Classicorum auctorum e vaticanis codicibus editorum tomus 1.10. ... curante Angelo Maio Vaticanae Bibliothecae Praefecto Tomus 5. 5

발행: 1833년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 시학

481쪽

AEVI RARO Lim. 4 et rCui lector placidam siquis accommodet aurem, Pectoris atque suo ordine cuncta serat, Utilitas vitae quae sit discernet honestae , Moribus et lingua clarus et arte vigil .

XX. DIALECTICA.

Quisquis habes votum quae sit dalecti a scire

Atque potestatis vim quoque nosse Petis , Ostia signavi quorum hoc earmine limen Ingredere , et nostris sedibus hospes adi. Cuius Aristoteles venerabilis auctor habetur , Cum quo Pombyrius claret et ipse quidem. Τurba magistrorum quos est imitata aliorum, Perque exempla sequens nobile nomen habet. Hac ratione viget reliquis subtilior ista , Ut facile iuveniat quaerere quaeque cupit Cui potis a salsi discernere crimine verum Discussaque bonum nube referre palam. XXI. ARITHMETICA. Lector arithmeticae conductus amore magistrae , Qui quaeris numeri qua ratione nitent, Istius alta subi splendenti culmina tecti , Horum certa satis mox tibi origo set. Pythagoras huius nam primus dicitur auctor , Post quem Nicomachus amplificavit opus. Cum quibus et noster celebraris honore Boethe , Pro quo iam a tui nominis aeva manet. Hanc artem , lector , opibus nullius egere Noveris, ast aliis hac opus esse scias. Diuitigod by Coos e

482쪽

Qui cupiat formas quas dat geometrica noSSE ,

vel qua mensura pertica docta cadat , Inec subeat tecti laquearia sulva nitentis , Quo prudens terrae mensio tractat opus. Cuius ab Aegypto prima procossit origo , Finibus in cuius est celebrata nimis. Attica quam multum quondam do Ctrina secuta Est , Itide Latinorum nec minus aucta modo. Quam siquis studeas solerti adtendero mente , Lector , habes omnis utilitatis opes. Advertes quantum tibi prosit linea , vel quo Forma figurarum plena necesse fiat. XXIII. MUSICA.

1u,tea quid valeat , quid sit quicumque requiris s

Hanc intrato domum quae tibi clara patet. Hic nam reperies quo constant cuncta tenore, organa vel valeant artificare melos. Hanc constat primo Tubal auctore repertam , Asserit ut Moses illo Dei famulus. Pythagora et Lino nec nou Amphione graecis Auctore inventam hanc etiam reserunt. Emicat haec omni fulgens dulcedine clara, omnibus ot terris concelebrata nitet. Huic potis est saevos facile mulcere leones, Et lenire tigres melificando truces.

483쪽

XXIV. AsTRONOM A. Astrorum cupidus qui quis scrutator ad isti Limina praesentis inradiata domus , Huc inferre Podem veloci nitere gressu, Haec quia cuncta tenet munera quaeque Peli S.

Dicitur Aegypti namque haec in sinibus orta,

Atque Abraham sanctum hanc docuisse Patrem. Istius auctorem uam Graeci Atlanta fatentur, Sidera quem caeli cuncta notussct volunt. Cuius notitiam quisquis perceperit omnem Stellarumque ortus o Cubitusque notet, inde futurorum poterit praesagia nosse, Et quae occulta iacetat, mox manifesta sere. XXV. MEDICINA.Ιuucida quae cernis clarescere te Cta Viator,

Si medicina tibi .est opus , hospes adi Hie quia odoriseris circumdata tempora sertis

Ipsa salutifera uiuuera tractat DVRus.

Quam reperit primus physicae tractator Apollo , Cum quo Aesculapius , natus hic , ille pater Post quos Hippocrates longo post tempore id ipsum

Dogmatibus claris magnificavit opus. Haec sorbere lues , longe et ' depellere pestes , cod. GHaec morbos cunctos namque fugare Potest. Ipsa quidcm aegrotis reddit medicando salutem , Munere deque suo languida membra fovet. Diuitiam by Cooste

484쪽

uisquis alumne velis varias cognos ere Terrim

Causas , nutri Cem me Cole Corde piam. Sedulus esto milii Cultor , devotus amator , Intentus humilis pectore mente mane.

Aeterne poteris nostras hinc prendere gazas , Quae fragiles procerum divitias superant. Quis conlata simul species quae cuncta vid tu PClara per aspectum , cedit honore minor. Ast ego quae pridem socium solata labores Amictos variis sum comitata malis , In laetis tristes , laetos ira tristibus esse Cunctos praemonui sic sere saepe meos. Huius in adversis vitae nec morte reliqui,

Sed labentes dio lucidiora dedi.

XXVII. ΜΑGisTER EXHORTANS DISCIPULOS. Discite nunc pueri. Docilis cito vertitur Retas sTempora praetereunt, axe rotante diem. Arduus ut sonipes carpit celer aequora cursu , Sic volat heu iuvenis non remnuente gradu.Curvantur Acili vi lenta cacumina virgae , Sed rigidos ramos flectere nemo Valet. Dum faciles animi vobis sint sorte , sodales , Discere ne pigeat scita superna Dei. Ne bene concessum spatiuin perdatis inane , Nam sine doctrina vita perit hominum. Disiligod by Cooste

485쪽

Quemlibet lite ν, opriae levitatis culpa remordet,

Aut puer aut iuvenis , nullus inultus erit. Torquendi iuvenes dulci carendo lyaeo , At pueri pigri saeva flagella serent. Malueram potius cuncti sed sponte parerent, Gratiaque emeritis , ultio nulla foret. XXIX. AD RAROLum IMPERATOREM. Dextera magna Dei ecclesiam tueatur ab hoste , Hanc quoque multiplicet dextera magna Dei. Dextera summa Dei Κa Ium conservet ovantem ,

. . . . . . . . .

Dextera celsa Dei regalem servet in aevum Prolem, et laetificet dextera celsa Dei. Dextra clara Dei astri logos omnesque ministros Salvet , et ornet amet dextera clara Dei. Diuitiaso le

486쪽

De Christo crucifixo. Hellenas Troasque suos cantarat Homerus, Romuleam prolem finxerat ipse Maro. At nos caeligenum regis pia saeta canamus, Continuo cursu quem cunit orbis ovans. Illis iliacas 1lammas subitasque Tumas, 5. Troiorumque dicere ludus erat. Ast nobis Christum devicto principe mundi Sanguine pertusum psallere dulce sonat. Illi composito salso sub imagine veri Fallere condocti versibus Arcadias. o. Nohis virtutem patris veramque sophiam Hymnizare licet laudibus eximiis. 'Musarum Cantus , ludos, satyrasque loquaces Ipsis usus erat plaudere per populos. Dicta prophetarum nobis modulamine pulchro 3 5. Consona procedunt cordibus ore fide. Nunc igitur Chuisti vidcamus summa tropaea , Ac nostrae mentis sidera perspicua.

i) Ita se habet titulus in peruetusto codiee vat. saec. X. vel xl. Ceteroquin etiam sCOTI appellatio in earmine lx. Occurrit.

487쪽

IO l ANNIS SCOTI CARMEN r. 427 Ecce crucis liguum quadratum continet Orbem, uo. Ita quo pendebat sponte sua Dominus, Et Verbum patris dignatum sumere Carnem, In qua pro nobis hostia grata fuit. Aspice confossas palmas humerosque pedesque , Spinarum serto tempora cincta sero. 25. In medio lateris reserato sonte salutis Vitales haustus sanguis et unda fluunt. Unda lavat totum veteri peccamine mundum, Sanguis mortales nos facit esse deos. Binos adde reos pendentes arbore bina; 3o. Par fuerat meritum , gratia dispar erit. Utius cum Christo paradisi limina vidit, Alter sulphureae mersus in ima stygis. Eclipsis solis lunae redeuntis EOO . Insolito cursu sideris umbra fuit. 35. Commoto centro tremulantia saxa dehiscunt; Rupta cortina , sancta patent Populis. Interea laetus solus subit insera Christus

Committens tumulo membra A pulta n Vo.

OπλIrri fortis reseravit claustra profundi , o. Hostem percutiens vasa recepta tulit. t Iumanumque genus nolens iu morte Perire, Eripuit totuin faucibus ex erebi. Te Christum eo limus caeli terraeque potentem ,

Namque tibi soli nectitur omne genu. 5. Qui tantum largire vides quod ritu rogaris;

Et quod non recte, rite negare soles. Da nostro regi Larolo sua regna tenere,

Quae tu donasti patribus almigenis. Fonte tuo manant ditantia regna per Orbem

5 o. Quod tu non dederis, quid habet ulla caro p

488쪽

Invidiam miseram fratrum saevumque furorem si), Digneris pacto multificare tuo. At ne disturbent luctantia fraude maligna, Aufer de vita semina n quitiae. Hostiles animos paganaque rostra reptillens sa , 55. Da pacem Populo qui tua iura colit. Nunc reditum Karoli celebremus carmine grato Post multos gemitus gaudia nostra nitent. Qui laeti fuerant quaerentes extera regna, Alas arripiunt quas dedit ipsa fuga. so. Atque pavor validus titubantia pectora turbans Compellit Karolo territa dorsa dare. Eheu quam turpis confundit eorda cupido,

Expulso Christo sedibus ex propriis lo utinam Hludinvice 3) tuis pax esset in oris, 65. Quas tibi distribuit qui regit omne simul l

i) Satis haoe nota sunt ex historia Karoli Calvi; qui primum foetetate cum fratre Ludovico inita . pugilavit acerriine adversus fratrem II lotarium; deinde etiam Ludovieum hostem ha-huit. Lnde rhbttimus apud Mabillon. annal. Ben. T. II. append. p. Io I. Itie Groltis cum fiatriatis - Bellum gerebne saepitia. Seotiis noster in epistola ad Κ.irtiliam praeposita Dionysio voeat haee bella Pitis quam cirrilia , ut significet fraιρrna. Extant denique do his di oediiη hellisque etiam Ilinemaei remensis varia seripta. et) Intellige Northmaunos, de quorum ineursionibus in Galliam regnante Κarolo Calvo legosis chronicon noritimanti. apod el. Perigium monum. hist. German. T. I; praecipue vero relationem historicam apud Bollan l. maii T. VI. p. '9'. sqq. De Danis. qui sunt Northin anni, evangelii praedicationi obsistentibus eo stile Aleuinum opp. Τ. II. P. I 87. Pagauos piratas aeque appellat Aleuinus epist. 9a. Noster ira graeeis preethus ad Deum pro Κarolo et αυτω υποταξο, βῆ Eeκα φῆλα. 5) Ludovietis, Karoli Calvi frater, Daioariae rex, anno 858. eum exere ito impressionem in Galliam Deit adversus praedictum Rarolum. Buodolf. Fulii. annal. in Op. cit.

489쪽

Quid superare velis Datres 8 quid pellere regno pNumquid non simili stemmate progeniti'

Cur sic conaris divinas solvere leges p7ο. Ingratusque tuis , cur aliena petis pQuid tibi baptismus, quid inuncta solem puta missae occultis semper nutibus insinuaut 'Numquid non praecepta simul Daterua tenere, Viritius ac totis vivere corde pio 875. Ausculta pavidus quid clamat Suinina sophia, Quae nullum sallit dogmata vera docens. Si tibi molestum nolis aliunde veniri',

Nullum praesumas laedere parte tua. Christe tuis famulis caelestis praemia vitae 8o. Praesta, versificos tute tuere tuos. Poscenti Domino servus sua debita solvit, Mercedem servi sed videat dominus.

Aspice praeclarum radiis solaribus orbem Quos crux salvi flua spargit ab arce sua. Terram Neptunumque tenet flatumque polosque , Et siquid supra creditur esse procul. i. Dum revocat miseros humanae gentis ab imo, Cuspide tartaream percutit ipsa Stygin. Ο crux alma nites ultra Seraphim Cherubimque; Quod est quod non est te colit omne super. Te domini rerum, virtutes, atque PoteStas, io . ordo colit, medium iure tenendo lacum. Angelus, archangelus , Princeps, totusque supremus Di iti λ by Cooste

490쪽

IOHANNIS SCOTI

Caelestis ii umerus te colit alta petens. Te πνυξ iὶ nostra dehinc iusto modulamine laudat, Per te christiseram namque redempta fuit. Te De manu Moyses magnus gestaverat olim,

Dum dux divitii factu4 erat populi p

re Pharao stupidat vestitam pelle draconis, Dum sorbes alios quos dedit arte magus po mons virtutis descendens carnis ad ima Figeris in ligno , septa subis erebi.

Morte sua simpla nostram Consumere duplam Ausus eras , totum dum renovas hominem. O crux crythreas tu Scindis marmoris undas,

Uictrix praecedis , dasque viam populo. Te sequitur virtus omnis, te vita salusque, Te sugiunt fluctus , crimina dico mea. Tu das harenosis currentia flumina saxis. Ebibat hunc fontem vivere quisquis amat. In sapidos fluctus populo convertis amaros, Lex depulsa gravis , gratia sola manet. 6st quoque uou dispar sensus prausatibus actis, Si quis συμ cολικὼς discit amare notas. Mysticus est Morses Christus, rex atque sacerdos, Qui nos Aegypto liberat edomita. Ipse subit mortem primus , mortemque resolvens Prosilit in vitam: virga recepta regit. Quid Pharao sequeris populum Z Fuge mersus in ima: Carceris aut erui to tegit atra Pulus. Nos virtutis iter medium dum carpimus, alte

t) Glossa eoclesia. Rursus noster utitur in gia is versibus hoc vocabulo

35. Diuiti su b, Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION