In funere Philippi 5. catholici Hispaniarum regis oratio habita in pontificio quirinali sacello cum eidem 6. Kalendas Septembris parentaretur ... A Marco Antonio Marcolini liberianae basilicae canonico et ab intimo pontificio cubiculo

발행: 1746년

분량: 21페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ut nec labores refugeret, nec perieula si id ret, nec objectis quibuscumque dissicultatibus fra igeretur . Quoties inediam , sitimque patiervissime, tolerantem ;, quoties labores , & pericula cum gregariis militibus dividentem ; quoties sudore , di pulvere conspersum ; quoties inter consertissiM. mos hostium globos strenue dimicantem Hispani conspexere t Quae illi cum viderent, beatissimos enim vero se praedicabant , quibus ejus indolix Princeps contigisset , quamque ab initio praeceperant spem felicitatis suae . non impletam modo , sed multis partibus superatam fatebantur. iQuid vero postea . cum debellatum ubique est . & post turbida illa , ac procellosa tempOra , Regno tranquillitas reddita Quid cum via

derent bonas , & ingenuas artes , quae diu tem- Porum Calamitate jacuerant W ejus industria erectas , fidem publicam quasi postliminio revoca

tam , compressas hominum nefariorum libidine injectis fraenis , Imperii majestatem sanctioribus; legibus vindicatam p Quid cum ante oculos haberent laxatam annonae dissicultatem , auctum ε non tam novis Vectigalibus , quam Praesectorum

fide , industriaque aerarium ; urbibus olim florentisi simis , & jam pene ad solitudinem Civium Pau

citate redactis , frequentiam restitutam ; Merci monia , nervos cujuscumque Reipublicae , ampli scata ; purgatas a latronibus vias ; Maria a Py Iatarum excursionibus liberata Z Quid inquam,

cum haec Hispani sibi utilia , gloriosa Regi :

12쪽

Nationi univeris optatissima , & communibus voe iis, prope majora intuerentur Z Quibus non inces sisse laetitiis putandi sunt 3 Erat omnium una VOX ι nunc demum apparere quid esset , quidve posiset Hispania , cum Regnum illud opulentissimum Vir consilii potens, Animo excelsus , salutis , ac dignitatis publicae studiosissimus obtineret . N mo omnium fuit, qui non hunc Regem ad ejus Gentis felicitatem natum , faetumque palam di

ceret , ac diserte profiteretur. Verum dum haec ego commemoro, erit sor lasse in hoc augusto consessu qui tacitus Commo

nere me velit , ut de PHILIPPI pietate sermonem inferam aliquando : quasi vero aliud ege, xim haedinus, & ab instituto Orationis meae longius aberraverim . Ita ne vero. L At quam quaeso

Pietatem exquiritis p Regis ne , an PHILIPPI 3Publicam , an privatam p Duo enim haec sunt , ut probe nostis , in unoquoque Principe genera Pietatis , non natura quidem, i aut fine, sed certe

ossiciis , institutisque discreta . Ac de priori illa quidem satis mihi multa verba fecisse videor ,' Cum PHILIPPI Regis in tutando Regno providentiam in adeundis pro salute publica periculis sortit dinem , in custodienda legum Sanctitate vigilan tiam . in asserenda denique populorum selicitate

solertiam in medium attuli. His enim artibus RGges Deum Optimum Maximum sibi demerentur praecipue , ad Eumque, cujus in Terris Personam hac potestatem gerunt , quam proxime accedunt

13쪽

XIV. Quae si nondum satis esse videbuntur , adde Iustitiam, comitatem, beneficentiam. Religionis vel tuendae, vel amplificandae studium, aliasque viri tes ejusmodi, quibus Reipublicae salus , atque selicitas continetur, quaeque in PHILIPPO exornando ita certarunt , ut quae supra CCeteras eminuerit., constituere eerto non possis . Quis enim

Illo in coercendis sceleribus aut severior , aut firmior, qui non Reorum misero Hulatu , & lacrymis, non Procerum deprecationibus, non ipso CDrissimae Conjugis interventu eXorari unquam FΟ- tuerit , ne Sontes pro modo culpae plecteret, &ici facinorosos legibus ageret 8 Quis erga bonos ,& strenuos Cives Elementior, aut liberalior 3 Cujus unquam Principis, quamdiu licuit, tanta facilitas in admissionibus p Cujus tam effusa erga omne genus Hominum heneficentia e Sollius neminem a se tristem dimittere , Erarium saepe exhausit, ut virtuti praemium, aut incitamentum praeberet, ut

inopes, pupillos , Viduas , aerumnosos omnes Praesenti ope lublavaret , ut Religionem in primis , qua nulla illi cura prior unquam, aut potior , quam latissime amplificaret. Equidem ad Religionem quod attinet , Cum mecum ipse reputo, quibus Ille largitionibus splendorem Templorum , & Sacri ordinis dignitatem

ProVexerit , quantum pecuniae numerum in alendis inter Americanos Evangelii Praeconibus, quantum curarum in Barbarorum Nationibus ad Christum adducendis impenderit , non tam id egisse

mihi

14쪽

mihi videtur , ut regnaret Ipse , quam ut in Hispanicis ubique ditionibus Christus & Religio regnaret . Quo enim spectarunt illae saepius in Afri- eam magno sumptu susceptae expeditiones, jam adoranum ex Maurorum manibus recipiendum , jam ad Septam munitissimam Arcem , diuturna obsidione liberandam Θ Quo illa in Californiam , in Thibetanum Regnum , in Marianas, aliasque recens detectas ejus orae Insulas , toties submissa hominum , argentique subsidia , nisi ut latius spargeretur Divina Religio . & quocumque Vis , atque gloria Hispavi Nominis pervasisset . eodem Divini Nominis cultus , & reverentia pervaderet 8 Atque haec demum est Principis praecipua pietas, quae in commune bonum effundit sese, nec tam ad pro- pri m illius selicitatem . quam ad publicam Per tinet . Haec qui faciat , eum Nos Regem vere pium, di insigniter de christiana Republica meriatum existimare debemus. Quod si illam magis pietatem quaeritis, quae non tam Principis est , quam hominis . & privatis ut ita dieam virtutibus circumscribitur, citius prosecto me dies . quam verba deficiant , si ex qui diligentius velim, quam ab omni flagitio Princeps innocentissimus abhorreret , ut animi cupidulates comprimerre, ut nulli severius . rigidiusque imperaret, quam sibi, ut pronus ad omnia Religionis ossicia esset. Nihil illo modestius, nihil volin summa fortuna temperantius . Nunc in pio secessu dies integros divinarum rerum Commenta

tionibus

15쪽

s XVI, in

tionibus tradere , nunc sacris Ecclesiae Religionibus interesse, nunc Christiana participare Mysteria

eo vultus , aC totius Corporis habitu, qui intuentium oculos admiratione defigeret, animos pietatis

studio inflammaret . Quoties ab honestissimis etiam voluptatibus sibi interdixit , ne sensim a severiori virtute ad vitiorum blandimenta deflecteret i Quoties arbitrum conscientiae suae, aliosque probos, &doctos Viros in consilium adhibuit , ne quid comtra quemquam minus recte , aut parum Considerate statueret i Quoties ad Romanos Pontifices ,& ad Te ipsum B s TissIME PATIR , literas deindit , sive ut eorum auctoritate , & responsis Certas sibi Religiones , quibus angebatur, eximeret, sive ut in gravissimis explicandis negotiis eum sequeretur ducem , quem divinae voluntatis interpretem esse non ignorabati Verum quid his ego fusius immoror frustra pRegnum denique , atque illam omnem potentiae ,& imperii magnitudinem exemplo ante Ipsum raro, nec scio an imitatores pos ipsum habituro abdicavit , ne quid in tanta occasione peccandi , quanta in summa potestate esse solet , de innocentia remitteret: Utque hanc, de qua dico , privatam pietatem securius consectaretur , privatus e

tanto Rege fieri non dubitavit. Quid hic ego ex quar totius Hispaniae in illo tam inopinato Regis sui consilio complorationem , & luctum p quid ma,

rorem publicum omnium aetatum , atque ordinum pQuid lachrymas veluti in communi, atque acerbis sima

16쪽

sma calamitate sulas p Singulis perinde affectis , ac si suavissimas naturae necessitudines abrumpere , aut a suo quisque Parente divelli cogerentur . Nihil tamen his infractus , aut de sententia dimotus est Vir animo supra communem modum excelso , ingentique : Utque jam nihil praeter Deum , dccoelestia ante oculos habens, tradita Ludovico filio Regni administratione, & rebus omnibus mira sapientia compositis , perrexit quo se rapi divinitus sentiebat. At Oh sallaces hominum cogitationes t Anno vixdum evoluto , cum maxime jucundissimum solitudinis, & otii sui fructum capiebat , ecce tibi iterum ad Regni curas , ad negotia publica revocatur , imo , ut verius dicam , retrahitur vel invitus . Extincto enim in ipso aetatis flore Ludovico , quaeque cum Eo seliciter adolescebat rerum optimarum spe momento excisa, non potuit. PHLLIPPUS non assentiri communibus Hispaniae V iis , quibus denuo ad Imperium reposcebatur ; Qua in re , si aliorum obsequi voluntati maluit quam suae, & privatae quieti ReipubliCae commoda a

teposuit ; fecit ille quidem quod erat optimiae laudatissimi Principis ; sed quod fortasse nonnulli sui imperita est hominum multitudo,) non

admodum admirentur . Verum quod oblatam p testatem nonnisi Populorum precibus eXOratus aC-

ceperit ; Quod Sapientum super eo negotio Consilium exquisierit; quod Regii Principis FARDINANDI liberrimam consensionem accedere voluerit ;

17쪽

Quod demum non ante acquieverit , quam hujus Apostolicae Sedis Auctoritate ad Solium quodammodo reduceretur ; Id enim Vero , quantum lego a bitror , tantum est, ut non 'minorem in repetendo Regno laudem , quam antea in dimittendo consecutus videatur.

Duos fuisse legimus juvat enim ex ipsis aliorum vitiis lucem huic tantae virtuti quaerere: Et mirari subest, in summa rerum similitudine quantum intersit , quo res quaeque Proposito , quove animo fiat ) duos , inquam , fuisse legimus retroactis temporibus Imperatores , Orientis alterum , alterum Occidentis , Maximianum , & Diocletianum , qui eodem prope tempore de abdicando Imperio consentientes , amplissimae Dignitatis insignia cum privatae vitae securitate , & commodis commutarunt , seseque ultro in ordinem redegerunt . Verum Hic haud multo post ignobilis , &privatae vitae pertaesus, respectare Solium denuo ;donec potestatem malo consilio dimissam pejori m litione repetere ausus est, non caedibus , non ra- Pinis , non innocentium sanguine abstinens , sibi ut rursus viam ad capessendam Rempublicam aperiret . Ille contra desidia vecors, & vitiorum veterno oppressus , ut multum orarent Populi, ac manus tenderent, seque illi , ac suos liberos , &salutem publicam commendarent , nunquam indu-Xit animum , ut emergere e turpi otio, & ad labores Imperii regredi vellet. Sic illi scilicet, quibus in priori deliberatione non virtus ulla , non

18쪽

XIX.

religio , sed vel inanis gloriae studium , vel so-

Cordia, praeiverat : Ut minime mirum sit , qui Sceptrum ambitiose projecerat . eum ambitiosius Tecipere conatum esse: qui vero per ignaviam, &sola regnandi satietate secerat , factum emendare cum posset, & omnino deberet , pertinaciter noluisse . Multum horum Tu dissimilis , PHILIPPE Rex gloriosissime. Sola Te a Regno distraxit Pietas , sola ad Regnum retraxit; Eadem privatae,& tranquillae vitae hortatrix , Eadem laboriosae , ac publicae , ut privatae, publicaeque rationes postulare videbantur . . Fuit id praestantissimae , divinaeque virtutis tuae, & Imperium abdicare cum licuit , & repetere cum oportuit , & in utroque vitae instituto , Deo , Tibi , Reipublicae ex aequo satisfacere . Fruere nunc ista tam excellenti laude , cujus socium habes sortasse neminem , Cujus memoriam tota posteritas alet , ac nulla unquam obi iterabit oblivio .

Qua deinde integritatis , & Sapientiae fama PHILIPPUS , quam secunda honorum omnium

approbatione, Regnum ita receptum reliquo vi tae tempore retinuerit, non Te latet, BEATIss1-ΜE PATER ; nec est ut ego Te longiori rerum notissimarum narratione detineam . Ita plane regnavit usque ad eXtremum , ut Eum decuit , quem

ad tantum honoris , & potentiae fastigium , non Casus , non ambitio, non hominum incerta judicia , sed mira quaedam , & non obscura Numinis Providentia provexerat . Dei nutu Hispaniarum

19쪽

Rex constitutus , consilia sua omnia ad Deum retulit quibusque artibus Regnum ab ipsa adolescentia promeruerat , iisdem perpetuo gessit .

Ut si pulchrum illi , gloriosumque fuit eligi ad

tantam praesemaram a Deo , pulchrius multo , gloriosiusque sit , divinae electioni , quantum homini fas est , respondisse , eamque vita praeclarissime acta quodammodo commendasse . Quis jam talem Regem ac tantum non diuintissime cuperet sospitem ac salvum esse Z Quis tam repentino ereptum interitu non vehementer doleat Z Cujus doloris si partem aliquam Catholicae quaeque Gentes, ut in communi damno , capere debent , si praecipuam Hispani sibi , nec immerito , sumunt; quo tandem animo esse oportet hanc Urbem Religionis Sedem , ad quam Omnia Ecclesiae vulnera singulari Noodam , ac proprio jure pertinent. De Te quidem, BAATIssIME PATER , nihil dubito , quin hujus moerorem funeris acerbissime feras . Namque ut omittam jacturam multo gravissimam in Principe summe pio , & vero catholico factam ; probe nosti , quo Ille animo erga Te esset , quam addicto , quam benevolo , quam in rebus omnibus obsequenti . Nec vero pauca hujus rei , aut obscura indicia habuisti . Atque ubi caetera deessent , illud certe luculentissimum , quod haud ita pridem Filium ejus amantissimum Carolum Neapolitanum Regem ad tuos pedes accidentem vidisti , & egregiae voluntatis sensa verbis ossicios stimis expro-

mentem Diuitiam by Coosl

20쪽

mentem audivisti. Quae tunc jucunditas aoimi Tui lQuis gaudii sensus erumpentibu4 interdum lachrymis explicatus , cum Regem virtute sua spectatissimum , in Eoque paternae virtutis vivam , & spirantem imaginem amplerareris i

Sed prosecto omnes quotquot in hoc loco versamur, afficere debet PHILIPPI Regis obitus, omnibus doloris justam exhibet causam , nec sane levemi. Nam quis illo erga hanc Aulam Sacerdotalem & Regiam , aut amicior unquam ψaut observantior Θ Quam honorifice de amplissi'mo Cardinalium ordine ille sentiret , vel inde s iis , opinor, existimare possumus, quod unum e suis Liberis magnae spei adolescentem , inter Eos COO ptandum , & Eminentissimae Dignitatis insignibus exornandum curaverit . An vero est vestrum qui se

quam , qui non memoria retineat illud PHILIPPO Regi praeclarum , nobis jucundissimum tempus , cum soluta Septae obsidione , caeso , profligatoque Maurorum potentissimo Exercitu , non modo Victoriae nuncium , sed & erepta Barbaris Signa in hanc Urbem transmisit Z Vidimus tunc Insignia illa barbarica Pontificiis pedibus advoluta , & nunc etiam suspensa in AEde Virginis . uam a Victoria nominant, intuemur : Trophea plendida , non tam Victoriae , quam Pietatis ,

nec tam bellicae Virtutis , quam benevolentiae erga NOs , erga Romanos Pontifices observantiae Publica monumenta; Et meministi , credo , BEATI 11ΜE PATER , qua tune verborum gravitate magnus

SEARCH

MENU NAVIGATION