Hieronymi Rubei Historiarum Rauennatum libri decem

발행: 1590년

분량: 963페이지

출처: archive.org

분류: 로마

11쪽

PRAEFATIO

ex tantis tenebris, quibus adhuc circum fusa es aliquid vindicanti, He euleos pine labores subeundos fuisse Z id qui minus putant, utinam ipsi experirentur. Mihi quidem, vetustissimis libris ac monumentis euoluendis, & temporibus conciliandis, reiq. tandem Omni tractandae, nullum aliud in studium tantus labor impensus est. Quo etiam factum est, vi rerum secuta vicissitudinis Historia, torrentis instar, fluat plerumque humilis, modo exsiccato alueo conspiciatur: nonnumquam plenouens, ipsas quasi superet ripas, aliquando Variis permde ac saxis, ac sicci pulis illita, varios eodem anno successus , atque interruptos , S exitu quandoque carentes percurrat. Quo casu, cum de meo sensu addere, aut confingere nihil voluerim; rogatum lectorem; si quis erit, vehementer optem , ne me ea lege teneri uelit, cui aut sui temporis Historia. runa , aut amplissimae, perpetuoq. forentis ciuitatis scriptores,seruiunt. id negat mihi patriae calus, de qua tamen, continuata rerum, ac temporum serie, quaecumque ea suerit, & quaecumque cognosci potuerit, ad hanc aetatem scribendum fuit. Licet autem adduci ad suspicandum nul lo modo possim, ex tuis ciuibus vllum unquam fore, apud quem sine causa laborauerim , qui q. obtrectet, tamen , ut res erit; neque enim sumus uno omnes ingenio nati; satis magnum, atque adeo optatum fructum tot laborum ac uigiliarum tulisse me putauero, quod sperem ma

tyres illos, &uiros sanctos, de quibus hic, ut potui, scripsi; & quorum felici cruore, uitaeq. exemplis, ac assiduo apud Deum rogatu illustraris,& adhuc perstas, hanc animi mei significationem, bonitate sua, probaturos. In tanta enim rerum obscuritate, in pleris'. molestissimis curis, in ualetudinis infirmitate, quod haec scripserim, illorum meritis, ac precibus dubio procul acceptum sero.

12쪽

HISTORIARUM

Ra a M Rauennama Noei nepotibus,&Thessalis aedificatam , vetustis monumentis, & grauissimorum auctorum testimonio fatis constat. Nam inter primas c lonias per orbem a Noe missas, Gomer Gallus, qui &Coinerus appellatur, Noei, ex Iapheto filio, nepos, Armenia profectus, anno postquam immensavi aquae obrutus orbis est, iuxta Berosum, centesimo quadragesi e-mo primo, una cum Crano & Crana Noei filiis, eo

rum q. item filiis,& nepotibus in Italiam ad Tiberim venit: atque huius coloniae populi, quod in curribus habitarent; regione inundata fluminibus, habitationem non recipiente; Vei appellati sunt, vocabulo Armeniorumngo, id

autem est, mysteriorum, quod nos currules interpretamur: idq. ducentis amnis ab Cadem terrarum eluvione, maxime contigit: cum tamen communi on

nos vocabulo etiam Vmbri dicerentur, quod; ut testis Plinius est; imbribus atque inundationi superfuerint. Paulo post, Cham, Noci quoque filius, cognomento Canaeses, de Saturnus Aegyptius, uti docet Macrobius,in Italiam profectus, cum abesset Comerus Gallus, regere populos, corrumpereq. pra uis moribus, & impia disciplina incepit; quem tamen Ianus anno a Diluuio C L L X VIII. in Italiam regressus, cum triennio; ut idem innuit Macrobius ; sustinuisset, tandem expulit. Plerisque tamen verisimilius videtur, diuisionem linguarum, & gentium, anno ab eluuione Orbis tercentesimo, is diam: Oportuit enim iusto aliquo tempore st irpes multiplicari,antequam tam uariis Orbis partibus dispergerentur: praesertim quod haec diuisio tempore acciderit Phaleg, Heberi filii, uti habetur libro Genesis: nam Phaleg, est diui sio, idq. lub Phaleg vitae extremum, ut R. Iose traditi Phaleg anno centesimo primo ab eluuione, natus esti vitam ad annum a Diluvio CCCXXXIX. Produxit, ut ibidem habetur. Hinc fit, ut a Cataclysmo ad terrae diuisionem,& linguaru confusionem annos C C X L. numeret auctor Seder Olam. Itaque putant, cum Noe huic migrationi gentium superuixerit annis dumtinat de cem bis in Italiam traiicere non potuisse, & alias orbis partes visere, ubi Re- constitueret,& leges daret, trema iam, & praecipitata aetate. Caeterum u in tanta obscuritate interponere sententiam meam fas est; ut in extremam

A vitae

13쪽

L HIs T. RAVENN.

vitae Phaleg partem migratio haec gentium coniiciatur, nulla,quod sciam, auctoritas aut ratio cogit. satis tamen compertum videtur, fieri, illa ineunte, non potuisse, siquidem Phaleg, statrem habuit Iectan, natu minorem. Is filios genu t, tredecim, qui; uti Moyses in Genestos libro docet, & ipsi in orbis, gentium q. diuisione interfuerunt. Non potuit igitur, nato statim Phaleg, anno a cataclysmo, centesimoprimo, fieri. Ianus hic, iuxta Berosum fuit

Noe; a Scythis , Chaldaeis, & Hebraeis, Noe, appellatus: ab Arabibus , Trifi-lus: ab Aenyptiis, Oceanus; a Libycis, Celius: ab Asiaticis, Arsia, id est Sol: ab Italis, Ianus; quae vox, lingua Saga, Vitiferum, seu Viniferum exprimit;

quia vitem seuerit, & vinum explesserit. Diodorus enim Tarsensis episcopus, Noe, primum omnium iumenta aratro iunxisse ait, ac terram uomere proscidisse. Hic igitur Ianus in Italiam profectus, & Camesem eiecit, & harum regionum incolas, de Comeris Galli cognomento, Gallos nominauit, & stirpi suae lanigenum nomen imposuit, & nepotes Chaini, Gomerisq. dici Aborigenes iussit a quibus Tyrrheni, & inde Romani egressi sunt; quemadmodum ab Ianigenis Tusci, quos nunc Etruscos vocamus. Successit Iano in his regionibus , Elema Crana filia: nec diu post eodem Sabatius Saga peruenit,Nem rodi Saturni Babylonici starer, & filius Cur: qui Cur fuit Noei nepos, ct Chami filius. Is igitur Sabatius, cum a Noe proauo, Armenia discedente, eiusdem prouinciae vicarius missa constitutus, metu Nini Assyriorum Regis , Tanaim traiecerat. Vnde anno ab uniuersali terrarum orbis inundatio.

ne C C CII. ad Ianum in Italiam uenit; ibidemq. adepto Saturni Italici cognomento, postquam praefuit aliquot annos succcs rem habuit Sabum fi h um, unum q. post alium Cranum, Arumnum, siue Aruntem, Crisonem, &Ausonem; a quo Ausonia prouincia nomen sortita est; & Malotum etiam, &Tagetem: cuius temporc : filii autem is annus ab Cluuione terari una quin

agesimus supra quadringentesimum Phaeton Aethiops, Noei, ex C liam nlio, nepos, cum Aegyptia classe in Italiam prosectus, ad paludes Venetas

peruenit, uniuersa q. regione a Pado ad Germaniam potitus, illi prouinciae Phaetonteae, de suo, nomen imposuit. Hunc Phaetontem, Moyses, pronunciarione Iudaica, vocat Phut, Aramet Phet; cumq. primus in Agyptum &Lybiam colonias deduxisset, Lybies iam Phutei, seu Phaetontei appellati sent, uti D. Hieronymus in Genesim affirmat. ortus cst ex Phaetonto, Ligur , qui Liguriae tribuit nomen. cx I.igure, Cidnus,&Eridanus, qui omni eo Italiae tradidi, quo multis post annis Cenomani Galli descenderunt, utque ad Istrum anno ab inundatione uniuersali, DI, dominati, Eridano,& iuxta aliquorum sententiam,Cenomanis cognomentum dedere. Post quos Regnum Sicanus habuit: Quo tempore Gigantes, Titanorum, ab Noe, post orbis cluuionem genitorum, stirps , feroces homines,ac nefarii, qui ce telos inusitata corporis magnitudine excedebant, Italiam subegerunt: quos

tamen Osiris, Chami ex Rhea filius, & Noei nepos, ab Italis in subsidium

accitus, repressit: cum q. deinceps aliquot ipse annos Italiae dominatus misiset, Oros Hercules Aegyptius, eius ex Iside filius, in eius locum successit. Hic antea ex Aegypto profectus in Germaniam, ex Ilea, Agathyrsim ustum, Gelonem, & Scytham filios genuerat. Ipsa autem Ilea alterius Scythae, de sororis Filimem Getarum Regis cum csset filia, successisat avunculo in Geticum

14쪽

LIBER . P.RIMVS 3

Geticum Regnum. Postquam igitur Oros Hercules Aegyptius triginta an nos Amiis, Liburnis, & Musaoniis in Italia praefuit, successerem sibi Tu scum fecit filium, e Scythia in Italiam euocatum anno ab inundatione D CX X X V. Ab hoc Ianigeni,atque Vmbri,ut Mirsilus Lesbius,& in originibus

Cato, testantur, deinceps Tusci appellati sunt. qui cum Regis,& Barbarorum , quos secum e Scythia eduxerat, dominatum ferre non possent, ad maris superi litora confugientes, una cum Thestalis, qui & Pelasigi, Strab

ne in re uocantur, Rauennam, ut Dionysius quoque Halicarnasseus confirmare uidetur, condiderunt, anno ab cluuione orbis terrarum, sexcentesi. simo quadragesimo : ante conditam Troiam a Dardano, ipsiusq. Troiani Regni initium, centesimo octuagesimo octavo, ante excidium Troiae , annos quadringentos ocruaginta octoi; licet Manethon tres annos addat, ante primam Olympiadem DCCCX C. ante Romam conditam DCCCCXIII. ante partum Virginis MDCLXV. ab Orbe condito MM CCXCVI.

iuxta Philonein,& Ioannem Lucidum,cuius annorum summam,& rationem,

perinde ac multis de causis probabiliorem secuti sumus mon ignorantes, Ne braeos; quibuscum Ioannes Picus Mirandulanus sentit; Nicetam Graecia in , Paulum Orosium , Bedam,Eusebium, Alsonsum Hispaniae Regem,aliter opinari , atq. ipsos inter sic, diuersa conscribentes, non conuenire. Incidisse Rauennae aedificationem in tempora Heberi, qui sextus Noe fuit, nonnullorum opinio est. Verum id quomodo fieri possit, cum Heberus, anno ab eluvio. ne orbis terrarum D X X XI. obierit, plane, fateor, ignoro: Ni si forte dixerimus a Phaetonte Aethiope, Nemrodi patruo, aut a Nemrodi filiis; uti auctores plerique sunt ; qui cum Phaetonte esse potuerant; intructam , anno a Cataclysmo CCCCL. Quo tempore, Phaeton ad Padum venit. Sed si hanc sequamur sententiam, & quibus illa vetustis auctoribus, aut certis fundamentis nitatur, incertum cst ,& nulla erit neque Tuscorum, neque Thessalorum mentio et de quibus tamen grauissinus auctor Strabo, cuius apud uiros doctos, ob antiquitat ,& cximium antiquitatis studium, au

ctoritas maxima est, meminit. Quocumque autem eXcitata Rauenna tem

pore est, illud patet, quemadmodum testantur omnes, uetustissimam esse,& multo ante conditam, quam Spina a Pelasgis: ut Dionysius idem Halicarnasseus est auctor; ad Padi ostium extrueretur, I a Diomede instauraretur. Saepius enim, diuersis l. temporibus in Italiam Pelasgi profecti sunt, atque in alias etiam regiones; adeo ut cum; auctore Strabone instar autum, quo sors vocaret, huc atque illuc errabundi commearent, pro Pelasgi, Pelargi, id est, Ciconiae uocarentur ab Atheniensibus. Cum autem non ii modo Pelasgi , qui Rauennam copyidere, sed qui deinceps anno a Diluvio DCCCXXVII. cium Tyrrheno, Atydis Meoniae Regis filio, in Italiam uenerant,& Agyllam Cyres uocatam, aedificarent, assidua molastia aTuscis, multis post annis assicerentur, cum illorum iniurias; ut Strabo memoriar prodit; ferre non possent, Vmbrqs alios ultro assumpserunt, qui & Strabonis tempore urbem halic' inhabitabant: ipsi uero domum rediere; atque hac rati ne Vmbiorum colonia Rauenna facta est: hanc l. ob rem Vimbria,quae in Sabiniae, ac Tusciae medio, omina a Tiberi ducit; montes transgressa ,usq. Rauennam Per Camerinum, Senam, Ariminum, Sassinam q. procedit. Cur A et autem

15쪽

HIS T. RAVENN.

autem Rauenna appellata sit, causam non unam au tores reserunt. Sunt qui velint, septem ex Armenia Duces in Italiam post cluuionem teri arum circiter ducentos annos, prosectos, cum ad Padum, in ipso Hadriatici maris litore, peruenissent, nauibus deuectos, urbem hanc aedificasse, Nauennamq. a nauibus appellasse, quam deinde corrupto vocabulo, Rauennam posterioribus seculis homines dixerint. Sed Gomerumn caeteros Armenia profectos Duces, Tiberim ingressos, ibidem, uti memorauimus, habitasse, Berosus S reliqui tradunt: ad superi maris litus , ad Padiq. ostia, eo tempore, peruenisse non reperio. Accedit ad haec, naues, nequaquam latina hac uoce, ab Armenis tunc appellatas, hoc urbi nomen imponere nequiuisse. Id igitur putarim, aut fortasse ab alicuius Thessalorum, Vmbrorum ve Ducis nomine, aut ob aquarum fluxum, quibus alluebatur, contigisse. Nam quod ad Ducis nomen spectat, id Mantuae, aliquot post annis, accidit,ab Ocno Bianoro,cognomento Mantua: Faesulis a Nicio Faesulano: Pisis a Pisco:Bononiae a Bono: Hadriae ab Hadrio: qui cum Tuscorum Reges essent, eas urbes condiderunt,& de suo nomine vocarunt: uti Manethon,& reliqui ueteres auctores memoriae prodiderunt. Quamquam, qua ratione Cymactum; quod a Pelasgis aedificatum est, iis, qui Spinam condidere; G H, ατος,aut μααria, quasi undam, aut undosum dixeris, siue undabundum , sua voce, ab ipsa natura loci appellarunt,quod & de Cumis in Campania affirmant, ita ficri potuit, ut α οri μών, quod est siuere, Rauennam vocitarint, cum esset inter marinas undas, & in aestuariis sita, & quinque fluminibus, Pado, scilicet, Anemone, Montone, Viti, & Sapi, circa eam olim confluentibuς, cincta. Hinc Zosimus, cuius extant a Diocletiano Caesare, ad Romanam Alarici obsidionem, historiae, hanc Urbem, Metropolim scribit Flaminiae, Rhene dictam, quod eam aquae ab omni parte circumfluant: non autem propterea velut Olympiodorus Thebanus ait,quod Remus, Romuli frater, huius conditor urbis fuerit. Hoc enim Quadrato relinquere debuerat, qui de hac urbe in historia Marci Principis commemorauit. Haec Zosimus. Quod si ita est, melius sertasse Rheuennam dixerimus, quam Rauennam: cui tamen uetusta monumenta,& antiqui lapides repugnant: quemadmodum Mediolani in aedibus Io.Iacobi Triuultii, hoc pacto legimus. AVE . ALCIMAE BENE . TIBI . sIT

RAVENNATI

COMPARATORI. MERCIS . SUTORIAE

ET . v IRIAE. MARCELLCONIUGI . OPTIMAE . ET HERMIAE :LIB . ET

CETERIS LIBERTIS LIBERTABUS E. MEIs

ET . VIRI AE. MARCELLAE

cias a

Mutinae

16쪽

Mutinae etiam , in hoc fragmento ita legitur.

In alio item antiquo lapide, cuius meminit Aldus Manutius iunior, libro de Orthographia, sic habetur.

RAVENNATIVM . PRO C . LUDI . MAGNI PRO C . PROVINCIAE HISPANIAE . ET . GALL . PRAEF . ALAE FRONTONIANAE TRIB . LEGIONIS . II. ADIUTRIC .Lν COHBRACARvM . IN . BRITANNIAQuamquam non suit dissicillimum,Vmbros, ceterosq. Ianigenas,Tuscosq. Graecum nomen, ob ignorantiam; ut diuersae linguae vulgus saepe solet; co rupisse. Nam de notis Romanorum scribentes Valerius Probus,& Petrus Di conus , cum aspiratione etiam quandoq. scribi testantur. Stephanus ByEanatius in Onomastico auctor est , uocari ab Hermippo Berytio, Ruennam. Eodem autem hoc nomine; uti Ptolomaetis est auctor; Praeturam in Armonia minore, iuxta Euphratem, & in Liguribus lacum esse, non ignoramus, ob id Qrtasse ita vocatum, quod aquae defluentes de vicinis montibus, in il lum confluunt. Multis deinde post annis, cum Galli in Italiam erupissent aut Liuius memoriae prodit ; Senones ab Vsente ad Athesim incolentes , Rauennam etiam, post Vmbros, tenuere: quod & Polybius afirmat, scribens, inter Apenninum, & Padum, primo Ananes , post Boios , indet Euganeos , postremo Senones , expulsis Tyrrhenis , iuxta Hadriaticum

mare , extremos omnium Gallorum incoluisse...ut Rauennam a Senonibus habitatam assirmare possimus: uocatamq. hanc regionem a Gallis Gabliam, Cisipadanam autem quod citra Padum sit, ut aliam Transpadanam , quae a Pado ad Alpes pertinet . Qila autem ratione hanc Galliae Cispadanae

A 3 partem

17쪽

partem,in qua Rauenna est,plerique; in quibus est Ptolemaeus,ac Leander Albertus; etiam Boiis adscribant; si uera sunt, quae a Polybio, & Liuio traduntur ; nescio. Quamquam enim Boii, Lingitonesq. Pado ratibus traiecto, non Etruscos modo, sed etiam Umbros, agro eiecerint, sese tamen ad maritimam oram non effudere Eam Senones; uti ex Polybio visum est; incoluerunt. Hane autem urbem nemo, Strabone; qui temporibus Augusti ,& Tiberii uiuebat: antiquior,& diligentior descripsit. Intra paludes,inquit,urbs maxima Rauen. na posita est, tota ligneis compacta aedificiis, aquis diffusa , pontibus q. ac

lembis peragrata. Cum a mari fiunt inundationes, non mediocrem accipit maris partem, adeo ut univcrsa coenositas, hinc fluctu marino, hinc fluminibus alluentibus, ta trum medicetur odorem . Hoc pacto igitur saluberrimus comperitur locus. Vnde gladiatoribus educandis, ac exercitatione erudiendis,hunc idoneum magistri locum de sigilauerunt. Inter cetera eius loci mirabilia , illud est, quod palustribus in locis aer innoxius est, quemamodum ad Alexandriani Aegypti paludis uitium aestate propulsatur propter amnis incrementum, simul etiam evane:cente coeno. Quid quod uitibus euenit quam admirabile Eas palus creat,celeriter perficit,&multum fructum odit: annis vero quattuor, aut quinque corrumpuntur. Haec Strabo de iis fortas Ie uitibus intelligens,e quibus uua oritur Spinia,his a Plinio descripta uerbis. Arsum νε vionia. quam quidam Spintam vocant: autumnisq. cir imbribus 8rvum st: quin monebulis una alitur, ob id Rauennati agro ricultaris. Quamquam vero nebulosum Plinii tempore erat Rauennae caelum, nostro tamen non est, s ccato iam solo, & abducto mari. Quo ericitur, ut Iulius Caesar Scaliger, tempora Pli. nil ad nostra deducens, dum se aduersus Hieronymum Cardanum in uentis,& aere humido exercet,lalem nunc Rauennae esse aerem & quidem iniuria a ffirmet. Et si eo tempore vixisset,scripsissetque, pari iniuria damnaret; ut secat,& odio habereti quando auctore Strabone,hic erat aer innoxius.Adiungit autem Victruvius cautan salubritatis esse,quoniam fluxu aquarum, ac refluxu, agitatur aer, atque expurgatur, &quicquid est corruptius, in mare procul asportatur: quamquam & maris salsedinem,& liberum ventorum perflatum, atque apertum adscribere Victruvius poterat. Hac de causa, scriptum ab VI

plano Iurisconsulto, Celsi auctoritate, scimus, Aurelium Quietem, Medico hospiti suo, mandasse, ut in hortis, quos Rauennae habebat, aedificari sphaeri-

sterium, sua impensa, curaret, atque hypocaustum nam tuendae valetudinis causa,consumere maximam hic anni partem consueuerat.Sunt etiam qui scribant,in quibus est Aelius Phlegon Trallianus Hadriani C aesaris libertus. cuius, & Origenes meminit, hac in urbe. C.Iulium Paetum annos centum uixi L. se: & L. Antidium Sotericulia, centum & tredecim. De mari vero quod celebres ii scriptores, in urbem inquente aiunt, illi occasionem dedit, quod a nostris hominibus saepissime usurpatum est, iam q. in prouerbii consuetudine

uenit, cum res, aut manifestas, in medioq. positas, aut quas fieri non posse certissimum est,inani labore conquirimus,ut Rauennae maria quaerere dicamur. Huius nostrae urbis incrementa, an ex civitatis Spinae ruinis, quae ad Spineticu in Padi ostium, nunc Primarium,quod sit primum,appellatum, rium duxerint, ut aliqui a firmant, non decerno,cum nullus sit mihi certus auctori neque

huius rei vestigium ullum apud Halicarnasseum, Strabonemve, qui aedificationem

18쪽

LIBER . PRIMVs γ

tionem spinae nouerunt, eamq. iamdiu dirutam sciebant, reperiam. Et licet Nondus putet Martialem innuere, Rauennam ex huius Spinae ruinis aedifica. tam , aut certe auctam, illis fortasse carminibus ductus,

Moy s in aequorea qu.e creuit . ina Rauenna ,

Non eris incultisnarior uis aragis:

nihilominus cum mollis cognomentum adscribat, &cum asparagis comparet , non urbem fessan, verum herbam intelligit,uel cultos ipsos asparagos.IN lud vero satis patebit, posterioribus annis ab Augusto,Tiberio, Valentiniano,&Theoderico nobilitatam, ipsasq. Spinae adhuc florentis diuitias; ut scribit Dionysius; Delphum allatas, ubi Spinensium thesauros seruari dicebatur. Quod vero fuerat reliquum, a Barbaris exportatum est. Vtcumque tamen sit, Quam urbem Iligneis compactam aedificiis tradit Strabo, paludibusq. cinctam, uti etiam Silius Italicus, cum ait, graui rema limosis segniter undis, Lenta paludoseprosin uni agna Rauenna.& quam Martialis vocat aequoream; eam modo a mari, qua parte Septemtrio. nes respicit, bina passuum millia: ad Orientem vero hibernum , quattuor ab. esse videmus,pauci stimis,itSque remotis paludibus circumdatam: Scuti militaris oblonga sorma: agro tritici , segetumq. Omnium feracissimo: pulcherrimis Pinuum sylvis undique conspicuam,quibus ingens nucleorum pineorum c pia omni Italiae communicatur: minime alicui cedentem amoenitate villarum; quam duo flumina ita ambiunt, ut facit E appellare illam mmram αιαν possimus; alterum qui ab Occidente,& Septemtrionibus fluit,Montonem v teri vocabulo appellant: alterum Roncum, ab opido, quod alluebat, vel ud alii, Aquaeductum; quem nonnulli, ut Blondus, ex antiquis, Plinioq. praesertim, Vitim fuisse testantur. Hic e summis Apennini iugis, ex latere Tiberi a uerso, ad Septemtriones, ortum ducit; Bidensq. ab incolis appellatur, & ubi Sanctam Sophiam, Galeatam,Ciuitellani Meldolam,opida haud omnino o scura, praeterfluxit, Rauennae muros lambens, paulo infra urbem, Montoni hinctus, defertur in mare, & portum usque ad nostram aetatem constituebat ad Orientem hibernum, quem Plinius Besedit in appellauit: Blondus scribit, Theoderici Regis tempore vocatum Portilium. Montones ex Apennino iuxta Vitim nascens, Forum Livii primum, deinde Rauennam praeterfluit: infra

quam cum Viti coniunctus, Uti memorauimus, primi omnium, post Padum, in Hadriaticum mare, recto, integroq. cursu influunt, ad orientem hibernum olim, paucis tamen abhinc annis, ad aestiuum; quod portus hibernus arena paene obrutus,non exciperet naues. In hac fluminum descriptione Leandrum Albertum caecuti uisse miror Hunc tamen cursum Montones nequaquam perpetno habuit, sed per Gattinetiam villam secundo ferme ab urbe lapide, in paludes instuebat: cuius rei, cum vetusta ipsa monumenta sane multa fidem imciunt, quae nos anno a partu Virginis MCCLIIII. scripta , in Diui V talis tabulario legimus , tum fluminis septa, & molae frumentariae, iusta Diui Michaelis uiam, secundo ab urbe milliario, dum ad coquendos lateres fornax ab illis monachis effoderetur, repertae. Ad portam autem urbis Hadrianam nostra aetate fossa pertinebat, ab antiquis, ut Plinius tradit, Messaniam vocatam, qua spatio duodecim milliariorum ex Pado Rauennam adnavi-

19쪽

adnavigabatur . nunc distat secundo serme ab urbe lapide. eam ambit Padusa, antiqua sane palus, quam historici essie in Italia solam scribunt, cuius &meminit Virgilius, cum ait,

Sic dicte, quod; ut Vibius Sequester est auctor; Pado propinqua sit. In hanc constuebat quicquid per millia passitum quinquaginta aquarum, & paludium

circa ipsam est. licet, si etymologiam,& notationem animaduerterimu&, quam Vibius Sequester affert, poterit non iniuria fortasse affrinari, paludes omnes propinquas Pado, a mari distantes, Padusas esse: a mari distantes inquam; quae enim iuxta marinum litus existunt, ab eo perinde ac nobiliori nomen nitae, a Strabone, & aliis Hadriatica stagna appellantur. Aliter tamen ego,

Virgilii,Pliniiq. verbis impulsus, senserim, id scilicet quod Padusam ipsi uocant, nequaquam paludem cite, sed modicum riuum, & fossam , atque amni culum, quo Padi aqua Rauennam derivabatur, olim Messani cum appellatum: atque hac de causa amnem vocat eam Virgilius.Quod si Ioannes Boccatius; qui horum locorum fuit maxime peritus, & frequentare consueuerat urbem hanc, ubi Boccatiorum familia Rauennas crat; in eo libro, quem scripsit de fluminibus esse illum fossam potius quam anancm putet,eius sentcntiae fuit causa, quod suo tempore ostio eius rivi, in quod Padus influebat, ob- stilicto, alueus remanserat, palustris aquae plenus; quod & nunc ccrnimus. Palus autem haec ingens circa Padum,cum iam uniuersum tractum illum amplecteretur, quod inter Padum est, & uiam Aemiliam , & in Occidentem ad

quinquagesimum lapidem producitur, multorum q. fluviorum cursum cxciperet , nunc magnam partem est imminuta , quod successione temporum, dum Apenninum excoleretur,torrentes,& flumina terram secum dc uehentes, eam ita compleuerint, ut in sertilissimos agros, paene tota, mutata sit; aliquo tamen adhibito artis auxilio: cuius auxilii primam gloriam apud Rauennates cxtare, fossis, quae aquas ad humiliora loca perducerent, plurimis fustis , suo loco ostendemus. Ceterum ex tot suminibus, unus Anemo, quem Fantinum, Lamonem, Rafanarium, & Santernum vocant, in Padusam cum insueret , auorum nostrorum aetate in Padum cst traductus: licet neque hunc semper alueum influxerit, quem nunc habet: nam vi aquae; ripas superantis erumpens per Viam cognomento Plangi panam, in Padusam es fluxit: unde paulo ante nostra haec tempora denuo in sumn alueum, &in Padusam retraeitus est. Fantinum autem hoc flumen; quemadmodum & uia, quae ab Hadriana

porta ad Diui Michaelis recta progreditur; appellata sunt, quod per illa sit,

Rauenna proficiscentibus, communior ad Fauentiam via. Fantina enim cor ,

rupto vocabulo, Faventinam significat: ipseq. Anemo urbem Fauentiam diuidit. Abest autem nunc Rauenna, locis patentibus sita, a mari supero, quod ad Orientem Solem spectat, millia passitum duo: Ab ea, aperto, ac plano lito re, ad Fosam Clodiam, Septentriones uersus .hieme, ad summum, bidui; testate, unius dici itur spatio: mox sexo inter Orientem Solem, & Septentriones, cursu , uiginti quinque passuum millibus nauigato mari, Venetias peruenitur.

Roma illi a meridie fere est, nisi quod ad Orientem Solem nonnihil deflectitur. Huius est longitudo itineris ducentorum uiginti millia pastilum. Et cum quadraginta qua tuor gradibus sublimem polum areticum spectet, in totius

20쪽

, LIBER .PRIMVS i '

centro Flaminiae, aequaliter sere distat a montibus Apenninis, quibus omnis Prouincia ad ingentis pulcherrimi q. theatri similitudinem , obuersa in Septentriones scena, praecingitur. De Rauenna v . ad Caesaris tempora mihi multa legenti,&quae ad eius dignitatem facerent, multa quaerenti, nulli bi quidquam occurrit, quod dignum memoratu videretur. Cum vero, uti docuimus, Senones illam incoluerint,in Romanorum ditionem,& potestatein redactam tunc puto, cum Gallia Cisalpina, in qua Rauenna cst, quamq. Cicero florem Italiae,firmamentum Imperii Romani, ornamentum dignitatis appellat,eiusq. plurimum extollit cum virtutem, tum constantiam,&grauitatem; facta fuit prouincia: contigit autem id , cum M. Marcellus, is, qui consul quinquies suit, primus l. Hannibalem acie vicit, Virdumarum Gallorum Regem, singulari certamine occidit, deq. Gallis Insiubribus triumphauit, anno ab urbe condita DXXI. Patet enim prouinciam esse sectam, quia coloniae plures annis sequentibus eo deductae. Anno autem ab urbe condita DLXIII. ante Christu in D cum e Virgine natum , CLXXXVIII. pulsis omnino Gallis c togata Gallia, cunctaq.

hac rogione in prouinciae formulam redacta, Romani Praetorem, cum imp rio , tarsere, qui ius diceret, & conuentus haberet. Conventui vero agendo,

ipsa est destinata Rauenna. Et quo anno M.Cicero Ciliciam proconsul administrauit, qui fuit ab urbe condita D CCII. seu ut alii ex Liuio putant D C X CIA. M. Marcello, Ser. Sulpicio Coss. prouinciae X V. suerunt in populi Romani titione: in quibus Gallia Cisalpina, quae Rauennam continet, numeratur . nil forte dixerimus, cum Ariminum colonia facta est, & Vmbri in deditionem a cepti sunt, ut memoriae Liuius prodit, Rauennam potestati Romanae subieeum fuisse. Illud constat, Rauennam, tamets,auctore Strabo

ne Romanos acceprrit inquilinos, municipium tamen Romanorum, non coloniam extitisse, atqie ob id cum suo iure, & legibus uteretur, muneribus q. populi Romani δε ho oribus fungeretur, nulla tamen tributorum collatione,& huiusmodi,quae min, & damno sunt, muneribus vexari solitam. Cuius rei extat etiam Mutinae in nonumento peruetusto insigne testimoniu ciusmodi. P. VETTIO P . pIL . CAM . SABINOE . P . iiii . VIRAED . POTET . M AG . M v N.. RAVENCORNELI λ . MAXIMINA TMARITO . IN COMPARABILI ET . SIBI . VIVA . POSUIT Cum uero scribat in vita C. Marii Plutarchus,se Rauennae statuam illius truci vultu, atq. terribili uidisse; & paucis ab hinc annis in Castrutiano agro, sepulcrum ex marmore, sit repertum, quod adhuc extat,in quo incisum est, sibi illud C.Marium, C.Libertum , uxoriq. & liberis, vivum posuisse, facit ut opiner urbem hanc non fuisse incelebrem, praesertim cum eandem Strabo &maximam appellet, & aliis praeesse opidis, in quibus fuit Butrium, scribat.

Licet

SEARCH

MENU NAVIGATION