Clementis Undecimi Pont. Max. Epistolae et brevia selectiora

발행: 1724년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

232쪽

COUules, o Senatum Coloniae Agrippinae mehementer hortatur, er admonet, ut petitioni Acatholici Principis, qui Domi sui apud eos Adminifri exercitia damnata suae Sectae peragi, idque rare publicae Legationis fas esse eoutendebat, constanter

Dilectis Filiis, Consulibus , 8c Senatui Civitatis Colonis Agrippinu.

Ilecti Filii, salutem &c. Non patitur Paterna charitas,

ac de Apostolica Sede jamdudum probe meritam pro- I I i sequimur, ut fidem praepropere adhibeamus publico ci 'b rumori ad Nos nunc maxime allato, quo sertur ver-1 is lasari adhue inter Vos in deliberatione, utrum assens i-tiendum sit petitioni Acatholici Principis praesumemtis, ac contendentis fas esse suo aput Vos Administro exercitia saltem privata damnatae suae Sectae intra Domum, in qua isthic residet, habere. Nam ut nullam modo earum rationum attingamus, ex quibus facile esset evincere, ut indebite, ita falso hic pra texi Jura publicae Legationis, id quod prudentiae vestrae satis, superque perspectum esse arbitramur, illud certum est nihil tam sacrum, ac sanctum, nihil tam commendatum Vobis esse debere, quam ne ullo unquam tempore decudatis ab infigni laude, veterique praerogativa, quam a Majoribus vestris in custodiendo verae Religionis cultu, veluti jure haereditario, accepistis. Glo-

233쪽

riae enim Vobis, nec immerito, hactenus tributum fuit, quod omnem aditum haeresi perpetuo occluseritis, quodque OrthodoXa Religio ita apud Vos constiterit, ut ope pietatis, fidei, ac Vigilantiae Vestrae, tamquam firmissimo vallo . eommunita semper isthie illibata, atque ab omni pravi cultus , aut reprobatae doctrinae contagione immunis permanserit. Et Nos quidem gratulati Vobis non ita pridem sumus hoc ipsum illustre propositum, ubi agnovimus

Vos similibus conatibus invicta constantia. ac summa virtute obstitisse. Ve-lrum suadet Nobis magnitudo periculi, ne Zelum, aut solicitudinem remittamus, cum eamdem petitionem Vehementius in Praesens urgeri intelligimus. Quamobrem pro nostro jure, ac munere VOS monitos facimus, ut vestri similes esse pergatis, eodemque Vestigio consistatis, ubi praesertim contigerit insidiose Vobis suggeri, ut hujus articuli definiendi, tamquam si de veteri controversia dirimenda ageretur, arbitrium Penes eum, in quem utrinque conVe tum fuerit, ex parte vestra constituatis . Ut quid enim in re certa, cujusmodi est vetus vestrum, ac salutare institutum eXcIudendi isthinc perpetuo abominationes Harreticorum, audebitis alienum judicium, non sine manifesto causae vestrae discrimine, subiret Absit vero, ut existimemus posse Vos, aut ullis pollicitationibus allici, aut ambitu impelli, aut minis absterreri, quominus pristinam, laudabilemque consuetudinem adversus novum, deterrimumque exemplum, pro quo inducendo tam acriter contenditur, strenuh propugnetis Sane ubi serio consulatis, quid Ecclesiae, quid huic Sanctae Sedi, quid Patriae Vestrae debeatis, pie, ac recte, ut decet. ct id, quod maxime coram Deo expediet. constituturos Vos esse confidimus, Dilecti Filii, quibus Ap stolicam Benedictionem peramanter impertimur . Datum Romae Sc. die decima nona Ianuarii ITO9. Sc.

IDEM A RG D M E N T D MDilectis Filiis, Capitulo, & Canonicis Μetropolitanae Ecclesiet Coloniensis.

Item Filii, salutem &c. Desiisse jam arbitrabamur periculum, ne

acatholicus Princeps id demum obtineret, quod non sine incommodo, di detrimento veri cultus, ac Catholicae Religionis assequi paulo ante contendebat, ut scilicet Administro, quem ille retinet in ista Civitate, liceret eXercitia ritu suo, hoc est Haereticorum more, intra privatas aedes, in quibus actu residet, habere, quod sane aliud nihil erat, quam velle, ut haeresis, animarum pestis,hospitio tandem reciperetur, ac perfugium aliquod haberet in ea Civitate, ad quam ei nunquam patuit accessus, sedulo eX cubante ad custodiam verte Fidei pietate, ac zelo Ecclesiastici ordinis, ct strenuhsem-l per obsistente hujusmodi conatibus Secularium Magistratuum authoritate .l Vertim fert rumor nuper excitatus eamdem petitionem acrius urgeri in Praesens . ac illud saltem, ut aequam conditionem requiri, nimirum, ut de consem su Partium Arbitri deligantur, qui constituant quid maxime congruat, quasi cuicumque fas fit in rebus ad statum Religionis pertinentibus pro lubitu prinnunciare, aut quasi ejusdem periculi sit veterem, ac inconcussam laudabilis instituti vestri observantiam cum novo, ac inaudito exemplo, quod in medium l

234쪽

profertur, placito alicujus committere. Sane negotium est hujusmodi, ut opem, ac operam Vestram, ct quidem sedulam, ac diligentem requirat, cuml gravissima mala in perniciem Verae Fidei procul dubio consecutura sint, si set mel haeresis, velut delitescens, inducatur in Civitatem illam, cujus praeci-l pua laus semper fuit summum studium in custodienda integritate Catholicae Religionis. Quamobrem oportet Vos in ossicio esse, nullumque mledium, quod muneri vestro congruat, intermittere, quatenus hujusmodi conatus in irritum cadant. Qua in re obsequium Deo, & Ecclesiae tum debitum, tum sane gratum praestabitis , Dilecti Filii, quibus Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die I9. Januarii IIo9. Pontificatus Nostri Anno Nono .

Episcopi mnasteriensis Iesa, ct authoritatem implorat . ut conatibus Acatholici Principis Domi sui in Coloniens Cimitate Administri haeresis exercitia fieri per tarmiis omni ope, ac sudio adSersetur

Venerabili Fratri, Francisco Arnoldo Episcopo

Μonasteriensi.

V Enerabilis Frater, salutem &c. Innitimur libenter praestanti Piet

ii, ac Zelo Fraternitatis Tuae in his, quae pertinent ad bonum Catholicae Religionis, certi Te occasiones hujusmodi alacriter am plecti, ac omnia tua studia in eum scopum liberaliter conferre. Cum itaque Αcatholicus Princeps contendat vehementer obtinere a Magistratu Civitatis Coloniensis, ut liberum sit Administro, quem ille retinet in ea Civitate, eXercitia ritu, ac more Haereticorum intra suas aedes habere, ac postulat, ut quatenus id sibi denegetur, arbiter utrinque constituatur, qui rem totam, ut ei Visum fuerit, definiat; Nos, qui probe intelligimus sine injuria, ac periculo Catholicae Fidei, cujus unicus, ct illibatus cultus in ea Civitate semper viguit, fieri non posse, ut de alieno, & damnato ritu illuc inducendo agatur, muli que minus, ut in graVissima Religionis causa arbiter congrua authoritate destitutus adhibeatur, etiam, atque etiam a Te petimus, ut tua authoritate, &quibus poteris ossiciis interVenias, quatenus compescantur hujusmodi conatus , nec quicquam contra Vetus, ac laudabile institutum eXcludendi perpetuo ab ea Civitate omnem labem haereticae pravitatis attentetur. Quanti momenti res sit, quae agitur, pro sua spectata prudentia probe intelliget FraternitasTua, cui propterea commendatissimam eam esse cupimus, dum eidem Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum dic. die I9. Januarii IIO9. &c.

235쪽

s16 CLEMEN Tis XI. P. Μ. IDEM A RG U M E N T v ΜDilecto Filio, Nobili Viro, Uvilhelmo Duci Neoburgi, Comiti Palatino Rheni, S. R. I. Principi Electori. CL ΕΜ ENS P. P. XI.

DIlecte Fili, Nobilis Vir, salutem Se. Urget adhuc, & quidem acrius

in prςsens petitionem suam ille Acatholicus Princeps,qui apud Magistratum Civitatis Coloniensi , paulo ante contendit fas esse suo in eadem Civitate degenti Administro eXercitia ritu, ac more Haereticorum im tra aedes , quas incolit, habere. & postulat hanc controversiam, si modo controversia dicenda est petitio, quae nusquam audita in medium nune primum profertur, per unum, Vel plures arbitros utrinque deligendos dirimi. Nos itaque, qui ea in re agi manifesth de injuria, ac periculo Catholicae Religionis, quae sola, ac prorsus illibata in ea CiVitate semper viguit, advertimus: Νobilitatem Tuam , quam in his praesertim, quae ad bonum, S commodum verae Fidei pertinent, libenter semper adimus, plurimum de praestantia tuae pietatis , ac geli Nobis polliciti, magnopere requirimus, ut ope, & authoritatet sua, & quibus maxime expedire duXeris mediis, occurras hujusmodi con tibus , intuitu etiam relevandi animum nostrum ab hac gravissima cura inter tot, ac tantas, quas perserimus, ct ossicium Deo, Ecclesiae, ac Nobis unice gratum impendas . Nos interim Apostolicam Benedictionem Nobilitati Tuae peramanter impertimur . Datum Romae apud Sanctum Petrum Sc. die I9. Ianuarii IIo9. SC.

Controversam de Eccleo S. Georgii Graecorum Venetiis magno partium sudio agitatam Veneti Senatus Decreto publicae pietati, o aequitati consiono fuisse diremptam l

gratulatur, ejusdemque Senatus Zelum magnopere commendat.

Dilectis Filiis, Nobilibus Viris , Duci, & Reipublicae

Venetiarum.

Dilecti Filii, Nobiles Viri, salutem &c. Quod ab eximia Nobilitatum

Vestrarum Virtute, perspectaque prudentia omni jure sperandum Videbatur, ut in dirimenda controversia, quae circa Ecclesiam Sancti Georgii Graecorum inelytae istius Civitatis magna animorum contenti l ne agebatur, is demum futurus esset exitus Judicii vestri, qui publicae pietati , ct aequitati vestrae quam maxime congrueret, id prorsus evenisse audito Deereto, quod summo, ut sertur, vestrum omnium consensu in ea causa nu- per prodiit, libentissime cognovimus. Neque vero sine peculiari erga Νο Dei munere factum esse intellisimus, ut quo tempore cor nostrum justo dolo' li re assicitur propter Ecclesiae Catholicae detrimenta, quae undique ingruunt, ct in dies magis cumulantur, accederet ope vestra Pontificiae nostrae solicitu-

237쪽

ARGUMENTUM

Approbat . er Apostosta authqritare confirmat Archiepiscopi Tarsensis ad Tractum Rheni Mnesi Apsolici declamationem. qua Tractatum 4 Magistratu colonis icum Aeatholiso Principe initum quoad damnatae Secta exerciti quae ille domi Ariministri sui in m Civitat re de iis permitti contendebati nullus, ac irritum d

Venerabili Fratri Joanni Baptistet Archiepiscopo Tarsens, Nostro, & Apostolics Sedis ad Tractum

Rheni Nuncio.

V Enerabilis Frater. salutem cte. Sperandum omninb Nobis esse videbatur Μagistratum istius Civitatis Coloniensis veteris pietatis

memorem, S nostris etiam Paternis ossiciis. ac Fraternitatis Tuae Vocibus admonitum,ac confirmatum nihil unquam remissurum esse de ea constantia , qua primum obstiterat petitionibus Acatholici Principis magno studio contendentis novum. ac inauditum exemplum favore suae Sectae isthuc inducere. Verum non sine multa animi nostri molestia audivimus eumdem Magistratum,inito demumΤractatu,delectisque arbitris existimasse satis consultum esse incolumitati orthodoxae Fidei, si damnata Haereticorum eXercitia ab ipsa Civitate in praesens excluderentur: caeterum consensisse in aliquam conditionem, per quam differri potius, quam adimi Catholicae Religionis periculum Videatur. Quamobresn aequum omnino suit, ut Fraternitas Tua Pro demandato sibi a Nobis munere statim insurgeret, ac palam declararet non licuisse Magistratui Seculari eausam Fidei cultum, & integritatem directe respicientem attingere, nec in concordia, quae dicitur inter Partes inita, praeservare asserta jura Aeatholici Principis . Ut autem omnibus perspectum sit. nedum grata Nobis extitisse, sed rata a Nobis haberi ea, quae pro indemnitate catholici cultus,inhaerendo facultatibus Tibi a Nobis traditis, opportune, a necessario hac occasione praestitisti: Nos declarationem a Te editam, in qua omnia, ct singula obtentu ineundae concordiae in eo Tractatu contenta cum omnibus indh secutis, ac secuturis, quatenus directh, vel indirecth CatholiCae Religioni praejudicium inserant, aut inferre aliquando possint, sub amplissima se a nulla, ac irrita denunciasti, ac Pro revocatis, cassatis, nullis, invalidis, abolitis, viribusque, executione, ct essectu penitus, ac omnino vacuis haberi voluisti, per omnia approbamus, ct Apostolica nostra authoritate confirmamus,Tibi insuper injungentes, ut ejusmodi approbationem, S confirmati O-nem nostram notam omnibus reddi cures, ct facias. Interim vero, ut Pe rgaSin ossicio esse, & vigilantiam tuam Nobis semper magis comprobare. Apostolicam Benedictionem Fraternitati Tuae peramanter impertimur. Datum Romae ctc. die decima sexta Februarii ITo9. Sc.

238쪽

EpisTOLAE, ET BREVIA SELECTIORA. 2.9

ARGUMENTUM

Imperatoris zelum, o auctoritatem enixe requirit, ut orthodoxae Fidei incolumitatem strenuepropugnet, quatenus nullum ex Tractatu, de quo proxime, d Magis tu Coloniense cum Acatholico Principe gesto praejudicium, auι detrimentum pa

tiatur .

Charissimo in Christo Filio Nostro, Iosepho Hungariae,

dc Bohemiae Regi Illusitri, in Romanorum Imperatorem Electo.

CHarissime in Christo Fili Noster, salutem Sc. Singularem praerogati-Vam,qua merito gloriari potest Coloniensis Civitas, quod scilicet C tholicae Religionis cultum ita semper illibatum in se custodierit, ut Maererica pravitas abominationes suas eo nunquam inveXerit, sartam tectam esse sub auspiciis Μajestatis Tuae magnopere cupimus, ac lare omnino speramus. Νam quod Acatholicus Princeps sua potentia fietus Vehementer comtendat fas esse suo degenti in ea Civitate Administro intra privatas saltem aedes damnatos suae Sectae ritus exercere, id cum ibi prorsus novum sit, ct hactenus inauditum, nulla prorsus aequitate inniti potest. Et quamVis Magistratus illius Civitatis, qui gelo servandae puritatis Fidei incensus, nostrisque paternis monitis. &Nuncii nostri vocibus confirmatus indebitae petitioni ea, qua par erat, constantia ab initio obstiterat, subinde ad Tractatum concordiae devenisse dicatur, in quo ea ipsa asserta Acatholici R incipis jura, quae nullo modo admittenda esse intellexerat, praeservari consensit: quia tamen ei nullo modo licuit in ea usa statum Religionis directhcespiciente pacisci, aditumque relinquere, ut idem propositum ab ipso Leatholico Principe, ejusue Administro Vehementius aliquando urgeatur 2. Nos praeter improbationem, ac irritationem praefati Actus concordiae is eo, in quo laedit Religionem . 1 Νuncio nostro, ut sui muneris erat. palam fact- , atque a Nobis authoritate nostra confirmatam , magnoperh a Tepetimus, ut indemnitatem, atque integrita

tem Fidei, quatenus nullum m ipso Tractatu praejudicium, aut detrimentum persentiat, validissimλ mearis; & Μajestati Tuae Apostolicam Benedictionem amantissime impertimur. Datum Romae cte. die decima seXta Februarii 1 os Pontificatus Nostri Anno Nono. XXX

239쪽

s CLEMENTIs XI. P. Μ.

ARGUMENTUM

Arguit Episcopum Monasteriensem, quod siuis monitis Magistratum Coloniensem ad duxerit ad ineundum eum Aeatholico Principe Tractatum, de quo supra, ae ipsumi Cehementer hortatur , ut Ecclesiae, 9 Rallionis indemnitati congulere quampri-l l iniim curet.

Venerabili Fratri, Francisco Arnoldo Episcopo

Μonasteriensi.

CLEΜENS P. P. XI.

V Enerabilis Frater, salutem&c. Riquius nemo, quam FraternitasTua, existimare potest de magnitudine nostrae solicitudinis, Proservanda puritate Catholici cultus inCivitate Coloniensi,eo prorsus modo, quo ibi semper viguit, hoc est praecluso quocumque aditu haeretiacae pravitati, cum pro loco, in quo constitutus es, prosecto non ignores, custodiam, atque salutem Dominici Gregis praecipuam eme curam Ecclesiae Past ris. Quod quidem nostrum propositum multo magis perspectum Tibi fuisse credimus tum, cum Opem tuam omni studio requisivimus , ubi scilicet Nobis innotuit agi acriter, ac vehementer in ea Civitate de perturbando pacifico O thodoxae Religionis statu, eo quod Αcatholicus Princeps praesumeret jus , RCD s esse suo ibi residenti Administro damnatos Ucreticorum ritus intra priVatas saltem aedes eXercere, ac praeterea contenderet, quod ad remoVendos gravissimos obice3, quos offenderat, haec controversia per Arbitros utrinque deligendos dirimeretur Et sane spes erat irritos demum sere hujusmodi conatus , cum Magistratus Cinoniensis per se prob8 animatus, nostrisque literis, ac viva voce Venerabilis Fratris Ioannis Baptistae Archiepiscopi Tarsensi SNuncii nostri serio, ac graViter Pi . monitus indebitru petitioni ab initio constanter obstitisset, meritas Propterea' ucles 1 Nobis subinde consecutus, quod retento Μajorum suorum more,ac eXenulo nihil sibi attingendum esse intellexisset,quod ad Religionis statum pertiner . Verum, dum propter alias multas hac occasione eXcitatas dissicultates, almae querelas totum negotium indeliberatione adhuc Versaretur, aut certe Protrineretur, eo allatae sunt tuae ad Magistratum literae magnopere improbanteS Omn n moram, ac cunctati nem in sedanda hac controVersia, ac Vehementer urgentes necessitatem conciliandi Civitati gratiam Acatholici illius Principis, ne sorth deteriora, ut clucebatur,contingerent. Porro eVentus ipse docuit tui nominis abusum, tuorumque ossiciorum authoritatem ad rem celerius conficiendam momenti plurimum attulisse, qua in re illud Valdh Nobis dolendum est, quod Μagistratus ita properaverit ad exitum ejus Tractatus, ut passus sit in eo adiici conditi nem , Per quam praeserVari dicuntur asserta ejusdem Acatholici Principis jura , quae tamen nulla esse, ac nulla eidem competere omnino scire debebat, ac per hoc reliquerit quodammodo ipsi Principi, ejusve Administro locum perturbandi perpetuo illibatum hactenus Catholicae Religionis statum in praefa- i ta Civitate Coloniensi. Et licet idem Nuncius noster Tractatum, & Αctumi hujusmodi concordiae in ea parte . in qua respicit, ac laedit Religionem, pro; suo munere palam improba erit, ac irritaverit, Nosque hujusmodi declara-

tionem, utpote opportunam, ac necessariam Apostolica nostra authoritate

240쪽

EpisTOLAE, ET BREVIA SELECTIORA. conflamaveri inus, ct approbaverimus; nihilominus facere non postumus,quini Te iterum, iterumque hortemur , atque obtestemur, ut satagas iis remediis,l uuae tuae authoritati, ac Zel Odeesse non possunt, tuoque honori, ac corucie j tiae summopere conveniunt, consulere indemnitati ejus Eclesiae, & occurrere lj periculo, quod facile ei imminere posset, si ex vi alectae in eo Tractatu prae- lservationis jurium illud ipsum, quod nuper attentatum est de invehendis illuci exercitiis Haereticorum, iterum , multoque vehementiuS, ut timere est, pro-moVeretur. Quod dum eo, quo oportet, servore a Fraternitate J ua factum iri confidimus, Apostolicam ei Benedictionem peramanter impertimur, Dal tum Romae &c. die decima sexta Februarii ITO9. Sc. l

Academiae Lo utensis pros ana doctrina telum , quem ex datis ad Suam Sanctitaιem lliteris, or missio Formularis Alexandri VII. propria estque Doctoris ejidem Aoademiae manu fluctu tot luculenter resata fluerat, meritis tu Domino laudibηs

ornat.

Dilectis Filiis Doctoribus,& Regentibus Collegii stricti Facultatum utriusque Juris in Academia Lovaniensi.

DI lecti Filii,salutem Sc. AEqua . ac praeclara opinio, quam gerimuS de

singulari pietate Vestra, ac constanti in Nos , ct in Apostolicam Sedem reverentia, tum etiam de eximia, qua praestatis, sacrarum, humλnarumque rerum peritia, facile Nobis persuasit Vos nedum obsequenti animo ampleXuros esse ea, quae pro custodienda sana doctrina, evellendisque prorSuSJansentani erroris radicibus a Nobis dudum constituta fuerunt, sed Praeclarum aliquod, cum res exposceret, geli vestri specimen edituros, per quod Veritatem, ut oportet, palam profiteri. seque nostrae, & Ecclesiae authoritati subiicere ceteri omnes exemplo vestro condiscerent. Quod cum eXl literis vestris, S ex adjecto eisdem Formulario sel: record: Alexandri Papaei Septimi vestra manu obsignato factum a Vobis esse intelligamus, post debitas in Dom ino laudes , testimonium hoc Paternae nostrae charitatis deserimus,l ampliora ejusdem documenta, ubi facultas erit, ac suppetet occasio, daturi Vobis, Ditecti Filii, quibus Apostolicam Benedictionem peramanter imper i timur. Datum Romae ctc. die I 6 Februarii II . Sc

SEARCH

MENU NAVIGATION