M. Tullii Ciceronis Epistolarum selectarum libri quatuor in usum studiosae juventutis

발행: 1783년

분량: 119페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

s8 2PI ST. SE LECTO die, qua debilitantur cogitationes Sc inimicorum , & proditorum . Facile 1ecundo loco me consolatur recordatio meorum tem Porum , quo niam imaginem video in rebus tuis . Nam etsi minore in re violatur tua dignitas, quam mea s Ius afflicta sit: tamen est tanta similitudo,ut . rem , re mihi ignoscere , si ea non timuerim,quae ne tu quidem unquam timenda duxisti Sed prκ. Bate eum, qui mihi a teneris ut Graeci dieunt auuoviculis es cognitus. Illust rabit , mihi crede, tuam amplitudinem hominum injuria . 'Α me Diuma in te studia ossiciaquae expecta , non fialam opinionem tuam. Uale.

Gratulatur Curioni, quod D Romae non se , ubi multa contra RQmyub. committuntur ἡ D ibi sit , ubi ex recte factis maenam laudem consequatur . P tremo eum adfuseipiendam Rempub. ejus maxime patrocinio ιndigentem hortatur.

M. Tul. Cic. Curioni S. P. D. 4

HAEC ηegotia quomodo se habeant , ne epi-

uola quidem audeo narrare tibi. Et si , ubi Cumque es ut scripsi ad te antea in eadem es navit ramen , quod abes gratulor ἰ Vel quia non vides ea quae nos et vel quod excelso det illustri loco sita sit laus tua,in plurimorum di sociorum , dc civium conspectu: quae ad nos uec obleuro, nec Vario sermone , sed dc clarissima dc una omnium voce perfertur . Unum illud nescio, grat ter ne tibi, an timeam ; quod mirabilis est expe- ctatio reditus tui; non quod Terear , ne tua virtus . QP,

42쪽

OBER TERTI S. Is opinioni hominum non respondeat , sed mehercule, ne cum v neris , non habeas jam , quoa. cures : ita sunt omnia debilitata jam , S. Prope extincta. Sed haec ipla nescio , recte ne si ut litterIs Commina : quare caetera cognosces ex aliis. Tu tamen , sive habes aliquam spem de Republiaca , sive desperas , ea para , meditare , cogita , quae esse l. eoici ve , ac viro debent, qui sit Rem publieam afflictam & oppressam miseris tem - . Poribus , Re pΙrditis moribus , in veterem digni, talem ac libertatem vindicaturus . Vale .

2 arrat , se diligenitam odiibuisse ne Sextioseis cederetur : ac ferihil de domo ass

M. T. C. S. D P. Seκtio L. F. Proecios sUM ad me Decius Iibrarius Vcnisset . egissetis o que mecum , OPeram darem , ne tibi hae tempore sueCederetur : quamquam illum hominem frugi , & tibi amicum existiniabam ς tamen quod memoria tenebam , cujusmodes ad niti lit, teras aut a ri iusses , iton satia eredidi homini prudenti, tam' valde esse mutatam VOIuntatem tuam. Sed postequam & Cornelia tua Terentiam conis venit, & ego cum a Cor nelio lorulus tum , adhibui diligentiam , quotiescumque Senarus fuit, ut adessem. , Plurimumque in eo negotii habui , ut C. Fusium Tiibunum plebis S caeteros, ad quos tu scripseras, cogerem mihi P0rius credere, quam tuis litteris omnino res tota in triensem Ianuarium rej eta erat , sed facile obtinebatur Ego tua gratulatIoue conrinorus, quod ad me pridem scripὰ-

43쪽

4o h P I s T . s BCr. scripseras , velle te hene evenire , quod de Cras domu in emissem et emi eam ipsam domum tricies quinquies Η. S. aliqttanto post tuam gr4tulationem . Itaque me nunc scito tantum habere aeris alieni , ut cupiam conjurare , si quis me rec7Piat. Sed partim odio indueb me ex aludunt ,&aperte vindicem conjurationis oderunt: partim non credunt , & a me insidias metuunt : nec Purarit ei nummos deesse posse, qui ex obsidione sue neratores exemerit. Omnino semissῆbus magna co- , Pia est. Ego autem meis rebus gestis hoc sum assecutus , ut bouum nomen adeptus existimer. Do mum tuam atque aedificationem Omnem Per-Pcxi & velle me uter prohavi . Autonium , etsi ejus in me ossi ia omnes desiderant, tamen tu Scitatu graviis me ac diligentissa me defendi; Se natumque Vehementer Oratione mea , atque auctoritate comino vi. Tu ad me velim littera& erebrius mittas. Vale .

ARGUMENTUM.

Tepidum quoi molli brachio objurgat , quia sum

L nus honoribus a Senatu Ornatus gratiarum agendarum cinctum neglexerat ἱ tum pacem intor Antonium , D bonos cives conciliare cupientem hortatur , ne se interponat

M. Tui . Cie . M . Lepido S. V. εο Πυd mihi pro mea summa erga te bene πο-

lentia magnae curae est , ut quam amplissi. ma dignitate sis i moleste tuli te Senatui gracias non egisse , cuin esses ab eo Ordine ornatu, iummis holioribus . Paris tuter cives conciliandae te alipidum coe laetor. Pacem eam si a tervitute sejun.

44쪽

LIBER T E R T IV 4tgis , consules St Rei p. & dignitati tuae. sin ista Pax perditum hominem in possessionem imootentis limi dominariis restitutura est; hoc animo scito esse omnes satios , ut mortem thrν tuti ante ponant. Itaque sapientius , meo quidem judicio , facies ζ si te in istam pacificationem non interpones; quas neque Senatui , Denue Populo, neque cuiquam bono probatur . Sed haec audies ex aliis,aut certior fies litteris . Tu pro tua pru

dentia , quid optimum factu sit, Videbis. vale. Tib. 6. Din. s.

'ARGUMENTUM.

exemplum .

M T. C. T. Furfanio Procons. S. D. 'CUM A. Loecina tanta mihi iam iliaritas

consu/tudoque semper fuit , ut nulla major esse possit. Νamque & patre ejus claro homine& forti Qiro plurimum usi sumus,&hunc a puemro, quod Sc spem mihi magnam asserebat sun1mae probitatis sum mnque eloquentiae, & vive bat mecum conjuncti si me non solum ossi iis amicitiae, sed etiam studiis communibus, sic semis Per dilexi, ut non ullo cum homine conjunctius viverem. Nihil attinet me plura scribere quam mihi necesse lit r eius salutem & fortunas quibuscumque rebus possim tueri vides. Reliquum est ut quum cognorim pluribus rebus quid tu S de bonorum sortuna Sc de Reipub. calamitatibus sentires , nihil a te petam nisi ut ad eam voluntatem quam tua sponte erga Caecinam habiturus esses , tantus cumulus accedat pommenda

tione mea, quanti me a te fieri intelligo . Hoc inita gratiua iacere nihil potes. Vale . Lib. 1 m

45쪽

Seribit is sudio erea salutem Ampii exulan eιs , bonamque spem illum habere Iubae .

M. Tul- Cic. S-D. Ampio Balbo . 8DE meo studio erga ialutem dc incolum ta-

. tem tuam credo te cognoscere ex litteris . tuiarum , quibus me cumulatiissime satisfecisse certo scio. Nec iis concedo, quamquam sunt singulari iste benevolentia, ut te salvum malint,

quam ego: illi mihi necesse est concedant , ut tibi plus , quam ipsi hoc tempore prodosse ponsim: quod quidem nec destiti facere . nec desiis stam : & jam in maxima refeci , & fundamenta ieci salutis tuae. Tu fac bono animo magnO- que iis , meque t ibi nulla re defuturum esse com lfidas. Prid. Non uu- Uale.

UAE Re isti L. Luceti causa scire te plane volo te homini gratissimo commodasse , - & cum ipsi quae fecisti pergrata sunt , tum Pompejus quotiescumque me videt s. videt autem saepissime )gratias tibi agit singulares. Addo etiam illud , quod tibi jucundissimum esse serto scio, me ipsum ex tua erga Lucejum benignitate , maxima voluptate astici . Quod su-

46쪽

perest, quamquam mihi non eis dubium , quin cum antea nostra causa, nunc jam etiam tuae conctantiae gratia triansurus sis in eadem libera litate: tamen abs te vehementer etiam atque etiam Peto, ut ea, quae tuitio ostendisti , d in deque fecisti . etiam ad exitum augeri , & cum v Iari per te velis - Id & Luceio, & Pompejo valde gratum fore , teque apud eo. Praeclare Positurum confirmo, & spondeo . De Rep., deque his negotiis, cogitari ibusque nothis perscr i ps ram ad te diligenter paucis ante diebus, easque Iitteras dederam Pueris tuis . Vale . .

Petit a m ermo , ut Anneyum legatum Dum νε-mιttat; eumque in negotio suo commendae .

T. Cie.-Theimo Proprae t. s. D. I Uod magis quotidie eκ litteris , nunciisque bellum magnum esse in Syria cognosco,e Vehementius a te pro nostra necessitudine eo tendo , ut mihi M. Anneium legatum primo quoque tempore remittas . Nam ejus opera, cou filio. stientia rei militaris vel maxime intelli-

go , me, & Remp. adjuvari posse . Quod nisi tanta res ejus ageretur , nec ipse adduri potuisset , ut a me discederet , neque ego , ut eum a me dia mitterem . Ego in Ciliciam proficisci cogito cir- eiter Kalend. Majas . Ante eam diem Annejus ad me redeat oportet. Illud , quod tecum &coram , Sc per litteras diligentissime egi , & id nunc etiam atque etiam rogo , curae tibi sit , ut suum negotium, quod habet cum populo Sardiano , pro causae Veritate , & pro sua dignitate eoninficiat. Intellexi ea tua oratione,cum tecum Ephesi

47쪽

s Q s v. s v v v e v. locutus sit ri , teipsius Anneii causa omnia velle e sed tamen sic velim existimes . te mihi nihil gratius facere posse . quam si intellexero, perte illum ipsitan negotium ex sententia confecisse. Idque quam primum ut efficias te etiam atque e tiam rogo, Vale .

. - ..

Commendae Avianum Maccum ,

M. T. Cie. T. Tino T. F. Legato S. D. In

E Vsi non dubito,quin apud te mea commen

datio Prima satis valeat , tamen obsequod homini familiaris limo C. Aviano Flacco, cujus cauta Omnia tum eupio , tum mehercule etiam debeo, de quo & praesens tecum egi diligenter, eum tu mihi humanissime respolidisti , & scri- Psi ad te accurate antea : sed putat interesse sua , me ad te quam saepissime scribere. Quare velim , mihi ignoscas , si illius voluntati obtemperans minus videbor meminisse constantiae tuae . A te idem illud peto, ut de loco , quo deportet frumentum , & de tempore Aviano eommodes quorum utrumque per eundem me obtinuit triennium. dum Pompeius isti negotio praefuit. Summa est , in quo mihi gratissimum facere possis , si curaris, ut A vianus, quando se a me amar. Putat, me a te amari sciat . Erit id mihi Pergratum . Vale .

48쪽

Petit , ut Demoeritum Sso1onium in suam iidem recipiar . M. T. Cic. Ivllieno Procons. S. D. I BD Emoerinis Sicyonius non solii m hospes meus est , sed etiam quod non Inultis Cou-- tingit . Graecis praesertim , valde familiaris . Est enim in eo summa probitas, summa Virtus , summa in ho1pites liberalitas , & Observantia et i meque prae caeteris S colit,& observat,& diligit.

Eum tu non modo suorum civium , verum setiam Prope Achajae principem cognosces . Huia ego tantum n odo aditum ad tuam cognitionem patefacio,& munio:cognitum per te ipsum , quae tua natura est , dignum tua amicitia . atque hospitio judicabis . Peto igitur a te , ut his litteris lectis recipias eum in tuam fidem polliceare , omnia te facturum mea causa. De reliquo,s, id quod confido fore , dignum eum tua amicitia, hospitioque cognoveris ὴ peio, ut eum com Plectare , diligas, in tuis habeas. Erit id mihi majorem in modum gratum . Vale . T b. I 3. Epist. 47.

ARGUMENTUM.

Gratulatvr de reditu in patriam imp trato , scyta- eur , ut praeterita ex animo deleat , dignitatismo recuperationem rei familiaris jariurae onteponat

M. Tul. Cie Trebanio S D ao Dolabellana an rea tantummodo diligebam et

obligatus ei nihil eram e nec enim accide-

xat mihi opus esse: & ille mihi debeba , quod

49쪽

o a s T. SE LAC T. non desueram ejus periculis. Nunc tanto sum de-vi nctus eius beneficio , quod & antea in re de hoc tempore in salute tua cumulatissime mihi satisse. eit, ut nemini plus debeam . Qua in re tibi gratulor ira vehementer , ut te quoque mihi gratu- Iari, qua m gratias agere malim . Alterum omnino non desidero alterum Vero facere poteris. Quod reliquum est, quando tibi virtus , & dignitas tua redisum ad tuos aperuit , est tuae sapientiae , magnitudinisque animi, quid amiseris oblivi ci . quid recuperaveris cogitare. vives eum tuis, vi ves nobiscum Plus acquisivisti dignitatis, quam amitisti rei familiaris et quae ipsa tum es.set jucundior , si ulla res esset pubIica. Nestorius Moster familiaris ad me scripsit , te mihi maximas gratias agere. Haec praedicatio tua mihi valde grata est : eaque te uti facile patior cum apua alios , tum mehercule apud Syrouem nostruma ivicum . Quae enim facimus , ea prudentissimo euique maxime probata esse Volumus. Te cupio videre quamprimum . Vale.

ARGUMENTUM.

I Um caeterarum rerum causa cupio esse aliis a quando Rempub consti tutam : tum Velim , mihi erc das , accipere id etiam , quo magis ex-Petam Promissum tuum , quo in litteris tuis uteris . Scribis enim , si ita sit, te mecum esse vimurum. Gratissima mihi tua voluntas est, iacisque

50쪽

L I B E R TE Ret IUS. 47 nihil alienum a necessitudine nostra , ruditiisque patris tui de me , sumini viri. Νam sic hab 'to , beneficiorum magnitudine eos, qui temporibus valuerunt. aut valeant , conjunctiores recuinesse, quam me necissitudine ne nem- uuam. obrem grata mihi est de memoria tua nostrae coninjunctionis, & ejus etiam augendae Voluntas. Vale.

. . t

Mones Toranivm , ut in Sicalia eommoretur , quoad

seir ρ sit , qvid sibi astandum sit . Clausula

e onsolationis nascis quid continet.

M. Tul Cie. Toranio S D. 4sD Zderam triduo ante pueris Gn Plancti litte.

ras ad te; eo nunc ero brevior , teque , ut aurea consolabar , hoc tempore monebo . Nihil

puto tibi esse utilius, quam ibidem opperiri, quoad scire poliis , quid tibi agendum sit . Nanx Praeter navigationis longae, & hyemalis , & minime portuosae periculum , quod vitaveris ; ne illud quidem negligenduN. , quamvis subito , cum certi aliquid audieris , te istine posse profici sei. Nihil est praeterea , cur advenientibus te offerre gestias . Multa praeterea metuo , quae eum Chilone nostro communicavi. Quid multaZ Loco opportuniore in his tualis nullo esse potuisti , ex quo te quocumque opus erit, facillime , Sc ex- 'oeditissim eonferas. Quod si recipiet ille se, ad rempus aderi :sin quoniam multa accidere pos, ne in aliqua res eum vel impediet, vel mora Bitur; tu ibi eris, ubi omnia scire possis; hoc mihi prorsus valde placet. De reliquo, ut saepe . per litteras hortatus sum , ita velim tibi PersuR- dega

SEARCH

MENU NAVIGATION