장음표시 사용
481쪽
multo minus distabat, quod Padus ipse,&quae Rauennam ambiunt,flumina,
multum arenae ad ostia inuehant, quibus tamquam aggeribus, mare repelli. tur. Procopius Rauennam suo tempore a mari procul uix ducentos quinqua.
ginta passis suisse scribit. De Adria quod dicitur, nihil facit, quia & longius amari abest, & ille Padi alueus,licet nunc maxilnus,ipsus tamen aetate Franci scae, ita nouus erat, atque angustus , uix ut Padi nomen haberet: Centum fere ante annis, Si cardo quodam auctore, alueum illum, ad fornaces , P dus sibi strauit, sed ita exiguum, ut eo caruerint,quae eo tempore,& posterioribus deinde multis annis, descriptae sunt, Roberri praesertim Regis, & Fran. cisci Petrarcae, ut ait Blondus, Geographicae tabulae: quarum usus, non Ptolomei, aut Marini aetate cepit, ut nonnulli putant, sed Anaximandri Milesii, qui floruit circiter Olimpiadem quinquagesimamr Is primus dicitur Geo. graphicam tabellam edidisse, ut scriptum reliquit ex Eratosthene Strabo iquamquam Aristoteles, ridicule, suo tempore, habitatam terram circulo describi asserit. Sed de Padi, eiusque ostiis id accidit, quod in Nilo contigisse idem tradit Aristoteles, Aegyptum omnem semper fieri sicciorem uideri, &totam regionem, adaggerationem Nili esse, Homerumq. illius loci facere mentionem, tamquam nondum Memphis existeret, aut omnino , aut non tanta inec semper terrae eadem loca, auraquosa esse, aut arida, sed permutari stu- tuorum generatione, aut desectu: Flinc fieri, ubi terra, mare: Vbi nunc mare , hic iterum terram: horum q. causam esse, quod interiores partes terrae, sicuti corpora plantarum & animalium, statum habeant, & senectutem, idq. propter solem, caelestesq. alios motus: Quo tempore scripsit Polybius, mille octingentis iam serme annis, Padus binis in sinum Hadriaticum ostiis v umpebat , Padoa, ducto a Pado nomine, Volanaque: & Volana portum efficiebat, inter omnes Hadriatici maris portus tutissimum. Ceterum Plinius , qui tercentis post Polybium annis uixit, inter Volanam & Padoam; quem appellat Vatrenum, a Vatreno Foro Corneliani agri fluuio , qui eo loci Padum augebat , nos hodie vocamus Primarium, tuo Padi adiungit ostia, Caprasiam &Sagum, quorum nunc nullum superest, tametsi Caprasiam, Magnauaccam esse hodie aliqui putant,cum tamen illuc nequaquam Padus influat. Supra Volanam, derivato Tusci per sollas Pado, stagna Hadriatica fecere,quae cum paterent septem capitibus in nrare, septem maria sunt appellata .Haec etiam aetas minorem uidit portuum Padi numerum : cum enim, nostra memoria, quin, que essent, Primarium, Volana, Abbas, Gaurus, Fornaces, paucis ante annis obstruxit Abbatem Alfonsus Secundus Estensis, Ferrariae Dux, prudentia& magnanimitate celsissimus, dum exiccata finitima regione, sertilitatem auxit suis populis, & liberam animi oblectationem sibi parauit, ea insula,quam, trianguli Qrma, quasi paruam Nili Deltam,gemini illi Padi aluei mediam claudebant Graeca , eam ob rem, ut puto, uoce , Mesolatia dictam , plurimis amoenissimam lucis. Hanc undique muro; qui esse in circuitu millia passuum nouem sertur; cinxit, turribus firmauit, & Regiis plane aedibus, in quibus habitaret, ornauit. Eo loco ad uenationis,& piscatus commoditatem nihil commodius. Salsa aqua, per ipsum portum Abbatem, qui adhuc aliquot naves excipit, ingressa, eoque admissa, aeneis tabulis modo sublatis , nunc demissis, magnis omnem locum euripis pervadit, in quibus ludentes uideas
482쪽
deas omnis fere generis pisces : adsunt & Cymbae, quibus nauigari quacumque pene uelis, liceat: a prorum , ceterorum q. fluestrium animalium ratio ,& numerus mirabilis est: Apros, custos eorum, in nemoris planitiem, currui insidens, quotidie cornu euocat: uideres certati mundi q. accurrentes,
ut glandem comedant,quam custos illis distribuit. Idem Ceruis ericitur, quorum sunt greges penξ infiniti,& cum castrantur, insignem spectantibus uoluptatem afferunt.Capreoli, Damae,lepores habontur innumerabiles. Sed iucundissimum est, nobilissima colligere, extantiae dumetis pyra, insitione optima,quae passim visuntur. Superat tamen Omnia ipsius humanitas Principis,qui belli & pacis artibus clarissimus, & laude Imperatoria florentissimus, maioribus suis, quorum semper fuit nobilitas Italico solo praestantissima, uestigiis non insstit modo, sed adiungit immortalia ornamenta. Cum illum sorte tum in hoc secessi commorantem, ego superioribus diebus, Venetias proficiscens ossicii causa salutassem, ab eo sum benigne exceptus, fauoreq. honestatus, &perlustrandi loci commoditatem nactus: cum humanitatem Principis aulici ipsus, uiri ornatissimi, qui tum aderant, apud me fuerint imitati, Hercules Giliolus Comes, Ioannes Baptista Laderchia, Foro Cornelianus, iurisconsulutus acutissimus, Principi a secretis, Hieronymus Brasauola, eius item Principis medicus, Graece, latineq. doctus, & alii praeterea, quibus ea aula diues
est. In tot igitur ostiis Padi, tantaq. varietate illorum, unum Primarium vetustissimum locum retinens , describendae patriae apud Dantem, iustam, propter eas causas, quas diximus, Franciscae ansam praebuit: cuius acerbo,gravi q. casu, ut magna accidit Arimini, & Rauennae concitatio animorum, ita ne muIiebris magis pateret infamia, altissime compressa est. Hoc casu perturbatus Columna, Caesenam discessit, ibiq. Raulem Maazolinum Caesenatem, Mantuae Praetorem designatum, solemni pompa, in aede maxima, equestri dignitate decorauit,cum in Deiparae Virginis honorem Petrus Episcopus Vicetinus, Legatus , frequentissimo hominum concursu, rem sacram egisset, Bonifactus que Rauennatum Archiepiscopus, cum Ariminens Episcopo adfuisset. Tandem vero Fortiuium Columna profectus, Quincto kal. Octobr. cuius Praesectus urbis erat Nerius Bardus Florentinus, eo totius Prouinciae indixit Con ..uciatum, conuenereq. ad dictam diem, Bononiae, ceteraruinq. Flaminiae ciuitatum Legationes: cum, usitato iam Praefectorum huius Prouinciae titulo, Stephanus di Petrus, ille prophanarum, hic sacrarum rerum, ciuitatis etiam Bononiae,&Comitatus Britonorii , eorum q. quae ad ea spectarent, Rectores dicerentur. In eo conuentia Stephanus, quod eloquentia valeret, postquam
recitauit Nicolai Pontificis litteras, quibus obsequium Pontifex a subiectis populis, fidem i. in primis petebat, Stephano ipsi maximam iurisdictionem
in Prouincia,eorum, quae facerent ad eius munus, stipendiis potissimum in milites, ceterisq. eius negocii redimendis , praestabat. Nemo omnium fuit, qui suae quisque ciuitatis nomine, se praesto dictis futurum, Pontificiq. pro eo ac deberent, obediturum, libenter ac prolixe non confirmaret. Nec diu post Bernardinus Polentanus, Guidi filius, ingenti vir animo, summaq- prudentia, Mediolanum Praetor abiit. Fuit is annus ab ortu Christi nonagesi-umus supra millesimum ducentesimum: quo D Bartholamaei templum, in tur C sticula coniuncta cum Hospitali domo Misericordiae, cui postea D. Lazari titu lus
483쪽
Ius fuit, eam q. modo Camaldulentes monaclii incolunt, die D. Matthiae Apostoli sesto, a Bonifacio Archiepiscopo cst dedicatum. Eodem hoc anno noui,
ingentesq. Arimini,&Rauennae tumultus exarserunt: Postquam enim Columna Fauentiam, Forum Cornelii, Rauennam q. pacate inuiserar, inter Guidonem Polentanum, & uniuersitatem Raucnnatem ex una parte, & Malate fiam e Veruculo, Ioannemq. Malatestam, Ramberti filium, & eius factionis reliquos ex altera, cum multa diu tractasset, tandem mense Martio pacem fecit: mox se contulit Ariminum, ut cundem Malatestam e Veruculo, eiusq. asseclas ex una, Rempubl. ciuitatemq. Ariminensem x altera, pacatos inter se redderet: quod &factum est: nam Malalesta, Ioannes Ramberti Malalestii filius, Guido Rubelis, Lambertus filius Michaelis Cui donis Rubet, &multi praeterea, cum essent in opido S. Archangelo, in ipsius aedibus Malalestae , procuratorem eorum fecerant Vgolinum iurisconsultum Benuen uti filiit, qui eorum nomine, successbrum q. promitterent Guidoni Polentano, Lam berti filio, Praetori, Senatui item, & Reipubl. Rauennati, se, suosq. asseclas, de posteros, pacem, pactaq. & leges seruaturos, quae Stephantis Columna Prouinciae Rector, inter ipsos ex una parte, & Rempubl. Ariminensem ex altera laturus csset, poena, iis, qui contra facerent, marcharum amenti uiginti millium proposita. Per eosdem dies piscatorum Rauennalium societatem, Ariminum accivit, ca autem misso procuratore, paludes, quas a Trauersaria
Guillelmi Trauersarii filia, Thomae Foliani uxore iam viginti annos, fiduciario iure habuerant, Stephano ipsi, aerarii Pontificii nomine, acceptas retulerunt, cum Stephanus de earum possessione Mattharum Folianum. III. Non. April. deiecisset. Ceterum Ariminensi consecta pace, Malatestam, ac filios ad Ron costeddum Malalestae opidum Stephanus relegauerat, cum, mense Aprili, vesperi, Mariscalchi familiaribus, id autem est; ut hoc ego loco intem pretor ; Equitum Praefecti in urbe ociose inambulantibus, inter ipsos, de Vrs, Arimini Praetoris familiares, accidit rixa. Cuius a Praetore signo dato, notae sonitu, quae in summa tum Prietorii erat, accurrit populus, & secum una Mattinus Cataldus, qui Dux Ariminensis populi, ac pene Dominus habebatur: Quamquam cnim dicitur incondita multitudo, & multorum capitii bellita, populus,tamen auctori tatem semper paucorum quorumdam , dc sententiam sequitur. Proelium satis insigne coeptum est, popularesq. balistis, ac aliis armorum generibus, peditesq. at l. equites, ad aedes Columnae, iaciendis perpetuo lapidibus, di strenue proeliando concurrunt. Malalestae amici conuenere in Sectanorum compita, seq. ibi sunt a popularibus tutati: in ipsuin quo- ue forum, & qua domus, ac turres erant, iaciebantur lapides, magnaq. tanem dum militibus,& familiaribus Columnae pugna suit: &ni summa ope Montasna Parcitatus i vir ό uel Dantis, qui eo tempore uixit, testimonio , in ciuitate princeps; maiora ne fierent, restitisset, & discedere ab armis populares , pedeinq. reserre curasset, palatium dubio procul Columnae ademistentishd laxata pugna, instante Parcitato, ea nocte abiere. Patefacta interim prope AH Rauignani domum posterula est. Cum enim eo tempore, ciuium multae es Iehi,plurimum q. possent in Flaminiae ciuitatibus,faetiones,consueuerunt in urbis moenibus occultas, &quasi caecas portas minores, posterulas, tam
quam posticulas uocatas,leui opere lapidibus, de cemento obstructas, facere iper
484쪽
pereas: si sorte maiores, praecipuaeq. urbis portae occuparentur, reiectis facile lateribus, apertas, amicos subsidio introducebant: quod & Arimini tum contigit, Mala testa, eiusq. sociis, per huiusmodi posticum urbem ingressis Qua de re populares sinduntur, compluresq. metu urbe abeunt: multi nihilominus capti, & Columnae in potestatem traditi. Fuit in iis Martinus Catal-dus, qui actus in quaestionem, se cum aliquot ciuibus coniurasse fassus est, ut Columnae eam urbem auferrent, illum ve, & familiam eius omnem, ac stipen. diarios milites obtruncarent, aut saltem urbe pellerent, ut solus ea potiretur ritaque Martinus suspendio necatus, reliqui coniurationis socii relegati, pars Cremonam, Anagniam alii, quae urbs Hernicorum in Latio est, multi in Sabinos, Aquilam, triginta iam& sex circiter annos, inter Amiternum. Forco nam q. dirutas urbes, mediam aedificatam. Adhaec Stephanus, in ipso Arimi. ni Praetorio, graui edicto pronunciato, ex Bernardi Episcopi Portu ensis, iam Cardinalis ,& Legati Pontificii, promulgata superioribus annis sententiae fotmula, urbem Ariminum, honore, dignitate, priuilegiis, agro, Praetura,&omni demum iurisdictione mulctauit: mox Andream Montagnam,uirum prudentia,&nobilitate insignem,a inpiis honoribus usum,ciuitati Praetorem'dedit. Sub id tempus Bonifacius Archiepiscopus Rauennas , cum esset Arsen tae, VII. Id. Iul. testamentum, quod in Gallia secerat, confirmauit, in sacello Archiepiscopali. s uido Polentanus; quem hoc anno, mense Augusto, Praetorem Rauennae reperio; cum Bagnacauallensibus de ripa Ancinonis fluminis;
quem Rafanarium uocant; conuenit, in eam condicionem, ut ab agro Fauentino, ad paludes, utrinque fluminis ripa, tam quae Rauennam, quam quae Ba gnacauallum respicit, Rauennalium esset, ac diceretur: curarent Rauenna tes,uiam Vtrinque conseruari latam: Possent Bagnacauallenses, quae illos respi. cit ripam munire, dum tamen mediam partem expensi conserrent. Has leges, Lazarus Gallus, Bagnaca uallensium Syndicus, Iacobus Bargorus Bononien . sis, eorumdem Praetor, ratas habuerunt. Vertim si conuenit cum Bagia ac
uallensibus Guido, ab D. Mariae in portu Canonicis plurimum dissensit, in
quorum sacra turri armatos in praesidio collocare, ipsis repugnantibus, nitebatur : tandem i. collocauit, Bitti no Foro Corneliano, milite, & quondam socio Guidonis, ipsitus iussu , in coenobium irrumpente, sores l. effringente: itaque ad Prouinciae Comitem Portu enses Canonici prouocariunti: Sed paulo post Guido, Florentiam Praetor abiit i Rauennatem iniit Hostasius filius: quo tempore , cum mense Nouembri, Rauennam Stephanus Columna Rector Venisset, Rauennates inter se ciues pacaturus; ut suis litteris, quas nos legi mus , Nicolaus Pontifex Max. testatur; ab Hostasio,& Lamberto Polentanis
fratribus, postulauit, urbis arcem: Id cum Polentani recusarent, metuerent que propterea sibi a Stephano, neu per uim claues ipse extorqueret, amico rum satis magna manu, equitum, peditum q. Rauennam accita, medium Nouembrem circiter, stata nocte, ab eis tumultuatum est: caq. occasone, Ste
phanum ipsum Columnam, Prouinciae Rectorein, Ioannem filium, Marescatchum generum, Petrum Palom baram, Guidonem Pileum, Petrum Frangi panem, Petrum e Segia iudicem, Angelum Signinum, Medicum,& ex eius familia reliquos, equites etiam, & stipendiarios milites, ex improuiso opprenso. ceperunt, & in carcerem, ac uincula coniecerunt: bona eorum, arma,
485쪽
equi, quos gregarios decem, egregios,& generosos unum supra centum sui se certum est, direpta. Is nuncius iam ante exulceratum Ariminensi coniura. tione optimi Pontificis animum, supra quam dici potest, momordit: idq. eo acrius, quo Calbuli Foroliviani, & Flaminii foederis ceteri; ii Prouinciae pri mores erant; coniurasse in id facinoris putabantur. Fori Cornelii quoq.per eosdem dies est tumultuatum , Alidosio cum factionis suae reliquis, arma in Nordilios mouente: quamobrem aduenientibus exopido Medicina, inde haud procul, multis; proelium atrocius, quam pro num cro pugnantium, editum; pluribus ab omni parte trucidatis. Ceterum cum Norditiorum subsidio, assi. due equites Bononia venirent, pedem referre Abdosius cum suis, & urbe tandem excedere cogitur: a Bononiensi Republ. missi confestim agricolar, qui diaruerunt vallum , munitionesq.& fossas aequarunt. Fauentiam quoque; ubi Columnae increbuit captiuitas, coacta Mansredii multorum manu, ingrcssi sunt, fugientibusq. inde Acarisis, Zambrasiis, Rogatis, & Bernardini Comi tis Cunii filiis eius dominatum urbis occuparunt,isssa,& uallo, suburbiit quod est ad pontis portam, munierunt: Vcritin coniunctis Acarisii, ceteriq. urbe pulsi, cum Maghi nardo e Sosenana consiliis, copiisq. quas satis instructas, &validas ex amicis contraxerant, paucis diebus, postquam profugerant ex urbe , hora diei tertia, in eam rediere, Manstediis, qui aduersus tantam copiarum , molem, posse vi beni tutari forte dissiderent, paucis ante horis abeunti. bus. Eius urbis Praesteturam iniere Maghi nardus,& Lambertus Polentanus, Guidi filius. Hac eadem insigni rerum perturbatione, Ariminensis Praetor, quem Stephantis Ciuitati, discedens, praefecerat, uti supra memorauimus, ex urbe euolauit: Vrbis dominatum accepit Malalesta,& in sex menses Rodulfinu in Gali fidiu in Caesenatem, Praetorem designauit. Vniuersae Iudices Pro. uinciae,Caesenae tum erant tres, Andreas Caesius,Gentilis e sancto Elpidio, Ferapecora Parmesis: ii cum intelligerent,Caessenates assentiri illis,qui Stephanti ceperant, uiderentq. se tutos ibi esse no posse, multis quotidie indecoris succedentibus rebus, longe melius sibi consultum putantes, si inde quam primum abirent, in Riuersa num Archiepiscopi Rauennatis opi duin, mox aliquot post diebus, Fortiuium; quae tunc ciuitas populari libertate administrabatur; se contulere . Ibi a populo, qui Ecclesiae Romanae iussis; quod & ceteri populi, suae qui'. ciuitatis, assirmabant; obsequi perpetuo uelle profitebatur, in tutelam accepti. Graviter, molesteq. tulit haec Pontifex, ac Petro Saraceno in hac Prouincia, ita uti dictum est, Legato, mandauit, ut insigniendis Cruce Prouincialibus, in ossicio cotinere illos pro uirili parte niteretur: Quod Petrus Fortiuium & ipse profectus, diligenter fecit: aduocataq. saepe concione, crucis signo decorabat, & remittebat multa, condonabatq. iis, qui apud illum esse, illiusq. praesidio uellent. Verum mense Decembri ad Decimum tertia Kal. Ian. Maghi nardus, & Lambertus Fauentiae Praefecti, Guido Polentanus cum Rauennatibus, Malalesta cum Ariminensibus,Ceruiens bus, Foropompilianis, Briton orianis, cum l. To lino Abetis, & omni peditum eorum, atq. equitum manu, Fortiuium portis S. Blasii, ct S. Petri repente ingressi, neq. damno,neque ut ulla cuiquam illata, eius dominatum ciuitatis occuparunt. Ni-eolaus Pontifex tanto malo, qui latius manabat in dies, acrioribus remediis
sibueniendum ratus, dum esset Orbiti, XI. kal. Ianuar. Flaminiae Comiatem s
486쪽
tem, Rectoremq. creauit Ildebrandinum, Episcopum Aretinum, e Comi tu Guidorum gente , uirum & nobilitate generis, & uirtute sua, ad id mune ris longe aptissimum: mandatis additis, ut quas urbes, quaeq. opida ad Romanam Ecclesiam spectare in hac Prouincia cognosceret, ca rcpeteret, ac una cum Petro Saraceno, daret operam, Stephanos, captiuosq. omnes libere e custodia dimitti, & cognita causa, acerrime noxios puniri. Castrocarum primo, mox Fortiuium , Florentinorum Legatis comitantibus , Iidebran dinus peruenit, litteris i. statim ad Rauennatem Rempubl. Hostasiumq &Lambertum Polentanos scriptis, mandauit, Pontificis nomine, iussuq. Stephanum,& socios e custodia educerent, & tribus florenorum aureorum millibus numeratis, corvin damna sarcirent. Ceterum cum Hostasius,& Lamber. tus, cum priuato suo, tum publico ciuitatis nomine praestare, quod impera. tum esset, negarent, Iidebrandinus indicto Fortiuium conuentu, quo ora. tores & primarii ciues Ariminenses, Caes ales, Foroliviani, Faventini, Bo.nonienses i. conuenerunt, interfueruntq. ii, quos supra diximus, Florentinorum Legati, ut melius de controuersiis publicis constitueretur, decreuit, R epubl. Rauennatem , ac Polentanos omnium iniuriarum abibluere, dum Stephanum, ac suos e custodia liberos dimitterent, & tria florenorum millia quae ablata suerant, expedirent. Hoc decretum per litteras Forti vii X I. kal. Febr. anno supra millesimum ducentesimum nonagesimo primo datas, siqnificauit, eo addito, ut Fauentiam adducerentur, Stephanus, captivi q. om- CCx Clnes, ibiq. Hostasius eos, ac Lambertus, in manum Ildebrandino traderent. Acceperunt condicionem Hostasius, Lambertusq vel hortante Guidone patre, & Bernardino fratre, qui ad tantae perturbationis nuncium, abdicatis Praeturis, Rauennam venerant: Guidoq. ipse Potentanus, Federicus Pontes ,& Leutius Balbus, Ioannis filius , Rauennatis Reipubl. procuratores, It
debrandino receperunt, tria se florenurum aureorum, Florentiae excuseruntimillia Stephano Columnae, tribus pensionibus persoluturos: intra quindecim dies primam, ad diem D. Michaelis festum alteram, postremam ad omnium sanctorum i quod & factu in deinde est: & florent mille, ubi terminus primae aduenit, penes Simonem Bonacursit e Carentorum Pistoriensium societate, depositi a Reipubl. Rauennatis Sindico. Alteram Montanus Viuiam filius, e burgo S. Laurentii agri Florentini, Rauennalium procurator, addictam die in , in sinu Ildebrandini Rectoris, posuit, cum esset Fori Cornelii adestetq. Albertus Comes Mangonae, Thedisius Cantilis, Bitinus Dionisius
Bononienses equites. Postremam, coram Iidebrandino, in manum Simoni Bonacursit, mercatori Pistoriensi, e societate, quam diximus Carentorum Fortiuit, dedit. Huius promissionis uades pro Polentanis accesserant Malalestae Veruculo, Rodulfinus e Gali sidio, Maghi nardus e SOsenana, Ra inerius Cunii Comes, Ra inerius Calbulus, Alberigutus Mai nardus Briton orianus, Thebaidus, & Thedericus ordelafi Foroliviani, Argoliosus Guai ferus, & Hieremias Rubeus Foroliviani omnes. Eodem mense ad Non. kal. Hostasius, &Lambertus, una cum Liutio Balbo Reipubl. Rauennatis Syn dico, in campis prope Fauentiam, Ildebrandino liberos; nomine eorum, & astaclarum in
manum tradiderunt Stephanum Columnam, Ioannem, filium, & ceteros omnes: cum adessent Petrus Episcopus Vicetinus, sacrarum causarum in hac
487쪽
Prouincia Rector, Pontificiusque Vicarius, Bonifacius Archiepiscopus Rauennas, Lotherius Episcopus Faventinus, C, erat diis Eremita Carnaidulensς, eius ordinis steneralis Praefectus, Ashinuisus, & Alexander Romenae, Comites in Tuscia Palatini, Albertus,& AZZolinus Mangoni Cottiitcs, GuelisCaualcantes , Sinibaldus Pulcius, Lapus Saliarcitus, clucs , Oratoresq. Florentini, multiq. praeterea uiri nobiles. Ildebrandinus contra, omni culpa Rempubl. Rauennatein ac Hostasium liberos in pcrpetuum esse pronunciauit, itaque eius absolutionis, ac sententiae formulam scriptis mandauit. Idem Forolivianis condonauit, agrum q. 5 priuilegia,&immunitates, qui bin eandem ob causam mulctati fuerant, restituit,diplomateFori liuii. VI. kal. Febr.dato. Ipse quoq. Stephanus, Ioannes filius, ac reliqui, tabulis publicis, eodem, pio liberi e custodia dimissi sunt, die, manu Iacobi Ben in casae filii, praetorio Faventino, confectis, testati sunt, satisfactum sibi fuisse ab Hostasio,& Lamberto Polentanis, idi filiis, Lamberti nepotibus , Litatio Balbo, Ioan - .nis filio, Rauennate, pro Ravennatibus: Ugone Asprono Faventino, pro Fa. . uentinis: Nicolao Magistro Ioannis filio, pro Forti utensibus i Barchino Palatio , Rigutii filio pro Caesenatibus: Albergutio Mai nardo pro Briton orianis, proq. statribus, nepotibus, si clibus q. suis : Leoni Fanto pro Ceruiensibus: Rainerio Calbulo pro Meldulensibus : a Tigrino pro se, fratribus, atque amicis : a Maghi nardo e Sosenana, eiusq. fidelibus: Ra inerio Cunii Comite &fratribus: Rodulfino e Gali sidio, Theoderico eius filio, Saluatico,& Ghello eius nepotibus,& Gali sidianis: Malalesta e Veruculo filiis, ac nepotibus, eius que fidelibus. Albergutio e Polenta, & fidelibus, ac opidanis Polentae , & uelianelli, a Paterniano pro Ariminensibus, qui uades Rauennalibus suerant. Stephanus cum suis, Fauentia, Aureolum prosecuis, Archiepiscopi Rauennatisopidum ,&postridie eius diei Castrocarum, postquam aliquot ibi dies perstitit,abiit e Prouincia, Iidcbrandino, di Petro liccioribus Forti-
uti interca commorantibus, ubi conuentus iterum Rectorum , Oratorum φ&Syn dicorum, omnium Prouincia Ciuitatum, hal. Mart. actus est. In eo, Pontificis, Max. lceiae litterae, quibus Ildebrandinus Prouinciae rerum pro phanarum ; in temporalibus dicunt; Rcinor, cum magna auctoritate declarabatur, legesque lata omni Prouinciae Communes, decretumque uti Ilde brandino quotannis viginti florenorum in illia a ciuitatibus Prouinciae, ad persoluenda stipendia numerarentur : neque ulla ciuitas imperare tributum posset: itaq. quae erant imperata abrogauit: & si quis contra incisset, minimeq. paruisset , in eum Bernardi Episcopi Portu ensis, Pontificii Legati, leges, multamque renouauit. Cum autem hoc tempore Opi Zo Marchio Estensis,&The- ldisius E S. Vitali , Parmensis, Ferrariae Praetor, in Sandalo, Maderio, Ripa persci, & aliis locis, Flaminiam Veisus, munitiones, operaque excitantcs fi . nes turbarent,d: tionemq. Archiepiscopi Rauennatis, sacro anathemate a Michaele Archidiacono, Bonifacit Archiepiscopi Vicario, notati sunt, & a piorum societate. VI . Id. April. Argentae, multis audientibus, ipsoque in primis Guidone e Latiani a Vicecomite, amoti . Hoc interim spatio Pontifex, re omni, ita ut iacta fuerat in Flaminia, de Stephano , accepta , Iidebrandi
nique uehementer laudata uirtute, pacatam intuens, quiescentemque Prouinciam, eum, Vicarium situm, litteris hac de re, orbiti V. Kalen. Iul. seraptis secit.
488쪽
seeit. Itaq. Ildebrandinus utraq. iurisdictione, sacrarum,ac prophanarum causarum potitus florebat & fama rerum gestarum,& prudentiae opinione plurimum . Commorabatur ipse Carsenae hoc tempore,eoq. Rauennates Ioannem E sonte Ilicis procuratorem miserunt, qui prouocaret ad Pontificem de eo, duod tributa imperari prohibuisset: retinere enim iam diu Rauennatem Rempubl. huius quasi possessionem: sed huic prouocationi,Malatestino Mala testae filio Caesenae Praetore spectante, Ildebrandinus non detulit. Profectus autefuerat Caesenam, ut acciperet hospitio Gerardum Blancum, Parmensem, Cardinalem, reuertentem e Gallia, quo illuna, una cum Benedicto Caietano Rotam ano Cardinale, Pontifex legauerat, ut pacem inter Philippum Galliae, & Odoardum Britanniae Reges, coponerent. Videbat enim optimus Pontifex, cos& R-gna sua euertere,& quod maxime omnium Pontificis animum angebat,
a nobilissimo & Christianis Principibus longe digni s sino uictoriae genere abduci, quo in Syria aduersus Sullanum,pro Christi Dei relligione pro Christia. nis miseream cts,&in urbe Acri,quae fuit ueteribus Ptolemaida acriter obsesss, & opem undique assidue implorantibus, uti poterant. Quo factu fuerat, ut complures ex hac Prouincia,hoc anno,quemadmodum & superiore secerant, sancto Crucis suscepto signo,propriis stipendiis,nauigarent in id bellum, multi pecunia & milite iuuarent: Quamquam ea tandem urbs a Sullano capta est, magna Christianorum clade, qui ad sexaginta millia occubuilla dicuntur. Erat interea Bonifacio Archiepiscopo, apud Ildebrandinum Rediore in , cum Ra inerio Abbate S. Apollinaris in Classe,disceptatio,quia cum esset Rai. nerius eius coenobio designatus Abbas,& a Bonifacio,ad quem institutio spectabat, postulasset institui, id Bonifacius abnuerat, quod diceret, certo scire se, illum ab iis designatum,qui anathemate,& interdicto essent notati, stareq. se de ea re iudicio Ildebrandini vellet Vertim id contempsisse Abbatem , affirmauit Bonifacius, illumque se, in eius administrationem coenobii, magna auctoritatis Rauennatis Ecclesiae iactura, intrusisse. Itaq. Ildebrandinus diem dixit Abbati, ille uero ad Pontificem prouocauit: iter u tamen Ildebrandinus, cum esset Fori Cornelii IX. kal. Augusti ,eum citauit: tum affirmauit Abbas,iura illum sua secum non habere,in aula Romana esse apud Petrum Columnam b, Diaconii Cardinalem S. Eustachii,nec facile haberi posse,ium quod ea Cardinalis, absq. Generalis Praefecti Camaldulensis consensu,nemini traderet, tum Propter mutationem aulae,cum ea serte priuilegia Cardinatis,una cum ceteris, rebus suis ad urbem transmisisset: Paucos enim post mensesNicolaus, tranquillatis rebus Romanis Orbito prosectus,remigrauit Romam. Ildebrandinus pacandae Prouinciae studiosus, quaquam cum esset Fori Cornelii, pace inter eos
ciues conciliare non potuit,tamen profectus deinde Forti uiu, ibi haud ita diu post,in populi Praetorio, cum Reipubl. Foro Cornelianae Syn dico dcciuibus,qui ea in urbe erant, Alidosum & Litum Alidosi os fratres,ita cociliauit,ut ingenti populi totius plausu, Alidosus ciuitati restitutus , ipso Ildebrandino reducente, rec iperetur. Verum ex utraq. parte, sto,Forti uiu,ad V. Id. Octobr. relegaui t, ut eriperetur nouis cotentionibus occasio. Cum vero Ildebradinus ForoCornelii deinde proficiscens, Fauentia versus iret, Fauetini in suspicione adduisti,ne secum quoq. reduceret in urbe Manstedios,concurrunt ad arma, sicq. tumultuatum inter eos est, ut ingredi urbe Iidebrandinus noluerit: sed soris,
489쪽
subter pontem arcus, muros urbis praetcrgressus, secum ex Alidosianis,decet , undecim ex Nordalianis, Fortiuium abduxit. In Praetorio Forti vii Ildebrandi nus hosce omnes multis apud se diebus cilc uoluit, cu omnes interea magnam citis prudentiam, dexteritatemq. & paternum pacis studium in optimo Pontifice amarent. Quo etiam factum cst, ut quamquam accipere superioribus dic-bus Caesenates Praetorem noluerint,quem illis praefecerat Ildebrandinus,atq. ob eam rem cum omni familia, ea urbe decedens, Fortiuium abiisset, & aqua, alq. igni Caesenae interdixisset, eam q. marchis argenti mille mulctasset, ipsi ad Pontificem Caesenates per Syndicum prouocassent,paulo post tamen ad Il-
debrandinum missis Oratoribus, ac Syn dico, Praetorem acceperint. Rauennates hoc eodem anno mense Nouc bri, peditum, militumque; nam ita tunc lcmporis loquebantur, magnam manum Fauentiam miserunt: quod quoniam co-tra edicta sua It lebrandinus factum diccbat. IX. kal. Decembr. mandauit di. ci diem Praetori,Senatui q. Rauennati, quo apud illum causam dicerciat seq.cxcusarent,vadesq. adducerent idoneos, te eo quod tuissent,inis in ent l. Fauentiam armatos pedites,at l. equites : Quo autem id Consilio Ravennates secerint,incertum, nisi sorte id quidquam ad causam inuestigandam facere uideatur,quod Lambertus Polentanus, mense,qui est insequutus, I efensor ciuitatis Fauctia ,& eius agri,creatur,coactoq. iussu Albertulit Ramisini militis, socii. Vicarii sui, IJauentino Senatu, sexcetitarum librarum stipendio, familia l.&equis, qui adhiberi de more consueuerant, decretis, in futuros posterioris anni sex menses, Faventinus Proetonab eius urbis Senatu designatus est: cum eodς Senatusconsulto, in idem temporis spatium, Maghi nardus cS enana, Praucrctus populo esset renunciatus, hac adiecta lege,ut ne cuiquam corum,de malς ficiis, quae biduo ante quam magistratu inituri essent,perpetrarentur, indictu, aut quaestionem exercere fas esset. Geruasius Ricobaldus Ferrariensis, Canonicus Rauennas,hoc icin porc,rcrum Romanarum Rauennae scripsit Historiam , illiusq. alio libro Epitomon: in qua cu nonnulla tractet, se Ecclesia,urbe l. Rauennati,illi titulum ob id serit,i onu/ium Ravi ratis Ecclesia: adscribuntur autem ad calcem,Rauennatum nomina Archiepiscoporum: isque hodie lib suee, e fi bibliotheca Vaticana, manu scriptus habetur. Sub id etiam tempus. Vitalis Ba gnotus Rauennas,Bagnoli scribae filius,quod copiis Fori liuii coactis,urbe F rupompilii occupastet,sossa,& inuris resectis muniisset, pulsis l. inde Roman ς Ecclesiae administris, diripuis let, opiduni Britonorium magna equitum, aspeditum manu, acerrime oppugnanctes in Prouinciae Comitem coniurasset, PrCuinciae pacem, quietemquc perturbasset, ab Ildebrandiuo,perduellis, &Christianae communitatis expers declaratus, honoribus, dignitatibus, scudis, bonis omnibus mulctatus,& ut impune occidi posset,omnibus propositus cst; Ipse, quod haec vera negaret cile, nulloque iuris ordine ab Ildebrandino in tabulas relata assirmaret, cum diceret tutum non esse ad Ildcbi an dinum adj- tuin,qui in carcerem coniecisset, qui coram prouocabant,non nullos; per Michaelem Ioannis Moncii filium ad Pontificem, Pontificiumque solium. IIII. Non. Martii prouocauit, coram Vgolino e S. Ambrosio Bononiens, Dominicanorum: Iacobo e Castellione, Franciscanorum, Ioanne Regiensi Ere' mitarum Augustinianorum Rauennae Prauectis, eoru inque lociis, se nihil horrum perpetrat se, nemini qui ea fecissct, fauisse: Quod di Guglielmus Fonta-
490쪽
aia, Aldigerii iam demortui filius, & Aldigerius Guglielmi filius seceret eaque omnia ipsi sacrarum aedium Praefecti Ildebrandino, litteris, tabulisq. pu blicis significarunt. Ceterum hoc anno, Nicolao Quarto summo Pontifice , pridie Non. April. uita fumno, cum Romanum solium vacaret, eodem mense, Rauennates, Caesenato, Foroliviani,& Britonoriani plerique, apud Guidone
Potentanum, Lamberti filium, RauennaePraetorem accusati,quod cum magno instrumentorum bellicorum apparatu,pedites,atq.equites, in agrum Rauennatem ad D. Zachariae irruentes,domos, agricolas,familias ipsas, bobus, quis,pecore , supcllectili exportatis, vino e doliis cisiiso,insigni damno affecisset, Thoma in Raualdum, Christian i fratrem, plurimis vulneribus male habuissent, equibus esset mortuus,cepistent Lazaria Cursinum, ipsum D. Zachariae teplum combussissen t di istegissen t, abst illissent q. sacrum illius aes campanu, plura demum excitast ut incendia, a Laurentio GuaZZo Parmensi, Guidonis iudice, Vicarioq.& ast stare in ius vocantur, & nisi ad causam dicendam adessent intra biduu & se defenderent,exilio mulctauit. Quod cum non seci sient, duuin nullium libraru Rauennalium poena constituta illis cst. Fuere in iis ex Rauen. natibus, quindecim, Hieremias praesertim, Albericus,& Franciscus Polentani, Guidonis filii, Alberici nepotes, Aunestinus, Sala dinus,Valirantis, Bartholi. nus,Vincetii Honesti filii,Ci pressus Tiberii Cipressi filius,Ioannes Albaranus, Grillus e Grittorii familia. Ex Caesenatibus numerati quinque sunt,in quibus VbertinuKk Agnella Articlini,seatres eminebant. Ex Forolivianis sexduperaliutius,Ioannes, Clarutius,Vbertutius, & Lambertutius Argulios omnes. Ex Britonorianis tredecim, Sala linus potissimum &Letii olusBulgari,seatres. Malusardus,& Homo leus fratres, Vbertinus ite Baldinetii filius, Mai nardii. Sed
ad hos tumultus, maiores sequuti sunt: Polentani, RauennatesqA Ccruies , Maghi nardus item e Sosenana, ac Faventini,corum q. foederati,magno copa rato exercitu aJorliuium, ubi Ildebradinus erat Prouinciae Rector,Non. Iunii, cum adhuc Pontificium solita vacaret, se conferunt, Rectore circumueniunt,&urbe tande eiiciunt: Ipse perpaucis comitatus,aufugit Caesenam'. ex suis,pars
Castrocaru,alu Do uadulam, pleriq. Britonorium, alii alio abiere. ADthulses frater, cum duobus filiis capti: Quo factu in est, ut Ildebrandinus Caesenae, Castrocaro, Britonorioq. tantum dominaretur: reliqua Prouinciae loca hostes occupauerint: qui ascitis etiam' Forolivianis, Caesenae Iidebrandinum, castris prope flumen Sapi in XV. kal. Iul. locatis, obsident. Sed cum Malalesta, Malatestinusq. eius filius Caesenam venissent, Iidebrandinus, Caesenate, Britonorianaq. Malatestino Praetura mandata, postridie abiit. Fortiuium haudita diu post. IIII. Non. Iul. accessere Bononiensium Legati, introductique in Senatum, enixe, ne quid in Ildebrandinum, opidave, quibus tum praeerat, molirentur, rogant: Idem Fauentiae actum est, eo addito, ut foederatis omnibus placeret, Senatum Bononiensem, arbitrum de tot dissensonibus cu Ilde-hrandino, statuit: Aderant tum ibi Guido Polentanus Cerviae Praetor,Ceruiesiuinq. Oratores, Mala testa Ariminensis,Ariminensium q. Oratores, a quibus responsium est, explorare se suarum ciuitatum sententiam prius velle: quod cum fecissent, nihil impetrarunt, mandaruntque Bononienses Legati Basa-
comatrae Fauentiae Praetori, Comitibus Cunii, Guidoni Rauli Caesenati, Ma ghi nardo e Sosenana, qui se B ononienses ciues dicebant, id ut accurate stu- Ss a derent.
