Paulli M. Paciaudi clerici regul. presbyteri Diatribe qua Graeci anaglyphi interpretatio traditur

발행: 1751년

분량: 38페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

sane ea primum suspicio mentem furit ideo MANVs illas Titulo fuisse adjectas , vel ut viatores, illis conspectris , pacem' Demetrio adprecarentur . Vel ut monerentur Heredem, qui aram sepulcralem dedicarat , jugiter rogare ut ossa Demetrii molliter cubarent, terraque esset super ossa levis. Atque id fueram suspicatus, quod veteres manibus, brachiisque ad coelum protensis se Deos obtestari, eorumque opem prece supplici exorare significarent. Praesto mihi multa sunt, quae in exemplum proponam. Aristoteles, vel qWisquis est auelox libri de Munda :Παντες οἱ ἄνθρωποι ἀνατέινομεν ποιουμενοι. Omnes homines manus in coelum inter precandum attolliamus '. Factitatum id jam ab heroicis usque temporibus docet non semel Homerus ; hinc Helena in oratione ad Iunonem , quam Euripides litteris, posteritatique mandavit, in hunc modum supplicat :

Precamur recta brachia ad coelum Iactantes, ubi habitas in varia sede afrorum. Quod equidem receptum more fuisse , praeter alia, demonstrant Nummi graeci aliquot maximi moduli, quorum mihi praesens imago atque descriptio. Duo ad Macrinum pertinent; Epigraphe primi numismatis : BΩTA E PECIΩN , alteri adjecta est inscriptio : EΦEGIsὶN ΠPΩTΩΝ ΛCIAC; tertium autem Cusum est a Colophoniis in honorem Treboniani Galli nomine totius Ioniae, ut ex lemmate adparet: ΚΟΛΟΦΩΝΙΩΝ ΚΩΙΝΟΝ ΙΩΝΩΝ . Porro postica horum nummorVm pars sacrificium exhibet conspi, tendum . Inibi itaque vici ima labe carens ante aram sistitur, & pura in veste sacerdos mactat intonsas bidςntes & intacto de grege juvencos. Circumquaque adstat x xba, quae Vota concipit pro salute Imperatorum, totius domu gugustae; at turba haec EΦECIsΩΝ ΚΟΛΟΦΩΝΙΩΝ, dum superos precibus ambit, manus ad coelum tendit, quasi eos de sede evocant '' ad opem serendam . Hanς ipsi na precandi

a Cap Vr. b Ιλιαιδ'. γ. ct alibi . d Quum oΙ praesides ac tutelares in Urbium c o Helena oppugnationibus evocarentur , non sola mansum

12쪽

rationem Romanos retinuisse , si exemplis probarem , uterer

in re non dubia testibus non necessariis ' . Id etiam mecum ipse aliquando cogitabam num hae Manus praemonerent Demetrii cum Uxore, quae ei forte adstat , Connubium , fidemque inter eos vel post mortem duraturam ; nam quum binas manus in anaglypho adverterem , sciremque apud

Graecos aeque ac Romanos servatum hunc in nuptiis ritum , ut in manum conDenirent, serme ea arridebat opinatio, quam deinde antiquis monumentis confirmare me posse non despondebam .

elevatione , sed ritibus aliis bene multis , caeremoniis, atque carminibus inde migrare veluti cogebantur , de quibus copiose ornateqtie scripsit C. I. Ansaldius De DIs Multarum gentium Romam evocatis Brixia I 7 3. a De Christianis nihil luculentius . Ut paucissima eloquar , hoc corporis statu Christianos orare consuevisse, indicio potissimum sunt monumenta graeca complura 3 v. C. Imago constantini M ;quam ipse in nummis & in Palatio exprimi iusse

manibus expansiis precantis tu modum, ut ait Eusebius de Cit. Cous . lib. I v cap .Xv. Sardonu

bicolor cui Beatillimae Dei parae Protome ex al-yta est, quam EM FR, Victorius ex doctrina & pietate clarus commentariolo illustravit . Romae 373 a. Dyptica eburnea Bibliothecae Barberinae quae opportune evulgavit homo praeclara eruditione A. F. VeZZos Pr - m. v. Operum v. C. Thomasii γ . Crux argentea per antiqua EccIesiae Ravennatis, de qua egi in Diatribe edita Florentiae 1 4y. SImbol. Litterar. Tom. III. Num mi aliquot comne norum Patriarcharum Aquileiensium &c. Placet nunc exlcribere verba Joannis Chisfetii in Historica declaratione VeteriSi magiciis Saltistissimae Dei parae in Jaspide viridi , quam in lucem emisit An. i 661. Sanislsima Dei- para palmas extendit habitu Panmacaristico , statu Beatorum . Nam ut expansio manuum in hac mortali Uita , signum Ct depromen esup plicationi aceommodum , in divorum tamera imaginibus Beatitudinis flatum notat Inter orationum formas est etiam Doxologia ,

seu glorificatio'perpetua laudatio Dei , quod

vere muraus Beatorum . Etiam marmora Chri

stiana huic mori institutoque confirmando afferri possent . Duo apposite dabimus , quae nuper in Museo Τusculano Viri Principis Domini Cardinalis Passionei ipsi exscripsimus , dum ingentem illam lapidum veterum collectionem, in illo amoeno , pioque secessit, recenseremus .

13쪽

bam '. Ac quamVis manus minime copulatas , sed alteram ab altera avulsam , atque sejunci am, & utramque sinistram viderem , attamen id nulla eae Parte huic Conjecturae ossicere posse ad arbitrabar . Equidem non repugno fuisse hoc in more posi

tum , ut FIDES, CONc ORDIA, AMICITIA , PIETAS, PAS duabus invicem implexis junctisque manibus exprimeretur. Sive nummos hujus rei gratia percustas '', sive hospitales Tesieras repetere instituam, hoc unum plerumque in OCulos incurrit

Caeterum hoc sic habeto , talem precandi morem abs Hebraeis ad alias nationes manasse . a Collegit ea omnia Christianus Vtricus Gru pen : Tractatio de Uxore Romaua cum ea , quae,in mauum convenit farre , coemptione , ct usu, tum illa , quae Irior tantummodo habebatur . Hannoverae I 727.b Per multa extant numismata in quibus ad haec omnia significanda duae manus invicem commissae vitaint tir . Galbae , quod protulit Liebe

in Gotha Numaria pag. 4eta. Vitelli additis

verbis FIDES EXERCITvvΜ : Incertae Familiae PAκ. P. R. Marii vel Mamurii CoNcORDIA MILI-YvM : AE miliani coΝcORDIA AVGG. , quos ta men nummos ad Herennium atque Hostiliarium referendos censitit Vaillantius , & culpa monetariorum factum putat, ut AE miliani caput, qui solus regnavit, cuderetur . Bandurius e conuetra arbitratur ad AE milianum ejusque uXorem Marinianam pertinere . Consule Epis Olam in Nummum graece loquentem Corneliae Superae , quam nuperrime edidit Cl. Comes di Planura . Crebrius hoc emblema in nummis Piipient , elusique Collegae Balbini , qui commi uni voluntate imperium gessere : cARIΤAs MUTUA RUGO . PIE . TAs ΜvΤvA AVGG. Sc. e Id ipsum demonstrant Τesserae aliquot, quarum duas Commemorabo . Alteram dedit illustris Victorius in egregia Dissertatione Glyptographica cap. XXV pag. 9o. Romae 1739. Porro in ea manus invicem lumnae cum Iemmate ΕΥΤΥXΩΣOMONox A feliciter Coracordia . Alteram Lilybei repertam proferemus e X Panormitano Cimeliariachio Monachorum Cassinensium . Eburneae huic Tesserae dexteras commissas referenti graphio caelata glaeca inscriptio .

nis filius Inibalis nepos lorus hospitium fecit cum L sone Diuneti filio , is posteris

ejus . Inusitata haud est apud antiquos haec dictio . Cicero pro Cornelio Balbo : Hospitium multis annis ante hoc tempus cum L. Cornelio Gaditano fecisse publice dico . Papinianus L. Postliminii D. de capi. & postliminio re v. ait et Nam si cum gente aliqua neque amicitiam , utaque hospitium, neque foedus amicitiae ea sa finitiis habebimus , hi hostes quidem non θος.

14쪽

symbolum, commissaque dextera dextrae. Sed quia manus ita' separatas erectasque , quemadmodum in nostro anaglypho . non raro conspicimus in perticis Signorum Militarium , eaeque Fidem & Concordiam Militum . vel foederis hospitiique pignus a Civitatibus ad exercitus missum significent'; quid ego ni asseram superstitem Demetrio Uxorem se adhuc in fide mansuram hoc symbolo testificari, defundiique mariti sepulcrima Conspe, et uris declarare Z Cetera, quae de manibus in nummis insculptisa Exemplo sint nummi duo : primus Germa- manus tu amicitiae , fideique procul dubio symanici in Colonia Caesaraugusta, Liciniano & Ger- bolum anhemius G V. P. Nun. Dissermano Duumviris , percrissus I alter Augusti in- Ii I. γcertae Urbis, ubi Principis illius imagini addita. liena hue non eomportabo si de duobus hisce nummis paucula loquar . Vt a primo exordiar , in adversa omnino est Opinione Ioli. Gottofredus Lachemacherus , Obser ationum Philologi Tum par. Iv. Obysi. Helmestarii 173o. & Manus in pexticis Signorum militarium alio prorsus referri autumat. Existimarem sane , inquit, s-anificare ea re Romanos voluise , quod dex-τera extensa signum ferri oporteat, nisi vero videatur similius , quemadmodum se jac. - .ins censuit Syntag. Sac, de re militari admonitos eo ipso fuisse milites , ut manuum opera frenua fortiterque uterentur . Sed haec per se

magnam habent levitatem quin refutemus . De nummo autem Augusti , in quo nunc , instituti mei non oblitus , nil nisi dexteram illam attendo animoque contemplor, sic statuit Joh. Τrtilanus

en peu de mois . Tι ο Βασιλευs Βασι - λειουί- τ δε απε ειλε Quid vero Rex : nonne etiam Regios Deos , dextramque suam miserat . Iez, Themissius Grat. I II. de l' amitte . Vere Hispanicum esse eiusmodi nummum, quin consultum adirem vel Lastanosa

Las Medallas D fconoscidas , vel Mahudet Di issertation Hi torique fur les Moun es antiquesa' E pagne , evincit archetypus ipse, quem habeo prae manibus dum haec scribo : litteras procul dubio hispanienses prae se fert aversae partis in inscriptio , quam etsi ab aliis praviter explicari in istelligam , hic expendere Iubens omitto , quOniam non id agitur hoc tempore , ne mihi irrculpa ponant cruditi longius dicendo vagari,

15쪽

tis efferri solent, etsi cogitatione percurrerem, huc minime advocari posae intelligebam' . Verum licet haec aliquanto credibilia videri possent, non

tamen ita firma ac verosi milia putabam, ut assensu comprobarem , & in his omnino acquiescerem . Quo fit, ut ab ea non decedam sententia, manus illas in Tumulo Demetrii lamentationem lugubrem , fletumque moerentem indicare ob ejus vitae egitum non quotidianum & vulgarem , sed celerem & intempestivum . Atque in han C mentem nos potissimum impulit attenta quaedam eorum lapidum sepulcralium contemplatio, quibus hoc ipsum exsculptum emblema : nullus enim est , meo

quidem animo , qui in toto hoc argumentorum genere acutius , atque acrius judicet, quam qui monumenta monumentis Con

ferat . Postum sit igitur in primis ethnicos fas habuisse querimonias in Deos jacere, &de eorum providentia, de infortuniis , de adversia valetudine , ac morte tristi Oratione delamentari hinc imprecationes & dirae , quibus Numina sua saevitiei

ac malevolentiae insimulabant; quas , si voce enunciare minime possent, elatis porreetisque in coelum manibus, praestare Conis sueverunt. En , OD DE speetatissime , ut modo ex antiquis marmoribus rem confirmo . Comperta profecto, atque in omnium

oculis possita Romae ea inscriptio V, quam tibi sisto contuendam.

a In quibusdam nummis Halensibus , quos edidit Christianus Sele gelius in libro De Nummis antiquis Gothanis Franco Srri I ao. II. edit. , visitiir persaepe hinc Manus, illinc Crux. Martinus Craisius Annalium Sue vicorum Part. III, lib. I x. in hunc modum explicat . Cum primum Hala Imperio Romano artributa 6 et , duorum erant ibi Senatorum vel Iudacum genera . um εα nobili inus mPaIriciis, quorum usus erat tantum an magnis Re . Negotiis .... Sigillum eorum erat , ut qui superiorem moderandi por tatem haberent Alter Senatus , 'inel judicum inferioris dignitatis expleb o ordine . Eorum munus erat cognoscere de ciυilibus causis , ut hereditate , aere alidus , eonviciis. In horum sigillo cllux erat , ut qui sub por state 'periorum e=ant. Nec infrequens Dextera in Nummis Ital censibus medii aevi Iatque omnia , quae huic symbolo subesse positi ni , eleganti oratione persecutus est Ioseph Comet

Garampius Archivo Vaticano Praefectus , quem ego parem summis Philologis iudico, in libro De Nummo Benedicti III, Cap. v , g. A1 i , ct seq. Romae II o. Est nimirum nummus huiusce Pontificis, in quo manus porrecta & explicata.

Sacramentum aliquod fidelitatis adsignari existimat Cl. Garam pius , quod Pop. Romauus Pontifici aut Imperatori , vel Ponti ex , is Imperator sibi invicem,aut Populo Romano praestiterint. Multa ille egregie disputat huic senten

tiae convenientia .

b Adhuc supersunt Romae hodie dum Porcariorum Aedes in angiportu vulgo : a S. Giovaunino della Pigua , atque exsculpta marmore Scrofa aperte designantur . Ibi in angustae domus cavaedio parieti inhaeret hoc Procopes epithapitium . Leone X. Pontificatum Maximum gerente edidit Jacobus Mazochius in sua mei officina inter Epigrammata Antiquae Urbis M.D XκI.

Tit. De Regione Paneae . Is Pomo D. Julii de

16쪽

l pos . PROC LUS . Hanc Procopes querimoniam contra Deum eo quod in ipso juventae flore illum e vivis sustulerit repetit Mater quaedam moestissima in epitaphio ligata oratione puellae nomine PIERI AE. Vetus hoc elegantissimum marmor reperit ad Liburnicum Sinum vir in artium liberalissimis studiis apprime versatus Comes Rinaldus Carlius: aliquot tantum hujus inscriptionis Carmina recensebimus, quae hic percommode cadunt'. 1n obitu itaque Pieriae filiae suae dulcissimae

At cur questum edit Z Cur numina incusat, duplicesque tendit ad

Portarii . Plures alii post Magochium evulgarunt , Gruteius DCCCXX. ta 1,ὶ qiii Smethio acceptam refert 3 Mabillonius in Itinere Italico pag. 7 γγ Muratorius in Novo Τhesauros M cccc xc 1 I. 9. J . Est enim apud me codex ita

inscriptus . Epitaphia avtiquissima reperta sunt in alma urbe ct in multis aliis partibus per me domnum Baptisam Petri Zenobii de Bruuelle-ρhis de Florentia die decimaquarta septembris

1311. ru Urbes atque in eo comperi hunc ipsum lapidem cum adnotatione : Romae in domo Iu. Porcii civ. Rom. Sed inquies , quo haec omnia λnempe ut patescat quam turpiter hallucinetur Scar ius , qui in epistola quadam Uenetiis edi ta , pag. 8a. hoc epigramma velut sibi a Brutiis missitim depromit ; in quo aliquid magni praestare si bi visus est , illud Pos Proclus ita corrigens Proserocius : mira hominis diligentia & peritia i quid si Proclus , notissimum in lapidibus nomen , posuerit pa Integrum epigramma sciens reticeo, ne hanc Cl. Carlio provinciam praeripiam , qui amplis simam Antiquitatum Illyricarum Collectionem litterariis formis cudenda n quam primum tradet. Specimen dedit iam ab anno MDc CXLI II, quum

iuris publici fecit : Ragio mento ille Anti Ohita di Capo e Gria f. Raecolta di in coli

Tom. xxv II I. ; anno Vero mox revoluto , eo libro quo universas mensiones , germanumquc prospectum Amphiteatri Polani restituit . b Petrus Zornius homo multae scriptionis edidit inter Miscellanea Lipsiensia μυa Tol. I iIωPart. I. 17 6. Fabulam Parcarum ex antiquitatibus orientalibus illustratam, recteque obstrinvat adinveniri in vetultis marmoribus CRvDELES PARc As : INFESTAE PAR cAE: Ethnicos quidem deeebat invehi in mortem , accusare Parcas ,

Solem , qui adspexit, ,hassius es , in Lunam , , Diem , qui non omnia obduxit nebulis . Peis trus Corracus de conficiendis Epigrammair e p. I 2.

17쪽

XIII,

ad sidera palmas Z propterea quod ita orbata sit Pieria quae

Progredior ad reliqua & duo litterata saxa subneeho in tenebricoso & fornicato cubiculo secus Viam Appiam quondam de

Vides hic parentes ingemiscere & Coelo manus protendere non alia sane de caussa, quam quod Callistum , & Severam adhuc infantes & pupulos Absulit atra dies, ct funere mersit acerbo. Habes postremo is hic Ravennae in Museo Episcopii epigramma puero Marco Aurelio Theodoto dedicatum , cujus formam saepe vidimus , & adhuc animo cernimus . Extinctus est quum vi X , aut ne vix sapere coepit puer Theodotus heu s filio desideratissimo , merito ejus amissione adflicti atque desolati, posuere parentes . Haec

a Evulgavit F. Ficoronius in libio : La Bolla H oro de' Fa=iciunt pag. 89.b Scalpta desuper utrique Inscriptioni Imago Solis ; atque ex his q ae paullo ante diximus , corrigendum fortasse in eκtrema lineola v T.

c Dedit primo Montiauconius in Diario Itali

co cap.XvII. Paris i Extat etiam inter Di sertationes Academiae Cortonensis Tomo II. Disert. VII. , iterumque typis mandavit A. S. Magochius de Dedicatione hub Ascia Neap 17 3 9., nuperqtie Eques Bonamicius Architectus Ariminensis in Descriptione Aedis Maκamae Ravennatis .

18쪽

Haec, quae ubique Romanorum natio observasse videtur , simili serme ratione praestitere Etrusci religione , ut ait Tullius, imbuti studiosius . Porro in sepulcralibus Etruscorum Vrnis, quae gentis illius luistum in funere propinquorum affabre scul-Ptum exhibent, homines cognato morienti adflantes , eXerto sublatoque brachio, conceptum dolorem testantur'. Sed ego qui graecum monumentum mihi sumo interpretandum eXterna tantu modo eXempla ponam , nihilque a Graecis mutuabor Θ Venio ad eam confirmationem , quae huic nostrae sententiae fidem& auctoritatem adjungat. Eii apud Gruterum graecum epigramma , quod ille ex schedis Bus bequii exscripsit . in quo quia menda aliquot deprehendere sibi visus est, veriori lectioni censuit res ituendum ; nos autem a viro docto quondam latine redditum damus.

Nomen.

a v. Musti Guarnacei Monumenta illu strata eaussa ubique nominatum volumus . o XII 1. Florentiae a clarissilino Se do- b McxXIX. I. cto Viro A. F. Gorio, quem honoris, di amicitiae

19쪽

tatur . praebens. animae . delicias . Phaenippus . ct Capiton . O . Marcellus . Filii . orbi . lugentes . Matri dulcissimae . sposuerunt) . memoriae . caussa'. At quis ille Deus infestar vel insidens 3 nisi mea me fallit opinio . Genius domesticus & familiaris Capitolidis . Notissimam prosecto rem auribus tuis inculcabo, si de Geniorum natura atque Ossicio multis verbis disseram . Suum unicuique hominum tributum , ubi primum in vitam introiret, senserunt veteres, vel, ut scribit Censorinus, oracula θ auctores

Bianeonum de Antiquis litteris Hebraeorum se Graecor. Bononiae 17 8. Sic etiam Scal.ptotis oscitantia irrepsit το ουδ'ρομ ενοι , quod scribendum erat ο υρο μενοι . Tandem illud monebimus Hesichium , & Philoxenum pro voluptatibus deliciis , per tropum , aliis quando accepisse . Mν ηs χάριν usitata, per. vulgataque formula , de qua nihil attinet plura congerere . Lubet tamen Graeca Marmora duo hic proferre ex Museo Eminentissimi Passionei , viri , ut in Paleographia inquit Montiauconius , graecarum litterarum amantissimi. a Est in hoe marmore levis aliqua Iitteratum permutatio , & transpositio , ut ενεργον pro ενεργων , sed permutationes litterarum , quae vel

figurae similitudine, vel soni assinitate facile confundi postant, dicendo haud prosequar : exemplis plena est antiquitas , deque his lapidicidarum erratis in Graecis inscriptionibus admonuere Pri- deaux in Arundelianis , Chisuli in Lapide Sigaeo , Τallor in Marmore Suduicensi . o loco

Q in nummis perfrequenter . V. Havercampium

Socrates

is Dion ius

20쪽

res docuere praeclari '. Sed quia ex recepta Platonicorum Theologia Genii, quos illi appellarunt, hominibus custodiendis tutandisque addicti in penitissima mentis parte diversari

credebantur , ita ut nitInquam Oculis cerni possent, licet actorum omnium aC Cogitationum testes essent, hinc Capitolidi in dere congruenter apteque dicitur V . Neque vero Genius ab intima hominis societate disjungebatur aut secedebat quum hic

mortalitatem expleret vitamque finiret: multa supererant munia a Genio post mortem obeunda , quae recenset Plato in Phaedone , nempe animam excipiebat, ut ad piorum concilium

in tranquillissimis Elysiorum Campis deduceret, in quo loco gratissimis perfrueretur deliciis . At quia in hoc marmore errata quaedam , sive scalptorum vitio , sive amanuensium indiligentia , irrepsisse , & multa adhuc desiderari in Gruteriana emendatione manifeste perspiciebam , de recta ejusdem te ectione in consilium adhibui doctissimum Alexium Symmachum MaZOchium , quem tanti facio in graecis litateris , ut si quicquam ab eo dicitur , ferme ex Oraculo dici putem . Sententiam hanc meam de Titulis sepulcralibus adjectis summopere ille comprobavit ratamque habuit, idemque de Grutero consensit, nempe illum labi dum inscriptioni restituendae allaborat. Quare praeclarum mihi visurn est in eo Operam ponere , ut incomptum mendisque scatens Epitaphium

a De Die Natali Cap. i 1Ι. Vide notas perpetuas ad hunc locum edit. Lugd. Batav. Iγή3. De Geniis nihil disputo . Adeat qui volet Madri

rie operette . Tom. v I I. Cenezia 1 7 430 .nisch. in compendio Antiquitatum Graecarum Cap. XVII. g. 11. Franco furti I so de Genio Singulorum hominum tutelari consulendum scribit Onna Exercitat. 1 1Ι. Cap. 1 I. f. de Geniis :nonnihil etiam habet Huetius in Distertatione ad illustrationem Gia, inter metiana ou Penses diverses . Iaris 17 22.b Accersamus huc ea testimonia , quae nostri Marmoris phrasin sine ulla dubitatione confir

mant . Seneca Epist. XL v. Sacer intra nos sPI

RIΥvs SEDET malorum bonorumque nostrorum observator custos. Eodem collineant, Me nander Comicus apud Ammianum Marcellipum tib. XXI. cap. XI v. , dum Numen ejusmodi μυταγωγον β vitae arcanum ducforem vocat , &Arriantis in Epirit. lib. I. cap. XIV., qui επιτροπον rutorem appellat . Attamen non eX alio quam divinarum Scripturarum fonte ideas illas de Geniis hominum custodibus hauserunt .e obscurissima Ilatonis hac in re dogmata legere est in Eulyphrone , in Ira aeto , in Phaedro , in Theage , in Euthydemo &e. Consule etiam Johannem Clodium Dissert. de Spiritibus Familiaribus Vitebergae 1678. Plato equidem

tamquam hujus opinionis auctor & magister communiter habetur : memini tamen me legisse

Pliitaichum ευρὶ 'Eυθυμιαs de animi tranquillitate , qui Empedoclem in hac ista

fuisse scribit, eumque velut principem laudat . Cetera de Cenio secundum Platonicorum sententiam praesto habes in Acherontic a JOh. Bapt. Paterii , magnum in Resb. litteraria nomen .

SEARCH

MENU NAVIGATION