Ptochotrophe vrbis Carnutensis, id est, Alendorum pauperum ratio, ad Carolum Guilardum episcopum Carnutensem Vincentius Lupanus

발행: 1557년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

suo quisque tenui vectigali pauperes ales

re, cum fames maxima exorta In No

mania, atque vicinis gentibus, magnam multitudinem pauperum relicta patria in urbem compulit, qui aegra morbo Scfame trahentes corpora per VicOS catertiatim moriebantur. plures, clim aliquot dierum fame tolerassent, ingluvie perierunt. His malis clim diligenter succurrendum esse XIIII. viri animaduerterens, neque enim fames patiebatur moram interponi, censuerunt de eo referendum ad tres ciuitatis ordines, ut qua ratione tot egenorii & Christianorui

hominum saluti consuli posset, publico

concilio decerneretus. Per praeconem II LCalen. Aprilis indictus in aedes tuas conitentus. Confluxere eb Praefecti Ecclesiastici, Iu dices, cu populi multin maxima parte, qui istuc venerat visendi potius, quam censendi studio.Tum surgens Franciscus Marchaeus, celebris apud nos aduocatus, loco Io. Nicolai, qui tunc aegrotabat, dixit sentiri iam commoda eorum quae acta erant: aliquid tamen su

22쪽

peresse, quod Sacrae therae in nascentis

ecclesiae primordiis maxime commendant, nempe Xenotropheum atque honpitalitatem: affirmatque non modo oppidanos pauperes, sed extraneos esse nostris facultatibus sustentandos. Inhumanum, imo plus quam belluinum esse, sinere homines C H R I S TI baptismo

signatos ante ora nostra fame perire: quod miserrimum mortis genus ab an . liquis est existimatum .denique iuxta D. Pauli sententiam inter ablutos sanguine

C H R I S T I, non differre Graecum 1

Iudaeo, cum omnes Christiani in Christo unum corpus simus: effundenda potius esse patrimonia in extraneos pauperes enutriendos, quam sinere tantam maculam Christianis inuri. Clim perorasset, qui conuenerant, a Christophoro Heroardo sententias rogati, in Marchati sentetiam pedibus tuere, atque clara voce censuerunt ineundam rationem, quemadmodum extranei tatis malis liberentur. tanta est vis verbi Dei. Id tamen fieri minime posse, nisi ditiores aliquid superindictionis nomine conserant. tentandi1

23쪽

quantum primum pecuniae ab ipsis per paroecias colligi possit, qua alienigenae pauperes per quatuor menses ali possint: quod si recusent soluere, cogantur etiam distractis pignoribus, atque eius rei cura XIIII. viris delegata, quod se iacturos haud grauate sunt polliciti. Plerique tributum ex censu, idque praesenti pecunia, persolueriit, quod ath n5 nisi manu mobilibus iniecta pensitarunt. Electus quoque ciuis uniis probatae fidei, qui mendicis hac transeuntibus viaticu distribuat, cui singulis diebus ex viatoribus appareant duo, eumque ab iniuria defendantis qua vis ingruat. Quia haec ad vitam pie M recte instituenda utilia, δc tibi magnae voluptati futura putaui, studiose hunc labore suscepi: nain verς pietatis signum est, quoties Deus omnia in bonu, vertit,&rem suo nomine coepta prosperos exitus habere sinit, ut cum altius radices egerit, uberes de tempestiuos fru-

eius his adserat, qui, omnibus humanis

rebus contemptis, in Dei amore sibi per- pelub conquiescendum existimant.

SEARCH

MENU NAVIGATION