Hieronymi Rubei Historiarum Rauennatum libri decem

발행: 1590년

분량: 963페이지

출처: archive.org

분류: 로마

31쪽

Constare autem hinc potest etiam, apud Romanos,classi praesertim Praetoriae, Principem fulsisse praefectum ι uti etiam in Senatu , ac reliquis ordinibus: p

tissimu in autem legionibus, in quibus acies erant, triarii, principes, hastati, velites, atque hinc ad Brutum scribit Cicero, Nasennia s Cretrasi bino, M -υεν imperatore, octas um principem duxit. quod interpretantur, octauam Pri .icipum centuriam, siue ordinem. Adfuisse etiam Rauennae, aerarium militare, haec, in regione D. Agnetis in muro locata inscriptio, docet. M . A PPVLEIO' PRO CvLO . L . FI IV . C L A v ID

HISPONI . COS. PONT. PROCOS. . PROUINC . ASIAE ET . HISPANIAR . BAETICAE PRAE F . AER ARI . MI LlTARI.

Vrbis quoq. huius nobilitas, dignitasq. intelligi ex eo potest, quod Tiberio

Nerone post Augusum imperante, Dru so Caesare, & C. Norbano coss. anno Atiatur. a partu Virginis XVI. eum Germanicus in Segestem & Arminium Cattorum principes, maxime potentes, atq. infidos , qui Opius a Romanis defecerant,arma mouisseti Segesteri. sese cum Romanis coniungens, una cum uxore Arminii, eademq. filia sua, utero gerente, in Germanici potestatem venisset, virilis sexus stirps , quam edidit uxor Arminii, Rauennam est missa, ibiq. puer educatus: quando non omnis ciuitas opport una,& huic apta custodiae videbatur, sed ea tantum, quae maxime fidelis esset, ciuium q. potentia,&auctoritate plurimum munita. Erat enim Arminius homo violentus, & vehemens, turbator,& liberator haud dubie Germaniae, Sueuorum,Semnonum,&Langobardorii ad eum desectionibus illustris, ac praepotens: qui non primo dia populi Romani,sicut alii Restes d)ucesq. sed norentissimum Imperium lacesnerit: proeliis ambiguus, bello numquam victus; quique omni studio i au de bonis,& malis prtibiis,nihil atrox,nihil astutum omissurus; omnes, prece, pretio,omnibusq, pso missorum generibus sollicitaturus credebatur, ut spem posteritatis suae reciperet apud se haberet; aut saltem ne oniux, & filius, ingenti dedecore,in seruitute essent,& ludibrio haberentur. Ob eandem urbis auctoritatem,ac robur,paulo plast M.Silano L.Norbano coss.anno ab ortu Chri-AN. xx. sti XX. Marobduus Sueuorum Rex, Arminii, Semnonum q.&Langobardo rum primo, mox Catualdae iuuenis inter Gotones nobilis, armis opprc ssas,&vndi l. desertus, cum Tiberio scripsisset, non ut profugus, aut supplex, sed ex

memoria prioris conditionis, sca multis nationibus vocatum, Romanam amicitiam praetulisse, responsumq. fuisset a Caesare utam ei, honoratam J. sedem in Italia sere; eo cum venisset, illi Caesar limennam constituit,ubi & per duodeuiginti annos fuit, consenti iri. ci si quando insulescerent Sueui, quasi rediturus in Regnum, Ostantabatur: erat enim Marobduum Regis nomen inuisum popularibus. Qua autem dignitate, qua mplitudine, fide ,& robore esse νω ψebebat, Marobdui Regis In Italia domicilium, vel ex testimonio ip.

32쪽

sius Tiberii Ca aris constat, qui; uti Cornelius Tacitus auctor est; disseruit, non Philippum Atheniensibus, non Pyrrhum, aut Antiochum populo Romano perinde m crucia dos suisse: extabatq. Taciti aetate oratio, qua magnitudinem viti, violentiam subiectarum ei gentium, & quam propinquus Italiae hostis, suaq. in destritendo consilia extulit. Haud ita diu post Ser. Cornelio Ser. F.Cethego L Visello C.F. Varrone coss.anno ab urbe conditaDCC LXXVII. a partu Virginis X X V. filii in Vibii Sereni aduentus, ob miseriarum, ac

saeuitiae exemplum atrOX, RauennateS plurimum perturbauit. Reus enim pater erat, accusator filius :& ambo Romam in Senatum inducti: pater ab e illo retractatus, illuvie l. ac squalore obsitus, & tunc catena vinctus: filius perorans. P paratus adolascens, multis munditiis,alacri vultu: structas Principi insidias,mistbs in Galliam concitores belli, index idem, & testis dicebati

adnectebatq. Caecilium Cornutum praetorium ministrauis te pecuniam : qui taedio curarum,& quia periculum pro exitio habebatur,mortem in se festinauit. At contra reus nihil in uacto animo, obuersus in filium, quatere vincula, vocare ultores Deos, ut sibi quidem redderent exilium, ubi procul tali more ageret, filium autem quandoq, supplicia sequerentur. Adseuerabatq. inn centem Cornutum , & fallo exterritum : idq. facile intellectu, si proderentur alii: non enim se caedem Principis, dc res nouas uno socio cogitasse . Tum ac cusator Cn. Lentulum ,& Seium Tuberonem nominat magno pudore Caesia his, cum primores ciuitatis, in rimi ipsius amici, Lentulus senectutis extremae, Tubero defecto corpore, tumultus hostilis, & turbandae Reipub. accerserentur. Sed hi quidem statim exempti: In patrem cx seruis quaesituin,& quaestio aduersi accusatori fuit: qui sectere vecors, simul vulgi rumore territus , robur,& saxum, aut parricidarum poenas minitantium, cedens urbe, Rauennam , ubi se tutum putabat, aufugit; incertum an consilio Caesaris. Pleriq. affirmant parum abfuisse, quin Rauennates, infamem hominem, & adeo ingratum ferre intra suos parietcs, nequeuntes, cum trucidarent, Omnino'. futurum, ut impetu facto e medio sustulissent , nisi accurrens cum armatis Clas sis Praefectus, aliquorum popularium caede, tumultum compescuisset, & inter obstantes,ac armatos ferro via patefacta, ostendisset, Caesari id maxime odiosum futurum, quando iudicia corrumpere, & perduelles fouere viderentur. Quamquam autem in praesentia inotus,ac perturbatio nonnihil quieuit,

tamen ex iasidiis,& ex occulto interficere hominem, tanto flagitio notatum, quotidie Rau ennates nitebantur: crat enim Sereni patris hac in re innocentia admodum perspecta, neq. erat cui non cliceret lacrymas tanta innocentis viis ri calamitas. Vtcumque, nam huius Rauennatis tumultus nullus mihi vetustus auctor est; illud est perspicuum Cornelii Taciti testimonio, filium retractum Rauenna , exequi accusationem adactum fuisse, non occultante Tiberio vetus odium aduersus exulem Serenum: nam post damnatum Libonem, misss ad Caesarem litteris, exprobrauerat suum tantum studium sine fiuctu fuisse , add ideratque quaedam contumacius , quam tutum esset apud aures.superbas, & offensioni proniores. ea Caesar octo post annos retulit, medium tempus varie arguens, etiam si tormenta, pervicacia seruorum, contra clienissent. Dictis dein sententiis, ut Serenus more maiorum punirztur, quo

molliret inuidiam, intercessit Gallus Asinius, Gyaro, aut Domita clavdcndum

33쪽

dum censeret: id rens , dandosq. vi portatur. Et quia milius sua manu ceciderat, actum de praemiis accusa torum abolendis, si quis maiestatis postulatus ante perseimina iudicium, seipse vita priuauisset; ibaturq. in eam sententiam, ni durius, contraque m rem suum palam pro accusatoribus Caesar, irritas lines, Reni publ. in praeci ii conquestus esset: subuerterent potius iura, quam custodes eorum amotit rent. Sic delatores, genus hominum; ut inquit Tacitus; publico exitio repetrem ,& poenis quidem numquam satis coercitum, per praemia eliciebantur. ex his adeo uehemens Tiberio apud Romanos, Rauennalesq. odium confl1. tum est, ut quamquam deinceps Vibius Serenus fictis compertis criminibus in Fonteium Capitonem, esset etiam accusatu , cum tamen odium hoc pii

blicum tutiorem faceret. Mortuo Tiberio C. Caligula sussicitur, Germanici filius: cuius tempore, quod scribendum de urbe Rauenna videatur, habemus plane nihil. Maiora attulit Claudii, qui cst Caligulam insecutus, impurium: nam cum primo Imperii anno Rauennam muro, & porta uti si pra inae morauimus, exornasset, nequaquam diu diuiniscitam caruit ornamentis.Ηri

ius enim secundo anno, quia Christi die natali fuit quartus & quadragesi mus, cum se Romam Petrus Gallileus, Christi Ecclesiae in terris caput, eius i. Christi Dei Vicarius, contulisset, Christianam religionem diuino iussu propagaturus, haud ita multo post, Apollinarem selegit virum Antiochenum, vitae innocentia, religioneq.clarissimum: manusq. illi, supra caput, imponens, Surge, inquit, accipe Spiritum sanetum, simul q. Pontificatum, & perge ad Urbem, cui nomen Rauer maecst, ibiq. Christum, &eius Euangelium, ac mysteria diuulga. Mittat angelum suum Deus, qui tibi in onstret viam, conaesq. sese adiungat. His dictis, & omnia, quae agenda illi erant, praescripsit: & uti Petrus Damiani, grauissimus auctor, docet, Patriarchali modo, dignitate . Antistitem ab se creatum, trigesimo ab urbe milliario, comitatus est; ct ab eius congressa discedens, non absoue lacryinis, atque oscillis, urbem hanc illi plurimum, religionemq. Christianam commendauit. Hunc Apollinar me2 L X XII. Christi discipulis unum suis Id tradunt, & ab ipsa Antiochia P

reum magistrum secutum , Romana vcnisse . Huius aulcm Rauennam aduentu, Rauennam, secundam Romam in Italia factam , Petriis idem Da. iniani, de D. Apollinari concionem habens , testatur. Si enim , inquit ,

Conctantinopolitana ciuitas , quia Romanos in se tran tulit ciues . sicunda Romaent nuncupata, quanto magis haec, quae tantum Principem e Roma si cepir , sicunda Roma verius est appellanda ρ Numquidnam gloriosius et irites de Romana curia , quam Mari rem de Romana FGsessa fiscepisse ' Haec ille. Cum primum Rauennam attigit, in suburbio Caesariensi ab urbe haud procul, cum apud Hireneummilitem diuertisset , filium cius caecum , oculis , manu in crucis es giem duina , obsigitatis , visui restituit. Quod admirabile facinus, cum Tribunus de milite accepi siet, iubet Apollinarem accersiri , ut uxorem suam Teclain, iam diu morbo difficili laborantem , ab omnibus medicis desperatam , sanaret': quod Apollinaris tunc primum , ea nobis felicissima occasione , urbem Rauennam ingressis , effecit : cum cnim apprehendisset manum Tectae , Surge , inquit, in nomine I v, atquc

34쪽

in eum crede; continuoq. morbo seluta est. Quamobrem non ipsa modo semina, sed Tribunus, Hireneus, eorumq. familia omnis ad Apollinarem a currentes doceri Christianam religionem postulant: quibus ipse postulatis commotus, intuens incredibilem misericordiam, bonitatemq. Dei, & lacryis mans, primum quidem, ipsis audientibus, & collacrymantibus, genibus innixus , gratias Deo agit, qui illos a ueritate, & sincera diuini cultus sanctitate procul aberrantes, in viam reducere sit dignatus; mox omnibus considen.tibus explicat, Deum mundi parentem, ubique praesentem esse, fulcientem, regentemq. omnia, neque esse quidquam, quod illius obtutibus non pateat. Principio autem hominem, huic medio mundi globo, & tot generibus, tamque disparibus bestiarum cicurum, serarumq. tamquam mortalem aliquem

Deum propositum, ea lege condidisse, ut praecepto sibi tradito pareret. Sed ille; inquit Apollinaris; dum cupiditati suae potius, quam diuinae voluntati

obtemperat, & maiorem teterrimo hosti, quam optimo parenti fidem habet, Diaboli saeuissi:nam tyrannidem incurrit, praestantissimumq. illud imperium,& libertatem, cum durissima, turpissimaq. seruitute commutauit: qua etiam fuit semper acriter oppressus, donec IesumChristum,Vnigenitum filium suum verum Deum, misit; qui vi spiritus sancti, homo verus, in utero virginis factus , & in lucem editus, ac susceptus, nostrae libertatis causa, sormam, & conis dicionem serui suscepit, & ut nobis immortalitatem suam impartiret, mortalitatem nostram induit, adeo, ut inter homines vitam degens, non modo nos amicos appellare, fratresq. sed & famulatum nobis praestare volueri t: c que ipse innocentissimus, peccata generis humani, pro suis agnosceret, tandem post frigora, sitim, famem, aestus, & alia huiusmodi corporis incommoda exhausta, a rabiosis hominibus dilaniatus, & in crucem actus, ea nostra crimina supplicio, ac sangstine suo luerit. Mortuus, ad instros descendit, ut nobis Diaboli Regnum, ac vires effringeret . Tertio die,ab inseris exurrexit: nec diu post, cum apostolis suis , atque item multis aliis, sese uidendum, ac tractandum praebuisset, inspectantibus omnibus, in superas sedes ascendit: unde Spiritum sanctum demisit ad apostolos die festo Pentecostes, futurumq. uti nouissimo tempore idem Iesus e caelo descendat ad iudicia exercendat

Omnesq. tum mortales, totius vitae rationem reddituri, reuocentur ad vitam,& qui iuste vixerint, operatiq. recte fuerint, una cum corporibus penetrent in caeli regiones, ubi beati aeuo sempiterno fruentur: ceteri omnes una cum

Diabolo, & angelis eius relegentur in tartara,vbi nullus suppliciorum, & miseriarum modus erit, aut finis. Haec autem, aliaq. complura Apollinari explicante , cum Omnes prae gaudio lacrymarent, suppliciterq. se Christianos neri peterent, sacra baptismatis unda ab Apollinari abluti sunt: inter eos tunc, ad medicinam huic mulieri faciendam accitus,Vrsicinus Ligur Medicus ad rat , qui cum omnia summa & maxima artis remedia inani labore expertus, omnino desperatam iudicasset,hoc ductus miraculo,Christi Dei legem ample Xus est,&sacra unda ablutus. Sunt etiam qui arbitrentur, Vitalem Medi lanensem, huius commilitonem Tribuni, tanto impulsum miraculo , cum Valeria coniuge, Geruasioque&Protasio filiis, Christianum factum: tumque repudiatis sacrificiis antiquis,ritus sacrificandi nouus,&Christianae religi aia proprius, institui coeptus . Licet non desint, qui affrment, ante Petri,

35쪽

Petri, Apollinarisque in Italiam aduentum, Rauennae plerosque Christia

nos extitisse et atque ideo iure Rauennam Θεοπων appellatam : quod nomen Antiochiae , quia primam ibi Pontificatus sedem Petrus collocati rit, impositum etiam constat. Verum ut ut se res haec habeat, illud patet, in- uetusti is mis Ecclesiae monumentis Rauennam, Apostolicum thronum ii cari, & post Antiochiam, ac Romam; tertio, scilicet, loco poni. Quia vero omnium primus Apollinaris a Petro ad eam missiis sit, Romanae Ecclesiae primogenitam dici; in Italiaq. solam, post Romanam, inter apostolicas numerari. Primum baptisnatis sentem, in ea urbis parte constitutum ferunt, quae ad Arietem dicebatur: a fluuio, cui proxime accedit, nomen sortita. quem nunc fluuium vulgari vocabulo Montonem appellamus, in ipsius Tribuni domo, quam templum secit, ac consecrauit. Mansit apud Tribunum Apollinaris circiter annos duodecim, quibus tum ad Christum, eiusq. Euan gelium , uniuersae ciuitati diuulgandum, tum ad senandos aegrotos incubuit. Interea diuinitus factus certior, sere, ut breui Rauenna exularet, ac subita opprimeretur calamitate , capiteq. Oppugnaretur, ne Rauennatem Ecclesiam absq. pastore relinqueret, duodecimo post quam accesserat anno, sacci dotes binos instituit, Aderitum&Calocerum: Diacones, Martianum virum nobilissimum, & Eleocadium summum philosophum: Sacris initiauit sex viros sanctitate conspicuos minoris in ecclesia ordinis, quibus uniuersa quae ad regendam Ecclesiam facere videbantur, mandauit. Nec multo post, Saturninus , Neronis, qui Claudio in Imperium successerat Vicarius, cum haec resciitisset, haberi in custodia Apollinarem iussum, Capitolii Rauennatis Pontificibus tradidit: quorum iusti cum ad Iouis ductus facrificare noluisset, aper.

teq. Sacerdotibus, rectius aurum, argentumq. quod Diis offerebatur, mutis scilicet simulacris, in egenos erogari diceret, it acriter est caesus, uti semiuiuus desertus, a discipulis, ceterisq. uiris piis exceptus, apud mulierem viduam sex mensium spatio vix recreatus sit: Mox cum in Classense opidum se conferret, simitati restituturus Bonisecium, nobili is inum virum,cui crat vox omnino vi morbi intercepta, aedes ingredienti, puella agitata cacodaemone, ut inde egrederetur iubere, alioqui futurum, uti alligatis pedibus ex opido

traheretur . Ccterum Apollinaris increpatum cacodaemonem abire cX puella coegit; inuocatoq. Christi nomine vocem Bonifacio restituit: Quamobrem quingenti fere non ignobiles viri Christo nomen dedere. Concitati denuo sacerdotes, apprehendi Apollinarcin iubent, & vsq. ad necem caeso, cdicuntne Christianam religionem in uulget; alioqui mortem subiturum. Apollinaris nullam horum habens rationem, cum vix sese ex humo toltcre posset, voce tamen palam fatebatur, Christum verum esse Dei filium; ne l. umquam fore, ut intermitteret apud omnes praedicare, Christum Deum inuocandum, colendum,& suspiciendum; qlii l. illum sequerentur,eorum esse adoptionem, gloriam , sanctissima foedera, promissiones magnificas, suturum l. tandem, ut ii beato aevo sempiterno seuerentur in caelo: Sacerdotes ipsos, sempiternum hostem humani generis Deo antetuli fle, S: multos sibi Deos, opinionis errore , finxisse. His ipsi maiore incenti ira, cogunt nudatis pedibus Apollinarem super candentes prunas obambulare; Rauennati a. illum urbe, di Classensi opido eiiciunt, acri edicto cauentes, ne reuertatur, neue illum quis caecipiat. Il-

36쪽

. LIBER . PRIMVs is

Ie apud opidum, cum nollet, quoad eius fieri posset, gregem deserere, in tugurio latens, Christianis se illuc recipientibus, & Christi in uulgabat religionem, & optimi Archiepiscopi munere fungebatur; uniuersamque Aemiliam docendo Euangelio , atq. ob id instituendis Ecclesiis peragrans, Christianam

ubi q. religionem praedicabat; cum interea Rauennali Ecclesiae, Calocerus, Apollinaris Vicarius praeesset . iam q. Christianam religionem multi fuerant amplexi, in quibus Vrsicinus maXime fuit, natione Ligur, medicus egregius, uti supra docuimus, qui medicinam Rauennae faciebat. Hic ad Suetonium Paulinum virum consularem, multis Taciti, & Plinii laudibus celebrem, qui Saturnino tunc primum erat suffectus, Neronis, qui Claudio in imperium successerat, vicarium, quod Christianus esset, delatus, cum inter poenas, ac tormenta Christianum nomen integrum seruasset, poena tandem capitali damnatus , cum ad mortem ducerctur, nonnihil commoueri, animii q. demittere visus est, ut D. Ambrosius, ex libello Philippi, est auctor. Quapropter Vitalis Mediolanensis, qui erat ex Paulini familia, eiusq. praetorianus miles, Christi tamen assecla, & apud Paulinum, pro Ursicino dixerat, conspicatus

metum hominis, coepit hortari, ne qui in sanandis aliorum corporibus tam frenue insudasset, propriae animae salutem, quae longe antecelleret corpori, parui duceret: recurreret mente ad cogitationem iucundissimam numinis diuinii sic futurum, uti ea calamitas in sanctissima, suauissimaq. illius memoria conquiesceret. Huiusmodi verbis magis animatus Ursicinus, ad Palmam;

qui locus, seu quod ibi Palma arbor olim fuisset, seu quod a victoriae palma,eκ religionis Christianae hostibus adepta, ita dicebatur; prompte, alacriterinque accedit, ac intrepide mortem subiens, ad decimum tertium kal. Quinctil. obtruncatus, euolauit in caelum . Statim autem perinde , ac uiueret, cadauer sanctum sese ex humo erexisse , caputque ambabus manibus apprehensum, ad locum ubi ad sepulturam dandum erat, attulisse a plerisque memoriae proditum est: aliqui etiam addunt ex eius collo tres palinae ramos enatos: cuius admirabilis rei memoria cum plane interiisset, Diuo Ursicino Rauennatum Archiepiscopo, ad eius martyris sepulcrum oranti, Ursicinum hunc martyrem, caput manibus gestantem, tribus ex collo palmae ramis pro .

deuntibus sese ostendisse; quamobrem ab eo die iussisse Archiepiscopum sanctum,quo perpetuo memoria seruaretur,eius imaginem hoc modo pingi;quod&ad hanc diem cernitur . Aliquorum est etiam sententia, Ursicinum hunc V. kal. Mai. capite abscissum, diemq. XIII. kal. Quin til. eum esse, quo e D. Vitalis templo, ubi diu iacuerat, ad D. Ioannis Baptistae, multos post annos translatus est. Nam postridie eius diei Vitalis, 1amnum cadauer, summa veneratione, ipsa in urbe sepulturae tradidit: maioremq. deinceps Dei amorem animo concipiens, mortalia, & caduca, ipsumque Paulinum Dominum, destrit, nulli rei, extra caelestem patriam, inhians. Quapropter cum a Paulino accitus, accedere recusasset, iratus Paulinus, praesertim cum illum& Christianum iam esse, & quo minus Ursicinus Diis sacrificasset, fecisse cognouisset, in carcerem Vitalem iubet contrudi; tormentis exquisitis subiici,&in eculeo poni: quae cum omnia patienter, sortiterq. tui siet, ad Palmam ductus, cum sacrificare Diis renuisset, ipsum q. Martis simulacrum, contumelia assecisset, Paulini iussu, & sacerdote Apollinis consulente, in fossam con-

C lectus,

37쪽

lectus, in culti, fundo erat aqua, terra, & lapidibus obrutus, quarto kal. Mai. ad caelestis vitae premia migrauit. Is autem,qui illud necis genus consuluerat, Apollinis sacerdos, caco daemone per septem dies miserabiliter cruciatus, &se a Vitale exuri vociferans , octauo tandem die sese in sumen dans praecipi tem, misere interiit , Hunc felicissimum martyrem , Montis sancti Sabini incolae, quod est opidum in Tuscia , haud procul Aretio , tutelarem sibi, & apud Deum patronum adiunxerunt, inde moti quod, nocte quae D.

Vitalis diem festum proxime antecedit, cum eorum hostes, improuiso opidum adorti, illud acriter oppugnarent, & scalas ad muros admouissent, statim toto opido ingens sacri aeris campani, nullo mouente, sonitus, armorumque in aere strepitus, & ciues somno excivit, & hostes ab incepto deterruit, quod maximam in armis multitudinem esse putarent. Itaque opido ciues statim egressi, irruptione in hostes facta, eos, nullo pene negocio fuderunt, & in stigam egerunt. Hinc postridie mane supplicatione habita, & seminas Deo gratias egerunt, habuerunt l.&communi consensu decreuerunt, ad D D. Sabinum, atque Egidium, patronos suos, ut D. Vitalis tertius adiungeretur eiusque ageretur dies sestus, anniuersaria celebritate, perpetuo, solennis.ἰQuo etiam fortasse factum est, ut Antonius Montes Cardinalis, ex hoc opi do oriundus, & Rauennae ab Iulio. II. Pont. Max. in purpuratorum Patrum Collegiuin cooptatus, vetustissimo D. Vitalis Romae titulo, insigniri studeret: Idemq. Ioannes Maria faceret, statris filius,qui deinde Iulius III. Pont.bsan fuit. Quod & in Petro Donato Cardinale Caesio nunc videmus, cum intelligat priscos Casios Rauenna duxisse originem, & huius urbis ciuis, Senam torq. ac pater patriae habeatur. Valeria Vitalis uxor, quam tunc temporis pie riq. Mediolani cum Getuasio,& Protasio filiis misse, Rauennamq. venisse scri bunti alii Rauennae habitauisse affirmant, ibidemq. Geruasum,ac Prota surru filios enixam ι cum e fossa detrahere uiri corpus contenderet, ab ipso mo nita per quietε,ne a facinoroso viro optime positum, loco dimoueret, Mediolanum contendit: Urbem autem sibi ingredienti, cum multi Silvano Deo se trificantes occurrissent, iuberentq. vii secum appositis Deo carnibus, more gentium impiarum, vesceretur, & ipsa renueret, ac ipsorum potius stultitiam acerrime increparet, adeo illam verberibus impii male affecerunt, ut in aedes importata; cum utero gereret, geminos adhuc immaturos, in lucem ediderit, vivos, quos Caius Mediolanensis episcopus sacro baptismate expiauit, &alterum Diogenium , Aurelium alterum vocavit, ad caelestem mox gloriam, prius martyres, quam nati, abeuntes. Huius erat rei testis per vetusta In D. Vitalis templo pictura, in qua cum D. Valeriae ducitur funus, duo secum,eodem feretro infantes fasciis inuoluti, efferunturi ipsiq. Monachi, tradita sibi continenti a superioribus monachis disciplina,qui ordinis sui habitum, in hoc coenobio, induunt eos plerosq. Diogenii, & Aurelii,hac de causa nominibus appellant. tertio post die, Valeria mater sanctam animam exhalavit. Filii d cimo deinde anno, eodem genere necis, ob Christum trucidati,cum D.Paulum Apostolum,ut D. Ambrosus, ct Petrus Damiani testantur,magistrum habui sient, sacris assidue lectionibus vacassent, & bonis omnibus diuenditis, ac in egentium usus distractis, Monachorum vitam, ut D.Augustinus scribit,esissent.

38쪽

egissent. sub id tempus m Volusio. P. Cornelio Scipione coss. qui annus fuit ab urbe condita DCCC IX. a partu autem Virginis L VI I.Clodii Quirinalis mors, viri auctoritate grauis, gloria clari, maxime Rauennates perturbauit. Is enim, quod Praefectus remigum qui Rauennae haberentur, uelut infimam nationum, Italiam, luxuria,saeuitiaq. afflictauisset, veneno damnationem anteuertit. Cum vero Paulinus successorem accepisset Messalli. niim Praetorii Praesectum, quem Rauennam Nero miserat, Apollinaris Rauennam reuertitur. Vbi accersitus ab Ruso viro patricio,& exconsule, militiae Rauennatis Duce, ad eius filiam, Rufinam nomine, morbo perdissicili liberandam, cum aedes ingrederetur, puella, quae tamen omnino desperata ante Apollinaris aduentum non erat, animam exhalavit. Itaque Rusus pater , id sibi existimans Deorum ira contigisse, quod spretis illis, alienae,& n uae religionis hominem ad sanandam filiam vocasset, Apollinarem excepit inuitus; iamque illum e domo eiicere animo versabatur, cum Apollinaris, fusis Deo precibus, puellam ad uitam reuocauit. Cuius tantae rei miraculo Rufus, & uxor obstupuere: statimque una cum uniuersa familia, & quadrin. gentis fere hominibus Christi sunt religionem amplexati, sacraque unda Mbluti: Puellam, quam ad vitam reuocauerat, Virginitatem cum vovisset, A-: pollinaris velo, aliisque caerimoniis venerabilem, ac sanctam secit; Rusum - Capuae Episcopum, creauit. Interea Nero omnium scelerum labe conspuris catus, cum ea fuisset libidine, ut neque a sorore,& matre temperasset; duxisset virum, uxorem ; Romam culpa in Christianos reiecta combussisset; plurimam senatus partem interfecisset; equestrem pene ordinem aboleuisset ;vxorem, fiatrem, matrem, ceteros q. fere omnes agnatos, & afines trucidauisset, ne quid scelerum reliquisset intactum, primus Christianos prosequi. tur. Itaq. acceptis quae Rauennae ab Apollinari gerebantur, Messallino mandat , coniiciat in carcerem hominem , & ni resipiscat, mittat in exilium. Messallinus, Apollinarem sacrificare iussum, ac renuentem, sustibusque ob id caesum, in eculeum tollit; vulneribus confodit; effervescentem aquam in vulnera iniicit. Quibus Apollinaris nihil commotus, sed constantior factus, ita, ut frinissimi montis instar haberet, stultam illam iudicis superinhiam, & arrogantiam sic excitauit, ut nihil cunctandum Messallinus ratus , statim exquisitis poenis misere assiciendum iusserit; quibus dum cruciar tur , ex ministris unus repente interiit . Cum vero Messallino Christi nomen obiiceret Apollinaris, & eius crudelitatem, ac ignorantiam prostin-deret, os illi lapidibus contusum , in carceremque denuo coniectus est: So tamen Angelus e cailo descendens , innocentissimum, optimeque de

hristi religione meritum Archiepiscopum sanauit, aluitq. donec quarto st dic in exilium naui missus est, undiq. cathenis obstrictus. Pleriq. stri unt , id ab Messallino bis pertentatum, sed Christianorum impetu prohibi-- tum,qui in eius administros irruentes, ducentos amplius viros trucidauerint. Verum, Ut apud me haec minus constant, ita id patet, cum Apollinaris naui- garet, coortam ingentem tempestatem; cuius vi, omnes strὰ submersi; prae--ter Apollinarem, duosque sacris initiatos, quos secum habebat, & ex militibus item duos, qui custodes illi ab Messallino traditi fuerant. Sub id se. re tempus Nero Petrum, ac Paulum, gemina Christianae religionis lumina, C a multi

39쪽

multis antea verberibus ,innumerisque praeterea suppliciis cruciatos, e medio tollit, anno ab ortu Christi. L X V I I I. nec ita diu post foeda fuga

sibi consulens, ad quartum ab urbe lapidem sibi manus consciuit, cum ageret annum trigesimum secundum. Galba successit, qui crudelitate,& auaritia animos optimatium ab se cum alienasset, occasionem praebuit Othoni,ut ab exercitu facile impetrauerit, coniuratione facta Galbam occidi, & Caesarem creati. Verum nec diu tanto scelere parto Imperio, nec tranquille Otho est potitus: nam eodem sere tempore, quo hic Romae Caesar eligitur, Vitellius apud Germanos; Vespasianus in Syria Imperium arripuere. C umque Vitellium ab Germanis legionibus Caesarem creatum accepisset, copias instruit, tribusq. commissis proeliis, Rauennatum maxime, eiusque urbis Classiariorum operaiac labore, victor rediit. Q aarto apud Bebriacum, Paulini, ac Celsi consiliis, qui illum proelio abesse Brixellum compulerat, superatus ; seipsumense transfodit annos natus octo & triginta. Vitellius cum haud temperantius, quam superiores, viveret, legionibus quibusdam in Syria Vespasianum Caesarcin clamantibus, cum accedentibus hostibus, inops consilii, se in domunculam contrusisset, turpiter inde detractus ,& nudus per viam sacram. in serum ductus, ab cunctissimo in os coniecto conspurcatus est; tandem. que octauo postquam imperare coeperat mense , iuxta Gemonias scalas plurimis ictibus vulneratus, atque inde tractus unco, metius est in Tiberim. Successit Vespasianus, vir religiosissimus, & moderatus, minimeque ambitiosus, cui nihil magis Imperium conflauit, quam Rauennalium, Rauennatisq. Classis studium: nam cum Vespasiani virtutem Rauennates , &Vitellii ignauiam perseectam haberent, prouiderentq. sere, ut in tanta Imperatoris, nulla militari fama, sed tantum Galbae odio prouecti, se cordia, qui torpebat, & condicionem Principatus inerti luxu, ac prodigis epulis praesumebat, medio diei temulentus, & sagina grauis, ardore, & vi militum ultro Ducis munia implente, ut facile, Barbaris praeda, aut certe Tyrannis, Romanum Imperium pateret , quemadmodum Othoni, ad uerius eundem fauerant; uti Cornelius racitus auctor est; ita Lucilium Bassum Rauennati, ac Milenensi classious a Vitellio propositum, priuatim, ac publice diligenter hortantur , Reipubl. Romanae amorem, & amplitudinem ne parui faceret, quae breui esset in tanta ignauia Principis, praeceps lapsura. Neminem enim in cius aula probitate, aut industria certare ; unum esse ad potentiam iter,

prodigis epulis , &sumptu Caianae aquae satiare inexplebiles Vitellii libidines , ipsum abunde ratum, si praesentibus frueretur , nec in longius consultantem, novies millies sestertium paucissimis mensibus interuertisse. & siquid ardoris, ac ferociae miles habuit, popinis, comessationibus, & Principis imitatione deteri. Fl.Vespasianum contra, vigilantia, parsimonia, sapientia,& multa ante omnes experientia praestare; cuius satis argumento essent eius

legiones non discordia corruptae, sed militibus instructae, usu firmatis, & belli externi domitoribus. Ne l. esse quemquam, qui non prouideat, solum Vespasianum ob insignes virtutes , Imperium Romanum posse, post tot clades, lecertantium inter se Caesarum, restitu re, & confirmare. His a proceribus , urbis, & classis, qui maximam partem Rauennates erant; queinadmo-

dum eiusdein gregarii, plurimum Dalmatae, & Pasuionii: summa contentione Z .u a dictis,

40쪽

LIBER . PRIMUS 1 di

dictis, Bassus, quamquam primo recusans, ad extremum tamen assentit: eo etiam libentius adductus in hanc sententiam, quod Rauennalium potentiam vererztur, & nonnihil iracundiae in Vitellium, occultum retineret, qui post Praefecturam alae, non statim Praefecturam Praetorii tribuisset. Rebus igitur per hunc modum compositis,Bassus,& RauennatesA.Licinium Caecinam iamdudum,ut creditum est, Fl. Sabini consiliis, ministro sermonum Rubrio Gallo,

a Vitellio abalienatum, cu m CXercitu Cremonam contendentem, Raucnnam

aduocant, esse quod cum illo conferendum, maxime Imperio Romano opportuni in , atque Utile, putarent. Caecina oblatam sibi, quam desideraue rar, p rtentandi Bassum, & Rauennates, Occasionem statim accipiens, accelerare legiones Cremonam, pars Hostiliam petere iussus, praetextii classem alloquindi , Rauennam diuertit, negocio que omni defectionis transteio, i giones assecutus, centurionum, militumque animos obstinatos pro Vitellio, variis actibus subruebat . Interea Antonius Primus, Vespasiani Dux acerritamus , Cornelius quoq. Fuscus procurator, Titus Appius Flauianus, Aponius Saturninus ,& reliqui Flauianarum partium Duces, cum Italiam ingressi, A. quileiae proxima quaeq. & Opitergit,& Altini occupassent, nihil magis, qua in Rauennates metuentes, Altini praesidium relinquunt , aduersus Classem Rauennalem,nondum dcfcctione eius audita. Rauennae noctu Tricrarchi, qui; uti memorauimus ; magnam partem Rauennates erant , magno tumultu

Vitellii imagines inuadunt, & paucis resistentium obtruncatis , ceterum vulgus rerum nouarum studio in Vespasianu in inclinabat di qua accepi propensione Lucillius, qui pudore, seu plebis metu, quis nam exitus foret, intra domum opperiebatur, progressus , auctorem se palam praebet; classis Cornelium Fuscuin Praefectum sibi destinat, qui propere accurrit. Hanc autem defectionem ut Flaviani acceperunt, nihil iam timentes, Vespasianum laetis undique vocibus, Imperatorem Augustum, Vitellium plane oppressum

conclamare: tantum erat in Rauennatibus, &classe eorum momenti, adeo

que quo se vertebant, illius partis animi confirmabantur. Hinc factum est, ut commis Ddeinde ad Forum Alieni proelio, paucis licet Vitellianis interfectis, tamen ceteri pavore fidem mutauerint, duaeq. legiones Septima GaIbiana , Tertiadecima Gemina cum Vedio Aquila legato, Patauium, ubi erant Flauiani, alacres adierint: & Caecina palam defecerit, primoresq. Ccnturionum,& paucos militum allocutus, eos in verba Vespasiani adegerit.Bassus Rauenna profectus, honorataq. custodia Liburnicis nauibus Hadriam pro flectus, a Praefecto alae Mennio Rufino, praesidium illic agitante, vincituri sed Goluta statim vincula, interuentu Hormi, Caesaris liberti: Vitellium in nemore Aricino desidem,& marcentem proditio Lucilli, Bassi,& desectio Clas is Rauennatis perculit: Fabiusq. Valens , Dux Vitellianus, cum multa, &varia consilia agitaret, illud tamen unum semper cetera anteibat, ut vitaretur Rauenna: quod & fecit: nam plurimum metuens, cohortibus Ariminum

praemissis, ipse flexit in Vmbriam, inde in Etruriam; & quidem in tempore.

Cornelius enim Fuscus Rauenna statim proficiscens, trepidos, qui Arimimum tenebant, admoto exercitu, & missis per proxima littorum Liburnicis , terra, marique circumuenit; occupanturque plana Vmbriae, & qua Picenus ager Hadria alluitur; omnisque Italia inter Vespasianum, ac Vitellium

SEARCH

MENU NAVIGATION