De origine et progressu celebritatis anni iubilei Franc. Maria Phoebeus ... imminente anno iubilei 1675

발행: 1675년

분량: 314페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

tutio data fuerit ipsa die nempe xxiv.Februari; qua

apertionis Portarum solemnia idem Pontifex obivit. ω νn eis Constitutione Poenitentiario majori plerasque facultates Iulius attribuit: altera,haereticos G Id. gremium S.Romanae Ecclesiae redire hortatus est,ut isota de Iubilci thesauris participes fierent: altera demum

Aulia . R.M. secundo Institutum Societatis Issu approbavit. Eam

insigni quoque beneficio ditavit,nempe quod non olia stantibus literis suspensionis facultatum absolvendi a

casibus reservatis,eo tamen Iubilci anno,Indulto Pau- possent,quemadmodum oriandinus his verbis testatur: Cum moris sis toto Iubilei curriculo privilegiorum usis cunctis Religionum ordinius interdicere quibus lotiolicae Sedis auctoritate fas est a retentis, reservatisq; peccatis confitentes absolvere,Iulius III.Societati IhsvvoLioea,quae concessa nuper essent a Paulo IIII oc quoque anno Iubilei fulva,atqueint Za ubiqueterrarum relinqui. Tanta vero benignitate Iulius III. prosecutus est Ignatium Loyotam,tunc inter vivos sanctitate florentem,ut eidem flagitanti Iubileum pro Socijs in Indiis, Brasilia, & Congo degentibus ad votum res mderit: QEod attinet ad elargiendum Socis vobis absentibus Iub

leum ia libenter annuimus, ut omnem nostram in hac re potestatemcum Societate vepra communicatam velimus iaceatque Socys vestris tanto a nobis intervasio disjunctis ex Ecclesiae thesauris,in largissimis hMas anni condonationibus plenissime udere, atque ad eas promerendas quidquid vis uerit,vestro arbitratu eisdempraescribere.Cumque hoc eodem anno S.Ignatius Romae in Societatem recepisset S.Franciscum Borgiam Ducem Gandiae, PontifeX ejus precibus benigne annuens,plerosque Soci tatis amicos Messans, Venetijs, Lutetiae Parisiorum,&in Germania degentes, ne non Salamanticae GandigCives, Iubilei thesauro locupletavit.

Per id tempus Romae initium sumpserat ex fundatione

182쪽

Sodalitas Sanctissimae Trinitatis, ad Convalescentes , de Peregrinos quotannis, ac potissimum Iubilei tempore, liberali hospitio suscipiendos,erecta.Tantae ain tem pietatis, ac Romanae beneficentiae opus quo- Peregrinorum hospitium, ut Baccius trassit, hoc ip Iubilei anno executioni demandari carpit. Interim praefatus Pontifex, ut ea, quae Paulus III ad anni Iubiles celebritatem opportuna duxerat, ac peragi statuerat,in praxim redigerentur,sedulam op ram, & curam adhibuit.Selegit enim aliquos insignes doctrina, & probitate Viros, quorum examini subij-cerentur Confessarij, ad audiendas consessiones. inis praecipuis potissimum Urbis Basilicis probandi. His etiam sub censuris vetuit,ne quis,vel minimum mercedis, aut munusculi in confessionibus audiendis reciperent. Vt autem haec debitae traderentur exec tioni, Cardinali Io:Petro Caraser Episcopo Sabinensi una-cum aliquibus Praelatis provincia demandata. Statuit, concedendas esse indulgentias anni Iubilei omnibus in perpetua clausura existentibus,qui singulis diebus Dominicis supplicabundi intra claustra Litanias majores recitarent.

Cardinali Crescentio euram dedit,redigendi in scriptis facultates ab luendi a casibus reseraratis, Confessarijs tribuendas.

Aliquos probos, piosque viros delegit, qui semel, vel bis in hebdomada Vrbis Nosocomia praesertim nationalia lustrarent, ut ad eorum relationem, pauperum Peregrinorum indigentib Pontificio charit iis subsidio subveniri posset. Alios quatuor Viros designavit,qui singulis diebus Ecclesias Vrbis inviserenit de ne quid inhonestum in illis patrari contingeret, sedulo invigilarent. X a MO

183쪽

Magistris Caeremoniarum cornmisit onus perlustrandi singulas Vrbis Ecclesias Cardinalium Titula res, & Cardinalibus patefaciendi quicquid in illis adornatum, de ad rei divinae operationem deesset: eus. demque Cardinales admonendi , ut in ipsis Ecclesiis, Iubilei anno, diebus saltem Sanctorum Titularitani natalitijs, ωSt. ationum, dacris mysteriis inibi interessent , vel usiolemnitcroperarentur: &. Vrbis Ecclesias , . praecipue,Basilicas devote, ac piEvisitarent.. Vertim ut cxteri Christi-fideles, ad pietateπου & relisionem magis excitarentur, Cardinales quotidie s ieram Ecclesiarum visitationem obetuates conspicie do; Cardinali Polo curam demandavit agendi cum Cardinalibus, ne omnes una die ad perlustrandas casia dem Basilicas convenirent, neve altera die ex ipsis neminem ad eas pergere contigisset , sed inter se si gulos anni dies distribuerent. Iussit, iit Uicarius Vrbis invigilaret, ne meretrices lina-eum viris Ecclesias visitarent, eosque in illis col- I sucrenturi, gravissimis poenis plactendae, si testimonio duoru bonae famae hominum convictae parere neglexissent:idq; per publicum proclama notificaretur. Clericis, ali3sque Beneficiatis , praesertim in sacris ordinibus constitutis,pariter per Edictum praeciperetur, ut talaribus, & humilibus, non autem sericis vestibus induerentur. In Ecclesijs prophana, & quaecunque etiam miniis honesta colloquia sub grauissimis poenis prohiberent ar Pauperibus mendicantibu ne per Ecclesias discurrerent, omnino vetaretur. Indulgentiae quaestuantibus concessae suspenderentur. Vt Legatis, alijsque Praesidentibus, & Gubernat ribus Provinciarum, Civitatum, & locorum Ditionis Ecelesiasticae injungeretur, quod vias publicas tutas a praedonibus custodiri satagerent: prsterea Per ri-

184쪽

nos in hostilijs benigne recipi, & esculenta, ac poculenta praesertim a cauponibus justo pretio vendi invigilarent. Huius rei provincia Cardinali S ndrator Cardinali vero Crescentio Vrbis vias complanandi, ac cxpediendi commissa. Cardinati Vicario injunctum fuit: omnibus artificibus, praeterquam molendinarsis, pistoribus, aromata rijs , & fabris ferrarijs , sub gravioribus poenis omnimodam ,& inviolabilem festorum dierum observationem imponi. Ludo publicos omnino interdici. Nullo quoquam modo , vel praetextu peregrinos illudi. Hebraeis sub gravissimis poenis injungi, ne sin

consuetis signis per Urbem incederCnt, nec Corumcuisam idem Vicarius permitteret per Urbem absque notat imposita cursitare. Cupedinarijs prohiberi, ne quid extra moenia, ac in ips a Urbe ante meridiepi merent.Sacerdotes sacris operaturos, ab Ecclesiarii Rectoribus, seu Sacristis scrio moneri,ne opusDei negligentςr,sed ea, qua par est , devotione agerent. Poenitentiarijs facultas tributa est , absolvendi a quibuscumque casibus reservatis , exceptis tantum

coiaspirationis io Personam, & Statum Summi Pontificis, & Apostolicae Scilis , falsationis literarum Ap stolicarum, supplicationum, &commissionum , delationis armorum ad infideles,iniectionis manuum vi

lentarum in Cardinales, Episcopos,aliosque Superi res Ecclesiasticos : ne non componendi super male ablatis incertis , vel super eleemosynis in suffragium animarum in Purgatorio existentium erogatis. Vt Portae Aureae diu noctuque Basilicas visitaturis paterent. Eleemosynarum Arcular, in Basilicis exponendae, tribus saltem clavibus , apud totidem pers

nas graves, & nobiles deponendis, munirentur .

Duobus Acolytbis Apostolicis cura committere-

185쪽

a66 DE ANNO IUBILE I

tur denunciandi Bullam indictionis Anni Iubileissim tino, & Italo idiomate conceptam per particulas dividendam; prout selemne est in publicatione Bullat Coenae Domini; eademque Indictionis Bulla typis

traderetur, per universum orbem euulganda . Cardinalis Vicarius cogeret utrumque Vrbis Clarum, exceptis Capitulis, & Clero trium Basilicarum, ac Monachis Casinensibus, ad interveniendum supplicationi, inaccessu Pontificis ad aperiendam Portam Auream Vaticanam habendae. Summus Pontifex sedens prope Portam Aurean ante apertionis solemnia, tres Cardinales Legatos declararet, & illico ad aliarum Basilicarum Portas aperiendas dimitteret.

Vt prima Bullae Indictionis Iubilei promulgatio

fieret retia v.in Coena Domini coram Pontifice, Cardinalibus , & Praelatis, immediate ante publicati nem Bullae Coenς Domini per Subdiaconum Apost

licum Latino tantum sermone. Dominica verb Iri

Adventus, secunda perageretur ejusdem Bullae Indiaetionis euulgatio a duobus, ut praesertur, Acolythis prope januam Palatij, sequenti ritu. Summus Pontifex, absoluta missa, & impertita benedictione, sedens in Solio, Bullam acceptam E manibus Cardinalis Diaconi senioris Assistentis,antiquiori ex Acolythis ibi in genua provolutis traderet, adstantibus Viace-Camerario, Auditore, & Praesidentibus Camerae. Acylythi inde descenderent ad Portam majorem Palatij, prope quam ex ambonibus hine inde ad hane rem paratis, priviis,ac subsequentibus tubarum clam gore , & tympanorum senitu , praesentibus omnibus

Praelatis familiaribus, & Ossicialibus Papae, qui Misi

sarum solemni's interfuerint, eamdem Bullam Latino, & Italo idiomate euessarent.

186쪽

Demiim,ut in fronte Porticus Vaticanae sutaestum, seu Solium quod vocant pro sede Pontificia erigeretur, repagulis muniendum,ad arcendum populum; nec-non omnes Basilicae Portae clauderentur. Praeterea ut in promptu essent ea omnia,quae tantqcelebritatis amplitudo eXposcebat, & suum quisquo munus ad eam peragendam opportune, & ordinate posset obire ; nonnullae Praemonitiones in scripta redactae sunt, ut Summo Pontifici, & Cardinalibus LGgatis traderentur. Eas proinde ex Diariis Ludoviei Firmani excerptas hic inserere operae pretium duximus. Quamvis enim ex superius relaxis id quidem superfluum videatur'; tamen ne quid ad hanc rem conducibile ex industria omittamus : idcirco eas referre, a nostro proposito minimε alienum, Lectoribus vero jucundum fore, arbitramur.

emtionis Portae Sanctae ritus a Sanctis o servandus . l . γ

IN pervigilio Nativitatis Domini nostri Irs, Chris

sti, antequam Papa descendat ad sumenda sacra indumenta, Reverendissimi Domini Cardinales , de omnes Praelati capient sacras 'estes inore conficto. Praestituto tempore,Sanctissimus descendit ad Cam ram, uulg6-& abeipit amictum, bam, cingulum, stolam, pluuiale albi coloris, phrygio et boratum , & mitram pretiosam. Sacris indumentis amictus ante Lectam quod dicunt Paramentorum,omnibus Cardinalibus accersitis, tres Legatos ad Portas Sanctas trium Basilicarum aperiendas pronunciatis tradens illis opportunas facultates ad id perage

dum , & ad plenariam Indulsentiam omnibus, qui huius

187쪽

hujusmodi apertionis solemniis aderunt , concedendam. Omnibus rite dispositis , Pontifex Sedem gestatoriam conscendit, indeque ad Sacellum Sixti IV. defertur: ibi super pulvinari ad gradus Altaris gen

flexus, ante venerabile Sacramentum, copiose lumianum apparatu eXpoeitum, preces egundit. Interim per Caeremoniarum Magistros cerei Cardinalibus, &Praelatis distribuuntur.Ijs accensis, Papa surgens, imponit thus in thuribulum sine Crucis signi super idem productione, & iterum genuflexus , Sacratissimae H mar adolet,eaque thurincata,intonat Hymnum: Veni creator Spiritas,quem Cantores prosequuntur. Abs tuta prima stropha, Pontifex surgit, Sedem gestat riam conscendit, & mitra capiti imposita, acceptoque in sinistra cereo, dextra populo benedicens, ad Por-ham Auream deducitur.Sub Porticu, sedet in sede ibi supra Solium excitata, & Cardinales pariter sedent in scamnis consuetis. Tunc accedunt ad Solium tres Legati, ad aperiendas Portas Basilicarum designati, quibus Ponti x abeundi facultatem tradit. Interi elo postea modico temporis intervallo, ad Portana

Auream descendit, prope quam e manu Cardinalis joris Poeninentiarii accipit malleum argenteum, &duobus Diaconis assistentibus pluuialis fimbrias et vantibus, cantat versiculos: Aperite mihi Porias Iosia, terque percutit viriliter Portam, quae tertio percussa ruit. Statimque Pontifex dimissis malleo in manibus Cardinalis Poenitentiarsi,qui cum Poenitentiarijs minoribus perficit opus, redit ad Solium , ubi deposita mitra prosequitur in cantu Domine exaudi s cum Oratione, Actiones nostras . Poenitentiarupostquam carmentarii carmentum inde abjecerint, spongiis aqua sancta madesectis lavant, ac linteis limen,& postes ostii extergunt. Interim sedente Pontifice

188쪽

tisice cum mitra , Cantores eoncinunt Psalmum In late, quem repetunt, donec apertionis, & lotionis cati. remonia perficiatur, Tunc Pontifex e Solio desce dit, & apud portam Sanctam, deposita mitra, canit versiculos : me diei, quam fecit Dominus; una-cum tDeui, qui per Mosen. Demum accepta candela in sinistra,ac dextra Crucem tenens, super pulvinari in medio liminis apposito, genuflectit,& intonat Hymnuina Te Deum,quem Cantores prosequuntur.Pontifex autem surgit, & primus omnium Ecclesiam ingreditur ;seorsim vero ab ingressu Portae sedet in sede sibi par ta, induit mitram, & ingressum Cardinalium, Prael torum , omniumque Capellae Pontificiae Oiscialium praestolatur. Deinde sedem gestatoriam conscendit, qua ad Sacellum Sanctissimi Sacramenti defertur,ibiaque genuflexus preces inundit; mox surgit, & canit orationem Dominicam cum versiculis,Et ne nos in ineas I ac orationem, Actiones nabas Har tamen preces licet in Instructione appositae, in ipsa tamen actione consulto omissae sunt, ne semel dictae, ut supra remi, mus, repeterentur. . Exinde iterum sedem conscendit , cumque pervenerit ad Aram maximam: ibi U

sperarim QIemnia Pontificali ritu absbivit; & per majorem Basilicae Portam ad Aulam uulg5 Parame'

torum redit.

Praelati, licEt steris induti, tamen non praestant in Vesperis obedientiam Pontifici. Illo autem in crast num non celebraturo , statimine Cardinales ad peragendarum Vesperarum locum pervenerint, sacris v

Lbus dimissis, induunt Cappas, Oc consuetum ob dientiae obsequium exhibent. Τ

189쪽

1 o DE ANNO IA BILE POrdo semandus a Cardinalibus Legaras, in

apertione Portarum aurearum, in

i tribus alijs Eccleyus Patriam adibus.

CArdinalis Legatus induit se amictu, alba, cingi lo, stola , pluviali,& mitra praetiosis , similiter

Carionici, Capellani, Cantores, & Clerici illius Basiaticae iuxta ejusdem ritum amiciunturi mox praecedentibus Clericis, uno scilicEt cum thuribulo, & navici Ia, duobus cum candelabris , & candelis accensis , &stero Crucem deferente si fieri potest processionaliterae losia exeunt, postqtiam Cardinalis Legatus apud altare Sacrarii, unde discessuri sunt, deposita mitra, intonuerit Hymnum et Veni Creator Spiritus , uena Cantores prosequuntur in via.Tunc enim in inalis assurgit, mitram induit, & post cierum,& G- pituIumad Portam Auream procedit, candelam a censam manu tenens, prout similiter singuli Clerici, Beneficiati, & Canonici peragunt.

Ante Portam sanctam Legatus se sistit, & selus cum candela in sinistra, & malleo in dextra, Canoniacis hinc inde per aIas adstantibus,m libro cantat ve suri: Aperite nini rinas &c. terque percutit malleo ad singulos versiis. Ad tertium ictum mallei Porta ruit Cardinalis ad Faldistorium ibi paraturi pergit,dimissis malleo in manu senioris Canonici, qui cum Poeni- Ttrarus mertionis opus p ficit. Legatus apud Fal- distorium statim dimittit iram , surgit, & dignes i

mitonico librum ministrante, canit P. Domine exau-H orationem meam &c. cum oratione: Actiones noctras.

Deinde secti, & Cantores canunt Psalmum: Isbilate

190쪽

Deo omnis terra; interim Poenitentiarij , amoto amentarijs caemento , limen , ac postes ostij spongijs aqua sancta madefactis lavant, & manu tergijs extergunt .

Post haec Legatus,deposi ta mitra, stans apud Faldistorium candelam accensam dextera tenens cantat versiculos: Hae dies quam fecit os. & orationem, Deus quiper Mosen &c. His expletis, accedit ad Portam, in cujus limine genuflectit, & parvam Crucem, ei a digniori Canonico porrectam , osculatur, & intonat Hymnum: Te Deum Dadamus, quem Cantores prosequuntur;Legatus vero surgit,& Ecclesiam ingreditur, eum sequentibus Canonicis,alijsque Choristis. Nomo autem ante Legatu Portam ingredi audeat. Cardinalis prope Ecclesit ingressum sisti ac praeeuntibus Clem, & Capitulo, ad Altare venerabilis Sacramenti procedit. Ibi preces genuflexus effundit, indeque pariter supplicabundus ad Aram maximam Basilicae se recipit, prope quam Vesperariim officium peragit. Ijs absolutis, visisque, si libuerit, insignioribus saltem reliquiis, selemnijs finem imponit.

Cur tamen praedictus Firmanus ritum, non omnino consermem ei, quem adhibet Summus Pontifex, Legatis praescripserit, ingenite istemur, nos ejusdem disparitatis rationem prorsus ignorare . Itaque put remus, apertionis ritum inchoandunt a Secretario,vel alio contiguo Ecclesiae ornatiori Sacello, ubi Augustissimum Sacramentum expositum foret, ac inde per Plateam ad Portam auream procedendum esse: in reliquis paritercumdem-met risum, quo in apertionOPortae Aureae Vaticanae Summus Pontifex utitur, ad unguem omnino servandum lare. Verum ad nari tionis seriem redeamus. .

Die igitur xiiv. Februarij Iulius III. manE ad B

SEARCH

MENU NAVIGATION