장음표시 사용
471쪽
April testamentum fecit,&Ecclesae Rauennati, campum , sacerdotum Ol-po appellatum, extra portam I . Mari V, iuxta muros urbis, inter portam D. Mamae, & Gagiam, iuxta fossam, qua aqua ad frumcntarias molas deducitur, stum , legauit, ut eius fruetus quotannis die D. Vitalis sesto, per Archidiaconum,&Praepositum distribuantur sacratis uiris, atque egentibus Omnibus, ii eo die, anniuersariis illius exequiis interfuerint. Quonia uero, ut damna rei arcirent Foroliviani ,eorum q. Respub. quibus Ecclcsam Rauennatem,& ipsum inopido Tudurano, aliis q. ForoPompilianae dioeccscos Opidis, a ficccranteos , auctoritate sibi a Foroliviano Senatu data, uiginti millibus libris Rauenia
natibus,mulctauerat, cum uideret eorum uires atque fructus superioribus exhaustos bellis, ad nouem millia librarum item R auennalium, eam summam redegit, sic ut pro quattuor millibus,illi, Ecclesiaeq. Rauennati molae frumentariae ad pontem Vitis amnis darcntur, fasq. illi esset alias ibidem excitare, immunes, & liberas . Adsuere praesentes, Forolivit in aula magna superiore coenobii D. Mercurialis. R. Episcopus Forolivianus, Michilinus Archidiaco ANN. Μ- nus Rauennas, Aldebrandinus Arguliosus, Guglielmus Ordelassis, S duo-ςς V decim uiri, quos diximus XIII. kal. Febr. Biduo post, Faventini, id autem . est . ut ex tabulis ipsis habetur; Petrus Friolani filius, Praetor Fauentiae, Antiani,Consules,&Consilium generale communis Fauentiae, Guidonem h piscopi procuratorem suum fecerunt, qui adiret ad Bonifacium Archiepiscopum Rauennalem, Vivianum Episcopum Faventinum, Mala testam E Veruculo, Guidonem Polentanum, Lamberti filium, seruaturum l. polliceretur, quae in legibus a Senatu populi, & communis Fauentiae latis, de facultate nobilibus illis uiris data, pecuniae Reipubl. Faventinae impendendae, haberentur: mutua in q. eam pecuniam acciperet,quam Bonifacius& collegae iuberenti Obiit hoc anno Martinus Pontifex, ct cum is eius locum suffectus esset IIII. Non. April. Iacobus Sabellus, Honorius Quartus uocatus, Beria ardus Episcopus Portu ensis, in Flaminia Legatus, cum esset Fauentiae V. kal. Iunii, Canonicatus Rauennates,quos Alexander e Romena habuerat, & ducta deinde uxo-Te; neque enim sacris erat initiatus, reliquerat, quia intra suae legationis fines erant, Bonifacit Archiepiscopi rogatu, Guardino Gricti Strixio, illi a cubiculo dedit, inde ut persolueret militibus stipendia, tributum Prouinciae imposuit. Anno qui insecutus est, fuit autem a partu Virginis millesimus ducentesimus octuagesimus sextus, quo Rauennatem gessit Praeturam Guido Polentanus, Lamberti filius, Foroliuit, in D. Mercurialis aede, Bonifacius Archi siscopus, Octauo Idus Iul. Prouincialem Synodum habuit,cum interfuissent, ainaldus Forolivianus , Thadaeus ForoPompilianus, Aymericus Caesenas, Henricus Sassinas, Vgulinus Faventinus, Sis rediis ForoCornelianus, Boni- facius Hadrianus Episcopi.& ad hos, Episcoporum Bononiae, Mutinae, Pammae, Cerui aeq. procuratores accessissent: multa in eo sunt ad recte uiuendum salutaria, decreta, & rebus sacris Prouinciae Rauennatis consultum est: Vt uero Bonifacius reliquis etiam Ecclesiae suae consuleret, aliquot praedia, ca-demq. ampla, iuxta Constantiam, mirum Guidonis Polentani per Guardinum sibi a cubiculo, procuratorem suum, a Mala testa e Veruculo emit: in iis autem tabulis, Arimini,in Praetorio,scpt. kal.August. confectis, Malalesta ,
ciuis Ariminensis appellatur, praesen q. adsuit Icdelicus Malalestae. Exitu
472쪽
anni , internuncius a Pontifice in Galliam Bonifacius est missus: qua autem
de causa his litteris patebit. Honorius Episcopus, eruus femorum Dei, Carrystmota ChrιPositio. E. Regi Angliae isto Iri,salutem,ct soticam benedi Aonem. Habsbat, inter cetera, tuarum uerιes liturarum, quas nuper nobis per dilectos Atios, Ra-GDm Talamant rictum, o Hymonem de Ioens militem, Regiae maenitudinis Nunctos, ouper tracIatu Ireuguarum intercaris imum in Christo silium nosirum Thy. 'stem Francoram III rem, se m natum quondam Petri, otim Regis Aragonum . per te habito, direxisti, ut ad te aliquos probos uiros, ct indu aerios mitteremus,
cum qui ... inter Regem, o A Uum prae .ctos, pacis ct concordia foedera; si nostris est Ectasiae beneplacitis consonapossent reperiri; se rei procurares : quiq. Mit
H sem in D n gocium haberent a nobis plenariam potestatem. Sanesti carissime soLlicite considera e te cupimus, ct aduertere diligenter, qua Ur arduumquam di cia Ie , qοam presensim pratactum negocium, pensatis attentius eius circum stant,s unia uersis, cum ictis Romaoam Eccosiam, ct clarissimam domam Francia, ac dilecIos fisos nobiles utros, Carorumprimogenitum clara memorrae . C. Regis Siciliae, listνω quo I. quondam Fernandi natι Imb ae memoraa A. Regis Castesiae, necnon o eundem
on m. ac Iacobumgermanum, ct matrem stos, ct etiam Franciae, Casi LMq. Regna .,quinimo totius fere Christi nitaris populos yropensius , o profunde comtinere di tur: propter quod penitus expedit, ut in 1sio non perfunctarie,non praepropere .sed exacte portas ct mature.ac etiam cum deliberatione praecipua procedaIur, ut, actore Deo, si intus, Ibit tu e consistat, quod agi contigeris in hac parte. Ideo Ce Budinem Remam rogamus, ct ho tamur at ente. quatenus non molest erat Regatis benignis i inuenerabilibus fratribus nostris. B. Rauennal. ct P. Montis Regaus Archiepisivis, ad te,pro iam dicto negotio, destinans potectarem huiwmodi a praesens non duximus comedendam, quamquam de iras, ac eorum probirate multiplici plent simὰ consi a m s, praesertim cum Apostolis edis prouidentia circum sy cta non sol a tam ardua, tam flerHexa, d citia . negocta , etiam ter Numistrumsolemnium so- Iersiam definire: Nec ambigimus, prudentiae Regiae profundita tepensata, quin ipse
iligenter a umeris, quodpraemissae potestatis auctorit.ra,circa memoratum negociumn 3n erat , χ tanta incerutudine, ab eadem ficulem, quibusvis Auncise commIstenda. Par..Rom.e apud S. Tasinam. VI I I . d. Novembr. Pont catustis Di anno II ,
Citin his autem litteris, alias coniunxit ad Bonifacium,& Petrum his uerbis
scriptas. Honorius Episcopus eruus morum Dei. Venerabitibus stratrabus Iam cio Raueunat. ct Petro Montis diraris Archiepiscopis, sistem o Apostolicam benedictionem. Licet υobis, ct uectrum cuiliber. per nos ras sub certa forma Etteras , minii , ct acceptandi tre uas inter carisiimum in Christo filiam nostrum P0. Re gem Francorum illustrem. 9 Afonsum natum quondam Petri tam Regis Arago . percursimu in Chrso silium no frum. F. XV m Analorum illustrem tractatas, liberam comminerrmus potestatem, dummodo praefatus Afonsus certas condiciones, in eisdem expressas litteris, duxerit adimplendar, quia tamen paterno res erio ducimur, ut sirpopulo Christiano tra AEquilbias,o animarum, ac corporum flericutis oburetur, Frate
num uestra per Apost ea cripta districte praecipiendo mandamus , quatenus si coπ- rigerit , quo I idem insonsus conssicion dis ea Eem. uel ipsarum aliquas recuses forsit naim tere .uos pro8terea nequaquam rumpatis negocium ,sedpotius iuxta nostra directionis, ct informationis tenorem, studeatis ρrudenter procedere in eodem. Dat. Roma uuae S.I binam VII. Id. Nouimbr. Ponsis Mus nostri anno II. Haereditaria in
473쪽
ter hos Reges dissilii causa fuerat: quoniam Philippus Galliae Rex, ut institutionis Pontificiar, de qua supra diximus, iura persequeretur, Aragonense R gnum, terrestribus, naualibusq. copiis petens, capto Rusti nonc; id nunc Pem pinianum appellari putant; dum obsideret Gerundain, Carolus autem Val sius, mari Narbonem primo, mox in portum Rosem classem adduxisset, Petrum obuium cum exercitu fiaetum, in angustiis montis Pirenei, superiore anno,uulnerauerat, ex quo uulnere migrauerat e uita : qu madmodum & moi
bo oppressus Philippus Ruscinoni haud ita diu post fecerat: unde omnia fete ab Hispanis deinde recepta; disiecta ab Rogerio oria, Ammirante Petri Regis, Valesiana classe: quam duas in partes diuisam, alteram relictam in pomtu Rciseo, alteram Narbonem abeuntem, facilius superauerat. Successerat
Philippo Galliae Regi, Philippus filius, cognomento Pulcher. Petro Aragonio, in Aragonensi Regno, Alfionis filius, ii de quibus in iis litteris Ponti sex
meminit, in Siculo, Iacobus, stater, quam alii filium dicunt. Sub id tempus Opigo Estensis,cum Bernardino Polentano Rauennate , foedus iniit,Polentano a. Mutinensem Praeturam gerente,eius urbis dominatum quaerebat: Cum outem Polentanus ductas Iet in Pontificio exercitu , non ab . laude, copias, Praeturam quoque Ceruiensem annis superioribus gessisset, & hoc tempore Mutinae Praetor esset, eam comparauerat familiae suae dignitatem, adeoq. ipsius nomen creuerat, ut eius foedus, atque amicitiam , finitimi Principes ex- .peterent ,& Mediolanenses hoc anno MCCLXXXVII. illum sibi Praetorem designassent, atque postularent: uerum ipsene Mutinensi abdicare cogeretur, Mediolanensem repudiauit. Grassonus Grassonius,qui una cu Gibellinis, Mutina patria, per ciuilium bellorum tumultus, iam pulsus suerat, re constituta cum Thomasono,&Mansredo e Rosa,Saxoli Dominis,ThomasnoRamberto Ferrariensi, & Gibellinis Veronensibus, Mantuanisq. noctu simul Mutinam abeunt, sed porta Baioaria, a coniuratis pleris'. ciuibus patefacta, urbem ingressi, ab iis sentiuntur, qui eXcubabant: quorum excitatus clamore Polen. ranus, sequentibus Rangoniis, Boschettis, Guidoniis, militibusq. dc populo , accurrens, expulit Gibelli nos,&Rambertum, aliquoiq. praeterea cepit, qui nece eorum infelicis consilii poenas paulo post dederunt . Eodem hoc an no, cum de agrorum finibus, praesertim qui ad amnem Sapina, Ceruiam uersus, Caesenates cum Rauennalibus diu disceptassent,Guidone tandem Polentano, Lamberti filio , Rauennalium: Iordane Columna, ciue Romano Cae- senatium Praetoribus, fines terminantibus, finis controuersiae impositus est. Hoc anno mense Noueinbri Bonifacius Archiepiscopus Rauennas, apud Bituriges in Gallia erat, parum l. poterat ad negocium,de quo missus illuc fuerat,incumbere, mortuo iam inde a Nonis Aprilis Honorio Quarto Pontifice, nec alio hactenus creato . Petrus Stepham Romanorum Proconsul,& uniuersae Praefectus Flaminiae pro Romana Ecclesia, intuens non omnem modo Ci-
si pinam Galliam bellis, ac factionibus diuisam, acerrimε dissidere, sed Flaminios etiam ipsos immortalibus pene odiis inter se dissentientes , esse non admodum libenter Romanae Ecclesiae subiectos, conuentum ad Forum Cornelii induxit, quo iubet omnium Flaminiae ciuitatum Legatos conuenire , ut communi consilio singulis ciuitatibus,& milites imperarentur tuendae Prouinciae, & in ossicio retinendae. Potentani liberum, atquepcrfectum urbis Rauen
474쪽
nae; ut coniici ex re ipsa potest; dominatum assectantes , conuocato assecla rum suorum concilio, duos oratores, Reipubl. Rauennatis procuratori socios misere, qui affirmarent, Rauennam nullis huiusmodi tributis umquam uexari solitam, cum ceterae Flaminiae ciuitates illis agitarentur. Adscribunt de. inde in mandat .s, ne oratores tributum ullum ; milites ve imperari sibi paterentur : i mpeiatis, nequaquam assetntirent. Id cum Petrus remuisset, Polentanorum Oratores, procuratoremq. Reipubl. Rauennatis, se inspectante, ap. prehendi ,& in carcerem tertio hal. Decembr. una cum Manente Archipresbitero Plebis S. Arcti angeli, Vicario Ariminensis Episcopi, Ioannino Praeposito Ecclesiae Ariminensis, Blanco templi S. Manciatis, & Rodulfi, S. Pater. niani Ariminensis , aeditimis, Reipubl. Ariminensis Legatis, contrudi mandat: Conventuq. habito, pecuniam,&milites, Rauennae, ut ceteris etiam citi itatibus, imperat: triduoq. post, eductis e custodia Legatis edixit,ut se de-1 nderent, tributuniq.&snilites, quos imperauerat, conferrent. Ceterum quoniam Polentanus non modo iii s non paruit, sed Petrum,tamquam cum aduersariis Polentanorum sentientem, hostis loco habere uisus est, illudorribatum, non tuendae Flaminiae, Pontificio l. solio conseruandae, sed eius D rannidi, ad quam occulte aspirare uid batur, imperatum asscuerabat, P e, ii us pronunciato edicto, Pra torem; erat autem Guido Polentanus, Lamberti filius; Senatum, & Commune Rauennae, omnes q. priuatim. & publice Rauennates, iniuria assici ,& occidi impune ab omnibus posse, declarati it. V rum postero ineunte anno, pridie Non. Ianuar. Caesenae, in Praetorio, Senatu Caesenatium coacto , ut Prouinciae Flaminiae quieti consuleretur; ita enim
aiebant ; Rodulsus e Gali sidio, di Gerardus Azaardus, Desen res populi Caesenatis, alii q. complures, Vgulinum Dui doli Roselli, ciuem Caesenatem,
procuratorem suum fecerunt, ad foedus , pactaq. cum Rauennate Republ. eiusq. procuratore ineunda, quibus iura, leges, priuilegia, consuetudines tuari, sacramento promitterent, eius amicos, inimicosque, suos item ducerenta Reipubl. Rauennati, aduersiis suos hostes, qui foedera, inductas, bellum molirentur, armatos, & in equis, cum Rauennates iusserint, subsidio uenturos, iurarent: nullasq. inducias, nulla conuenta, pacem ve habituros, cum ullo Rauri natium hoste, nisi bona Rauennalium uenia. Quae omnia S. Romanae Ecclesiae honori fieri , csseq. uelle pronunciarunt. men Petrus Stophani,con lentus sui ForoCorneliani decretis insistens, litteris contumeliosis, & minacibus , tertio Non. I ebr. in Praetorio ForoCorneliano, inspectante Alidosio, ex Alidonoi tam familia, ForoCornelii Praefecto, multisq. praeterea audientibus τςcitatis, Malatostae Veruculo, Ioanni Claudo, Zoitum appellabant, Malatcstino, Mala testae ipsius filio, Guidoni Polentano, Bernardino, Lamberto,
Plostasioq. eius filiis diem dixit, quod defectionis Arimini, Rauennae,& Cer
Hae a Romana Ecclesia, auctores fuissent, easq. urbes occupas lant. Haec acta
sunt Pontificio solio adhue uacantet quae refixere nonnihil , postquam Hieronymus A si ulanus, Franciscant ordinis sacerdos, cum Cardinalem gereret, tandem VIII. kal. Mart. summus Pontifex renunciatus est, & Nicolaus Quartus uocatus. Commorabatur adhuc Bonifacius Archiepiscopus in Gallia , α' Π qua n integra ualetudine, tamen auctoritate sibi a Pontifice tributa, de Lebu mobilibus testandi in pios usus, & ut tauriliam suam remuneraret, Sept. Id
475쪽
Id. Martii, in cubiculo Archiepiscopatus de Lormonte Bur legalensis, testamentum fecit. Legauit animam Deo, & beata Virgini, & Angelis, & Sanctis
Deli corpus sepeliri iussit, ubi eligerent ii, qui testamen rum tu buntur, exequenturq. nis secus ante mortem di cerneret. Libros, ct quae sibi erant omnia, antequam Archiopscopus esset factus, uoluit c Onuentui si atrum Domi ni eanorum Pari siensi, restitui, cum ad cum summo iure spectent, propterea quod fuerat inde assumptus. in libris, duo habebantur iuris Pontificii, Decre ales uocati, quorum alter libris Turonensibus quadraginta, alter Parisiensibus, duabus supra uiginti ueni crat. Plura quoque numerauit argentea uasa,
e quibus, & gemmis,& pecunia, quae citra Alpes habebat, accipi libras Turonenses sexcentas uoluit,& ex illis dari quadraginta quotannis, singulas sex primis Comitiis generalibus ordinis Dominicani, ab eius obitu perpetuo ordine celebrandis. Totidem eodem modo sex primis ordinis Franciscani: Centum uiginti, tribus primis ordinis Cistertiensis, quotannis quadraginta. Ab ipso. sum autem ordinum Masistris administrisq. & suturis Comitiorum Patribus conscriptis, quos appellant Definitores, supplex petebat, uoluit l. ut qui testamenti sui exequendi, tuendi q. munus suscepissent, supplices deprecarentur, in singulis Comitiis decerni, & per acta Comitiorum concedi, ut quilibet
Conuentus, sacerdosq. pro eius anima rem Diuinam semel facerent, reliqui fratres certas pro mortuis preces, iuxta Dominicanos, recitarent. Omnes ereeius familia mandauit, suam quemq. domu Archiepiscopi impensa, reduci, &ex cuiusq. merito, renumeratione donari: extra illos, quibus sigillatim, ante bitum, prouidendum duxisset. Vendi uoluit bona omnia mobilia, exceptis
quibusdam equis , de uegetibus ,& plerisque aliis, quae luccessori reliquit: sic
tamen ,ut balistae e castris non amouerentur, dum Rauennas Ecclesia vacaret: atq. etiam interea ex annona sua. quae erat Argentae,uictus suppeditaretur eius
Opidi custodibus, in quo eius familia habitabat: Ipsius uero custodiam opidi,& comitatus, Ecclesiae Rauennati fidelibus, Guidoni Polentano, Lamberti filio, & liberis eius, commisit, quibus Argentae,& Comitatus incolae, perinde ac Vicariis ,& Defens bribus Ecclesiae Rauennatis parerent: id a. seruandum,
Ciliciendum q. propter eius conseruationem opidi, dum Pastore destitia cntur, sacratis uiris Rauennatibus, etiam atque etiam suadet: nisi si Romanae Eccle' sae sicus estet uisum . Guidoni fratri, uoluit libras Bononienses centum eluis bonis restitui, quas ab eo mutuas acceptas, impendit , quo tempore fuit ad aulam uocatus . Aerario Pontificio sex reliquit Turonenseslibras. Fratribus Domini canis Rauennatibus, viginti, ut templum aedificaretur. Totidem Bononiensibus. Franciscanis uero,decem. inios exequi, tueri . hoc testamentum, in iis quae illi trans alpes erant, uoluit, fuere, Michael Archidiaconus Rauennas, Ciprianus Parmensis, ordinis Dominicani, familiaris eius, Iacobinus Regiensis item Dominicanus sibi a cubiculo.Thedisius e Canali nepos. Ea quae in Italia habebat,exequi eosdem mandauit,adiunxit tamen illis Ug Iinum Praepositum, & Guardinum Canonicum Ecclesiae Rauennatis, Guidonem E Lavania, fratrem,Guidonem Polentanum, milites, id autem est, equites,&Ioannem Massecium Placentinum Aragonum ex Gallorum armis, hoc tempore, qui assidue, obstinato ad uictoriam animo, inter se proeliabantur,
Sicilia, alabria l. di quod Regni Neapolitani reliquum est,agitabantur: Gau
476쪽
Iis Neapolitanum Reenum tueri , & Siciliam recuperare nitentibus , sextum iam annum illis ademptam, cum per ingentem cedem, Vesperas Siculas appellatam, Reano, uti supra docuimus , pulsis , Petrus Aragonum Rex, succe rest inductus. Cui duobus iam annis uita functo, Iacobum filium , in Regnum Siculum , quemadmodum Carolo Gallo, Neapolis Regi Warolus Claudius primus filius , Tarenti Princeps, Carolus Secundus uoca. tus , in Neapolitanum , & iura , quae putabant , Siculi , successerat. Is
tamen ; cum pater Bardogalam abesset, cum Petro Aragonum Rege, sinsulari certamine dimicaturus ; prope Neapolim cum multis proceribus captus Rogerii Oriar stratage mate, qui triremem, in qua erat Carolus pers rari ab urinatore curauerat, quartum iam fere annum , ab Aragoniis Regibus in custodia habebatur'. Itaque Nicolaus summus Pontifex , ad subeunda Reipubl. Christianae onera conuersus , nihil potius duxit, quam ut diuturnas componeret horum inter se Regum contentiones, Carolum q.
Secundum , Tarenti , uel ut scribunt alii , Salerni Principem liberaret. Itaque scriptis Romae, Idib. Mart. ad Boui facium,& Petrum Archiepiscopos, quos diximus, & Rainerium Viterbiensem , Dominicani , ut Bonifacius, ordinis cucullatum, litteris, internuncios suos esse uoluit , qui ad Alsonsum Regem Aragoni uin , Iacobi Siculi fratrem , adirent , cum illoque accurate , nomine suo , agerent , de Carolo E custodia educendo, dicerentque ne Iacobo fratri , aliisve ad turbandum Siciliae Regnum , aut suppetias praeberet, aut alia ratione faueret : Nec diu post Pontifex,
iis nequaquam contentus , quae iusserat, noua ad illos mandata mittit, ut diligenter Alfonso reuocarent in memoriam, quam eius pater Petrus,
abiecta prorsus dum uixit, quae Deo, & Apostolicae sedi debentur , obsertiantia,&cultu, aduersus propriam salutem,& Romanam Ecclesiam, matrem, & magistram omnium fidelium , molitus esset, & quas turbas mouisset, occupanda praesertim insula Sicilia , & cetera parte Siculi Regni, quae eiusdem Ecclesiae iuris est,& Carolo Primo, ab ea suerat fiduciario iure tributa. Quoniam vero Alsonsus, Iacobusq.&Constantia insulam occupabant, ceteram partem oppugnabant, idcirco Alfonsio Regi diem dicerent, quo se, intra sex menses, Pontifici sisteret , alioqui ageretur in eum Diuinarum legum, humanarumque iudicio. Et quando Alfonsum ipsum Regem tuto se conuenire haud quaquam posse intelligerent; quamquam antea mandauerat, ut illum domi suae adhiberent; tamen illum in ius uocarent, diemq. illi apud sacratos uiros Gergobienses dicerent. Per id tempus cum inopido Riuersano homicidium accidi Ot, continuo Forolivi enses,ministros suos ad eam rem inquirendam misere,iiq. Bonutium Ioannis Viviani filium Riuersanensem elu; maleficii accusatum , in carcerem Forolivianum contruserunt. Sed Guardino Bonifacit Archiepiscopi a cubiculo reclamante, Anastasius, & Egidius e Monte Falco, aulae Petri Stephani Comitis Flaminiae , generales Iudices, postquam per diplomata, priuilegiaq. Ecclesiae Rauennatis, nouerunt ; quod sui; ipsi tabulis testantur, spectare ad hanc Ecclesiam,plenam,in omnibus illi subiunctis locis,Riuersano potissimum,iurisdictionem,Bonetio mandarunt Priefecto Foroliviani carceris; dum adesset Rodulsus Forolivi ensis Episcopus, ut Bonutium E custodia educerex,& Guardino in
477쪽
manum traderet, ex Rauennatis Ecclesiae legum praescripto, si inuentus maleficii reus suisset, mulctandum: Quamobrem. VII. kal. April. Boniatium Guardinus habuit. Neque tamen omnia satis quieta in Prouincia erant , praesertim Arimini, quae ciuitas non admodum parere Pontificiis Magistratibus uidebatur. Itaque Pontifex, Hermannum Monaldensem, qui fratris titulo ag-pellabatur, cum imperio, Rectorem, de Comitem misit,qui Prouinciam mense Maio ingressus est, Petro Stephani, qui ad eam diem praefuerat, abeunte.
Is autem suerat Petri titulus. Petrus Su8hani, Romanorum Proconsul. Prowncia Romandioia. Ciuiratis Bononia est Ciuitatu Urbim stertinnirarumvir. earumdem eomesct Rector , pro S. Romana Ecus . Oua item inscriptione,qui secuti sunt Prouinciae Rectores usi sunt, praeterquam quod in nonnullis Vrbinum siletur. Fauentiam primo cum accessisset Hermannus , a Faventinis amanter exceptus, ubi aliquot ibi dies commoratus est, abiit Fortiuium, ubi omnis Prouinciae conuentu habito,Nicolai Pontificis mandata exponit,ad tuendam huius quietem Prouinciae admodum salutaria. Sed haud ita multos post dies, Malatestae Veruculo, Arimini ad eam diem Praetor, ea ciuitate pulsus, ad Hermari num se contulit. Quoniam uero Ioannes Claudus, Malalestae filius sancti Archangeli Podium occupauit, Pontifex ueritus , ne eo etiam Ariminenses, recuperandi opidi causa, accurrerent, Ioannemq. eiicerent Hermannum ferre illi opem iussit: qui omni Prouincia delectu statim habito, breui egregiam manum coegit, & ad S. Iustinae plebem, in uia militari progressus , ibiq. triduo commoratus, cum se in conspectum neino daret, domum quemq. suam, nulla alia tentata re, dimisit. Quieuere inde per aliquot dies omnia,tametsi cum Foroliviani vexare adhuc Rauennatis Ecclesiae Opida , ac iurisdictionem per gerent,ab Corrado Priore Praefecto coenobii D. Mariae extra portas Fatientiae, in ipso D. Mariae templo, extinctis candelis, pulsatoq. sacro aere campano, iussu Iacobi Episcopi Faventini designati, sacrorum omnium, extra baptisma paruulorum,& morientium poenitentiam, expertes Non. Iul.redduntur. Hinc etiam factum est, ut Franciscus Faliscus aulae Hermanni Comitis Prouinciae, generalis Iudex XIII. kal. Septembr. Forsitati, in Praetorio, mandauerit, quosdam Aureoli incolas, qui in carcere ob uulnera illata habebantur, educi, &Archiepiscopo Ravennati, ad quem spectabant, assignari. Mense Octobri Mala testinus, Malalestae filius, & Philipputius Aesinus , aliiq. praeterea inopidum Montem Scutulum, quod est in Ariminensium finibus, se contulerunt . Id cum Ariminenses nouissent, subitariis communi consilio collectis militibus, eo profecti, obsidere diligenter opidum, temerE munitum, & Omnes uias,atque exitus obseruare. Contra, obsessis subsidio futurus, delectum Ide mannus habet, milites imperat omni Prouincia, Nicolai Pontificis nomen, studium q. praetendit: iam q. parata ad iter omnia,cum ecce nuncius, captum opidum ab Ariminensibus,Malatestinum,&qui cum eo erant, ceteros, Ariminum , ipso sanctorum omnium peruigilio, abductos.Tulit id aegre Hermannus,longeq. molestius Nicolao accidit: itaq. mandat Ioanni Columnae,Anco nae Marchioni per litteras, Ariminum statim iret, & perinde quasi sequesterrem tractaret,ac controuersias inter Ari minensem Rempubl. ac Malatestam EVeruculo, Hermannum l. componeret. Cum igitur Ariminum statim uenisset Ioannes,diu l. de pace cu Hermanno,& Ariminensibus egisset, tamen diuersis utrinque
478쪽
utrinque eondicionibus, & disiunctissimis animis tractata , non conuenit: Philipputius tantum, Picentesq. ceteri,qui tum ea in urbe in carcere habebantur, libere dimilli. Aegrotauit per hos dies Tolo ,,diu, grauiterq.Bonifacius Archiepiscopus, diu'. fuerat in Aquitania commoratus,ut deliberando Principe Salernitano,&filios Ferdinandi Castulonensis, ageret, itaque& impendia fecerat magna,& exigere pecuniam non potuerat: quocirca cum esset Carcalli. VII. Id. Decembr. ad Episcopum Matisconensem , eiusve Vicarium scripsit, ut libras Turonenses viginti quattuor ad se mitteret. Eam autem nauλuerat operam, cum collegis, apud Alsonsum Regem,ut Alfbnsus Carolum Secundum tribus eius filiis ac ccptis obsidibus, Ludovico,& duobus aliis, quos alii alio nomine appellant; septem enim filios mares habuisse dicitur; liberum dimiserit, iis etiam inter ipsos pactis condicionibus, ut Siciliae Regnum Iaco bo Carolus concederet,& Valesii Comes, Aragoniae Regnum renunciaret. Que deinde, quod sui iuris non essent, praestare non potuit. Rauennatibus, hoc anno,contentiones cum Venetis fuere,ob eam causam, quod dicerent,Rauenates quosdam illis nequaquam pactis stetisse, quibus, de sale,oleo ficulnis,
uinoq. ex urbe Rauenna,certo numero,non exportando,inter se conuenerant:
portorium q. uini,quod ex opido Bagnacauallo, per Rauennate, Venetias deuehebant, auctu ia: Cum de his negociis Ioannem Segolinum Veneti, legatu: Vicedominum appellabant; Rauennae assidue haberent. Ceterum cum multa utrinque seu stra acta,tentataq. fuissent, tandem XVII. kal. Novembr. Senatu habito, Veneti, Paulum Ber. procuratorem suum fecerant,ut Reipub. Venetae nomine, uniuersum iudicium ad Marcum Pesarum iurisconsultum deserret: cuius rei testes in tabulario Ravennatis Reipubl. tabulas legi, quae initiosic habent. Iristris Dominus Ioannes, Drigratia, Venetiarum, Dalmatιa, atque Cromanuae, Dominus quarta par is,indimi y tolim Imperν Romani, de consensa ct motu rate minoris o maioris Consib sui, o Communis Venetiarum, ad sonum Campana, ct voce raeconis, more solito, congregari,ist ipsa Consilia, o homines Vsorum Consili
rum, quindecim dumtaxat exceptis, cum eodem Domino Duce simia, tam nomine dicti Communis Venetiarum, quam nomiue personarem. de quibuου inferius sit mentia wro ruem=do insolidum,fecerum. Haec ibi. Postero anno, res cum Rauenuatibus potissimum agebatur,ob conuentum, quem Petrus Stephani,antequam Prouincia abiret, ad Forum Cornutii habuerat : cum non modo ad pecuniam imperatam, sed ad mulctam, quae illis dicta ob eam contumaciam a Petro fuerat,expediendam,cogerentur In ius vocatus est,his de causis,Guido
Polentanus, & Malalesta E Verucu i , eorum s. silii,quos diximus: in iis etiam, sui admodu multi Polentanis alDnserunt, atque ob id laesae maiestatis crimineunt accusati, hi maxime praestabant. Signorellus &Vgo fratres Ghetii, L zarus Bacarius, Paracaria Ridardi filius Parritatus, Hubaldinus Signorellus, Philippus Drudus, Signorellus Anselminus, Vitalis Lazarus. Ioannes Balbus , Albertinus Berardengus, Vitalis Buccolus, atque, uti memorauimus, plurimi praeterea , usque ad postremi ordinis uirosu. Adiungebat Monal densis, Polentanos , quod tunc Venetis essent foederati, permisisse, ut V netias triticum,&ceterae segetes exportarentur, tyrannidemque Flaminiae assectare : hasque omnes ob res Ioannem Marcos dum misit, qui apud Pontificem proicausa diceret . Hac nominis delatione accepta Orato
479쪽
res aliquot, & Iacobum Bononiensem, Reipubl. Rauennatis, eorumq. pra sertim,quos supra scripsimus,procuratorem, Polentani ad Pontificem misere, qui ostenderent,Petrum priuatis potius simultatibus d mmim, quam Ecclesiae Romanae causa,& conuentus egisse,& pecuniam,militesq. imperasse & Potentanos, ceterosq. Rauennates rei capitalis, deq. crimine laesae Pontificiae ma testatis insimulasse cu Polentani & Rauennates tanto flagrarent, flagrassent . amore Romanae maiestatis, atque dignitatis, ut superioribus annis, sponte, pro Ecclesia Romana stipendia, milites, ac Duces in Guidonem Felirium praebuerint, Pontificiosq. Legatos, Foroliuit , di reliquis Flaminiae urbibus reci piendis , tantum iuuerint, quantum facile omnes intelligerent, id autem erat quam maximE: Ipsum Petrum facinorosum esse hominem, qui neque sacra tis uiris uiolandis abstinuerit, & Tyrannidem expetens, Forumliuit, Pompilii, Britonorium,&arcem Cerviae hostiliter inuaserit. Quibus Ponti sex, queni
Romanos intestinorum bellorum tumultus, uitandem, Rauennates Oratores Reate adhibuerunt; cognitis, rem omnem Saluo Bononiensi, in aula Roma na , prouocationum causarum capitalium generali iudici, mandat disquiren. dam &Hermanno Monaldensi Rectori, sutacit Stephanum I arani , Coalumnam , ciuem Romanum e Neque tamen ante e Prouincia Hermannus aiabiit, quam Ricci ardus Alatigus, Stephani Vicarius,mense Augusto , Prouin clam ingressus est: quemadmodum & Bartholomeus Episcopus Crossetanus, Prouinciae, ad eam diem,sacrarum causarum; in spiritualibus uocant; Rcetor;& Legatus, discessum extraxit, in aduentum Petri Saraceni Vicetinorum Episcopi, qui eodem Legati, & sacrarum causarum Rectoris titulo, ac munere, in hanc Prouinciam, successor Bartholom eo a Pontifice fuerat missiis , paulo φpost Ricctardum, Prouinciam intrauerat. Cum autem illi sor nos aureos tres
Ponti sex, in dies singulos decreuisset, litteris Reate datis pridie Id. Augusti, anno Pontificatus II. ad Bonifatium Archiepiscopum , et q. subiunctos Episcopos, aliosq. sacrarum aedium antistites scripsit, ut Petro eos postulanti, persoluerent. Huic statim ab Ariminensibus, omnia opida , quae ictauerant , data sunt Romanae Ecclesiae nomine. Cum uero Columna Rector, codem quoq. aduenisset, liberaliter, honorateq. ab Ariminensibus tractatus, in magnam familiae Potentanae Rauennatis , & Mala testiae Ariminensis perturba tionem incurrit,ob Franciscam Polentanam, Guidi filiam. Haec enim pulcherrima, a patre in matrimonium Ioanni claudo; quem, lingua patria, Ioannem Zoitum, ob debilitati cruris uitium, dicebant; Mala testae e Veruculo filio, ut ro maximi animi rerum bellicarum non minus studioso , quam perito, sed deformi,collocata,fuerat. Cuius cu frater,Paulus, esset pulcherrimus iuuenis, humanitateq. ac moribus suauissimis praestans, nec non longe amoribus ahtior, quam armis, eius consuetudine Francisca familiariter usa, non fuit dissicilliamum,ut in perditos amores degenerauerit. Itaq. cum diu ambo c6ceptum sodIus, animo inclusum compressissent, contigit, ut illis die quadam Artus Britanniae Regis poema, in quo tenero lusu multorum describuntur amores, io gentibus, malum exemplum, ad pessimum facinus dux , atque impulsor extiterit. Quod post multos dies Ioannes sentiens tandem deprehensos, eodem ladio, ictu q. consedit. Sunt qui scribant, matrem, Paulo,Franciscam despon isse , & Ioannem.claudum, cum Rauennam uenisset, eam fratris nomine, atque
480쪽
atque iteria proprio salutatum, prae eximia pulchritudine , confestim amore illius ardere ccepisse, & cum alia ratione non posset, pei uim i petrasse , ut sibi uxor adiungeretur. Huius Dantes facinoris, in poemate suo magno meminit, sed ita obscuro, communibu Sq. notis describit Rauennam, ut nisi eam Petrus filius, ac Renueitutus Fo Corneliensis, eius aequalis, qui sunt librum: lati ne ille hic Italich; interpretati, explicuissent, & manu scripti annales memoriae historiam mandassent, utrum ne Francisca, Rauennas fuisset,haud dis
ficile posset dubitari: Natam enim se ea in urbe dicit , quae esset ad mare, in quod Padus influeret: Sed Ariminum , Pisaurum, Fanum, Ancona in huiunmodi litore maris aedificatae sunt. QMod si Padi spectauit propinquitatem,
Cymaci uincerte, urbs olim insignis, quae non soluin cum nascenti uin, sed cum crescentium quoque Venetiarum opibus, atque arres f. confligere est au asa, propius abesse a primo Padi ostio, quam Rauenna, uidetur mam passuumim Ilibus circiter decem&octo distat Rauenna a Primario Padi ostio, a quo
ad Cymaclum, circiter duodecim numerantur: Vt eam etiam, quae mari nomen dedit, Hadriam praetereamus,quae omnium longe ampli stimum Padi alueum, Fornaces dictum, propinquum habet, multis quasi alter Nilus, insulis. atque ostiis crumpentem in mare. Pleriq. existimant, Dantem sequutum suis se ueterem cursum, quo Rauennam circumdabat, atque interssuebat Paduςi Cum tamen nequaquam sit uerisimile, adolescentulam,qualis Francisca fuit, describere suam patriam It tum er l, cum uiuebat, noluisse, uetustiora secutam fuisse,quoru esse ignara potuit praeterquam quod no Padus Us ede Padi alueo principe deducta secta,huc pertinebat. Eam autem siam, licet eruditus nostrae aetatis Historicus ab Valentiniano Caesare ductam scribat, fuit ta .men longὰ antiquioris operae,cum de ea Plinius tradat,asseratq.angustam suisse,appelsatamq.Messanium,uti supra dimina a nobis est. Eam uero tum fossam desiisse putandum est,cum Feliκ Archiepiscopus, incisa,uti docui mus, Padi ripa,omnem hanc inundauit regionem, in eumq.deinde alueum, Padus,qui modo per Conandoluin,Boccaleonem,& sanctum Albertum, uicos, praeterlabitur,est reductus: qui l. fortasse ob id in tabulis publicis; qui biis insulae Perei termini,sexcentis iam fere annisae scribuntur; appellatur Padus iuueniacus, eius seculi uoce,quae Padum iuniorem exprimiti a quidem eam fossam, angustam fuisse, ita ut naues militares non caperet,ostendit piae ceteris Sidonius Apolli . naris, qui illam uocat tramitem, & Doctrulfi Sucat Ducis iter, qui Zmaragdo Exarcho, opidii in ClassEm obsidenti,auxilio futurus, ut Rauennam milites adduceret, Brixillo ueniens, secundo Pado, ad Spineticum ostium deuexit, ubi etiam cum Longobardis sese obiicientibus, sibi fuit acriter,nec sine discrimine pugnandu et Satis autem constat, si per eam fossam patuisset classiariis nauibus iter,ininus periculosiore,& multo breuiore uia, descensurum fuisset cum ne etiam ea,in mare, fossa inqueret, sed per paludem, in qua sit a Rauenna ex Strabonis,Sidonii, &Procopii auctoritate, erat, funderetur, dispergereturq. Eius fossae uicem nunc stagnantis aquae Euripus refert, de quo diximus. Ceterum, ut dicam quod sentio, propinquitatem respexit Dantes, quando nulla sit urbs litori maris propior, uiciniorque Pado. Ariminum, Pisaurum, Fanum, Ancona longius a Pado, Cymaclium a mari, absunt: Nam quamuis distet altero nunc fere milliario Rauenna a mari, nostrorum tamen patrum aetate
