장음표시 사용
11쪽
voeassent, populus neque oratione rei commotus neque tres liberos ejus clementiam populi implorantes commiseratus Sp. Cassium capitis damnavit. Quaestores autem reum cum ad rupem soro imminentem duxissent, de saxo praecipitaverunt uocenim supplietum de iis, quia capitis iamnati erant, i eo tempore sumebatur cap. S, Hae autem, quae de Cassio narrantur Dion3sio magis probantur Suam alia Auae tamen et ipsa, i quia ab lauctoribus gravibus Iradita essent, praete mittere noluit Fuerunt enim, qui dicerent, patrem Sp. Cassii, sum situ consilia regni assectandi perspexisset et accuratissime Ierquisisset, rem ad senatum detulisse et eum filium in euriam venire iussuma accusasset et senatu reum in ea culpa esse persuasisset, filium domum duxisse ibique morte assecisse. Id vero, quamvis te iatrum apud Romanos potestate supplicii ,apitis se filiis sumendi dubitari ion possit, quomius credamus, laec obstant Irimum qui post Cassii
mortem et aedes ejus solo aequatae et ad hunc usque diem area vacua sub dio relicta est extra Telluris aedem, quam postea populus Romanus in quadam susnari exstruxit,' in via' quae ad Carinas deris deinde quia bona ejus publicata sunt, unde eum in iliis templis primitiae diis dicatae tum stiam Cereri aeneae statuae eum inscriptione, quae declarat, quorum illae primitiae sint bonorum. Itaque si pater Sp. Cassium accusasset et puniisset, neque ejus domus diruta neque bona publicata essent ii Apud Romanos enim filii patribus vivis nihil proprii habent, sedec re familiari corporibus iliorum riuo arbitratu uti patribus permissum est(eap. et s) Sed eum inimici Cassii etiam ejus filios interficiendos esse censerent, senatui laec et sententia mimi atrox best visa Itaque iis vitam et 'ibertatem concedere neque ullam poenam injungere placuit Qui hos, ut me filii delieta patrum Immeriti duerent, inde ista eo tempore apud Romanos valuit cap. So).
Post Cassii autem mortem optimates audaciores facti plebem despicere coeperunt; homines vero egeni et obscuro loco nati animos demiserunt et ut optimo plebis propugnator, amisso dementissimi sui judicii memoria summo luctu assecti sunt. Cujus rei haec erat causa, quod consules senatusconsultum de agro dividendo non exsequebantur. Et multitudo prioris anni tribunos pl. Suasi rem publicam prodidissent, accusabat ii autem, qui tunc erant tribuni pl. crebras conciones habe-
hanc et ut promissa plebi solverentur resflagitabant cap. SI) Sed neque ejus
anni neque insequentium annorum tribuni pl. a patribus impetrare potuerunt, ut astri publiei divisio fieret Immo per triginta annos contentio de re agraria inter
patres et plebem facta St. n. C. O .uae sunt, quae Dion3sius de causa et damnatione Sp. Cassi exposuit. Itaque eum duae sint narrationes, in quibus de tertio Cassii consulatu conserte contexteque agitur, quaeritur quae ratio inter eas narrationes intercedat. Atque hoc quidem apparet, Livium et Dionysium, quamquam alter rem parcissime, altereopiosissime tractaverit, de rebus plerisque et gravissimis inter se consentire in reliquis autem (praeterquam quod Livius in commemorando foedere cum uernicis
ieto erravit, id quod infra demonstrabimus verbosam Dionysii narrationem Livio non repugnare, sed quae apud eum desint supplere. Quamquam ne nos quidem dubitamus, quin orationes, quas Dionysius protulerit, A. Sempronii App. Claudii aliorum aut ab ipso aut ab aliis ficta sint id quod in plurimas in Dionysii operibus orationes cadit uoc tamen est tenendum, nihil ferme Livium et Dionysium de ausa p. Cassii inter se dissentire. Quae cum ita sint, colligendum est, duos illos auctores, cum suam quisque rem ipse tractaret neque alter alterius operibus uteretur, res gestas Sp. Cassii ita enarrasse, ut ipsi a veterioribus rerum Romanorum auctoribus accepissent; et si in quibusdam rebus erraverint aut eas res vel alias vel verba quaedam prave intellexerint aut explicaverint, ea vitia non ipsis tribuenda esse sed veterioribus illis scriptoribus. Scilicet vix credendum est, duos homines prudentes in eadem vitia incurrere, nisi ab aliis ad ea compellantur. Itaque si Livium et Dionysium antiquam vocis 'populi significationem non novisse
verum esset, inde concludendum esset, ne veteriores quidem illos eum usum novisse vel si Sp. Cassium voluisse partem agri publici Latinis Hernicisque dare
aut temere aut consulto salse excogitatum esset, aut errorem hunc aut mendacium hoc non a Livio Dionysioque, sed a veterioribus commissum esse pro certo esset habendum. Illi vero veteriores et ipsi ab aliis, qui antea libros conscripserunt, rem acceperunt, ut ne ita quidem constet, quis ignorantiae, erroris aut mendacii auctor fuerit. Priusquam igitur talia veteribus auctoribus exprobremus, ut Nie-buhrius ejusque secta SchWeglerus Peterus alii fecerunt conjecerunt autem, non demonstraveruno, quaerendum est, ex quibus tantibus tota Sp. Cassii historia ecfluxerit. Ac primum quidem columnam, in qua foedus cum Latinis ictum perscriptum esset, ad finem liberae rei publicae Romanae superfuisse, jam supra demonstravimus; quae columna eademne fuerit, quam ipse Sp. Cassius exstruxisset, an nova, quam, cum prior incendio a Gallis in urbe facto absumpta esset, foederis exemplo a Latinis repetito exstructam esse verisimile est, pro certo jam nemo potest confirmare. Praeterea signum, in quo illud siex Cassia familia datum inseriptum esset, ante oculos majorum adhuc fuisse Livius dicit eodemque signo Dionysius pro testimonio utitur. Addit, homines memoria retinere, quo loco aedes Cassii fuerint;
vacuum enim eum locum relictum esse. Praeter haec monumenta, quae nomen Sp.Cassii ex hominum memoria excedere prohibebant, etiam libros pontificum et libros linteos nomen ejus commemorasse credibile est. In iis vero exilia tantum et jejuna rerum argumenta fuerunt; ex quo consequens est, ex aliis tantibus meliorem historiae Sp. Cassii notitiam veteribus apertam esse. Atque cum litterarum usus in vetustate apud Romanos rarus esset, paucas admodum et clarissimas gentes commentarios habuisse constat, quibus egregia gentilium facinora posteris proderent. Itaque si quaerimus, quae post reges exactos clarissimae apud Romanos gentes fuerint, dubitare non possumus, quin Valerii et Fabii caeteras gentes gloria superaverint. Nam
12쪽
gentem tot consulatus aliosve magistratus consecutam esse inveniet. Quid, cum Fabii per septem deinceps annos alterum e sua familia consulem rei publicae dederint, eum bellum inridentes pro republica susceperint privatum Iam vero de gente valeria quis ignorat Publieolam illum rem publicam domi militiaeque optime gessisse, alium Valerium decemviros coegisse, ut magistratu se abdicarent Itaque hanc
utramque gentem, quae gratia atque opibus eo tempore in civitate floreret eommentarios habuisse rerum a suis gentilibus gestarum consentaneum est. Quibus in
commentariis Sp. Cassii mentionem factam esse verisimillimum est, primum quod eorum, qui Sp. Cassium aecusaverunt, quaestorum alter de gente Fabia, alter de Valeria fuit h. s. Caeso Fabius et L. Valerius: ' deinde quod septem illi Fabiorum consulatus 26S-2 5 a. u. Leonsulatu Sp. Cassii sine intervallo continuati sunt, tum quod Fabii viri impavidi, ad animos plebejorum a Sp. Cassio excitatorum comprimendos ereati sunt. Atque eum alter Fabius Sp. Cassium apud populum accusasset, alter tum eonsul fuisset, tota denique gens Fabia seditionem plebis, quam Sp.Cassius excitavisset, per septem annos sese profligasse gloriata esset, quis est qui dubitet, qui in eommentariis Fabiorum potuerit accuratissime ac verissime enarrari,
qualia suissent ea quae rogatio Sp. Cassii contineret, qua de causa et a quibus damnatus esset qualem animum plebs in eum gessisset. Sed interest inter id, quod potuit fieri et id quod factum est. Itaque ne aecuratissime res gestas a Sp. Cassio Fabiis perscriptas esse credamus, illa in commentariis vetustatis exilitas et jejunitas, de qua supra jam diximus obstat. Quid vero est, cur dubitemus, quin, quantulacunque Fabii de Sp. Cassio memoriae prodiderint, ea vera et fide digna sint. Nam etiamsi quid a Fabiis in Sp. Cassium aut in plebem injuste factum esse constaret,
hanc eos invidiam subituros non a sese remoturos suisse credendum est; nedum mendacio eos plebis animos sibi reconciliasse suspicemur. Superba enim, non benigna in plebem aut popularis unquam patricia suit Fabiorum gens testes sunt, ut alios omittam, Rullianus et Cunctator quorum uterque rumores multitudinis sprevit. Itaque, quae de Sp. Cassio nobis tradita sunt, eorum maxima pars ex Fabiorum commentariis repetita et fide digna sunt. Valeriorum vero quod ad commentarios
attinet, aliter se res habet. Ac primum Valerio Antiati, qui, sive ille ingenuus gentilis sive, quod vult tebulirius, eliens Valeriorum fuit gentis Valeriae commentariis usus esse videtur, ne minimam quidem fidem haberi posse apud omnes doctos constat. Eed omniane, quae de ipsa Valeriorum familia fieta et salsa esse appareat, a Valerio Antiate annalium scriptore an multa ab aliis Valeriis, qui ante
eum commentarios conscripserunt, fieta sint, ignotum est. Hoc tamen pro certo habendum est, historiam gentis Valeriae fabulis exornatam ac mendaciis refertam' 'LLiv. II e di a2 Dionys VIII e. IX e. l. M et quae Schweglerus hist Rom. I p. so sq. do Valerio Antiate ollegit id. II p. et ilo praeterea et indieem totius operis s. v. Valerius Antias.
fuisse quarum rerum qui est curiosus, Schwegleri inspiciat histor Rom. II p. 8 sq.Cum vero Valerii gentis suae magnitudinem augerent, ejus maxime gloriae erant studiosi, ut populares atque plebicolae esse viderentur. Itaque traditum est, P. Valerium Publicolam, qui reges ex urbe in exsilium ejecit, primum plebi consuluisse gentique favorem populi conciliasse, alium Valerium non multo post dixisse jactantem, meminisse sese, populi colendi velut hereditariam curam sibi a majoribus traditam esse, ' eandem animi popularis gloriam fuisse in L. Valerio Potito, qui decemvirorum suit inimicissimus '' omnium vero Valeriorum Marcum illum cogn. Corvum plebis amantissimum fuisse; ' gloriatum enim esse, nondum Poplicolarum
vetustum familiae suae rognomen mentoria excessisse, Semper se plebem Romanam
colere atque coluisse '' Itaque Valerios eum fama popularitatis sese celebrari vellent, e commentariis suis omnia, quae quaesitae gentis gloriae ossicerent, sustulisseverisimile est. Quin etiam commutasse eos id quod traditum esset credo id quod Sp. Cassi historia comprobabit. Nam eum ira plebis in p. Cassium haud diuturna esset, plebesque damnationem ejus valde lugeret, L. autem Valerius is, qui quaestor Sp. Cassium accusavit, postea plebi invisus esset,'' licet suspicari, Valerios hanc
invidiam a gente sua removere conatos esse. Cujus consilii vestigia manserunt. Qui enim factum esse censeamus, ut, cum reliqua de p. Cassio omnia uno eodemque modo memoriae prodita essent, quod supra jam docuimus, de damnatione rei duae superessent narrationes plane inter sese discrepantes. Quam discrepantiam qui ita tollunt, ut duas inter se narrationes conjungant, id quod in antiquitate Cicero, nuper Goetilingius secit, rem magis obscurant quam illustrant '' Immo dissensio illa inde facta est, quod, cum Sp. Cassium a Caesone Fabio et
L. Valerio accusatum et cedente populo morte mactatum esse in commentariis Fabiorum recte ac vere traditum esset, Valerii commoti invidia rei commenti sunt, Sp.Cassium a patre in curia accusatum et consentiente senatu necatum esse. Itaque in
vera traditione, quam alteri traditioni anteponendam esse jam Livius et Dionysius
intellexerunt, omnia inter se optime congruunt et cohaerent. Quaestores enim eum perduellionis crimine accusasse ret, cum populus Teum capitis damnaSSet, morteii Liv. II c. . Dionys V c. s. Cic. de Rep. II c. I, a. Acad. r. II, 5, 3. pro Flacco I I, 2. Plutarch. Poplicol. c. o. Val. Nax. IV, I, I doli Lid de Mag. I, 33,
quo loco Publicola graeco verbo δημαγωγο vertitur.
' eL Cie. Rep. II, 35 su Sp. Cassium do occupando regno molientem quaestor accusavit eumque, quom pater in ea culpa SSe comperisse sese dixisset, cedente populo mori
13쪽
maetasse traditum erat. Cuius traditionis veritas inde confirmatur, quod aedes p. Cassii publice dirutae sunt, quae quo loco fuerint area ante Telluris aedem vacua relicta indieabat et admonebat, et quod in aede Cereris signum superfuit, in quo perscriptum erat ,,ex Cassia familia datum: fi unde eonclusio fieri potest et a veteribus saeta est, bona ejus publieata et Cereri consecrata esse Cereri enim, ut quae etiam de infera esset ideoque Ceres infera vel profunda appellaretur, res familiares
eorum, qui propter aliquod lacinus commissum sacri essent, consecrare veteres solitos esse constat. ' Cassium autem propterea sacrum fuisse, quod legem violasset,
quam Valerius Poplicola consul tulisset de sacrando cum bonis capite ejus, qui regni Oeeupandi eonsilia inisset '.' I verisimile est. Itaque eum fides alterius narrationis, quam ex commentariis Fabiorum deductam esse credimus, etiam area aute Telluris aedem vacua et monumento aeneo, quod magno temporis spatio integrum fuit, comprobetur, altera opinio, cujus Valerii fuerunt auctores, et per se ipsa dissolvitur et monumentis redarguitur. Ac primum quidem qui Sp. Cassium a patre necatum ESSE volunt, non reputaverunt, vix credendum esse, eum, qui tres jam consulatus gessisset, in patria adhuc potestate fuisse. Iam vero de ipso patre dubitare licet. Quot enim annos natum eum futurum fuisse censeamus Ipsum enim Sp. Cassium prope sexagenarium fuisse necesse est existimemus. Nam inter primum et tertium consulatum sedecim annorum fuit intervallum. Itaque eum primum rempublieam administravit, quadragesimum sere egit aetatis annum cum tertium, prope sexagesimum. Pater autem p. Cassii eum patres et filii triginta fere annos aetate distare soleant, ad nonagesimum annum vitam produxit. Quae annorum summa est tanta ut dubitationem asserat vixeritne, adhuc eum filius accusaretur, ejus pater. Augebitur vero nostra de hac narratione, quae jam mota est, suspicio, Cum monumenta onsiderabimus. Itaque si pater M. Cassium patria potestate necavisset, neque aedes dirutae essent neque bona aut publicata et Cereri eonsecrata nam qui
non sui juris, sed in patria potestate erat, is nihil proprii habebat sed omnia ejus bona patris erant. Quis igitur eredat, populum Romanum tam ingrato animo fuisse, ut ejus, qui filium nefarium ipse necasset ideoque de re publica bene meritus esset, aedes diruerent, bona publicarent Iam vero illa inseriptio ex Cassia familia datum' nonne demonstrat, illud in templo Cereris signum non a patre consecratum esse Quis enim censeat, ipsum patrem ejus rei, quae summo familiae dedecori
esset, signum ac monumentum in templo Cereris, cui sacrorum tantummodo hominum res dari constaret, ante oculos hominum posuisse ac curasse, ut ne unquam
flagitium a filio commissum memoria excederet Sed quid multa Res per se ipsa perspicua est Unius tamen rei mentionem non praetermiserim Ii enim, qui sabulam de patre Sp. Cassii commenti sunt, quia monumenta auferre non poterant, alteram fabulam confingere necessitate coacti sunt. Itaque cum filios nihil proprii
habere constaret, homines subtiles et in inveniendis rebus novis exercitati dixerunt, peculium filii a patre Cereri conseeratum esse. - Quae narratio tam aperte mendacii speciem prae se fert, ut jam ne ullum quidem verbum contra facere opus sit. Quae cum ita sint, qui nostrae disputationis cursum secuti sint, iis persuasum esse spero, commentarios Valeriorum nullam fidem praebere, veram autem traditionem ex commentariis Fabiorum repetendam esse. Reliquum est, ut quaeramus, ipsane gens Cassia res a Sp. Cassio gestas ad memeriam posterorum propagaverit i. e. commentarios habuerit. Hoc vero dubitare licet. Nam Cassius Hemina, is qui initio septimi a. u. saeculi annales conscripsit. ex eademne atque Sp. Cassius gente suerit, ignoratur. Evanuit autem post Sp.Cassii mortem nomen Cassiorum ex fastis usque ad annum a. u. GSo quo anno qui
consulatum adipiscerentur, Cassio Longinos plebeios fuisse constat. - Unde colligi potest, aut Sp. Cassium omnium Cassiorum postremum fuisse, h. e. familiam Cassiam una cum eo exstinctam esse id quod mihi veri similius esse videtur), aut, si Sp. Cassius quod quidam annalium scriptores voluerunt)' ' liberos habuisse patri superstites certum esset, eos eorumque posteros humilem atque obscurum in re publica locum obtinuisse. Qua in condicione ac fortuna qui essent, eos eo tempore, quo rarus litterarum esset usus, commentariorum conscribendorum curam habuisse nemo
est, qui eredat. Sed haec de fontibus historiae Cassianae hactenus reliquae jam
disputationis cursum teneamUS. Itaque a Sp. Cassio tertium consule foedus cum Hernicis ictum esse constat.
Quod foedus qua de causa Romani et Hernici fecerint, dubium non est. Postquam enim opes Tarquiniorum, qui fines imperii longe lateque propagaverant, corruerunt, nullus jam populus Romanos metuebat. Itaque Romanis cum Etruscis Sabinis Latinis Hemicis bella gerenda erant. Omnium vero hostium infestissimi erant Volsci et Aequi. Quae gentes cum a montibus Italiae in planitiem descendissent agros petituri, atrocissima quotannis cum vicinis proelia faciebant. Maxime vero Latinos Hernicosque, quorum agri finibus adjacebant suis, vexabant. Qua de causa p. Cassius, vir prudentissimus, 'A cum potentiam Volscorum et Aequorum mox tantam fore, ut nemo posset iis resistere, intelligeret, Latinos uernicosque socios Romanis quam hostes esse maluit, ut tres populi viribus uno imperio conjunctis hostes profligarent. Itaque in secundo consulatu bello Latino finem imposuit Latinosque foedere '' Dionys VI e. s. ab da liv. III e. 5. ' Liv. lib. . Mi Liv. II e di s o. D Liv. XLII, 28 cf. Nommsenii quaest. Rom. Rom. Forschungen p. IDI. ' Dionis VIII e. o. '' Dionys. IX e. I. a
14쪽
eum Romanis ita junxit, ut cives essent sine suffragii latione de qua re et quae supra disputavimus. Cujus foederis ad exemplum Sp. Cassium in tertio consulatu bello finito eum uernicis foedus fecisse, ut etiam ii cives sine suffragio essent, Dio-ndisius est auctor '' Idem tradit, nullam agrorum iis partem ademptam esse '' id quod nemo, qui Sp. Cassii in laedere jungendo consilium perspexerit, dubitabit. Tamen
Dionysio Livius adversatur, cujus haec sunt de foedere verba secum Hernicis, inquit, foedus ictum, agri partes duae ademptae. , Qua in re Livius sine dubio erravit; nam p. Cassius si Hernieis duas partes agri ademisset, rem consilio suo esse-cisset contrariam, ut non Romanoram, sed Volscorum socii fierent: tantam autem dementiam in viro prudentissimo fuisse quis credat Immo Hernicos prope centum annos Romanis fidem praestitisse, bella ab utrisque communi Marte gesta comprobant; '' aliter autem si res se habuisset, dubitari non potest, quin primam deficiendia Romanis occasionem arrepturi fuerint. Itaque etiam foedus eum Hernicis ictum aequum erat foedus. Duo igitur Romani jam habebant foedera, alterum cum Latinis, alterum eum Hernicis inter Latinos autem et Hernicos eandem rationem intercessisse verisimile est. Qua de causa tres populi ita jam inter se conjuncti erant, ut euilibet de uno populo civi apud socios conubia et commercia quaerere liceret unde illud est apud Dionysium, foetos pro sopolitis vel etiam politis i. e. civibus sine sustragio fuisse , ut socii auxilium sociis serrent ab iisque impetum hostium propellerent, ut denique praedae quodque communi bello partum esset, ejus tertiam quisque populus partem sortiretur. Ita cum Antium, Volscorum oppidum, a. u. 2S a sociis expugnatum esset eoque coloniam deducere placuisset, hanc trium fuisse populorum coloniam atque in tres partes divisionem agri Antiatis ex hostibus capti ex foederum eondicionibus laetam esse, recte ex iis, quae de hac re a veteribus tradita sunt, viri docti conjecerunt. Itaque Sp. Cassius, cum Romanis eorumque sociis jura ac munera justis partibus aequaret iisque, quibus iidem essent labores, eadem etiam
praemia praebenda esse censeret suspicor autem eum etiam optasse, ut, si quam unus populus jacturam fecisset, ea ut omnibus promiScua a sociis pro parte compensaretur de qua re infra dicemus 3 opus et maximum et stabilissimum exegit, quod
per centum vel etiam centum quinquaginta annos everti non potuit, ac summas rerum
eonquassationes velut tumultum Gallieum sustinuit quodque ingens periculum a Volscis Aequisque trium populorum cuique imminens superavit. Qua re factum est, ut, mi Dionis VIII c. s. T. β' Dionis VIII e. T.
'i Liv. II e. a. III e. d. . . . 22. I e. 26. VI e. 2: Latinorum ernieorulisque qui post pugnam ad laeum Regillum factam per annos prope centum nunquam ambigua fide in amicitiam populi Romani fuerant. Dionis VIII e. s. IX e. I. 5. d. o. 62 6 . X e.
qui tanta perfecisset, vir omnium aequalium illustrissimus esse videretur, ' et fieri potuit, ut excelsi vir animi, qui non modo reipublica Romanae prodesse vellet, sed etiam totius regionis salutem pluris quam solum Romanorum commodum duceret, cum elientelis et factionibus domi forisque valeret, majora moliretur quam quivis unus e populo. Itaque p. Cassius, cum belloruernico sinito ac foedere cum Hernicis laeto
domum rediisset, ad rem immensi operis aggressus est agrum enim publicum privatis erat divisurus. Quod consilium jam antea eum cepisse verisimile est quomodo enim eum praedicaturum fuisse censeamus, plebem a sese secundum consule de monte sacro Romam reductam esse, ' nisi plebis inopiam omnium rerum sublevaturum sese pollicitus esset. Secessionem autem plebis propterea factam esse constat, quod magna pars plebis aere alieno obruta esset ac ne maxime quidem necessarias ad vitam sustendandam res haberet. Ideo quod in secundo praestare non potuit promissum in tertio consulatu exsolvere constituit ad deleniendam autem miseram plebis condicionem ager publicus ei opus erat. Ager autem publicus ab agro privato hoc differt, quod ager publicus non privati cujusquam proprius est, sed totius populi. Ager autem publicus populi Romani tum temporis universo populo nullam fere utilitatem praebebat; nam cuivis quidem civi in agro compascuo vel saltibus pecus pascere licebat, ')sed ab eo, si pasceret, scriptura rei publicae danda erat; et maxima vero agri publici pars, ut primum et ubicunque occupatus est, a privatis possidebatur et ne vectigalia quidem possessoribus agri publici imposita erant, sed fructus ex eo gratis percipiebantur. Atque plurimos possessores agri publici ex ordiu patriciorum suisse constat: 'x in Modemne autem possessorum numero etiam plebej suerint, aD Dionys. IX e. Si Sp. cassium dicit ανδρα τῶν κατα τὴν αυτην ὴλικιαν γενομένων ἐπι ανέστατον ἐν γεμονιαι τε πολεμων καὶ πολιτικαῖ πραξεσιν. Similiter verba facito c. 38.
' Plin. XVIII e. a sepascua . . . ex quibus populus reditus habet, quia diu hoc solum vectigal fuerat. Itaque ex pascuis tantummodo, non ex reliqua agri publici parte reditus exigebantur. ouod Plinii dictum in illud post reges exactos tempus quo Cassius legem agrariam promulgavit, cadere, etiam rationes App. Claudii et A. Sempronii apud Dionisium confirmant lib. VIII e. a. d. et ex Livii narratione de anno ad a. u. LIV c. ad colligitur dicentis, ne tum quidem . . sexaginta annis post Sp. Cassii mortem vectigalia agri ubi possessoribus imposita fuisse. ' Liv. II e di simultos quidem patrum, ipsos possessores c. agri publici. DionTs.
15쪽
multis viris doctis dubitatur; ita Nebuhrius, SchWeglerus Peteremeensent, ' agrum publicum ante legem Liciniam a. 386 a. u. latam non potuisse occupari vel possideri nisi a patribus. Verumtamen hoc constat, agrum publicum jam ante Sp. Cassii tempora a plebeiis possessum esse riam apud Sallustium haec leguntur ')r neque amplius quam regibus exactis, dum metus a Tarquinio et bellum grave eum Etruria positum est, sequo et modest jure agitatum dein servili imperio patres plebem
exercere, de vita atque tergo regio more consulere, agro pellere, et ceteris expertibus soli in imperio agere. Eodem fragmentum, quod de annalibus Cassii ue- minae superest, pertinere verisimile est ejus fragmenti haec verba sunt siquicunque propter plebitatem ejecti sunt. ' Itaque et regnante Tarquinio Superbo et paucis annis post plebeiis licuisse agrum publicum possidere credibile est Hoc quoque constat, plebeios agro publie ejectos esse; sed nihil est in illis fragmentis, quod indicet, omnibus plebeiis de agro publie eedendum fuisse. Immo ex aliorum locorum comparatione suspicari licet, egenos tantummodo de plebe homines, non primores plebis usu agri publici privatos esse et contentionem de agro publico ortam inter divites omnino fuisse et pauperes, non inter patres et plebem. Ita Dionysius App. Claudium, virum p. Cassio inimicissimum, inducit disserentem: pauperes optimo jure invidere divitibus, qui quae publica essent sua fecissent. 3' Eandem sententiam, sauperes tantummodo agri publici non participes fuisse, idem auctor profert, ubi legem Iciliam de Aventino publicando commemorat Etiam apud Livium sunt loci, quibus haec sententia eonfirmari videtur dieit enim,' nobiles homines in possessionem agri publici grassari, neque plebi ibi locum esse quos nobiles non eos esse, qui rempublicam administrent, sed eos, qui divitiis et fortuna conspicui sint, comparatio verborum ex Dionysii libris citatorum verisimile facit. Itaque possessionem agri publici tum eum Sp. Cassius legem agrariam ferret, satribus et divitibus de plebe hominibus promiscuam fuisse credimus neque dubitari potest, quin patres primoribus plebis ideo eam possessionem concesserint, ut eorum factione sibi conciliata majorem ipsi in reliquam partem plebis vim haberent. Idem vixdum regibus exterminatis ineomplendo per viros de plebe senatorum numero consilium patrum fuisse constat. Quae cum ita essent, ipsum populum nullam, omnem vero paucos ex agro publico' et in editione Sallustii, quam Genaehius euravit, fragm. ex libr. hist. Cn. l.
oσοι σφετερισαμενοι τα κοινα διακατέχουσι, δικαιO ἐστιν.
utilitatem episse perspicuum est. Optimo igitur suo jure p. Cassius agrum publicum, qui, quamquam a privatis possideretur, numquam ager privatus factus esset, sed proprius populi Romani permansisset, possessoribus adimere iisque civibus, qui maxime agris egerent, dividere sibi visus est praesertim eum plebes suo sanguine et sudore in bellis illum agrum partum esse gloriaretur. Ager enim publieus populi Romani ex hostibus captus erat. At summum jus saepe sit summa injuria. Qui igitur justum videri potuit, locupletes, qui in agris, quos vaStos ipsi occupassent, Colendis et multum pecuniae collocassent et propter vicinitatem hostium pericula subiissent jacturamque saepe Suarum rerum fecissent, possessionibus diuturnis a sese aut majoribus bene cultis moveri Itaque non mirum fuit, si possessores summo in p. Cassium odio flagrabant et, quasi vir ambitiosus de alieno largiri vellet, legi agrariae
summa vi resistebant. Itaque quaeritur pertuleritne p. Cassius legem suam. Atque Livius, quamquam rem omnino neque affirmat neque negat, tamen legem non ratam factam esse credit, id quod ex rerum ab eo narratarum inter se connexu dubium esse non potest. Dionysius autem eos, qui legem periatam esse opinantur, eo refellit, quod cum senatus rem agrariam decemviris insequenti anno creandis permittendam esse censuisset,
plebes hoc senatusconsulto freta Sp. Cassio alienata fuerit. Itaque legem p. Cassii perlatam esse manifesto negat in alia autem re sibi non constat. Quo enim loco de senatusconsulto agit, adjicit, id comitiis populi comprobatum esse, ita ut lex quaedam a lege Cassia diversa ab altero consule Verginio ex senatusconsulto rogata ei a populo Romano jussa esse videatur. '' Aliis autem plurimis locis negat ex senatusconsulto per eo mitia populi legem factam sed censet nihil nisi senatusconsultum factum neque id per comitia populi ratum esse docetque '' senatusconsulta non esse leges, quippe quae in aeternum valerent et apud eundem Ap. Claudius dicit, illo senatusconsulto vel probuleumate unius tantummodo anni consules Fabium et Cornelium obligatos esse, non insequentium annorum magistratus teneri At Niebulirius aliique narrationem Dionysii respuentes '' legem a Cassio periatam esse censent; eam autem sententiam eo confirmari, quod tribuni plebis per triginta annos flagitaverint, ut consules, quod lege Sancitum SSet, exSequerentur eosque rem recusantes
arripuerint, quin etiam in discrimen capitis apud populum vocaverint. Et fuerunt immodicae post Sp. Cassii mortem inter patres et plebem de re agraria rixae, quibus
16쪽
pleni sunt Livii et Dionysii libri tribuni plebis consulibus et senatui perfidiam exprobrabant, quod promissam divisionem agrorum non sacerent, dilectum inhibere eonabantur, quod illi suae voluntati non morigerarentur, ita denique propter constantiam adversariorum rei agrariae ira exacerbati sunt, ut consules quoscumque, simulatque magistratu se abdicaverunt, apud plebem accusarent. Ita jam T. Menenio consulari, cui tribuni plebis propter rem ad Cremeram male gestam diem dixerant a. 22 a. u. , eum plebs eum capitis erimine liberasset, duo millia aeris multa propterea irrogata esse videtur, quod agros non divisisset. Etiam Ap. Claudio consulari
summae res agraria invidiae suit; nam cum acerrimus legis agrariae adversarius esset et eauSam possessorum tanquam suam ipsius sustineret, tribuni eum apud plebem accusaverunt a. 2Sa a. u. sed antequam damnatus esset mortem sibi conscivit. 3Omnium autem atrocissimum anno So a. u. de re agraria fuit certamen, cum Cn. Genucius tribunus pl. abeuntes magistratu consules L. Furium et C. Manlium arripuisset. Dixit, hac utique se de causa eos accusare, quod, qui divisionem agrorum
ante duodecim annos promissam non feeissent, ii plebi injuriam intulissent, '' addiditque numquam posteriores consules eam rem perfecturos esse, nisi priores in capitis discrimen adducti essent. Cum vero jurejurando in proposito se perseveraturum ESSE
affirmasset, comitiorum die mortuus in lecto inventus est; neque dubitari potuit, quin patres eum inter eissent. ' Caeteri autem tribuni, periculo vitae deterriti, ab accusatione reorum destiterunt. Itaque cum consulares, quia agros non divisissent, apud plebem capitis aecusati fuerint, multi homines doeti non dubium esse censent, qui lex Sp. Cassii pro rata et justa lege habenda sit. Quam conclusionem, quamvis speeiosa sit, non rectam esse paullo insta demonstrabimus Hoc tamen jam nunc '' Liv. II e. q. ad da a . a8. 2. a. S. I. g. 6i. III e. l. Dionys VIII e. St. q. T. o. IX e. I. 5. 32 3 . 38. 3s at det ab as. I. 52. a. s. s. X e. 3I. 32. 25.
' Liv. II c. 52 ho considius et T. Genucius, auetores agrariae legis, T. Menenio
dicendum est, posse etiam aliam illius consularium accusationis interpretationem fieri atque eam, quam illi homines docti fecerint. Nam causa Marci Coriolani tribunorum plebis potestatem ita auctam esse constat, ut quemvis patriciorum, qui vel ipsos vel plebem violasse videretur, in concilio plebis necusare liceret '' Ita tribuni pl. Coriolanum propter violatas leges sacratas, alios propter rem bello male gestam ' , alios propterea quod singulos de plebe homines injuria assecissent Laecusaverunt aliquando etiam ipsis consulibus diem dixerunt. '' Omnes vero illae accusationes hac re inter se similes suerunt, quod plebem ab ordine patrum aut singulis patriciis injuria assectam esse simulabatur. Itaque, ut ad quaestionem nostram redeamus, cui illa conjectura ratam suisse Sp. Cassii legem necessaria esse videtur, cui, eum nihil nisi rem bello male gestam tribunis accusandi consules causam fuisse constet, non satis est existimare L. Furium, C. Manlium, Ap. Claudium propterea accusatos esse, quod cum plebi agros non divisissent aut in senatu contra divisionem libere et aperte dixissent, probabilem praebuisse viderentur causam simulandi, violatam esse ab iis plebem. Nam tribunos in interpretandis legibus sacratis haud religiosos scrupulososve fuisse neque ullam potestatis suae amplificandae occasionem
praetermisisse nemo ignorat. Huc accedit quod L. Furius C. Manlius, Ap. Claudius tribunos pl. ad iram irritavisse videntur id quod de Ap. Claudio constat reliquus autem vir uterque idem fecisse aut, cum antea illud de re agraria senatusconsultum laudavisset, postea divisionem agri publici dissuasisse videtur. Itaque Ni ebuliri de lege Sp. Cassii conjectura non est necessaria; immo ne verisimilis quidem est: sed si quis diligenti eam cura examinaverit, falsam esse intelliget. Ac primum quidem rοgationem Sp. Cassii a senatu non comprobatum esse et memoriae proditum '' et per se ipsum perspicuum est id quod in memoriam revoco, quia nisi ex senatus auctoritate divisi agrorum fieri non potuit. Itaque pauca de finibus potentiae senatus nobis dicenda sunt. Atque si Polybii auctoris locupletissimi testimoniorum Leonfidere licet: omnis rerum populi Romani publicarum, sive aerarii, sive bonorum mobilium sive agri publici cura penes senatum fuit sed Polybii tempore potentia senatus magis usu quam jure tanta suit jamdudum enim tum lexiortensia valuit, qua sancitum erat, ut quidquid plebes sive ex senatus auctoritate sive eontra eam jussisset, populum teneret. Itaque de eomitiorum tributorum post legem Hortensiam potestate dubitare non licet iis vero temporibus, quae legi uortensiae
17쪽
horum quoque temporiini interest inter id quod post leges Valeriasioratias a. goa a. u. et id quod ante eas fuit Nam postea quam leges Valeriae Horatiae latae sunt, quamquam senatus de agro publico viritim dividendo et de eoloniis in agrum ex hostibus captum deducendis solus decernere solebat, ' tamen, quia in iis legibus illud erat, ut quod tributim populus jussisset, populum teneret, etiam fieri potuit, ut
in omitiis tributis tales leges, quae ad agrum publieum et ad colonias pertinerent, vel sine senatus auctoritate vel eontra eam ratae efficerentur. Quae vero ante leges Valerias Horatias de agris, aedibus, bonis publicis populi Romani constituere placeret, is a Senatu solo, non lata aut antea aut postea ad populum rogatione, aeta esse eonstat med haec quoque in liberae tantummodo rei publieae Romanae Statum quadrant; nam antea reges agroS, quos bello cepissent, suo arbitratu divisisse videntur: ' quamvis jam tum patres tale laetum valde indignarentur: 'x decebat enim etiam regem, senatus dignitatem vereri et tueri Sed quod in regno Romano accidit, ut senatus auctoritas eontemneretur, id in libera re publica fieri non potuit. Nam post rege exactos, quum annuum esset magistratuum imperium et consul alter alterius libidinem coerceret, potentia senatus multo aueta est i omnium vero maxime ea, quae ad res populi Romani publieas administrandas pertinerent, senatus magistratibus detraxit et sibi assumpsit eavit etiam, ne eomitiorum nimia in rem publicam vis fieret: itaque sexaginta post reges exactos annis semel reum lex de Aventino publieando lata est, populus in omitiis centuriatis sus ragia de agro publieo tulit Ea autem lex, quia in numero legum aeratarum fuit, caeteris secernenda est; sed ne ea quidem, antequam senatusconsultum de Aventino publicando laetum esset, in
populi eomitia pervenit. Reliqua vero, quae de administratione agri publiei ante leges Valerias oratias nota sunt, demonstrant senatum de honis atque agris publi- eis solum decrevisse. Ita senatui bona Tarquinio repetenti non reddere sed plebi diripienda dare plaeuit: ' Ljam eum Porsina urbem obsideret, multa blandimenta plebi ab senatu data annonae imprimis habitabura et ad frumentum comparandum missi alii in Vulseos alii Cumas salis quoque vendendi arbitrium, in publicum omni
neus . . quosque agros ceperat, divisit. N Plut Romul. c. T.
D Liv. III c. 32. Dionis X e. 3l. 32. LLiv. II . . Dionysius i e Ia non senatum, sed onsules bona regis plebi dedisse dieit, verbis, non re a Livio discrepans idem tradit v e. 63, judicium de bonis regis,
cum consules inter se dissentirent et senatus dubitaret, quid agendum esset, omitiis curiatis e missum esse id quod et levis momenti est et fide aret es Pionis VII e. 5s, quem loeum infra in not. nostr ire ad verbum descripsimus.snmpto, ademptum privatis portοriisque et tributo plebes liberata: ' noratio
Cocliti virtutis causa tantum agri a senatu dono datum, quantum uno die bubus junetis cireumagere posset: '' item C. Mucio ager trans Tiberim a senatu datus est: ' anno S a. u. senatus deerevit, ut colonia Antium deduceretur eo qui proseisei vellent, nomina darent. Satis sit exemplorum; qui locos citatos perlegat, nihil in iis de eomitiis populi inveniat. Itaque eo tempore, cujus finibus nostra disputatio tenetur, omne de agro publico et coloniis arbitrium penes senatum fuit. Quae eum ita essent, Sp. Cassio, postquam divisio agrorum Senatui non comprobata est, aut de consilio desistendum aut mos, qui per quinque et viginti annos valuerat, perfringendus et nova consilio via perienda fuit. Itaque cum in proposito perse e- raret, legem, quam Senatus aspernatus erat, ad comitia populi tulit, quo laeto morem eterem et usitatum violavit et res novas moliri visus est. Sed ne ita quidem legem eum pertulisse verisimile est. Primum enim alter consul Verginius, qui in auctoritate senatus erat, collegae restitit legi; ita ut ne in suifragia quidem centurias missas esse credibile sit. Omnino enim major est vetantis potestas quam jubentis et alia exempla confirmant non potuisse nisi collega permittente alterum consulem populum in sust agia mittere. ' Verum ne ea quidem condicione, si Verginius cum Sp.Cassio de rogatione consensisset populusque eam accepisset, lex Sp. Cassii rata
fuisset. Nam ante leges Publilias a d I a. u. patres cujuscunque legis auctores fierent necesse erat. N Patres vero rogationi Sp. Cassii, qui id ageret, ut ipsi
diuturnis possessionibus moverentur, auctoritatem addituros fuisse, non Coactos necessitate, qui est qui censeat. HAt enim lex invitis senatu Vergini patribus perlata est; timuerunt, ne Sp.DCassius, civis malus et turbulentus, seditionem in urbe moveret quippe, cum ante HSeptem annos in montem sacrum a plebe secessum esset. Idem Sp. Cassio duce tribunisque multitudinem concitantibus suturum fuit. ' Quam sententiam qui protulerunt, unum obliti sunt. Quod enim fieri potuit, id non factum est. Nam divites de plebe viros Sp. Cassium aversatos esse, jam Supra memoratum est quin ne tri-
'3 Liv. II e. s. - Dionysius V c. 22 iterum senatum in ea re praetermittit consules earum rerum curam habuisse dieit.
18쪽
buni quidem plebis ejus consilium adjuvisse videntur. Nam quod est apud Valerium Maximum '), P. Mucium tribunum plebis omnes collegas suos, qui duce Sp. Cassio
id egissent, ut communis libertas in dubium vocaretur vivos cremasse id manifestam mendaei speciem prae se fert. Quomodo enim flagitium tantum et tantopere omnem modum usitatarum poenarum egrediens diligentissimos auctores Ciceronem, Livium, Dionysium praeteriisse credamus, cum alia facinora minus ingentia, memoria hominum non elaberentur Immo plebem, quae sceleris illius in Cn. Genucium tribunum pl. a patriciis clam intersectum commissi non oblita esset, eandem tam immane
lacinus posteris prodituros fuisse pro certo habendum est. Sed quid multa, cum jam uellerus in editione Festi ' de ea re satis dilucide disputaverit. Itaque in libris fide dignis nihil memoratur, Sp. Cassium aut a tribunis plebis aut ab ipsa plebe adjutum esse. Atque Livius narrat, primo partem plebis, postea totam plebem legi Sp. Cassii adversatam esse Dionysius vero Sp. Cassium ex hominibus egenis atque sordidis factionem sibi congregasse, ' cum vero tribuni plebis, qui in uetoritate senatus essent, rogationi Sp. Cassii intercessissent Let senatus illud de dividendis plebi agris onsultum secisset, nullum jam in plebe praesidium habuisse. Idem confirmat Cassius Dio auctor prudens firmoque et acri judicio praeditusti dicit enim,
' Valer Max. VI c. 3, 2. hi et est. d. a uellero, qui in fragmento. ito vocibus T. Sieini incipit, is quae desunt ita supplevit suppleta litteris obliquis indieantur):
rem trib. mil. in eaeercitu T. Sicini, volseleum rebellasunt et atro Proelium punissent adversus Romano, in eo Oecis et in C - eo ombusti feriintur ibidemque utilii in erepta, ne quae est proxime ci eum, qui laeti PDεle est la-spide albo eoiistratus. Qui tum H A. P. Oeeubigerunt, ver Opiter Verginius Tricostus M. Valerius 'aevinus Postumus Cominiscatirtinetis i lius Tolerinus. I. Veturius Geminua M. Semyr- onius Atratinus Ver- sinitia Tric tus - lius Scaevola dex Fusitis Medullinus.
Pag. 8 sq. Muellerus de ea re ita disputat se Ii viri non puniti sunt, sed eum de republiea bene meruissent, tanto honore allaeti sunt . . . Valerii Maximi narrationem Specie a Verriana disserre, re ad eandem redire, manifestum est; nam his eodem tempore novem viros combustos esse quis eredat Ilinc redibile est, fama inter Romanos propagatum esse certo quodam ad cireum Ioe novem olim tribunos esse erematos et sepultos hos alii tribunos plebis fuisse existimabant contra omnem historiarum fidem alii tribunos militum, quos conflat tum summo fuisse honore, ex primis civitatis viris legi solitos. Itaque hi nomina eorum ex consularibus illorum annorum doete olligebant, addito tamen uti Scaevolae nomine, quod id vulgi fama in ea re traditum
m Dionys VIII e Ti.M e. 2. 8. illud sermone tritum, in multitudine nihil esse fidei, constantiae, aequabilitatis, etiam p. Cassii exemplo comprobari, qui ab iisdem Romanis, in quos beneficia contulisset, postea morte mulctatus sit 'A Itaque seditionem rogationis adjuvandae causa a plebe factam veteres ignorant. Itaque lex Sp. Cassii non perlata est. Hucaecedit, quod, quae totius antiquitatis consensu de ea re tradita sunt, eorum fides etiam hac ratiocinatione stabilitur: quis enim dubitat, quin, si Sp. Cassius legem plebi gratam tulisset, tribuni pl. lautori plebis contra patricios auxilium laturi eumque ab exitio liberaturi, patriciis vero deelarantibus, jus auxilii tribunorum pl. ad homines patricio non pertinere, novam plebis novarum semper rerum cupidae seditionem ac secessionem excitaturi suerint. Quodsi Ap. Cassium neque aut tribunos appellasse aut auxilio ab iis ultro lato servatum neque per tumultum periculo imminenti ereptum esSE Constat, necesse est credamus, legem neque tribunis neque ipsi plebi gratam suisse. Quamvis autem non grata suisset, tamen eam perlatam ESSe nemo censeat.
Unde duas conclusiones facere licet. Primum enim Nebuhri conjecturam illam, ratam suisse legem Cassiam, pro falsa habendam esse apparet. Deinde qui disputationis nostrae progressum secuti sunt, ii dubitare jam non possunt, quin quae Dionysius de senatusconsulto tradiderit, sive ille ea in annalibus invenerit aut ipse meditatione reppererit, ea verum rei statum contineant. Itaque tale senatusconsultum, quale est apud Dionysium, ut proximo anno decemviri crearentur, qui rei agrariae curam haberent, factum est; quod senatusconsultum ii qui postea in divisione agrorum perseverarunt, tribuni plebis respexerunt Sp. Cassius autem administrationem agri publici senatui detrahere et in comitia centuriata transferre frustra conatus est. Sed si quis de ceteris nobiscum constentiat, unum certe dubitet, possitne a nobis demonstrari, rogationem p. Cassii plebi non gratam neque acceptam suisse addat sortasse idem, nullam potuisse rogationem inveniri, quae plebi magis laveret: nam quamvis rogatio non ad verbum nobis nota sit, hoc tamen apparere, p. Cassium quam plurimis agrum publicum dividere voluisse Dion sium enim tradere, lege Cassia rogatum esse Tri or liοσίαν τὴν κατ' ανύρα διανεμηθηναι ' ' h. e. ager viritim assignaretur viritanum autem agrum ESSe eum, qui populo id est aut omnibus pro oportione civibus distribuatur aut certe quantum fieri potest plerisque, numero non silege finito, sed rei natura et agri modo, et viritanam assignationem a coloniaria
19쪽
,eo diversam fuisse, quod in hac certo numero hominum ager dabatur, in illa autem homnibus civibus aut certe tot hominibus quot agri mensura mox instituenda adsimissura esseta inde colligi, p. Cassium ea lege omnium pauperum gratiam sibi eonciliaSSE. Recte quidem homines docti ita disputant: attamen constat, a veteribus memorari legem Cassiam plebi non placuisse. Cujus rei hanc asserunt causam, quod . Cassius etiam socios i. e. Latinosternicosque ad agros accipiendos vocaverit.
Atque Livius confuse de ea re agit Dionysius vero diserte dicit, Sp. Cassium voluisse duas partes agri publici populi Romani Latinis uernicisque, tertiam plebi Ro
manae assignare.' i Quam narrationem omnes auctores recentiores respuunt vel
maxime: recte enim existimant, non prudentis fuisse hominis sed dementis in animum indueere, ut agri publici populi Romani duas partes sociis traderet iidemque auctores illam narrationem e confusione legis Cassiae et foederum, quae Sp. Cassius eum sociis fecerit, repetendam esse putant foedere enim eum Hernicis et constitutum esse, ut quantum agri tres populi communi bello cepissent ejus tertia pars euique populo daretur, itaque duae partes Latinis Hernicisque et rem ipsam declarare, in eo foedere Romani eum sociis de eo tantummodo agro, quem post foedus Ictum capturi essent, convenisse, non ut Romani ejus agri publici, quem jampridem ante foedus habuissent, duas partes sociis concederent. Haec sunt quae recentiores docte de ea re disserunt. Attamen vereor totam narrationem inter fabulas reiicere Nam confusionis et permixtionis probrum non cadit in Dionysium, quippe qui ea quae
recentiores ad eam narrationem adnotant ipse intellexerit et luculente explicaverit. Inducit enim A. Sempronium consularem contra legem Cassiam dicentem in eaque lege eadem vituperantem quae etiam recentiores auctores in ea vituperant. Quod vero Dionysius fusius exposuit idem Livius paucis verbis dixit. Itaque eum haec narratio optimorum auctorum fide confirmaretur, omni vero verisimilitate carere videretur, diu haesitavi, quid de ea censendum esset. Nunc vero persuasum habeo etiam hanc narrationem adversus dubitationes virorum doctorum tuendam esse' quamvis paullulum in ea mutandum sit. Quae sententia latius explicanda et sta-
Qua de causa in memoriam revoco, quae supra de Volscis Aequisque dicta sunt. Utraque enim gens ferocissima fines suos prolatura Latinis Hernicisque vicinis instabat neque unquam eos suas res agere sinebat. Ita ante foedus a Sp.Cassio letum duas urbes Latinas Antium et Terracinam a Volscis expugnatas et retentas esse ex eo intelligitur, quod utriusque urbis nomen in eo foedere, quod populus Romanus cum Carthaginiensibus et suo et Latinarum nomine, primo rei
publieae liberae anno 2 d a. u.), fecit, in numero urbium Latinarum fuerat ), foederis vero Cassii sedecim annis postea et in indicem urbium Latinarum jam non receptum est.' ' Iam vero ireri oppidum Latinorum post foedus Cassium a Volseis captum est; 'A fortasse anno 266 a. u. N Si vero iis, quae de Coriolano tradita sunt, fidem habere liceret, Coriolanum unius anni bello duodecim' ' vel etiam quattuordecim '' oppida Latinorum cepisse credendum esset. Sed omittamus historiam Coriolani saepissime dubitatam uoc tamen dubitare non possumus, quin postea quam reges Roma exacti sunt Latini cum Volseis male pugnaverint et tria eo jam tempore, de quo nostra disputatione agitur, oppida Antium Terracinam Circeios amiserint. Etiam ab Hernicis partem oppidorum et agrorum Aequis concedendam fuisse verisimile est non quo certis testimoniis uti liceat . nam libri nos in ea re deserunt, sed quia uernici foedus cum Romanis sine dubio propterea fecerunt, quod suis ipsi viribus Aequis resistere jam
non potuerunt. Itaque cum socii proximis annis partem suorum agrorum amisis
sent, Sp. Cassium sociis pollicitum esse non publice sed privatim credo sese detrimenta, quae accepissent, quantum fieri posset sarturum communieando cum iis agrum publicum populi Romani. Antea enim jam diximus virum tam excelso suisse animo, ut omnium totius regionis populorum salutem commodis solius urbis patriae anteponeret. Itaque vir magnus, ut vincula trium populorum amicitiae inter ipsos stabilissima et solidissima fierent, non modo commoda sed etiam damna omnium communia SSe voluit. Commoda autem erant communia. Tertio enim articulo foederis constitutum erat, ut praedae quodque eommuni bello partum esset, ejus tertiam quisque populus partem sortiretur. Qua de causa p. Cassius Romanis persuadere conatus est, ut ipsi eam quam socii fecissent agrorum jacturam pro portione compensarent iisque aliquantulum sui
agri publici praeberent. Hoc fuisse Sp. Cassii consilium credo, non illud duas sartes agri publici pop. Roma sociis Mandi Qua conjectura et id, quod vi Poldib. III, 22, t.
20쪽
traditum est,' ' servari et Si istas virorum doctorii dubitationes tolli quis non videli Sed Romani ne minimam quidem agri publici partem sociis tradere
voluerunt: Cassius autem ut vir ingenuus fidem et promissa sociis servavit neque permoveri potuit, ut eam suae rogationis partem, quae ad socios spectaret, tolleret: '' itaque defensor plebis a tribunis pl. ac plerisque plebeiis stultissime destitutus est 'i)Iam quaeritur, qua de causa p. Cassius postea accusatus et damnatus sit. Atque Dionysius tradit Sp. Cassium eum legem vi ac manu perferre vellet,
Latinos Meraicosque Romam vocasse ut ea multitudine accita adversarios in comitiis superaret, Verginium autem alterum consulem socios, eum Romam venissent, ex urbe cedere jussisse. Sed eam rem ne credamus et hoc obstat, quod alii veteres auctores omnes eam ignorant et altera rei ronsideratio Latini
enim Hernicique, si a Cassio invitati Romam venissent, postea vero inde per dedecus expulsi essent, quin eam ignominiam non laturi, sed turpia eum Romanis foedera excussuri fuerint, quis dubitat Sed foedera amicitiaeque permanserunt quo effieitur, falsam esse illam Dion sit narrationem. Qua majoris momenti est alia ejusdem auctoris narratio. Dicit enim Sp. Cassio erimini fuisse, quod clandestinos eoetus fecisset. ' Quae narratio eur in dubium voeata sit non intelligo. Fuit enim vir tenax rei propositae quam ad perfieiendam arcanaeum eum singulis hominibus de plebe ac sociis colloquia habuisse credo Naniraetera quae de pecuniis armisque clam a Sp. Cassio paratis apud Dionysium inveniuntur fide digna esse pro certo affirmare non audeam. Qui vero elandestinos coetus domi p. Cassii fuisse negant, ii nullam damnationis causam asserre possunt Quod ex iis quae insequuntur intelligetur. Ac primum quidem quaerendum est, quibus comitiis populi p. Cassius damnatus sit. Nam fraudem a Valeriis in historicorum libros illatam qua illud de p. Cassii patre eonfictum est, jam supra aperuimus. Atque veteres qu2mquam nihil certi de comitiis quibus damnatus est tradiderunt hoc tamen signifieaverunt etiam plebem in iis comitiis fuisse. ' Reeentiores vero plurimi hanc
Apud Dion sium sunt vestigia verae raditionis et VIII e. y Λατίνoν τε γὰρἐξίον
sententiam exploserunt: 'A censuerunt enim in vetustissimis annalibus nihil scriptum suisse nisi Sp. Cassium populi judicio damnatum esse: populum autem fuisse veterem populum vel patricios non eos, qui postea a regibus in civitatem aecepti essent, plebeios V et Dionysii falsam inde ducendam esse mententiam, quod antiquam verborum latinorum significationem mon movisset Sed ritebuhriani, reum
gentes tantummodo patricias comitia curiata obtinuisse Montra veterum auctorumloeupletissimorum testimonia serperam menserent , multis ipsi it amplissimis retemeaeissimis erroribus implicati iunis id quod nuper Nommsenium praeclarissime arguit. ' Sed qualiacunque fuerunt comitia curiata sive patres tantummodo in iis fuerunt sive plebeii sive utrique noe credere non licet, Sp. Cassium concilio patriciorum damnatum esse id quod eadem argumentatio comprobabit qua supra jam usi sumus et infra utemur Nam si Sp. Cassius concilio patrum injuste damnatus et crudelissima morte assectus esset, quis dubitat, quin tribuni plebis postea, eum plebes desideries interfecti Sp. Cassii .aptus Iracundia indversus ejus anter- etores exarderet, '' Fabium et Valerium quaestores, qui ei conellio praefuissent, arrepturi et apud plebem capitis reusaturi fuerint praesertim eum tribunos plebis cuicunque viro patricio propter quodcunque crimen diem dixisse constet redere igitur lieet, eos in homines sibi inimicissimos irae temperaturos suisse Nihil vero est apud veteres auctores, quod accusationem a tribunis in Fabium , Valerium factam suspicari permittat. Inde consequens est non concilio satrum Sp.Cassium damnatum esse, set comitiis totius Iopuli; di quod veteribus recte traditum est Altera autem est quaestio, Suae illae comitia duerint Atque Mo- mitiorum tributorum ratio haberi non potest, quia tum temporis jus accusandorum in iis hominum nefariorum, omnino jus agendi eum Ilebes tribunis clantummodo plebis erat, Sp. Cassius vero a quaestoribus necusatum est Curiatisne beroe an centuriatis comitiis iam natus sit, veteribus d dubio relinquitur: omninoque, quibus in comitiis ante XII tabulas de rebus capitalibus actum sit, ab hominibus doctis adhuc ignoratur. Nam duodecim tabulis sanctum est, ut neque privilegium Hirrogari liceret neque de capite nisi comitiis centuriatis rogari. De eo vero tempore, Suod decemviratum anter it, ser conjecturam quaerendum res quid verisimile sit. Itaque hos locos comparandos lectoribus proponimus Pompon. I,