multum ibi scurrile , ut illud num. 243. Sie religios no tri possent religionem suam mervisam deserere &C. n. 3. Papa ut patulus antichrdius S. c. Rudis ubique barbaries ; legas enim ibi

num. 225. Ecclesiae Ierυ tilior pro Ecclesiae servus addi Elior; sic etiani Ecclesiae amat dior legas pariter n. 22 I. ordines Mendicantium sunt dispositi arrabibiliter, ut incurrant ingrat tudinem . Ne C in verbis tantummodo , sed in rebus etiam ineptit , ut constat ex illo num. 224. Q, ilibet est Deus & 223. Non sequitur quaelibet creattira est Deus , en o Deus es aliqua

creatura . Num. I I. Ubique omne ens est, cum omne ens fit Deus . Nec in antiquitatem Ecclesiasticam minus offendit n. 3ῖ.

Confesto vocalis Ialla Sacerdoti introducia

per Inscentium III. non es tantum ne

cessaria ut difnit ; quia s quis solum cogitatu , verbo , Tel opere ossenderet fratrem Dum , solo eo iratu, verbo , vel vere

fulseit ponitere . In iis etiam , ex quibus viri docti laudem sibi a Bibliothecario

nostro extorsit, multa , ne dicam omnia

sunt in eius etiam sententia indigne &impie di Ela : nam Eucharistiae Sacramentum, quod sensu etiam heterodoxorum venerabile est , & reverentia dignissimum indignis & impiis modis traducit . Insuper in eo pariter dogmate sibi perpetuo adversatur ; modo enim ait corpus Christi esse in Eucharistia substantialiter, corpo aliter , demencionaliter attendondo ad modum hosiae Iecundum naturam suam , ut est in excerpto 239.

332쪽

L A T IMITAT

239. modo Vero propos 7 o. hostia consecrata est verus panis naturaliter, o cor

pus Christi figuraliter . Sed apage nugas . En igitur praeclarum scriptorem , cujus operi edendo Anglicana praelia merito desudent. igandus miri s. Caupo , ord. Praedicatorum in conventu Francosuriensi Theologiae Lector & Concionator, multas habuit cum Jo. Trithemio & aliis de Conceptione B. virginis controversas, contra Trithemium scripsit Dialogum apologeticum , contra meseli perfidiam , oe contra eos , qui de Conceptione Immaculat Ismae Virginis male sentiunt . Oppen heimii I 494. vel IIo7. 4. Editionem sine mentione anni & loci memorat Jo. Lud. Hockerus in Bibl. He-ilsbrunensi p. I 3. Tractatum de eadem materia sed versibus elegiacis asi. Sebasianum Brant. Jac. Quetis de Scriptoribus ord. Praedicatorum Tom. II. Pag.

migmorus , cognomine Homiliarius , natione Anglus , sed seculo incerto , scri psit Sermones per Adventum , & per

totum annum , quos Balteus Londini a

Roberto Grastono impressos esse dicit , Centur. XI. q. Pitseus Append. Cent. IV. 73. Dispiciant eruditi , annon hic idem sit cum Vnmero Homiliario , de quo superius actum fuit: nam vicinitas& similitudo literarum facile effecit ,

ut unum pro altero legeretur.

Ungo Decanus monasterii Phyubtvvangensis f. Feuchivvangensis in Fran-Conia , circa A. 98o. Eius Epistoli XIII. editae sunt in Codice dipl. Peetii & Hueberi pari. I. P. II O.

inlibertus Alemannus, scripsit ad Ta-Iayrandum Petragoricensetri S. R. E. Cardinalem Hisoriam partium terr.e fanctae. Vivebat A. I 336. Ex Arnoldo Bostio Possevinus Tomo II. Apparatus P.

VVilfridus Ripponensis, in oppido Rippon Angliae septentrionalis natus, primus monachus fuit in coenobio S. Hildae Sireneshalcensi, deinde Archiepiscopus Eboracensis & Frifionum Aposto-

lus , obiit A. 7io. Uitairi eius scripserunt Edditis Stephanus , & Eadmerus , de quibus Fabricius noiter superius . Scripsit de Catholico celebrandi Paschatis ritu , de Clericorum tonsura , de regulis Monachorum , de actis oe decret s Stre-neshalcensis Concilii , Epistolas ad diυμ sis. Lelandus c. 74. Balceus Centur. I. 88. Pit sens cap. 83. Suffcidus Petri descriptoribus Frifiae Dec. IU. 2.milfridus, vide supra Bonifacius, T.

II. P. 238.

milhelmus de Bevne, Prior de Neu- bothie, postea Abbas Cupri in Scotia , circa A. Ii 88. Scripsit de Vita S. Joannis Scoti, Episcopi s. Andreae . Car. de Visci, p. 326. mlhelmus Brome & mlhelmus de DFngton , Custodes Capellae B. Mariae Ecclesiae Parochialis S. Joannis Bapt.

Cirencestriae , A. I 46o. secerunt Regis, tim Chartarum ac Munimentorum pertinentium ad Capellam modo dictam . Catalogus Codicum Dugdalianorum in Musto Ashmole; no P. I 6. milhelmus Bruce , Scotus, Circa An. I 479. sub Antonio Spinota Poloniae Regi contra Tartaros militavit. Eius sunt, de bello adversu ς Turcas gerendo consilium . Lipf. I 393. 8. De Tartaris Diarium , Frf. I 398. sol. Ge. Machenetie de Eruditis Scotis vol. I. P. 66O.

mlhelmus Cisteretensis , Abbas , nescio cujus loci aut temporis , scripsit Sermonem de Assumtione B. Virginis , qui exstat in Car. de Uisth Bibl. Scriptorum ord. Cisierciensis P. 32 I. seqq. milhelmus Dean , Anglus, scripsit ad Papam Alexandrum III. de nece Thoma Cantuariensis . Exstat in Bibl. Regia Londinensi . Bern. de Montiaucon Bibl. Bibliothecarum MM. p. 628. milhelmus Dempserus , Scotus , ex Curestoniorum familia natus, sec. XIII. Professor Philosophiae , a Partamento , quid de Philosophia Lulliana statuendum sit, in consilium adhibitus. Scripsit Examen in Bresem Ra mundi Lulli

artem . Lugd. III 4. Ge. Machenale de Scotis eruditis vol. I. P. 23 I.

333쪽

BIBL. MEDIAE ET INFIMAE

illelmi GMelius, monachus S. Martialis Lemovicensis , scripsit Chronicam

ab orbe condito usque ad Ania. II 2.

quae exstat M S. Parisiis in Bibl. Regia. Ber n. de Montiaucon Bibl. Bibliothecarum MSS. P. 9 6. milhelmus Kecellus , Anglus , Clericus Beveriacensis , sub finem sec. XI. aut initium sequentis videtur scripsisse Miracula Jonunis Beυerlucensis , Archiepiscopi Eboracensis , quae edidit Hen-sthenius T. II. Maii p. 173. ' σῶμὰlvitis Abbas Hirs augiensis scripsi Astronomica , quae iii Codice fere

coaevo Emmeram mensi non tamen integra extare teitat ut P. Peg in Cod. Diplomatico p. 239. ex quo libro praefationem ibidem vulgavit . Floruit cir

ca annum IOTῖ.

illelmus , Abbas Metrosensis in Scotia, ord. Cisterciensis , circa A. IIIo. Scripsit in Canticum Salomonis , de oscio Monetthi , rti ad Joannem Cardinalem , Scιt .e Hiberniae Legatum . Car. de

Visch p. ῖ26. Vn helvius de surbe Aa , vel Morbera , vide supra libr. XII. p. 88. Ad de Lambecium libro III. Bibl. Vindob.

milhelmus Parisiensis , auctor Nanceidos, sive Poematis de clade Burgundionum circa urbem Nancejum. A. I 474.

unde non semel versus aliquot adducit Mei erus Annalium Flandriae lib. II. qui & p. 37 r. illum Poeta rum Par sensum appellat. Haec ex Volito de Historicis Latinis III. 8. p. co . Auctorem verum detexit Oudinias T. III. P. 2674. eumque Peti rem de Blamor:

To , Parisin uiri esse docet .. Opus illud. Nanceidos impressum est in celebri Lotharingue pago Divi Nicolai de portus non A. r476. ut vult Labheus : illo enim praelium gestum suerat sed An. 1318. ibi. Mai traire Tomo II. P. 32ῖ. qui tamen pagi Lotharingi ci nomen

mutilavit . Illum Petrum vero Fabri eius noster supra suo loco omiserat. V ilhelmus de Prato , Ord. Pr.rdi Catorum, scripsit de Eruditione Principum , qui liber bis occurrit in Bibl. Uaticana. Beria. de Montiaucon Bibl. Bibliothecarum MSS. p. 37. 88. milhelmus , nobili genere in Gallianctius , in monasterio S. Germani de Pratis educatus, Canonicus S. Geno v sae , tandem A. Is 62. Abbas Roschil enses in Dalaia , ab Absalone Archiepiscopo eo vocatus , obiit An. IaO2. a satis

98. In cercelsione Genoves .e , ut credebat , a morso sanatus scripsit opusci tum de miractilis Gensve f. e , quod MS-

superest in Bibl. Regis Galliae . Oudu

M. VHlhelmus Sin tires, de Bassevel dein Flandria , Monasterii in Tholan vulgo ter Doe Abba; sec. XU. Scripsit Summam Theologiae Scholasti .e tribus tomis distinctam. Car. de Uisch de Scriptoribus ord. Cisterciensis p. 326.

Vnihelmus Sasinetus , cujus Lamentario ob caelibatum Sacerdotum , seu Dial gus Nicaen at constitutionis & naturae ea

cle re , ira cum refutatione Ioannis Gersonis , M S. est in Bibl. Basileensi . Beria. de Mont faucon Isibi. Bibl. MM.

ilhelmus de Sch Devia , monachus Abbatiae de Crohysden in Comitata Stasi ordiensi , sec. XIV. cujus Annales

de rebus praecipue Anglicis ab a. IO66. ad a. 1374. MSS. adservantur in Bibl. Cotton ana . Oudinus Tomo III. p. Io 87-

ilhelmus G υ , Anglus , Collegii

mum Roberti Beturi Episcopi Herso diensis Clericus iamiliaris, postea Prior Lanthensis coenobii in Cambria , circa A. II 4o. Scripsit Vitam Roberti si istopi iam laudati , qua in edidit Heiaria Wharron Tomo II. Anetl i e sacrae pag. 29s. Adde Oudinum Tomo II. pagia 1333.

334쪽

LATINITATIS L I B. XXI.

stor, anno sequente Abbas Stein id ei sis , dioec. Coloniensis , Ord. Praemonstratensis , scripsit Vitam B. Hermanu; JUephi monachi Stein feldensis . Poematis initium est. Agrippinensis Hermauni pauperis ortum. Desinit autem his versibus: Sanctorum vere legitur tot nullus habe

re s

in Joseph , alloquia cum Virgine matre

Maria.

His God. Hen schenius in Comm. pr vio ad vitam Hermanni Iosephi, T. I. Aprilis p. 68ῖ. V helmus Turnbuli, Scotus , Episcopus Glastu ensis circa A. I lo. Academiam Glastilensem recens fundatam inauguravit. Eius sunt Oratio ad Academiae suae Professores , & Academiae Gl Dueos Statuta. Ge. Machenetie de Sc tis eruditis UOl. I. P. 663. init mus , aliis G lichinus, Quali-chim s de Spoleto , seculi XIII. scriptor, Carmen heroicum de geViis Alexaudri Ma ni procudit, cuius Codicem vidi Francoserti ad Uiadrum apud Nicolaum Nestermanum . Uide Fabricii nostri Biol. Graecam UOlum. II. pag.

227.

Vnisbeanflus ab Oldenburg , Canonicus Hildeshei mensis , qui A. I 2II. lustravit terram faueam , & quae viderat , in s cripta retulit e auitor neque indoctus neque incuriosus . Haec Leo Allatius , qui illud Itinerarium terrae Sanctae Symmictorum libro I. p. I 22. edidit , nuper admodum Venetii ς cum Josepho Genesio inter Scriptores ByZan

tinos recusorum.

VVillenamus Abbas , non Ebe Per eu- sis , a sed Mer ebur eis es monasterii in Suevia , b Ord. S. Bqnedi Sti. Parisiis operam dedit bonis literis , inde Seholai icus Ecclesiae dambergelsis, post

assumto habitu in monasterio Fuldensi Abbas Merseburgensis claruit A. IOIO.

a J Ita voeatur ab Attonymo Mellicensi e. 78. R in Co.lice Lugdunensi, quo usus est Merula.

Non in Saxonia , ut scribit Ee cardus in

Scripsit Paraphrasin gem tuam ἰo Caut

cum Cauticorum, quarum prior metrica

est lingua Latina , posterior prosaica , lingua veteri Theotisca . Ipse librum inceripsit de nuptiis Christi Ecclesiae. Editu; est primum a Paulo Merula , Lugd. Bat. ex Ollicina Plantiniana Raphelelagii r 398. 8. secutae sunt Observationes Francisci Iunii , Amstet. 16 33.

8. Praefationem , quae huc usque desuerat , ex codice Rhedigeri alio dedit Opitius ad Hymnum de S. Annone P. 3. postea ex Codice S. Euchari ante annos scio. exarato Marte ne & DurandColle EL ampliff. I. p. 3O7. Cod ex Ambrosianus Bibliothecae Vindonensis emendatior est, prout pluribus ostendit Lambecius lib. II. de Bibl. Uind. p. 764. sqq. Tandem prodiit in Thesauro Schilteriano Tomo II. Plura Trithe inius de Scriptoribus Eccl. & de viris illustribus Germaniae , Eccardus i. c. Leystri Historia Poetarum medii aevi , p. 834. JO. Henr. RMelen in vita Staden ii p. 38.

ilibaldus , Presbyter in Ecclesia S. Victoris Moguntiar, sec. VIII. qui jus su Lulli Archiepiscopi Moguntini &Megin gaudi Episcopi Herbipotensis Vi-

tum S. Bonifacii primum in ceratis tabulis conscripsit, deinceps in pergamenis rescribendam , prout habet Au Etor incertus Uitae S. Bonifacii , in Actis Sandior. Junii Tomo I. pag. ψT6. cui addatur Eccardus rerum Francicarum XXIV. 22. Nec obstat , quod Mabillonius & Papebrochius obiiciunt, in sine operis sic legi : L εο millibnidus Episcopus θηρή : nam haec lacinia ab homine otioso & ignaro adscripta est . Praeterea in illi baldus noster co nationis cum S. Boni facio ne verbo quidem me minit ; imo u. 46. Uitae illi ua , in Acrit Sanitorii in p. 469. ex pre se de Episcopo Elchstadiensi, tanquam a se diversi, his verbis loquitur : Dunc hova iisdustriae viros ad ordinem Ddco aras

pro- Historia stilii Etymologi ei linguae Certna: icae C. 4. P. DI. Nam Saxonicum illo tempore nouis dLun erat extructum.

335쪽

BIBL. MEDIAE ET INFIMAE

Edita est haec vita primum a Cani- fio Antiquar. Lectionum Tomo IV. in editione Basnagiana Tomo II. pari. I. P. 227. deinde a Serario ad calcem Epistolarum Bonifacii, Mogunt. I 6o3. q.& in Bibliothecis Patrum , apud Surium d. 3. Iunii , Mabillonium Sec. III. Bened. pari. a. sub initium , in AElis Sanctorum Tomo I. Iunii p. 46o. Vita S. inalburgae sororis & Epistolae ,

quae Willibaldo Elchstedensi tribuuntur, sunt adhuc ineditae. Confer praeter iam laudatos Helisthenii Comm. praevium ad Uitam Bonifacti P. 432. Mabillonii Observationes praevias. Hist. litera ire de la France Tom.

II. P. I 67.

S. millibrordus , in Northumbria in

territorio Ripponensi natus, monachus

coenobii Ripponensis , Ordinis S. Benedicti , post Episcopus Ultrajectinus , obiit A. 736. vel 239. Scripsit Canones Ecclesiasticos, de sua peregrinatione , -- miliarium , Epistolas ad diet ei sos . Lelandus c. 72. Balarias Cent. II. 3. Plistus C. IOZ. Tinamentum eius edidit Scribanius in An tu verpia, Miraeus in Codice Piarum donationum p. II. in Batavia sacra T. I. Sc in Calmeti Hist. Lotharing. Tom. I. Append. P. 27 P. De vita eius scriptores sere triginta allegantur in Indice Lelandi , quibus adde Waraeum de scriptor. Hiberniae p. Io8. His . literatre de la France Tom. IV. p. 63. Arn. Nion Lignum Uitae V. II. Jacobus Vmmpheling us Selesta tensis scripsit elegantiarum medullam , oratoriaque praecepta in ordinem clare breviterque

redacta, quae dicavit Theodorico Gressi mundi Moguntino iuniori data ad illum Epistola signata An. I 493. Prodiit opusculum illud sine nota anni & loci impressionis in A. Scripsit praeterea O-Pus de integritate, cuius meminit Trithemius lib. a. Epist. 38. & iterum Epist. 42. ad Matthaeum Hibernum . In altera ex istis Epistolis narrat Trithemius eius libri aut horem evincere adnisum fuisse , S. Augustinum numquam cucullum induisse ; quo nomine delatum ad sed ein Apostolicam Apologiam suam centum versiculis digessisse . Scripsit etiam vitam Joannis Getieri Keie-ipergit , quae extat in priori volumine sermonum ejusdem Getieri edito cum altero secundo volumine Argentinae A. I 3 18. & i 3 I9. in sol. Eiusdem est pariter liber inscriptus Adolescentia editusque Argentinae Anno ISOD. Vnmundus , Benedicti nus ex monacho Abbatiae de Crude S. Leusridi seu Helionis , Archiepiscopus A versanus circa annum IC6o. Disola ejus, qua Ee- fasto de tino Deo o' trino inquirenti respondet , ex stat Tomo III. Spicilegii Dacheriani P. 4ΟΙ. mindignotus , Historicus Anglus , ut ex Guilhelmo Hormanno colligitur, sed aetatis incertae . Scripsit Historiam Saxonum, quae adhuc Pit sei tempore Nin- deseriae in Bibliotheca dicti Hormanni adfuit . Sunt , qui eum eundem cum ilichindo Coebeiense suisse dicant , quod nemo dirimet , nisi qui conserre poterit . Balaeus Cent. X. 34. Pitseus Append. Centur. IV. 78. mindricus, vide Vindricus . V φο vel mino, presbyter , Coi radi Saliel & Henrici III. Imp. Capellarius. Burgundum natione facit Iac. Basinagius , ex his illius versibus rIrradias patriam , si tu modo vi eris .

illam

Sed non cogitavit vir summus , patriam mediis temporibus idem nota si se ac regionem . Caetera igitur illiuς nos latent . Scripsit Vitam Conradi S lics , editam a Pistorio Tomo III. S. R. Germ. p. 62 I. Pan Pricum ad Henricum III. IN. ligato sermone , a Caniso Le9. Ant. Tom. III. Part. I. P. 16 I. & Proverbia ad Henricum Conradi Imp. filium , a Martene & Durana Collect. amplisL TOm. IX. pag. IO93.

336쪽

I AT INITAT

& post eum a Cel. Fabricio nostro Tomo I. hujus operis p. 447. edita.

Vnthredus , presbyter Anglus , amicus Bedae Uenerabilis circa A. 7ῖo. scripsisse dicitur de celebratione Paschatis . Lelandus cap. 97. Balceus Cent. X. 23. Plistus c. 96. milhindus, patria Saxo , monachus Corbe ensiis, discendi caussa in onasterium

Hirsaugiense adiit , post ad Corbet enses rediit, ibique Scholis praefuit. Magnoaldus Ziegel baud in Conspectu rei literariae Ord. S. Benedicti pari. I. p.

99. Scripsit circa A. 98o. de rebus Saxonum gestis libros III. editos primum inter Scriptores Germanicos Hervagii, Ba-fil. i 332. sol. post a Reinero Rei neccio, Frf. I 38o.sol .ab Henrico Mei bomio seniore , Frf, I 62 I. sol. cum annotationibus , quas nep6s Scriptorum Germanicorum Colledfionis Tom. I. repetiit . Tandem Leibnitius Summam Capitum it; indi ex Codice antiquo Casinensi inseruit Tomo I. S. R. Brunsvicensium p. 2o8. sequuntur ibidem p. 2II. Variae Lectiones ex Codice Archivi Dresidensis , & p. zai. Codicis Casmensis .

Poetica eius, teste Sigeberto c. I 29. sunt

Pasio Thecli Virginis , & visa Pauli

Eremitae , quae prosuri habuit admix

tam .' utrumque Opus nondum typis est

editum . Adde Lystri Historiam Poetarum medii aevi p. 283. 284. Paullinum de viris illustribus Corbete Saxonicae P. 96. VVit mundus, vide supra Guilmundus, lib. VII. P. I 2. Olfero, monachus & Abbas S. Pantaleonis Coloniensis, Ord. S. Benedicti, electus Ann. IIq7. obiit II 67. Scripsit

Commentarium in Cantica Canticorum ,

quem Henricus Gravius edidit Colon. 163 o. q. Oudinus Tomo II. p. I 423. o garius, patre Comite de Psul ingen ortus , in monasterio Augiae divitis educatus , Episcopus Ralisbonensis

obiit a. 994. Vide Jo. Egonem de viris illustribus Augiae divitis I. 3. Eius Paraphrasis in 'almum L. edita est in Bern. Perii Thes novis. Anecdotorum TOm.

IS L I B. XXI.

II. pari. I. p. II.

Olliangus, Monachus Nidemhahensis in Bavaria monasterii , sub finem sec. XIII. vixit & variis consiliis virorum summorum adhibitus suit, quod testantur Epistolae eius LXXII. editae in

Codice diplomatico Perii & Hueberi

pari. II. P. I 73.

olfhardus , monachus & Presbyter coenobii Hasen rid ani non Hasserensis, ut habet Possevinus , ) in dioecesi Eichstetensi, sub finem seculi IX. scripsit

Vitam S. Vnlpurgis libris I U. quorum. duos dedit Canisius Tom. IV. p. 72O.

edit. novae Tomo II. Part. q. p. 262.

stilo immutato Surius d. 23. Febr. integros Acta Sanct. Tom. III. Febr. P. 323. & Mabillonius Sec. Bened. III. Part. a. P. 287. Scripsit quoque Vitas Sanctorum, quorum plura Volumina in diversis Germaniae Bibliothecis exstant. Praelationes eius in singulos menses , excepto Februario ediderunt Pe Z&Hueber Cod. diplom. pari. I. p. 9O. Adde Hist. literariam Galliae Tom. V. Pag.

olfhelmus, Abbas tertius Brunuviularensis inonasterii , dioec. Coloniensis. Obiit A. Io9 I. vel, ut alii volunt, A-II 32. Uitam eius scripsit Conradus monasterii laudati monachus , editam a

Surici d. 22. Aprilis , in Actis Sanctorum Tom. III. Aprilis pag. 76. & a Mabillonio Seculo VI. Benedimno pari. a. p. 673. Scripsit hic Wolphelmus M

pisolam de Sacramento Euchar siae contra errores Berengarii , quae ipsius Vitae i

serta est e. Io. II. Versus in utrumquctTesamentum inseruit idem Conradus c. q. P. 83. Sermones , Epimias & Carmina , teste Trithemio de viris illustribus Germanis . Adde Mabillonii observationes praevias p. 673. & Possevinum. Tomo II. Apparatus P. 349. Olfherrus , in Attaliensi monasterio

educatus , & discipulus S. Godehardi Episcopi Hildeshei mensis sec. XI. Scripsit Vitam S. Godehardi , magistri sui , quae edita est primum sub spurio Amnoldi nomine , qui eam Menghasgo dein

337쪽

. BIBL. MED I AE ET INFIMAE

dicavit , a Brou vero inter Sidera Germaniae , & Surio d. q. Maii , postea cum Codicibus MSS. collata & vero aues ori restituta a Godefrido Hen schenio in Aetis Sanctorum Tomo I. Maii p. 3o a. a Mabillonio cum observationibus praeviis Seculo UI. Benedicti-

Ilo pari. I. P. 39 . tandem a Leibnitio inter Scriptores Brunsvicenses Tom. I. P. q82.

Scripsit quoque miram S. Greutheri , nobili; Thuringi , Eremitae juxta monasterium Attali ense , quam edidit Canisus Tomo III. parte I. p. 183. Surius d. 9. Odi. Mabillonius loco citato P. qT3. Hunc autem illius vitae Ait Eforem esse tum stilus comprobat , tum

etiam , quod sex priora capita illius ex vita S. Code hardi repetita sunt. I Vol sanus , patria Uintoniensis , ibidem monachus Benedictinus & cantor circa A. io oo. Scripta cius sunt, de S. Stiit uni tran, latione miractilis , vita

Regis , de itivortim harmonia . Lelandus c. I 26. Bala iis Cent. II. 4 I. Pits 1s c.

I 4. Vita Si ithunt metrice edira est a Mabillonio sec. U. Bened. p. 628. & T. I. Augusti p. 98. Vita vero Etheivsoldi Episco'ι a Surio d. r. Ai g. ab eodem Mabillonio p. fo6. nec non in Actis Sanctorum T. I. Auetusti p. 8S. Acide Io. Pinium iii Coirament praevio ad vitam S. Suilli uni, Tom. I. Iulii p. 32 i. ῖ24. V M tauro vocat Oudinus Tom. II. p. , O. A cum Lupo convenire perperam tractit . S. VMhiauus , Rigorniensis , mona

III. adde Wii toti Alienas ioda siti i

Hollandiae Comite desinit . Exstat Hagae Comitis apud Cornelium Dunium J C. Haec Ant. Sande rus in Bibl. Belgica manu scripta I. p. 27. Laudatus autem Hollandiae Comes , Obiit A. I AOq. ex quo de aetate auctoris iudicare licet. Aliud exemplum, sed mutilum est in Bibl. publica Amite loda mensi II. p. 43. ubi Vorpertis scribitur. V orgrehus , Britannus , Abbas primus Glasconiensis circa A. 6; o. Hi Arias& Hi miliaritim scripstille dicitur . Pit

scus c. 68.

P. IVtii, , non est scriptor medii aevi , sed nomen P. tantum adposuit, ut eo melius lateret. Literae vero G VI. retro leElae indicant nomen auctoris , qui suit Jursa h. e. Georgius Valen tintis minthertis , Treptoviensis ad Regam Pomeratius , J. U. D. Comes Palatinus Caesareu ς , & Ducum aliquot Pomeramae Consiliarius , qui obiit Aia. I 623. Vitam eiu ς dedit Burc. Gottheis Struvius in Archivo Hillorico Politico, quod vernacula lingua edidit, pari. I. pag. I9ῖ. Addito nomine vero edidit Parthenium litigiinon , aliquoties editum e Elaborare crepit opus ingens Baiathi Pioueranici, quod a quibusdam , vehit editiam , alle atum fuit , re vera autem asseclum est. Vide pomeraniam meam antiquam 3c novam parte I. Sub nomine autem P. VI D, & titulo G-n m irro tilaris , scripsit Historiam Gp c atus Caminensis , quae diu latuit , tandem a Jo. Petro Lude vulgio Tomo II. scriptorum Germanicorum P. 496. seqq. in lucem est protracta , qu2mvisa modum mendose , si nomina propria species . Scriptus est liber a. I 6 i5. vel 16 7. quo tempore libellus de turbato I risterii finire, i6iῖ 8. ed. tus, de 1 ro-

338쪽

LATINITAT

lix ad parochos parochianos suos ex itat apud Mabilloniniri Anal. p. Io I. Adde Bulaei Histor. Univers. Paris. 4 in. I. p. 648. Histor. literariam Galliae T. U.

mulsatus vel etiam Vnt harus, mOnaelius Elnonensis, condiscipulus Milonis sec. IX. Scripsit Versiculos in confirmatione o cris, scit. vitae S. Amandi Epist. Trajectensis a Milone scripti, quanquam res ipsa docet , legendum potius esse in commendationem operis . Exstat in Actig Sanctorum Tom. I. Febr. Pag. 888.

Inus Boethius , de quo Fabricius jam supra egit , lib. II. p. 2II. quibus

nunc pauca haec adde: Non fuit revera

Episcopus Pictaviensis , sed sorte Chorepiscopus illius Ecclesiae sub Sigibrano .

Vita S. Itiniani edita fuit etiam a Lah-beo Bibl. nova MM. Tom. II. p. 369. particulae quoque ante hunc ab Hugone Menardo & Andrea du Chesiae . A- in translationis S. Iuniani , quae procul dubio eundem auctorem habent , dedit Mabillonius in Actis M. Ord. Bened.

Tom. IV. pari. I. P. q3O. repetierunt

Ant ver pienses Tom. III. Augusti pag. 1 8. Histo ire litera ire de la France T. IV. p. 699 mulpertus , sorte monachus Bened ictinus , scripsit Libellum metrictim de vita claustrali, hoc exordio rQui cupis immundi vitare pericula mun-

Teque sit is Dio tradere servitio m. Est M S. in Bibliotheca monasterii wei-hens ephenensis in Austria , prout testatur Rev. Ber n. Peetius Dissert. Isagogica in Tomum I. Thesauri Anecdotorum novissimi p. 26.

bricius noster Tom. II. Pag. I99. ad hunc locum reiecit Gerundensis , Episcopus Elnensis & Patriarcha Hiero-TOm. VI.

solymita laus, circa A. IqOo. vixisse cre

ditur . Scripsit Librum de Naturet An lica , Compluti , I 327. Tra. ιatum de Scala Dei , Barcinone , IIo I. Pasorale pro instructione Di si orum . Superiorum , ibid. I 493. fol. de Vita Chriasiana libros IV. Valentiae I 484. Granatae r 86. sol. Alia illius opera sed

lingua Hispanica in Bibl. Coenobii S. Mariae de jesu prope Barcinonem MM. asservari testatur Waddingus de Scriptoribus Ord. Minorum p. Iψo. Haec

Whar tonus in Appendice ad Caveum . Oudinus ex Petri Salazar Chron. Provinciae Castellae II. χῖ. refert, scripsisse de vitis Sanctorum copiose, sub titulo Flos Savolorum, Tom. III. p. 2226. Alter hujus nominis est Franciscus Ximenius , Cardinalis δc Archiepiscopus Toletanus, cuius vitam scripserunt Gallice Marsolerius & Flechierius , ut de aliis scriptoribus Hispanicis taceam .

Ιq suo sumtu dedit Biblia Complutensia Polusiotta , de quibus Jacobi te LongBibi otheca Biblica p. ry. edit. Lipsiensis, & Jo. Christophori Wolfii, o μα- , Bibl. Hebraica Tomo II. pag.

Tres adios recentiores adfert Nic. Antonius in Bibl. Hispanica nova Tomo I. P. 385 Ex his unus est , ord. Franciscanorum , unus ex duodecim, qui primi ad Indos occidentales milli sunt , mortuus Mexici An. I 3go. qui proprie huc non pertinet. Vide tamen Naddingum. Y.

O , aliis Evenus de Begalanon , Gallus Armoricus in parochia Plestindicta dioecesis Trecoriensis , ex illustrifamilia Rumen-Begalenon natus , Ord. Praedicatorum , A. t 337. Innocentii UI. fuit Poenitentiarius, post a. I 36o. Tre

339쪽

Scriptoribus ord. Praedicatorum Tom. I. p. 667. Oldoini Athenaeum Romanum P. 6qq. o Erito L. Armoricus , ex primis sodalibus Ord. Praedicatorum circa An. I 23o. Scripsit Relationes duas exigui momenti: Quetis l. c. P. I 33. Thmbar δες la Tollier , Rothomagensis, Doctor Theologus Parisinus , & in Gymnasio S. Bernardi sacrarum literarum interpres circa A. IIo 9. Scripsit in s. prima capita Genesiis , Sermones de . tempore o Sanctis . Car. de Uisch in Bibl. Scriptorum ord. Cisterciensis pag. 334. Z.

Fabricius Tom. II. p. I99. hoc loco quati iustit) patria patavinus , ibidem & Florentiae jus Pontificium docuit, factus postea Arclue piscopus Florentinus & Cardinalis titulo Sanctorum Cosmae Jc Damiani , obiit in Concilio Constantiensi A. I l7. Eius sunt .

I. Commentarius in libros Decretalium re Clementinas . Venet. Ilo2. sol. tu

Clementinas seorsim ibid. I 48 I. I 487. l. a. Considia iuris. Venet. I 8 I. sol.

3. Variarum Legum repetitiones . Uenet. I 97.4. De Schimatibus auctoritate Imperatoris tollendis , in Collectio ite Schardi ide auctoritate Imperiali , dc Argent.

I. Capita agendorum in Concilio C santiens de Ecclesiae reformatione , apud Herm. von der Hardi in Actis Concilii Constantiensis Tomo I. p. 3C6. 6. Reliqua sunt inedita : Commentarii in naturalem moralem Philosophiam :Tractatus de Horis Canonicis : Hisoria sui temporis r De felicitate libri III. COmmentarii in Vetus o Mυum Testamentum d Aela in Cone lio Pisano o Constantiens o Epistolae , & alia . Uideatur Pancirollus de claris Legum

interpretibus III. 38. Wharthonus in Append. ad Caveum p. 37. Nic. Co-mneni Papado poli Hisi. Gymnasii Patavini Tom. I. Adde Poggi Florentini& alterius Anonyini orationes in funere illius habitas tomo I. Concilii Constantiensis p. 337. 346. ' In Bibliotheca

Felini non unus est Codex operum Zabarellar, quorum alii manu scripti sunt, impressi vero alii , quibus omnibus adnotationes quaedam Felini manu addita sunt , unde multa ad rem literariam noscuntur . In Codice a 3o. sunt in secundum Decretalium expositiones , ibi vero haec notat Felinus : Fuit impressu hie Letiti ra Venet is an . II OZ. eum volebam emere reperi siti id haec MS. eslonge plenior forte in duplum , unde

puto illa esse priora commentaria Zabaret-lae , haec autem esse opus consummatum ' ἐ-dem reperi de lediura istius intepea super tertio, quarto quinto . Super primo ncn habebam , unde emi Nupresam , quam puto plenam. In Cod. 237. continentur ejusdem Zabarellae tractatus de sepulturis , de parochiis , de celebrat iove Mittarum , dereliquiis . veneratione Sanctorum, de Observatione jejunii , de purificatione p0lpartum , de capellis monachorum , de jure patronatus, de vi tu , honestate Cleri- cortim o mulierum , o de Clericis aetro iis . An typis haec omnia prodierint ,

viri docti discutiant ; mihi enim in

praesenti non vacat sorte enim Continentur in repelirionibus var arum legum , hic a Bibliothecario nostro indicatis . Codex 238. MS. continet eiusdem varia consilia responsiones , in quibus multa sunt Zabarellae ipsius manu conscripta . Est etiam ibi trahiatus de remoυendo schismate in Pontificatu , cujus opusculi meminit Bibliothecarius noster sub titulo de schimatibus authoritate Imperatoris tollendis . Codicem hunc dedit Felinus ad imprellionem , quae

Pisciae adornata est An. I 49O. ut excu-

sum ibi epigramma a Cyllenio pisciensi editum declarat . Cum vero editio hac inter raras sit rara Isima , ideo hexasticum istud hic dare non piget.

340쪽

LATINITATIS L I B. XX.

Ad D. Felinum Sandeum de opere Zabbi rellae persecto ιi iacuit neque adsuc nisi te favitan

te niteret

Feline , impressus nune Zaba relia

tutis a

Pro patre, pro Domino tanto laetare reperto Qui colis oe doclum tam venerare δε-

Consiliis fulgens opus immortale legen-

Missum P fchea gratius esto manu . Cillenius Pisciensis. Opusculum Francisci Labarellae de horis dicendis ad Clem. Diguum de celebratione Missarum offert Codex 374.

Bartholomaeus de Zaba rellis eiusAm cum Francisco familiae Protonotarius Apostolicus dein Spalatensis Archiepiscopus seripsit Consilia & allegationes numero LXI. quae extant in Codice 26o. LIS. Fel ini. Zachaeus Chris anus. Huius eum Apollonio Philosopho Consultat onum libros II I. edidit Lucas Dacherius Tom. I. Spicit. I. edit. novae , N in Monito adjeξto , varia de aetate illius coniecerat , quae non repetimus . Ediderunt vero postea Edm. Martene & Ursinus Durandus T. V. Anecdotorum sub initium Altercationem Theophili Chriseiani o Simon r Judaei, cujus Gennadio teste, auctores Evagrius, unde probabile admodum esse credunt viri laudati, Euagrium hoc

quoque opus elaborasse: Quae argumentatio , mea quidem sententia, non procedit , quum etiam alter quidem Evarium imitari potuerit . Interim Fa-ricius noster supra lib. V. p. II 3. huius operis notitiam iam exhibuit. Zacharias, Pontifex Romanus, nati O- ne Graecus, mortuus 7 2. cuius Vitam per Anastasium Bibliothecarium cum annot. & Commentario praevio dederunt Bollanditiae Tom. II. Mart. pag.

Dialogos Gregorii M. in Graecum sermonem convertit , de quorum editi nibus Fabricius noster consulendus supra lib. VII. p. 86. 87. Illud observatione dignum memorat Jac. Balaa-gius , quod Graecorum sententiam de procellione Spiritus S. a solo Patre versioni suae immiscuerit. Nam quae Gregorius Dialog. II. 38. ita scripsit: Cum e uim conset , quia Paracletus Spiritus a

Patre semper procedat o Filio ; Zacharias ita vertit: Aperte igitur patet, quod Paracletus a Patre procedit , & in Filio permanet . Epipolas aliquot illius habes inter Epitiolas pontificum a Gret sero , & Bonifacianas a Serario editas , in Conciliis Galliae , Tom. III. Conciliorum Harduini pag. I 877. seqq. in Codice piarum donationum Alib. Miraei P. I 2. 64o. 64 I. in Bibl. Floriacensi Jo. a Bosco Tom. III. p. 43. apud OthlO- num libro II. de Uita S. Bonifacii , quarum variantes lectiones habes apud Canisi uiri Leit. Ant. Tom. III. Part. I. pag. 339. inter Epistolas Hibernicas ab Ullario editas . Privilegium eius , quod monasterio S. Dionysii dedit, suppositum esse docet Io. Launo ius in As sertione Inquisitionis in Chartam immunitatis S. Germani Tom. III. Opp.

Part. I. P. I 6O. De alio Fuldensis trionasterii Privilegio idem probat in Assertione Inquisitionis in privilegium S.

Medardi Suessionensis Tomo eodem pari.

2. P. 293.

Vide Lud. Iacobi a S. Carolo Bibl.

Pontificiam p. 23o. Posse vini Apparatum Tomo II. p. 332. Oldoini Athenaeum Romanum p. 6 4. ' Inter Epistolas ab eo scriptas una est incipiens rothacium , e qua canone iri Gratianus eruit , hanc vero integram Labbeus vulgavit; ego quae deerant ex MS. CO-dice Bibliothecae Canonicorum maioris Ecclesiae Lucensis supplevi atque evulgavi in priori volumine supplementi Conciliorum suo loco. Zacharias , incertae sedis Episcopus , cuius Sermonem de S. Geortio edidit Beria. Peet Thes. noviss. Anecdot. Tom. IV.

SEARCH

MENU NAVIGATION