ErycI Puteani Historiae barbaricae libri 6. Qui irruptiones barbarorum in Italiam, occasum imperii, et res Insubrum continent, ad exemplum Flori conscripti

발행: 1634년

분량: 185페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

151쪽

caussa Hsungunt , conjungunt cum alienigenis , cum Barbaris de Romanis agit aternum omnibus Graecis bolium erit,eriti. Gravis hinc illa Catonis apud Plinium querela esst: Nos quoque dictitant Barbaros, Ourrius nos quam alios Opicos appellatione foedant. Quid tamen Romani indignenturὶ Dabo populum , qui & Graecos Barbaros habeat,imo despiciat: dabo aEgyptios, qui, ut Herodotus stribit, a se ad

Graecos vitae cultum ac doctrinae traduci um Voltint , seque sapientissimos hominum & primos esse, Phrygas si excipias : ab iis cnim originem suam derivari. Ad Hebraeos eamus : & his AEgyptii Barbari sunt, quia linguae Sanctae usa destituti r quod idem ille aurea:

tavit. Ad hanc appellationem sphaera quoque Barbarica facit quae AEgyptiorum fuit, & a Graecanica distincta . Vtramque vero Nigidiu

152쪽

a uel a

it a si l

o im scripsit,idis φαινομενα, ad cari AEgyptiaci & Graecanici inclinationem. Quid verbis opus est Z A

Phrigibus descendunt Agyptii, L

Bardaris Barbari , imo u rescenda est , a primis praeeipuisque

Barbarorum. Tales. omnium con

sensu Phryges qui vestium acapingendarum artem, teste Plinio, Invenerunt. Hinc & id genus artifices , tracto ad eos ingenio Phrygum, Phrygiones, imo Barbaricarii ubique appellati sint; quia agebant quod Barbari, vel Barbarici. Sic &vestes ipsa: Barbaricae,a Barbaricis confectae. Barbaricarii quidem LDonato explicati sunt,& nominantur in Codice, De Excusationibus Artificum. Item, De Palatinis Sacrarum largitioniun. Vestium Lu

cretius meminit et

. Iam tibi Barbaricae vester, Meliboeaque scite Purpura.

Et Virstilius r

153쪽

Pictus acu tunicas, de Barbara tegmina eritrum.

Sic Barbaricum aurum, de quo egi, eidem Poetae Phrygium est : & Buxus Barbaricus, tibia Phrygia. Ne plura dicam, Barbariam Pro Phrygia Horatius usurpavit:

Fabula qua Paridis propter narratur amore i ,Graecia Barbariae lento eollisa duello, stultorum Regum M populorum continet aestiis.

Trojani ecce Barbari sunt, Phryses Barbarorum primi sunt : &quod igitux dedecus cum nobilissi- gente numerari r Quia de Romanis agimus; & hi velut AEgyptii sunt, Barbari sunt; imo vel maxime Barbari,quia Phrygibus,id est Bar-larorum primis oriundi. neas fuisset, nisi in Italiam duxisset Phryges, Roma non erat. Recepit Italia Barbaros, & nomen Barbariae etiam ad gloriam meruit: rec

yic Phryges,& Romanos dedisi qui ut rerum fierent domini.Barbariem

154쪽

esse virtutem ostenderunt. Sic igitur & lingua Romana ipsis quoque Romanis , ne Cato stomache- itur, Barbara appellata est; Le .RΟ- mana, Barbara; ipsa Itali a, Barbara . , erat. Linguam vis Z Prologum Plautinae Trinummi cito :

Philemo scripsit, Marcus vertit Barbarh.

Sic quidem Barbare loqui , est

Plautine loqui: sermo aut2m Plautinus merae Latinitatis delicia: siint, vel Iove, ut volunt, dignae ; dignae Musis , si ore voluissent Latino lo- . qui. Ad legem venio, a Plauto autem non recedo. Captivis : i

Nune Barbarica lege certum est ius meum omne persequi .

Lata haec lex a Vario, in eos,qui inRempublicam conspirassent,con- silio inito,quo populumRomanum vita & victu prohiberent. Italiam denique idem ille Comicus Barbariam nominat, Poenulo,ubi de auro

Hacerato hoc piuos fiunt in Barbaria boves.

155쪽

appellabant. Iam quoque Graece loquebantur,& suam apud reliquas volebaait gentes linguam adorari. Probro igitur dari coepit,non Graecum. Romanum non esse: & pro Barbaro habitus, qui Romapum krmonem non usurparet. Vtinam

hic steresset appellationis dedecus liinguae affectus non enim defectus j ad animi vitium translatus est; multumque infra hominis conditionem jacebat, cui sors dedera ister Barbaros, vel sic dictos ,nasci. Minimo siquis ubique , etiam inter non Barbaros ruiticus , durus, , vultis , crassus , indoctus, vas, immanis , ne omnia dicam,

vocabula sum, tot iu bonis passim

156쪽

Scriptoribus vilitatis exempla oc- currunt. Ita me Deus, si Barbarum esse, malum est , etiam hominem esse, malum erit: nihil enim in voce

mali est , nisi malam ipse facias.

Hominem dicas , ut malum dicas. Homo enim,ut Comicus ait. hominitum est: dc plurima homini,loMente Plinio,ex homine mala.Anacharsis, de quo egi, interrogatus. Quid hominibus maxime infestum esset ipsi inopiit,sibis s. Bias apud Au- .sonium: Pernicus qua maxima Z Solus homo alter. Qui bonos oppugnant & cruciant, Barbari sunt; qui ornamenta & solatia bonorum litteras fastidiunt & proscribunt,Barbari sunt, qui malitia & impudentia armati sunt, & tantum, ut noceant, vivunt, Barbari sunt. An etiam dico3 At istoteles in . oliticis, Graecos fatetur aliquando Barbaros fuisse, Barbaricisque institutis usos, quia id serra procedebant .Recte. aid enim

i in

157쪽

in urbe inter cives & leges armis opus Z Nos dicamus Barbaros adhuc eos omnes esse,qui ferreos ani. mos gerunt; qui linguam, tanquam ferrum stringunt , vel etiam ferro loqui solent, & sanguine scribere. Bella jure, non jura bello definienda sunt si Barbariem excludimus. Alienum invadere solum,aliena Oc. cupare bona , alienam decerpere quietem; a jure alienum, injustium, atque adeo Barbarum est. Unde&Gothos, ct Hunnos, & Longobardos reliquosque una dicas ducasq; serie Barbaros licet ; non quia Go

thi, Hunni, Longobardi , sed si in- justi sunt. V itii, non populi hoc Π

men est; & mores suos indolemque appellationi opponunt, qui non aliam ob causam Barbari sunt,quam quia non sunt Romani. Et quomodo Barbari 3 simpliciter efferam :quia naturam sequuntur , artes, echnas,tri s ignorant: ideo enim in permutatione commercia eorum

158쪽

oninia consistere , quod naturae est, Aristoteles docuit. Rursus,quomodo Barbari 3 quia divitias negligunt, & a luxu alieni sunt. Vivunt iduriter, sed ut vivant e vestem non lad lasciviam , sed necessitatem ι ci- bum non ad yolu ptatem , sed famem , suppellectilem non ad pom iam, sed usum habent. Postremo, quomodo Barbarir quia pii sunt,&in Dei cultu Sapientiae usum collocant. Id sane peculiari iis elogio AElianus adseribit: -- -ι ι

quis non sapientiam Barbaroruin collaudet e Siquidem nemo ex iis ad contemptum Deorum prolapsis est. Meliores igitur multis etiam Philosophis sunt; qui,ut impune omnia

homineS agerent , Deum mundo 'Mecerunt. Etenim Barbari , ut pie- .

tatem colerent, philosophati sint Philosophi nonnisi Barbari fue- runt. Rem dilui,solum nomen Delita lctum

159쪽

ctum est: nomen non malum,si bene

usurpetur , sed quod etiam fastidire

Romani coeperunt,ut in hostes suos transferrent. Itaque Barbari videri noliterunt, alios ignominiae caussa dicturi: & ingenium secuti Graecu-xum, quos Vacerant, a communi se gentium appellatione exemerunt. Itaque in Romanos & Barbaros dividere Orbem terrarum placuit terantque Imperatorum constitutionibus Barbati,qui Romauis non parebant: maxime autem qui lacessere Imperitura , & irrumpere in Italiam ausi sunt, hac nobis Historia repraesentati. De his Seneca libris De Ira: Cum Barbarorum ammos decisa injurial rculit , aguntur qua dolor traxit ruina modo region ibus incidunt, in m -- siti, interriti , incauti, perieul ane tentos sua gaudent feriri,

fomo ,-rela corpo/e urgere,'per suum vulnus exire. Iracundos de-

ut Baibaros videamilii sed hoc

illas

160쪽

hoc impetu hostem si peterent Romani, virtus fortunam; si vincerent, fortuna virtutem nobilitaret. Barbarorum alacritas non Barbaris ira erat , sortitudo, rabies ue victoria, ignominia. Quid ita 3 hostes erint: hoc satis, ut a gloria arcerentur. Sane ut fatum Orbis eo tempore erat, Mulli genti liberam esse licuit, quae non Barbara Romanis haberetur: victa, quia ad servitutem v niebat, ingenium videbatur .ad humanitatis cultum traducere. Cum igitur unus potissimum populus

omnes armis concuteret, Romanus

Barbaros , soli fere Girmani Bar- ibari esse maluerunt, quam liberi nonis digni quoque,ut ad se Impcrium tandem cum bonis ''anibus

artibus litterisque traherent, suum nomen cum Romano exaequarenta ,

Postquam desierunt Barbari appetilari, quam non fuerint olim Barbari, sero apparuit. Igitur nec Gothi.

nec Vandali, nec Heruli, nec I. - gobardi,

SEARCH

MENU NAVIGATION