Ptochotrophe vrbis Carnutensis, id est, Alendorum pauperum ratio, ad Carolum Guilardum episcopum Carnutensem Vincentius Lupanus

발행: 1557년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

necessitatibus subueniretur: pudebat enim Christianos homines tantam pauperum dc aegrotorum turbam discurrere per vicos, domos, templa, ostentantem vomicas &ulcera non sine maximo foetore. Vocatum saepe concilium

de ea re,ut in re dubia solet, in aedes publicas per Christophorum Heroardum

Iuridicum, hominem certe probum, Scuario rerum usu prudentissimum , qui . auditis Decurionum sententiis, amplius deliberandum, ac trium ordinum urbis habendum conuentum censuit: deinde concilio dies 8c locus indicitur. V. Idus Martias conuenitur in aedes tuas, Ut ampliores. Concessui publico interfuere Ioannes Momerus Vicarius tuus, Iudices Archimandritae, Canonici complures, Curiones, Vel eorum nomine Procuriones, AEdium sacrarum curatores, Advocati, dc Mercatores plurimi , ut pro suis quisque opibus pauperum egestati subuenirent. Tum Ioannes Nicolaus, pirmi nominis apud nos ad uocatus, surgens frequenti populo, cla

12쪽

ra voce causas publici conuentus explicat, atque aperte ostendit qua ratione

pium hoc institutu retineri possit, quod

non sine diuino consilio coeptum confirmat: eaque causa a Deo Opt. Max.impertiri nobis opes admonet, ut iis pauperum necessitatibus subueniatur, egeni subleuentur, & calamitosi alantur, nihilque nos debere avocare a tam sancto consilio: dandam vero a nobis operam, Ut pauperes tantum eleemosyna publica sustententur. Sacrilegium esse,authore D. Hieronymo, si quod pauperum

est, his tribuatur, qui suis, aut parentum opibus ali possunt. Finem dicendi cum fecisset, qui aderant sententias rogati a Christophoro Heroardo Coryph O,Vna

Voce censuerunt hanc pauperum subuentionem sibi probari. Tum Heroardus colophonem addens, per parcecias

descriptionem pauperum inualidorum, id est, eorum quibus vires desunt alicui rei gerendae, vel propter valetudinem, vel aetatem, fieri debere edicit a Iudicibus, in consilium adhibitis Curionibus,

13쪽

vel, si absunt, eorum loco pro curioni

bus,& AEdium sacrarum curatoribus. Adhaec, ut a Decurionibus opera publica erigantur, in quibus mendici validi vitam tolerent: alienigenae dimittaniatur ad suos, dato tamen ipsis viatico. Postremb Io. Nicolao acri ingenij viro cura demandatur conficiendotum commentariorum paulo pleniorum, in quos omnia referatur, quae ad pauperum subuentionem pertinere posse videbuntur: quorum haec sunt capi ta, 1 Vetitum ne pauperes Vagentur per vicos, areas, ac templa, quibus in posterum alimenta e publico subministra.

buntur.

a. Q tuordecim viri honesti Ac probi ex omnium ordinum hominibus vi omni u habita ratio videatur quotannis eligentur, qui eleemosynae publicae cum maxima fide dc integritate praeerunt. 3 Hi Dominicis diebus conuerient in aedes publicas, tractaturi quae ad pauperum curam pertinebunt: prius tamen conceptis verbis, ab Heroardo, vel alio

14쪽

ςoncilii Praeside, iureiurando adacti. 4 His potestas erit in pauperes, quos

coercere, in vincula coniicere, albo mendicorum eradere, & alios eorum loco substituere poterunt. s Quaestor unus creabitur, animo mi

ni me rapaci & sordido, veluti dispensa. ror publicus, qui pecunias pauperum in arca condat , subministraxurus distributoribus eleemosynarum.

6 Coactores vulgo particulares deligetur , qui hostiatim per paroecias pecunias conquirant, dc conquisitas Arcario illi numerent. 7 Hi quotannis rationem reddent administrationis. 8 Diebus Dominicis erogabitur elee mosyna,&a XIIII. viris locus designabitur, in que pauperes conuenient, tesseras frumentarias, vel argenteas epublico accepturi. 9 Actuarius unus constituetur , qui quatuordecim viroru decreta excipiat,& in acta vel regesta reserat. .

io Creabutur apparitores sex,q P upe

15쪽

res diligenter observet, atque inspiciant, quibus e publico stipendia persoluetur.

II Separatim a viris mulieres hospitabuntur in ptocho trophiis.12 Publico praeconio iis poena proponetur,qui amplius una nocte medicos alienigenas domo exceperint.13 Mendicantium ii quis aegrotet, innoso comion seu valetudinarium maius deducetur.

14 Pauperes eleemosynae publicet albo adscripti cruce rubra signabuntur, quam in humeris gestabunt. is Prohibebitur, ne quis in templis,

aut domo eleemosyna eroget, praeter ODiam, aut aliud, quod e prandio, aut coena supersit. l16 Arcular in templis proponentur,inquas quantum pecuniae quisque volet coniiciat. His confectis, ad V I. Calen. Apr. iterum in aedes tuas conueniri placuit. Adfuerunt in concilio Ecclesiastici Praefecti omnes, Iudices, cum primariis ciuibus, dc populo. Surgens Io. Nicolaus ad

16쪽

uocatus duplici nomine publicum hunc

trium ordinum conuentum haberi palam exponit. Primo, ut capita, quae ad iam institutam a nobis curam pauperum pertinebunt, publice per Actuarium recitarentur , quo communi consilio his

adderetur, si quid esset addendum : aue deleretur, si quid esset expungendum: potestatemque facit cuique libere dicendi quod de his sentiat. Deinde,ut quatuordecim viri eligerentur, quibus cura dc administratio pauperum committeretur . Praeterea crearentur Quaestores,

qui pecunias pauperum tractarent. His orabat Deum, sanctum Spiritum impertiri, ut pie, sancte& Christiane quisque

suum munus exequeretur. Per Actua- rium recitata capita, clara, δc communi

omnium voce rata habita, & in acta publica, edicente Christophoro Heroardo,' relata. electi quoque quatuordecim viri ex omnium ordinum hominibus, qud plures partem administrandat Reipublicae caperent, quorum primas ipse tulit: hisque mandatum, ut distributores eleeis C. L

17쪽

.mosynarum constituerent. Creati quoque Quaestores Mu Coactores, qui pecu in iam illam publica sine fraude curarentdc dispensarent. Dimissus conuentus,bene precantibus piis viris, qui aderant, Deus coeptis faueret. dein acclamatum

a populo, authores tam ph & Christiari instituti Deus ut seruet. Non defuere tamen qui illud improbarent, ut nihil tam sanctum potest constitui, quod suos

obtrectatores non habeat, ac palam vociferarentur pelli urbe pauperes, quos Christus Deus nobiscum semper esse voluit: nihilque aliud huiusce eleemosynae inuentores moliri, quam ut tributa duplicentur,& collectam pecuniam in suos sus conuertant praestareque tantam percuniam impendi in filiaru elocationem, quam in alimenta pauperum. Quibus responsum volo, aliud esse pauperessedibus propriis pellere, aliud illis parare cibos, vestitumque, quibus nutriantur, tegatur corpus, frigoris iniuria pro pellatur, ut in posterii istorum cura plane liberati, quibus homines discruciatur,

18쪽

animo multo magis quieto, & ab omni cura vacuo, Deo serviant. proinde diligeter prouisum a Decurionibus, ne quis mendicet,quod legibus Duodecim tabularum erat prohibitum. Non defuturas quoqtie pecunias ad alendos pauperes, re filias dotandas, si pecunia, quae in aleam & tesseras consumitur, in pios usus

conuertatur. Vertim multis non conui

liis & maledictis lacerati XIIII. viri a malevolis, qui palam iactabant ad talos sumptus faciedos pecunias non suffecturas: quibus ego meliorem mentem eXopto , ut cogitent a quo bona tam caduca habent,& quanam ratione ea Deus ipsis sit largitus. Quia verb moribus nostris non possunt inconsulto Principe tributa imponi,primatum cura fuit,eorum qu acta sunt, censorem atque arbitrum Regem constituere. Consultus per libellu m . Princeps, in commune totius ciuitatis corpori prospiciens, conscripto in eam rem eleganti diplomate, quae acta sunt, rata & firma habet, tributa imperari iubet, adhibito tamen modo, qui ad facul- C. h.

19쪽

tates cuiusque referatur, tum M sublata omni intercessione colligi & exigi: hisque omnibus sanci edis Curiam Parisiensenti suum decretum interponere imperat, quae postea diplomate recitato, patentibus soribus, primaris auditorij sub scribente Regio Cognitore, aut horitatem suam adhibuit. Nulla enim apud nos costitutionis, rescripti, aut edicti ratio habetur, ante suam in Curia promulgatione. Tum amice primo monentur

ciues, ut libenter de re familiari egenis impertiandi quod fecere sedulo multi, ac XIIII. viri palam omnes, & priuatim amicos adhortantur, quos huic instituto

refragari nouerat, ne patiantur cum maximo dedecore &ciuium, &Vrbis, rem sanctam,& a multis ciuitatibus ante frustra tentatam, irritam fieri: satiusque fuistse admonent non incepisse, quam coepta deserere. qui tamen clim neque verbis, neque exhortationibus se aliquid omnino proficere plane intelliseret, apud eos praesertim qui haec pia osticia partim curarent,pro opibus cuiusque, regiis verbis ali-

20쪽

ali quid tributi imperatum, quod imitti,

noletes,& pignoribus captis soluere coacti sunt. Aliquos ego noui, quos non puduit publicae auctioni suorum bonorum interesse,eaque immoderatius liceri, decoris sui plane immemores. Exauditae , sunt voces passim vociferantium totius ciuitatis facultates no suffecturas in meses tres alendis pauperibus, tot pr sertim alienigenis in urbem confluetibus, quos

rogo, ut CHRISTO fidere discat magis, quam pecuniς, & ne se priuari sinantinuisibili veroque bono, quod suis Deus largitur: sed dilige ter considerent Christianum opus, quod iam iam ruiturum minabantur, Dei beneficio annum integrum stare, stabiliri, atque in dies magis magisque incrementa suscipere: spe-r6que futurum, ut ad bonam frugem se recipiant,ubi instituti tam sancti como da in se redundantia senserint: & vicinae ciuitates, nostro exemplo,esurienti Sc sitienti panem M potum ministrent, sicq; paulatim Christiani nominis dignitas efflorescat. Assuescebant sensim ciues e

SEARCH

MENU NAVIGATION