De origine et progressu celebritatis anni iubilei Franc. Maria Phoebeus ... imminente anno iubilei 1675

발행: 1675년

분량: 314페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

more ad praecipua quaedam , & stequentiora Vrbis

Interim Clemens nihil potius habens, quam ut Iubileum es, qua par erat, pietate, religione, ac simul Pontificia munificentia celebraret, tutum peregrinis Romam confluentibus, expeditumque iter redderet, eorumque indigentijs consuleret, sedulo studuit , ne. quid non necessarii tantlim, sed etiam opportuni prPtermitteretur, quia ad eam rem conferret, advenas que ad V inem ineundam alliceret. Quapropter ardes

in siburbio ad pauperes Episcopos , aliasque Ecclesiasticas insignes p nas Apostolici Palati; sumptibus recipiendas, conduci, de ante parari curavit. Ad pauperes vero peregrinos hospitio excipiendos , de quotidie liberalius alendos , Sodalitati sanctissimae Trinitatis quinquaginta sciuia argentea, in singulas hebdomadas eroganda , assignavit. Cum autem prope jam esset vigilia Nativitatis Domini, Clemens ab articulari momo oppressus, tanti graviter laboravit , ut cubiculo egredi non holuerit ,& a Portae aureae apertionis solemniis omnino abstinere coaetias fuerit. Itaque ne exterorum pietas ob id frustraretur, publico cdicto per Urbem assixo dcclaravit, a praediista vigilia , tamets Portis aureis non reseratis, qui quatuor Basilicas inviserent, eos Iub

laum fore conlecuturos..

Nec citius quam circumacto anno MDic. nempe ante primas Vesperas Circumcisionis Domini, excussavi morbi, Pontifex apertionis solemnia perficere valuit. Tunc itaque in Avia Paramen .m priusquam secro vestibus indueretur , Cardinales Gesualduin

Episcopum Ostiensem , ad Basilicam Sancti Pauli: Columnam Archipresbyterum Lateranensem, & P, nellum Archipresbyterum Sanctae Mariae Maioris , Leg.

212쪽

Legatos ad aperiendas Portas aureas renunciavit.

Deinde pluuiali Phrygio elaborato, & mitra protiosa redimitus , sub umbella ab Oratoribus Imperatoris, Galliarum Regis,Venetorum,& Sabaudiae Ducis,a Ioanne Francisco Aldobrandino nepote,& a triabus Conservatoribus Vrbis elata, ad Capellam. Sixti IV. inde ad Porticum Vaticanam sella gestatoria vectus, ritu a Praedecetaribus instituto relipiose lare io, Portam auream reseravit. Absoluta apertionis c remonia,quam e Choro Cantorum inspectavit Dux Parmae, Pontifex Basilicam ingressus, Vesperarum ossicia eo solemni ritu peregit, ac si in crastinum c lebraturus esset. Verum insequenti mane pedibus non satis expeditus, Missae per Cardinalem Episcopum cantatae interfuit. Quoci autem eo ipso die obire non potuit, in Epiphaniae celebritate explevit. Siquidem etiam mala valetudine utcumque imp ditus, dummodo posset, Sacerdotij onus ferre no devitavit. Die enim Resurrectionis Domini, adeo illi manus tumebant chiragra, ut chirothecis nedum cum dolore indui potuisset: attamen solemni Pontia

ficali pompa sacrificavit. Dominica vero Adventu is Spiritus Sancti celebri, ita podagra laborabat, cubili

confixus, ut inde vix potuerit ad sellam gestatoriam deferri; tamen sacris indumentis vestiri passus est, ut populo in foro adstanti benedictionem largiretur. Quae vero potuit per valetudinem insignis suae pie tatis,ac devotionis argumenta,eo Iubilei anno,praebere nullatenus praetermist. Is quippe supra quinqua gies sngulis praesertim Dominicis quatuor Basilicas, lemel septem Ecclesias perlustravit; climque ad illas lectica vehereritu, propriis manibus stipem peregrinis erogabat. Pluries ilexis genibus Scalas Sanctas conscendit ea pietate, ut magnam lacrymarum uiat

213쪽

rM ANNO IUBILE I

profunderet. Sexies septem Vaticanae Basilieae Altaria visitavit. Duodecies Missam privatam celebravit in Baslicis, aliisque sacris AEdibus Vrbis : decies scilicEt ad Altare majus Basilicae Vaticanae,semel in E clesia Sanctae Caeciliae, die eidem Sanctae sacro, & ad

Aram maximam Lateranensem,antequam rei diuinae ibidem die xxiv.Iunij de more celebrandae interesset. .

In selemni Sanctissimi Corporis Christi supplicatione, quamvis maxima pedum cimbecillitate, ac d lare excruciaretur ; tamen Augustissimum Sacramen frum,pedibus incedendo, eaque pietate detulit, ut se- . niori Romani Rotς Auditori anteriores fimbrias et vanti munus accesserit, sudariolo plerumque terge di Pontificis oculos,religiosis lacrymis redundantes ἀCaeterlim Clemens ad Hospitium, sumptibus Ap

stolicis pro Episcopis, & nobilibus Ecclesiasticis peregrinis conductum, & paratum pluries se contulit. Ili teste Victoresso quatuor millium numerum eo anno complevere Exterorum, quos ibi invenerat , pedes lavit,&osculatus cst , quin etiam in mensa

demisse ministravit: idemque in Hospitio Sanctissimae Trinitatis p peribus peregrinis praestare non destiatit.Ad eos pie excipiendos , ac liberalius alendos urutra certam pecuniae silmmam ut supra testimonio Via 'ctorelli retMimiis e Pontificio aerario per hebdom das Sodalitati assignatam, aIiam deinde, ac prout rei postulabat, suppeditari praecepit. Etenim ut ex Rationario Codice in Archivo ejusdem Sodes tatis asservato colligitur, sciita septem millia duce in qu ue Clemens eo Iubiles anno in pios Xenodochisaeus benigne attribuit. Eadem pietatis ossicia retroactis quoque annis Clementem obiisse testatur marmorea Tabula in eodem Xenodochio ad pari tea Coesiaculi, quod lignum vocant , sub aereum i

214쪽

sius Pontificis simulacrum summa arte elaboratu exposita,ac sequenti concinna inscriptione insignita .

CLEMENTI VIIL PONT. MA X

Porro celeberrima religionis significatione , ad idem Xenodochium c ut restri Cardinalis Veronensis convenerat Bavariae Dux, habitu pauperis pere grini indutus: universe nobilium similiarium comitatu Domini exemplum scquente .

Fuit autem ut habetur in Relatione Venetiis impressa apud Iunias ) adeo frequens eo Iubilei Anno

in idem Hospitium peregrinorum concursus, ut d u. εινδε saeenta septuaginta millia peregrinorum, & ducent quadraginta octo Societatum aggregatarum, quae quinquaginta quatuor millium, & sexcentum homunum numerum constituebant, eb conssuxerint. Et s

ne idem prorsus numerus in praedicto Xenodochi Rationario accuratissima inita ratione recensitus adiparet i Andreas autem Vt rellus , & Marsilius risis. ΔHonoratus ex alia relatione MSS. ut ijs Ioannem Biacillum asseruisse tradunt a quodam ex ejusdem S dalitatis Constatribus collecta, quatuorcentum qu draginta quatuor millia virorum, foeminarum vero viginti quinque millia: universim quatuorcentum se

215쪽

r 6 DE ANNO IVBILE I

xaginta novem millia peregrinos eo anno ibi hospitio. cxceptos fuisse commemorant. Alia Urbis Xenodochia , praesertim Nationalia viginti quinque circiter millia hominum excepere. Caeterum incredibilis advenarum Dequentia Romae visa est, multis passim agminibus per omnes vias semitasque ad Iubileum acquirendum undequaque

concurrens. Petri Matthaei hac de re testimonium ex praedicta relatione confirmatur; cum illa liqueat te decies centena millia exterorum ad Urbem venisseis. Constat vero ducenta circiter millia peregrinorum

solemni Pontificis benedictioni, ipλ die Dominicae

Resurrectioni sacro, interfitisse , ac ex illis triginta sex viros Lutheranam haeresim abiurasse. Qui sandeximiam Romanorum Civium charitatem magnop rh sunt admirati, ac insignem praecipue pietatem Summi Pontificis, quem octogenarium bis in hebd mada jejunare audierantividerant rem divinam qu

tidie iacere, sacris solemnijs nunquam deesse, Ecclesias Dequenter adire, publicae rei assidue studeri. vero magis mireris subdit Cardinalis de Ver na oculatus testis quod prafati ad fidem conversi per

Urbem candelam accensam in manu genantes, palam ha- resim abjurare non erubuerint. Stephanus vero Calvis lnus, Ioannis haeresiarchae assinis, quom Clemens perhumaniter amplexus fuerat, & sacro Chrismate d

liniverat, inter caeteros nostitabatur.

Eprospectu Basilicae Vaticanae, ultra consuetas anni celebritates,in Circumcisionis, Epiphaniae,P eccostes, Sanctissimae Trinitatis, Apostolorum Petri ,& Pauli, omnium Sanctorum, & Nativitatis Domi- . ni festivitatibus, postqtiam rei divinae vel ipse oper tus esset, vel intersuisset, solemnem populo benedictionem impertivit.

216쪽

Ρ A Ris II. C A P. XII. 197

Neqiud vero optimi Praesulis muneris Clemens praetermitteret, eodem Iubilei anno quaelibet Sacra menta, Baptismate tantum excepto, Christi-fidelibus ministravit. Nec ab illo omnino abstinuisse dixerimus ; quoniam etsi neminem sacro fonte lustrasset, tamen in ipsum cercox Agnos immisit,ut sacratior unda evaderet; Cardinales Dietriclistainum,Guevaram,& Deetam in Episcopos Olomucensem,Philippensem, & Albanensem consecravit. Ascanium Cardinalem Columnam sacro Presbyteratus ordine initiavit. Duos insignes viros ab haeresi revocatos sacro-sancto Chrismate in Basilica Vaticana confirmavit, eosqui una-cum innumeris peregrinis augustissimo Eucharistiae Sacramento refecit. Non semel in eadem Basilica plurimorum confessiones sacramentalos audivit, sisque salutari poenitentia injundia, abselutionis bonelicium impendit. Cardinali Andreae ab Austria sacrum viaticum, & extremam unctionem contulit , pijsque monitis, ac precibus ad sacrae ab eo susceptae peregrinationis praemiunt, aeternar scilichi felicitatis Iubileum consequendum,opem tulit. Mox defuncti cadaver funebri pompa ad Ecclesiam S. Mariae Theutonicorum efferri, ac nonnullis interiectis diebus ad honorarium Tumulum tanto Principi parem excitandum opportunis, ibi a sacro Cardinalium coetu solemnia justa celebrari, a quinque Episcopis absolutionis caeremoniam peragi, & disertam facinorum, , quae religiosissimus Princeps patraverat,orationem haberi praecepit.Card.Radrivilium teste NametsΚi pridie ejus dira , quo piam Factori suo redditurus erat amn im inust: o Pans super eum, o si ram manum agrotantis versui imponens, adhibitis ad id accommodis precibus, prout supplex petebat, benedixit ei, omnemque remisionis indulgentiam , magnique Iubiles thesaurum

217쪽

ry8 DE ANNO IUBILE I

liberalissime attribuis. Ramutium Famesium Par ε, & Placentis Ducem & Margaritam Aldobrandinam suam proneptem matrimonio junxit. Praeterea centum Confratribus Societatis S. Bene dicti Civitatis Florentiae sacra Communione refectis,& prandio exceptis,sercula propriis manibus ministra. vir: Dii secim peregrinis ungulis diebus mensae a cumbentibus humiliter cibos porrexiti Noctu e lino surgens,reliqo cubili,ad Basilicam S. Petri cum intiamis familiaribus per scalas secretas descendens, pias, ac prolixas preces ad Sacr sanetis Apostolorum i - , fana effundebat. Ibi appropinquante die Sacrum s ciebat: orto jam Sole ad consuetas Pontificis muneris partes obeundas pergebat. FrequEns, ut notavimus, jejunavit, quandoque selo pane, & aqua con

tentus .

Nec assidua spiritalium rerum selicitudo a cura temporanei Christianae Reipublicae boni Pontificem

avocavit. Exortis enim contentionibus inter Regena Galliarum,& Ducem Sabaudiae dirimendis, Petrum Card.AIdobrandinum nepotem ad benedicendas nuptias Mariae Mediceae Galliarum Regine, Florentiam:& ad pacem inter praefatos Principes conciliandam, Lutetiam Parisiorum ablegavit. Patribus Dominicanis una-cum decem & octo Cardinalibus, & prope infinito populo, Beatissimae Virginis Rosarij nuncupatam Imaginem circums rentibus, instituta supplicatione ad quatuor Ecclesias Clemens indulsit,ut ea sela Basilicarum visitati ne,quotquot eos comitarentur, Iubilei divitias Iucr, facerent. Idque concessit Capitulis, & Cleris trium Basilicarum, & Ecclesiarum nationalium Vrbis Presibyteris , & Clericis , ne non Sodalitatibus ibidem institutis , de Sanctissimae Trinitatis convalescentium ad

218쪽

ad praedictas Ecclesias processionaliter accessuris. Sacristae autem, & Caeremoniarum Magistris, alijs- qtie ministris, & Cantoribus Capellae Pontificiae bis similem gratiam impertivit , diebus videlicet xxviij. Aprilis, de xxviij. Decembris o adhuc enim aureae Iubilei thesauri Portae Christiindelibus patebant;siquidem Pontifex podagra laborans ad vigiliam Circumcisionis Domini clausurae solemnia publico edicto distulerat. At cum neque ea die, pedibus adhuc debialis, clausurae munus obire valuisset, novo edicto ad octavam Epiphaniae Iubilei beneficium protraxit.

Praedicta igitur die apud Lectam Paramentorum sistens , Legatos ad obstruendas Portas aureas aliarum trium Basilicarum delegit, Cardinales Gestialdum

Episcopum Ostiensem Sacri Collegit Decanum ad Basilicam S.Pauli : de Terranova Pro-Archibresbyterum Ecclesiae Lateranensis: & Pinellum Archipresbyterum S.Mariae Maioris: illisque facultate tributa concedendi sis, qui clausurae selemnijs adessent, plenariam indulgentiam in forma Iubilei: & venia abeundi tradita, ad Basilicam Vaticanam sede delatus, Missae sacrificio a Cardinale Antoniano selemniter , ut moris est, peracto interfuit. Absoluta Missa, ac distributis cereis per Caercmoniarum Magistros in dinalibus, Episcopis,& Poenitenti si sacris vestibus indutis, Pontifex visa Veronica, praeeuntibus reliquis, supplicabundus ad Sacellum Sanctissimi Sacramenti sella delatus est. Inde inchoata Anriphona: Cum 'coditate exibisi pedibus ad Basilicae Atriunia per Portam auream contendit, eamque servatis jam decretis caeremoniis obstruxit. Cocleare argenteum Pontifici ministravit Caes. Salviatus senior Presbyter, ob absentiam Cardinalis Sanctae Severinae majoris Poenitentiari, ad quem id munus pertinebat. D

219쪽

16S DE ANNO IUBILE I

rmi in ad Podium in prospectu Basilicae ascendit,Inde que solemni populum benedictione, & cumulatissimo

indulgentiarum thesauro ditavit. Hic silentio praetermitti non debet rara Cleme tis munificentia a Victorello commendata ; asserinenim, illum trecenta millia circiter scuta asentea eo anno in pium pauperum subsidium erogasse. iubilei anno circumacto , ejusdem Indulgentias ,ri, Mia ι. praescriptis conditionibus lucrifaciendas Clemens ad Regum preces plerisque Regnis impertivit: ut test

tur Petrus Matthejus, Samuel NaΚielaei, & Car lus Sauffeyus , qui Iubilei celebritatem in Aureli nensi Cathedrali, solemni, ac religiosa pompa pera-etam,fuse describit. Hunc annum insigniorem reddidere Comitis do Lemos Pr Regis Neapolis,& Domini de Aleoncure celeberrimae Legationes Hic Henrici Galliarum Rogis, ille Philippi Regis Hispaniarum nomine, solemnem magnifica pompa obedientiam Pontifici praest,

terunt ne non adventus plurium tum nobilitate, tum dignitate praestantium virorum, qui Romam ad Iubileum adipiscendum convenerunt. Inter eos r m censentur Dux de Bar:Fr.Gonetales de Menoeta,Ca.

pitaneus Generalis Triremium ordinis Hierosolymitani: quidam Episcopus Mericanus: duo Episcopi Hungarici: aliqui Regis Galliarum intimi Cubiculari j: alij Regis Poloniae: Vxbr Pr Regis Neapolitani: quaedam nobilis Polona: & Catharina Zani Veneta, cui semel ingredi Monasterium S. Andreae Venetiarum, in quo duae ejusdem Sorores Sanctim niales degebant, Pontifex facultatem attribui . Hinc liquet, quanta ratio clausurae Monialium a Summis Pontificibus haberetur. Quandoquidem semel tam tum nobilissimae sceminae advenae,Romam eo tempore

220쪽

PARS II. CAP. XII.

re venienti , invisendarum Sororum gratia, potestas intrandi Monasterium facta fuerit. Insignia demum ejusmodi Iubilci Anni Mnc. cel brati testimonia numismata scilicet Summi Pontimcis , & Cardinalium Legatorum subijciemus. Priamum ab una stonte exhibet effigiem Clementis his

ab altera eumdem Pontificem in Throno cum duo hus Cardinalibus ibi assistentibus , sedentem , ac I hilei publicationem ex ambone lectam auscultantem, duosque Tibicines tubis canentes repraesentat, cum lemmate. IVBILLI INDICTIO A. MDC. In alio numis. mate eleganter cuso inspicitur Clementis erigies his

circumductis characteribus: EMENS VIII.PONGMAG

ANN.ix. ex altera facie Summus Pontifex. Pontificalibus vestibus indutus ostenditur,flexis genibus ad rans Christit m,Angelorum coetu stipatum, ac supcr- eminentem Portae Sanctae , in quam Christi-fideles , ovium speciem reserentes ingrediunturi, additis lit

ris et INTROITE IN EXULTATIONE. A. MDC. Clementis effigiem in altero cusit Artifexditeris ejusdem n men ita exprimentibus circumdatam: CLEMENS Um. POND MAX. ANN. IVB. & Portam Auream cum Epia graphe: IUSTI INTRABvNT PER EAM . A.MDC. Alterius

numismatis frons es igiem, ac nomen Pontificis praefero aversa Christum Dominum nubibus insidentem, ac Angelorum Choro septum , flexisque ante Portam Sanctam peregrinis benedicentem demonstrat, circumpositis verbis: EGo vos REFICIAM . A. MDC. Praeter Pontificis effgiem cum iisdem prorsus supra recensitis literis ab una parte: ab altera Angeli im go conspicitur, olivarum ramum manu gestantis , &peregrinis binris ac binis per Portam Sanctam ingredientibus assistentis: verbia circumscriptis: LAvDATE Cc Nin

SEARCH

MENU NAVIGATION