In funere Philippi 5. catholici Hispaniarum regis oratio habita in pontificio quirinali sacello cum eidem 6. Kalendas Septembris parentaretur ... A Marco Antonio Marcolini liberianae basilicae canonico et ab intimo pontificio cubiculo

발행: 1746년

분량: 21페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

gnus ille Pontifex Clemens XI. ad Cardinales disseruerit, quibusque laudibus PHILIPPI V. Virtu.tem , Fidem , Religionem , & immortalia erga Sedem Apostolicam merita exornaverit . Si ergo Principem, non modo Religiosum ,& summe pium , sed amicum praeterea , & Te-hus nostris apprime addictum amisimus , erumpat aliquando inclusus sinu justissimus dolor, quem

in tanto bonorum omnium luctu , in tanto Religionis , ac nostro damno nefas comprimere .

Sed ne sterile si lacrymarum ossicium , addantur Christiano ritu piacula , Illi sortasse non necessaria . sed tamen debita. Quod si lenimentum aliquod gravissimae acerbitati adhibendum est , res etamus tantisper oculos a Parente optimo , ad optimum Filium , qualemque Ille post se Regem reliquerit , quam pium , quam splendidum , quam sibi similem , consideremus . Nec enim extinctus Omnino videri debeat PHILIPPUS, superstite FERDINANDO ; nec certe elatae cum Illo sunt rius virtutes eximiae , quas florentes adhuc , & in eodem Solio , ad Hispaniarum felicitatem, ad Religionis praesidium , ad commune solatium humani generis , Constitutas Videmus. Digiti su by GOoste

SEARCH

MENU NAVIGATION