장음표시 사용
362쪽
364쪽
Ostquam V. Cl. Petro Lambecio laudabile illud eonsilium
succurrit, ut in eos , quos confecit de Bibliotheca Vindois honensi Commentarios rara quaedam & parea, pretio magna opuscula inveheret, caeteris deinde, qui Catalogos insignium Bibliothecarum paulo accuratius conficiendos, evulgam dosque susceperunt, utile illud exemplum imitari placuit. Ita conditae dapes multo sapidiores ad palatum fastidiosorum quorumdam lectorum essiciuntur, quibus arida scriptorum nomina, & simpli-ees librorum tituli minus sapiunt. Ad hunc morem sese composuit Io. Alberintus Fabricius, tum in Bibliotheca Graeca, tum in Latina, & in praesenti hac quam in Italiam reproducimus . Cum vero additamenta plura nova haec ediistio praeserat , eaque me authore accesserint ' opportunum mihi pariter visum est , opusculis etiam novis pretium operis augere, Lectoresque , minus sorte ad proletaria mea amctos, raritate & novitate alienae hujus mercis avidius trahere. Pauca sunt haec de multis quae Felini Sandei Lucensis olim Episcopi , de quo plura hic suo loco egi, Bibliotheca mihi suppeditavit, reliquis in
tempus Deo dante si vita supererit evulgandis. De singulis nunc ratio reddenda est. I. De Iulio Ρomponio Laeto quamvis multi multa prodiderunt ' plura sunt tamen incerta fama adeo obvoluta , ut in obscuro maneant ' velut de natalium genere, de moribus, studiis, indole, nomine, die, dc anno ejus emo tuali. Singula haec ex isto, quod nunc ego primus edo, senebri Iulii Pompo-ponii Laeti elogio a Michaele Ferno scripto in majorem lucem extrahuntur. Ille enim diem fatalem insignis viri exprimit V. Idus Junii profecto p nam statim ab eo obitu datum hoc elogium consignatur III. Id. Iunii anni I 498. ex quo etiam de anno Obitus edocemur. Hinc deceptos arguas Scriptores plures apud Zenum differt. Voman. tom. II. differt. XIV. qui anno I 8 , &Zenum ipsum , qui an . I 4ς7. die II. Maii vita iunctum statuit. In publica egenorum .egrotantium aede pauperem vitam absolvisse scripsit Pierius Vale. rianus de Literat. Infelicit. lib. II. Num vera prodiderit, nunc demum ambigere licet, cum ex Ferno dilicimus modicum illud, quod Laeto supererat, argentuli dum cubabat depensum fuisse . Nihil enim fecisset sumptus si in pu-
365쪽
blica illa a de vitae postremam partem traxisset. Reliqua ex eodem Ferno reis petas . Porro Michael Fernus Mediolanenss ex editione a te primum curata
operum Ioarmis Antonii Campani dudum Eruditis innotuit' nec Jacobi Antiaquarii nomen in obscuro latet, cum & de illo agat Fabricius in hoc ipso opore U. Jacobus Tom. IV. pag. q.
I I. Succedunt Cyriaci Anconitani Picenicollei s ita enim se appellat ) epistola . Cyriaci Anconitani nomen Eruditis auribus dudum intonuit ' nec epistolarum ejus fama me evulgatorem expechat. Norunt enim viri do hi Epistolarum Cyriaci codicem in Ambrosiana Bibliotheca servari, ut notatum Montis Luconio Biblioth. MSS. Tomo I. pag. 3I2. Raras tamen hucusque prodituse, credo; easque omnes collegit, quantum scio, V. Cl. Laurentius Melius, jundias Itinerario Cyriaci, a te edito Florentiae an. I 742. in 8. Alias ab his
uiuersas reperi in codice M S. Biblioth. Felinianae, quas cum dignas sito Authoi re, & luce publica merito tuo donandas censuerim, ut hic darem operae pretium me fac urum judicavi Adieci in eodem codice pariter subjunctam ejus clemi Cyriaci oratiunculam occasione Publici Foederis Anconita noς inter & Raguissaeos initi, cui Foederi sanciendo Cyriacus cum aliis Optimatibus e suis civibus deleelus est. Compositum illud est anno X. Eugenii IV. die XIII. Kal. Quintiles idest anno Christi 14 o. die XIX. Iunii. Multa sunt totidem hic exprelsa verbis ac leguntur in Itinerario superius indicato ; quin & in Itinerarium
situm invexit Cyriacus ea , qu.e in hac oratione antea expresserat; cum Iti ne rarium non ante annum I 4 I. ab authore tuo scribi potu ille Cl. Melius demon straverit Variantes nonnullas maximi momenti, quae ex utatusque collatione deprehendi sedulo in margine adnotavi ; sicut & admonui unde consensus iste utri utque opusculi incipiat , & quo desmat . Idem Cl. Melius in praefatione ad Itinerarium ex duabus Philelphi epistolis legendis lib. U. num.
22. 23. collectionis epistolarum cjus adstruit ante exitum anni I 43. Cyriacum Asiam Graeciamque peragrasse. Cum tamen ex epistola, quam hic ch uugo , scripta an. I ψ . di Icamus Cyriacum anno illo Cycladas , Delu in aliaLque Graecas urbes iuvisisse ; hinc non totam simul ab eo lustrata in sacile deducimus . Reliqua , quae ex his epiliolis eruuntur sine labore per se Lecto intelliget. III. Superest opusculum tertium reliquos duos amplitudine sua , & argumenti dignitate sunerans auctore Diomede Caralia Comite Magdaloni, & Ferdinando I. Aragonio Apuliae Regi ab intimis consiliis. D:omedis Carassae in Neapolitana Hiltoria , nec ignotum nec incelebre nomen est. Ex illustri illa tota Europa familia prodivit Diomedes Caraisi vir strenuus , qui Alphoni, I. Aragonio Neapolitano Regi admilitans adversus Renatum Andegavensem post multa egregie & strinnue gesta, cum tandem in obsidione Neapolis ab Auphonsi Regis copiis incurliis fieret in moenia ; ille inter prunos militans ac currentibus hostibus dejectus, oppressuique suit an. Io I. si fides habeatur Laurentio Bon incontrio Miniatens in annalibus a Muratorio vulgatis Her. Italic Tom. XXI. pag. Is I. cujus haec sunt verba: Sed illi a Senato repul , intra
366쪽
hortos Urbis quidam mortui ' alii praecipitati ' in quibus Diomedes Carastas oee.
Hunc Diomedem olim quidem ego auctorem opus c. reputaVeram ' cum tamen Scriptor iste opus suum direxerit Eteonorae Aragoniae Herculi I. Atesti- Ino Ferrariae Duci jam nuptae' idque primum conjugium convenerit an. I 453. ut ex diariis Neapolitanis Hectoris Pignatelli olim diciis, & in eodem volumine a Muratorio vulgatis, discimus, alium fuisse oportet Diomedem hunc a Milite an. I 4 i. intellecto . Filius sortasse seu ex Filio Nepos prioris illius fuerit. Quicumque ille tamen extiterit Diomedes librum suum scribebat post annum I 59. & ante annum I 483. Narrat enim in eo Robertum Malatestam opera & auxilio Ferdinandi Regis adjutum ditionem suam defendisse, & pacasse imperium. Id vero tunc contigisse credo, cum ab Archiepiscopo Spat tensii Marchiae praesecto, atque exercitus Pontificii ductore ditione ejus occupata, & Arimino stricta obsidione afflicto e praesentissimo discrimine ab exemcitu Ferdinandi Regis cum Florentinis & Duce Mediolanensi scedere juncti ereptus fuit . Haec narrat author noster in opusculo suo , nihilque subdit de conversis a Roberto armis in benefactorem suum Ferdinandum, quod accidit extremo Roberti anno scilicet I 82. ex quo planum factum esse arbitror, eo intermedio tempore inter annum I 459. & I 82. Diomedem hunc ad scribendum se contulisse. Videri ille posset praeposterum sibi consilium statuisse, dum opus de Regentis O boni Principis officiis , Mulieri, Viro ejus adhuc superstite , S unico imperii administratore, destinavit. Id utique ferri vix posset nisi sciremus Eleonoram illam Aragoniam virilis animi sceminam suisse, nec fuisse, ut partes ejus in administratione Imperii desiderarentur. Habes apud Petrum Cyris naeum in commentario de Bello Ferrariensi , orationem ejus ad Populum Femrarientem animis consternatum, qua spe melioris sortunae illos erexit. Opusculum istud ego in Cod. M S. Feliniano offendens haesi primum animo , num mihi describerem , ratus jam typis prodiisse; ea de re non unum Virum doetum percunctatus sum ' conlutui Biblioth. Neapolitanam Toppii cum additionibus Nicomedis, altumque in utroque si lentium offendi ' Iasurum etiam non neglexi , nec me secit doctiorem; quare tamquam inedito locum hic illi dare constitui. Proiecto dignissimum est ut in lucem edatur si ve enim felicitatem, qua mentem suam explicavit author, sive styli elegantiam, sive in interprete latini eloquii candorem spectes, sive praeceptorum copiam, utilitate que consideres, haec smul omnia, ut admirationi, imitationi , commodis D. minum proponantur dignissima lunt. &c. I. MI-
367쪽
Femus , ntiquario de obitu Pomponii. Ulius Pomponius Laetus , felix, sor-J tunatus decessit: Decessit Pomponius
linguae latinae instaurator maximus . Sic morimur mortales e nec iuvant quemque aut opes , aut disciplinae. Homo semper attrivit se continuis vigiliis: Studiorum assiduitate: multa terrarum peragratione id tandem assecutus , utrinceps litteratorum omnium & haeretur , & esset, una Omnium consensione ς sed id nunquam aisecutus, quin sibi quoque oppetendum seret una mortalium omnium lege . Quo emigrasti Pomponi ἐ Ubi illae tuae junoniae aves Tua illa stupri nescia Catella Illae nemorosa inclusae cavea garrulae aviculae Moerent , gemunt: singultiunt: lugent :in quibus tranquillissimam vitam traducebas : Quo tui videndi, demirandi icontemplandi ; addo etiam adorandi
Causa , totus velut ad unicum litera- Tum oraculum confluebat orbis, Constantinianae Thermae, illa infesta omnibus mors execrabilis , & semper probris, convitio dira, vel ob hoc solum imprecatione detestanda. Non poIIum referre tibi, quanto huius in obitu perculsa Roma dolore . Contuemur nos,
quotquot in urbe sumus , studiosi alterutri ; & in ipso confunduntur obtutu oculi , quasi pudeat milites imperatorestio destitutos, tantam iacturain in retriliterariam accepisse ; tanto principecunEtum latinum imperium, quod hic in dignitate florens &excelsum sapientissime custodiebat, orbatum esse . Quis alterum reddet nobis Pomponium t Pasi sim rogamus. Quis in illius arcem tam eminens, & elatus , audebit se rapere PCui unquam natura , Coelum, superi, inseri tam concordi consensu praestabunt , ut Pomponium ingenio , studiis , cognitione , probitate , fide referre possit aut gratia ὶ Contempsit quod sua semper natura fuit ad summam admirationem omnem semper fastum , adeo usque, ut nulli unquam principi , in quibus familiare illud crimen est, adiicere se voluerit; illorum gesta vel magno quaesitus stipendio scribenda , naquid mortalium ulli deberet , sibi desumpserit ; ipse in naturae suae facilitatem & libertatis invidia. Natus erat, id quod non ignoras , Salernitanorum principum clarillimo de sanguine e Caeterum studio literarum , & virtutis fragrantia , nec regias unquam quaesivit aut opes aut honores e nec laudavit in omni vita aliud unquam magis, quam
despectis maximis facultatibus in libertate sibi vivere. Urbanitas erat in illo plurima , omnibus comis & perbenignus , sed congrestus quorundam nebulonum arrogantissimorum, quorum aD fluebat , non tam ostentandi sui causa , quam nomen etiam & famam ex illius
consuetudine sibi indipiscendi turbam
ex omni Italia maximam refugiebat . Me
368쪽
Me semper , ut avidulum literarum,& vere illius praestantissimae & divinae
virtutis admiratorem continuum amanter est complexus o etiam arcana aliqua credebat. Multorum populorum , nationum , gentium, quos adierit , mores , Vitam enarrabat . De principibus
multa , quantum peritissimus quisque Reipi Nicae administrator , procul ab
omni munere Diablico , disterebar. Duentus rerum longa ante videbat praedicebatque . Quae oculis subiecisset varia orbis Ioca apud Cosmographos castigata demonstrabat . Cogitabat nonnunquam ad peritissimos Indos se transferre, & hanc urbis parcissimam conditionem , nisi eruditissimorum hominum conventus demulsisset , efffugere gestiebat. Istos lautos, ista gulae irritamenta assidue carpebat . Abstemium me aliquando veluti naturae sapientissimum custodem oppido commendabat, atque pergerem in reliqua vita, quod & ipse apprime cuperet quandoquidem melior
habitudo mihi perstaret , enixe suadebat; se accusabat, quod non in iuventa ad id instituisset . Et de se muli rumque valetudine blande & festiviter
multa reserebat . Heu me e memini eum paulo hilarior inter sales percunctaretur, quantum expavissem ad Regilum lacum in Algido cum in Gabios
tenderem . Non ita me subito latrones invaserant, ac rescivit ille . Hac frequentatione & usu domestico evenit nonnunquam , ut interesse eum , &conspicari illum cuperent maximorum Regum oratores , & ad faciem compellare . In qua re mirificum risum excitabat mihi , cum illos non alio vultu exciperet , quam e vulgo quemlibet unum I dimittere quoque aeque desiderio plenos, ac ad eum issent ante. Instabat fortasse quidam paulo ignobilis& exterus e Germania illius videndi cupidus ; homo affabilis alioqui ; sed saepe angustia familiari pressus in consipeetiam illius se dedit: ae quaerenti illinum esset Pomponius : tum, inquit re letum desiderium tuum est; vidisti
ta vesania nonnunquam incesserat, ut
admirabundi R. velut homines phanatici num esset Pomponius ac ne illius solum eruere doctrinam contenti ; sed
nomen etiam usque de lustrico , genus, vitam , patrem , patriam scitarentur ac petulantius exquirerent. Nos Operae pretium fuit videre quam ridiculariter, quam virose a se eliminaret. Quem esi se eum arbitrarentur ; num Ursum sortasse λ aut Tygridem ὶ aut Elephantem Uestigaret ne ipse de illis genus , autaVOS , aut atavos , aut qua tandem fetosa lama nati essent λ Hoc ad rigiditatem quandam naturae & nimium contemptum imputabant imperiti aliqui ;nescii quod nunquam vacua illi sui Gset dies, si se nugatoribus istis ad vota voluisset committere . Accedebat,
quod oderat, quo delectantur alii, concursus istius sumum inanem , & praestare intelligebat impendere studiis id
quantulum temporis, quam in hac sui ostentatione inutiles horas ducere ; Et quamquam parvi penderet quamcunque sub hoc coelo Deorum, hominum tempestate in animi quadam acritate , &constantia ; erat tamen illi quorunda in ratio; Et cum flocci faceret patres istos superciliosos omnes , in quibus majestas accedere creditur, si se quam paucissimorum faxint, si se fortasse ad vices quasdam intra penetralia contineant, unum fanctae Crucis Carvaial Cardin lem nostrum in omni facultate excellentissimum in praecipuo cultu habebat : aperiendi capitis contentione genuflexibus & humili semper illum venerabatur affectu. Uidi ego, & inter- suere innumeri , quibus admirationi erat , quod pertinax alias contemptor& in hoc uno perinsignis Pomponius hvic adblandiri , hunc quam conciliatissimum sibi reddere tantopere evistin
laret e unde palam fuit scite tenere illum honestissimos mores: & posse illum modestissime eum Principibus vertari& esse; Sed odisse compedes, & claustra, & septum, & malle fabas comis
369쪽
minuere quam angi perpete cura , &tanquam ar ta obsidione , quod ego utique ) intra aulas regum sua libertate laetus stelix coerceri . Erat vestibus neglectus, cothurnatus plurimum ; Cerulei coloris caligae . Sericum non omnino sprevit; at laciniosa indumenta, eaque domi perbrevia. Per urbem tunica celia saepe, aliquando ostrina . Capillus reiectus & canus 1 upra aurem. Apex, qualem gestant Insubres , paulum in ambitum complicatus . Domi invinctum longissima linea vitta caput pene in Numidicum modum ad meliorem valitudinem plurima anni parte habebat , quod advenas & spectatores in incredibilem admirationem excitabat. Errabat crebro solus per veterum monumenta, vetustatis diligentissimus rimator. Nihil in urbe tam abstrusum latrique abditum, ad quod ille non penetrarit. Si tum , regiones , portas , colles, Vias, vicos, aedes, templa, aras, domos, delubra, lacus, balnea, basilicas, hortos, horrea, pistrina, insulas, senatu la , obeliscos , bibliothecas , cam-Pos, sera , pontes, thermas , iatros, aquas , capitolia, amphitheatra, colossos , Columnas, macella , theatra , ludos, nymphea , equos aeneos , eburneos , ta bulas, signa, arcus , lupanaria, latrinas, vexilla, castra, cohortes , sacra , Prophana omnia , tam perite quam proprios digitos percalluit discrimina-Vitque. Deprehensus saepe intra cineres& busta majorum vagans functorum spiritus est creditus. Erat enim proceritatis infra mediocrem ; habitudinis non laxat , sed genae spatiosioris , &lineamento reliquo vultus non tamen
ad deformitatem oblongae; dens rarus,& scaber ; balbutire visus cum expeditissimae linguae esset , haerere namque palato lingua , & oris convexum sub- quatere . At hoc vis ingenii & contemptus quidam in usum trajectus pariebat; Quod mihi indicio erat; nam ubi rofitebatur nihil sonantius, nihil m illus , nihil concinnius lingua illius audiri posse judicasses. Unde & sortuiti isti eompellato es & allocutores adventitii stupuisse visi sunt , quod incongressibus cum resertum illum quidem in omni doctrinarum genere sentirent, in cathedra & pro sella in gymnasio profitendo multo. Divo Propior quam mortali homini , tam cumulata poetarum & historiarum interpretatione haberetur . Legebat in Gallicinio
semper ; non imbreS , inm desaeviens frigus, non immanis ulla tempestas hominem coercebat , quominus praecipitem se ex illo Quirinali iugo ad Gymnasium daret ; & ruebant agminati illa vel hora ad illum auditores , quantum schola. ipsa vix poterat capi . Interdum pro ostio sub dio longissimam velut caudam, quae testudine recipi nequiret, ducerent . Quae legeret ille semel volumina emendatissima in
omnem Italiam exibant . Nam corrigendi, & erigendi latinam linguam studiosus adeo fuit, ut non unum ille volumen profiteretur , quod idem manu sua non transferret. Composuit multa ;& edidit sub suo nomine tam honoris quam laboris sui largitor etiam mirificus paucissima : & colliguntur nulla non elegantissima illius volumiua quae haud mora audies evolare . Quamquam delectabatur magis docere quam scribere , ut essent Pomponiani plurimi discipuli , in quorum excellentia cerneret non en suum inclarere , sicut Socrates , & factitavit Christus qui cum ipsi sed longe aliter hic, Maliter ille doctissimi consummatissimi essent , in discipulis & ministrorum
splendore voluerunt nomen & famam
suam ; ingenii & divinitatis maiestatem elucere. Sed est delirantis simillimum persequi ista ad te , quo cum tanta consuetudo suit, tantaque illi familiaritate , tanta benevolentia Copulabare, & ea quidem prosequi, quam nemo unus modo etiam sorte infans aut paulum literas edoctus visus est ignorare . Significare tibi acerbissuriam omnibus illius mortem volui tantummodo . Sed vexit me per hanc vitae suae exiguam
370쪽
guam recitationem , tanquam per rapidissimum torrentem laudum suarum meus maximus dolor. Et tu non desivisti unquam illum ad astra serre . Nolo tibi ostentatione quadam verborum luctum meum gravissimum recensere. Uerum deesse mihi semper aliquid quiddam & urgere & percellere cor videtur anxietas quaedam sollicita . Quod,
cum unde est mecum impensius revolvo, protinus ad illum omnis percurrit recordatio, & in illius occursu largi sis mi singultus erumpunt. Primum quidem ob id quod captum mortalium omnium supergretrus est Iulius Pomponius Laetus, talix , sortunatus; subinde, quod me amaret, non postremum ; sed iccirco praesertim quod ille mihi ante ereptus est , quam illo cum noEles &dies , scat cupiebam , aliquando per
meliorem fortunam potuerim traducere 4 Non amprobo illam consuetudinem antiquorum , ut cum functis cari Timuiri quodque conjungeret , ne desiderio tabesceret superstes , quod optatissimum in vita habuisset. Roga, mi Antiquari , vitam illi aeternam apud Coeli fabrum mundique summum artificem ad quem certo Laetus ille evolavit. Nam inter clarissima vitae illius consilia illud perspicuum , quod summum semper Creatorem unice dilexit. Leviusculi homines , quidam gerriloqui gallulones, poetas , & oratores quosque eximios, gentilitatis cujusdain accusant&perfidiae . Mors testata , quam fanmosma illius vita. Non fateri modo errata cum astantibus , velut extremi diei praesagus contendit, sed Salvatorem etiam ipsum efflagitavit. Ad religiosissimam mortem , immo vero vitam sempiternam religiosi is me se composuit . Febris vexavit illum primo , mox tuberculum ad laevam aurem extuberatum capitis humore influente . Inedia curare tam febrem quam exitialem anthracem illum existimavit polle . Sed consecutus est desectus reliqui corporis: cui medicum nullum fomentum subinde potuit subministrare . Ubi fati ne- Tom. VI. celsitatem agnovit , occumbere se fasisus est , ac in morte mortem supera rerum se iactavit. Non disiectus est ille sensu non excanduit diem supremum exigi ; non luctu & squallore visentes exterret. Laetus qui voluit in vita semper appellari , tatus extitit semper &in morte. Ablatus est nobis jam septuagenarius U. Id. sub vesperam . Postero die in Ara Coeli in editiore collis Tarpeii rupe , lauro coronatus virenti, tumulo traditus est. Haeres Matthias discipulus per dilemis haud multum ditatus , agellum & domunculam libros paucos & supellectilem modicam ex omni haereditate accipiens. Quod enim argen- tuli suit, dum cubat , depensum. Et
lanus amicorum impendio elatum . Commendavit ad sepulchrum Petrus Marsus extemporaria quidem, sed eleganti & luculenta oratiuncula . Convenerunt viri quique doctissimi , sed Mignari literarum illo munere & ometo
carere noluerunt . Ostulum ante humationem plurimi non perhorruerunt. Mutatae vestes quot non credat posteritas , & publicus prope luctus urbem invasit. Exequias munificentissimas instruunt; in quibus peractis sacris , quis quis pollet ingenio , depromit aliquid in publicum , ut agnoscant ludorum
scenicorum restauratorem unicum quotquot sub illo claruerunt. In quo pietatis argumento quoniam emetiem illius exprimere tabella promissum saepe manu mea, sed omine semper quodamtavo invito mihi interceptum munus non potui homo expers olim scenae , induam & ipse sorsan mimum . Ut sentiant fortunatis limi manes, quod post injectum marmor caritas illa & recordatio san-Efillima meritorum in auras non eo cesserunt , sepulchri erit extra praesentem formam exactissima cons deratio. Clarebit carmine marmor , & erit in foro Literario monitrix illius virtutis semper erecta statua. Et quidem si virtus , si probitas, si divina illius doctrina nihil admirationis promerita est ;si fgnum absit omne, si cera , si gyin B sus