M. Tullii Ciceronis Epistolarum selectarum libri quatuor in usum studiosae juventutis

발행: 1783년

분량: 119페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

bituras. Id eum ipse ita iudicabat ; tum pro sa-

miliari consuetudine saepe ex me audierat, quam suavis esset inter nos, & quanta conjunctio .. Peto igitur a te tanto scilicet studio, quanto intelligis debere me petere pro homine tam mihi necessario, & tam similiari, ut ejus negotia, quae sunt

in Achaja ex eo , quod haeres est M. Mindio, fratri suo , qui Elide negotiatus est , explices , & . expedias tum jure & Potestate , quam ha s ,

tum etiam auctoritate & consilio tuo . sici enim praescripsimus iis quibus ea negotia maendavimus, ut omnibus in rebus, quae in a,iquam controver sam Vocarentur , te arbitro , & quod commodo tuo fieri posset, te disceptatore uterentur. Id ut honoris mei causa suscipias,atehementer te etiam

atque etiam rogo. Illud praeterea, si non alienum a tua dignitate putabis esse , seceris mihi pergra-: tum , si qui dissiciliores erunt. ut rem sine Con itroversia confici nolint, si eos , quando icum e . natore res est , Romam rejeceris. Quod quo mi-,nore dubitatione sacere postis , litteras in te a M. Lepido consule, non quae te aliquid juberent lineque enim id tuae dignitatis este arbitramur in sed quodammodo quasi commendatitias sumpsianus. Scriberem, quam id beneficium bene apud Mescinium positurus esses , nisi & te scire confiderem , & mihi peterem . Sic enim Velim ex iis stimes, non minus me de illitas re laborare, quam ipsum de sua. Sed cum illum studeo quam .iaci NIime ad suum pervenire ; ium illud. laboro

non minimum hac mea commendatione se consecutum arbitretur. Vale.

82쪽

Α RGUMENTUM.

Narrat incivm suum: eommendat 'M. Bolanum e

petit ut sibi Iervumsuum fugitivum Dionysum

reinituendum curre . .,

IVM his temporibus non sane in Senatum, venditarem, rariten, ut tuas litteras legi, non existimavi me, salvo jure vostrκ veteris amis. citiae, multorumque inter nos ossiciorum , facere Posse , ut. honori tuo deesset ri . Itaque adfui, supplicationemque tibi libenter decrevi: nec reliquo tempore ullo aut rei, aut existimationi, aut dignitati tuae deero. Atque ut hoc tui necessam seiant, hoc me animo erga te este , velim laetas eos per li iteras certiores, ut, si quid tibi opus sitine dubitent mihi iure suo de nunciare. Μ, B Ia num, virum . bonum, & sortem, Sc omnibus rebus ornatum , meumque. Veterem amitum tibi magnopere eommendo. Pergratum mihi feceris, s curaris, ut is intelligat hanc commendationem sibi magno adjumento fuιfle ; ipsumque virum optimum, grati in mumque eognosces ; promitto tibi, te ex ejus amicitia magnam voluptatem esse eapturum. Praeterea n te Peto majorem ira m dum pro nostra amicitia, & pro tuo perpetuo in me studio, ut in hac re etiam elabores. Diony-fius servus meus ,qui meam bibliothecam mulintorum nummorum tractavit, cum multos libros arripuisset, nec se impune laturum putaret, a fugit. is est in provincia tua. Eum Sc M. Bol nus familiaris meus, & multi alii Naronae vitiis runt Sed cum se a me manumissum esse diceret, crediderunt. Hunc si tu mihi restituendum cura

83쪽

xis , non possvin dicere , quam mihi gratum futurum sit. Res ipsa parva , sed animi mei dolor magnus est . Ubi fit , 3t quid fieri possit, Bolanuste docebit. Ego, si hominem per te recupera Vero, summo me a te beneficio affectum arbitrabor Valeo

maximas in miserias inciderint. Deinde ad ua- a capita respondet ; sed ita dolenter , ne ideo a aeonnullis , jure fortesse , tamquam mollis να- prehendatur ,

M. Tul. Cic. Terentiae , Tulliolae, &Ciceroni fuis S. D. ACcepi ab Aristoerito tres epistolas , quas ego

lacrymis prope delevi. Conficior enim ino rore, mea Terentia , nee me meae mi seriae magis exerueiant , quam tuae. , Vestraeque . Ego aureiuhoc mi serior sum Osuam tu , quae es miserrima, quod ipsa calamitas communis est utriusque nostrum , sed culpa mea propria est . Meum fuit o fictum , vel legatione vitare periculum, vel dili-.gen tia, Sc copiis resistere, vel cadere fortiter: hoc miserius , turpius , indignius nobis nihil fuit. Quare cum dolore conficior , tum etiam pudore, Pudet enim, me uxori meae optimae, suavissimis Iiberis virtutem, & diligentiam non praestitisse . Nam mihi ante opulos dies noctesque versatur squalor vester , & moeror , & infirmitas valet uindiuis ruae. Spes autem salutis Pertenuis ostenditure inimici sint multi, invidi pene omnes . Micere nos magnum fuit et excludere facile aest . Sed --men , quamdiu vop eritis in spe, non deficiam,

84쪽

LIBER MI A R T Us . Sane omnia mea culpa cecidisse videantur. Ut tutostri , quod laboras, id rara hi nunc facillimum ei rquem etiam inimici volunt vivere in tantis miseriis . Ego tamen iaciam , quae praecipis . Ami- eis , quibus voluisti , egi gratias , & eas litteras Dexippo dedit meque ' de eorum osscio scripsi a te certiorum esse factum . Pisonem nostrum mirifico esse studio in nos & ossicio ,&ego perspicio , & omnes praedicant . Dii faxint , ut tali genero mihi praesenti tecum simul, & cum Iiberi' nostris frui liceat i Nunc spes reliqua est in novis Tribb Pleb. A in primis quidem diebus.

Nana, si inveterari se adflam est Ea re ad te statim Aristocritum misi , ut ad me continuo initia reo rum .& rationem totius negotii posses scribere et etsi Dexippo quoque ita imperavi , statim ut reis curreret: & ad fratrem min, ut crebro tabellarios mitteret. Nam ego eo, nomine sum Dyrrachii hoc tempore: ut quam celerrime . quid agatur, audiam, S sim tuto Civitas enim haec semper a me di sensa est . Cum inimici nostri venire di- Centur , tum in Epirum ibo. Quod scri bis te, si

velim , ad me Venturam , ego vero cuin sciam magnam partem inius oneris abs te sustineri, te istic esse volo . Si perficitis , quod agitis, me ad vos venire oportet: sin autem . . led nihil est opus reliqua scribere. 8. x primis, aut ad summum se cundis litteris tuis constituere poterimus, quid nobis faciendum sit. Tu modo at me velim omnia diligentissime pericribas , et ii mogis re ri, quam litteras debeo expecti re Cura , ut valeas .& ita tibi periva deas , mihi te Charius nihil esse , ne unquam fuisse. Uale, mea Terentia , quam ego videre videor: itaque debilitor lacrymis . vale Prid. Κai. Decemo. Dyrrach i.

D s Lib. I s.

85쪽

. gno fortique sis: &, si turbidissima sapienter ferebas , tranquilliora laete seras . Ego tamen tuis rebus fic adero , ut difficillimis : neque Caesar solum, sed etiam amicis ejus omnibus, quos mihῖ amicissimos esse cognovi, pro te, sicut adhuc feci , libentissime supplicabo . vale. i

N eonsolandum Toramium praeterita colRest , quid irie secerit, quas ex mplum ad imitan in ProPonit . M. T. C. Toranio S. D.

FTsi, quum haec ad te scriberem,aut appropin quare exitus hujus calamitosissimi belli . aut jam aliquid adtimi , δέ consectum videbatur; tamen quotidie commemorabam, te unum in tanto exercitu mihi fuisse assensorem , & me tibi ς solosque nos vidisse , quantum esset in eo bello mali, in quo, spe pacis exclusa, ipsa victoria futura esset acerbissima, quae aut interitum allatura esset , si vietiis esses; aut, si vicissis , servitutem. Itaque ego , quem tum fortes illi viri , ct sapientes , Domitii, & Lentuli timidum esse dicebant, idc eram plane: timebam enim, ne evenirent ea, quae acciderunt j idem nunc nihil timeo , & ad omnem eventum Paratus sum. Quum aliquid videbatur caveri posse, tum id negligi dole ba minunc vero eversis semnibus rebus , quum consilio profici nihil possit, una rario videtur. quicquid

evenerit, ferre moderate , Praesertim eum Om' nium rerum mors sit entremum : dc mihi sitii con-

scius , me quoad licuerit dignitati Reipub. conis salutile: A hac amissa, salutem retinere volui s

86쪽

88 g p r s T . s E L E C T. se . Haee scripsi , non ut de me ipse dicerem, sed ut tu , qui conjunctissima fuisti mecum & sententia, & volun rate , eadem cogit res Magna enim consolatio est, cum recordare , etiam si secus acciderit , - te tamen recte , verδque sensisse. Atque utinam liceat aliquando aliquo Rei P. statu nos frui, interque nos conferre solicitudInes nostras , quas Pertulimus , eum timidi Putabamur , quia dicebamus ea futura , quae facta sunt De tuis ra-bus nihil esse quod timeas praeter universae Rei P. interitum , tibi confirmo. De me autem sic Ve-1im judices , quantum ego possim, me tibi,saluti tuae , liberisque tuis summo cum studio praesto semper futurum . Vale .

ARGUMENTUM.

nio quoque Planevm ad suscipiendam , evendumque Remp. gloriae stimutis incitat .

. . -

Cie. Planco Imp Cons. Des. S. D. TB 'ti s a re accepi literas eodem exemplo,quod

- tum argumentum mihi fuit diligentiae tuae.1 iacet lexi enim te laborare , ut ad me tuis expectatisfimae literae perferrentur: ex .quibus cod Pitru in duplicem , mihique in comparatione dimetiem ad judicandum , amorem ne erga me tuum , an Ruimum in .Rempub. pluris aestrioandum putarem . Est omnino Patriae charitas, meo quidem judicio, maxima : ted amor , voluntatis que conjunritio plus certe habet tua ei tatis. Itaque commemoratio tua paterna necesssitudinis, be- nevolenti que ejus quam erga me a Pueritia eo tulisses, raeterarumque rerum , quae ad eam 1 en -

ς iuiam Pertinebat, incredibilem mihi laetitiam

87쪽

LIBER R UARTU s. 8s attulit. Rursus declaratio animi tui, quem haberes de Repub. quemque habiturus esses , mihi erat jucundissima, eoque major erat haee laetitia , quod ad illa superiora aece lebat . Itaque te no hortor solum , mi Plance'; sed plane etiam oro, quod secit his literis , quibus tu humanissitne renpondisti, ut tota mente, omnique animi impetu in Remp. incumbas. Nihil est, quod tibi majori fructui, gloriaeque esse possit. Nec quicquam

ex omnibus rebus humanis est praeclarius , aut Praestantius, quam de Rep. bene mereri. Adhu venim patitur tua summa humanitas , ct sapien- tia, me , quod sentiam , ' liberὸ dicere. Fortuna suffragante videris res maximas consecutus ῆ. quod quamquam sine Virtute non potuisses, ta, men eK maxima Parte ea . quae es aste Pius, fortunae , temporibusque tribuuntur . His temporibus difficillimis Reipub. quiequid subveneris, isterit torum, & Proprium tuum . Incredibile est omnium civium , latronibus exceptis, odium iri Antonium . Magna spes in te, & in tuo exercitu magna expectat io, cujus, per Deos, gratiae gloriaeque cave tempus amittas. Sic moveo , ut fi-

Iium et sic faveo , ut mihi: sic hortor , ut & Pro . patria, ct amicissimum . Vale .

Lib. I a

88쪽

ARGUMENTUM.

ILaudat Planeum de optima voluntato , ItuHOWσjuvandae Ηοψ . praemiaque illum a denatu honori , contrisma sperare vult; operamque in eo Dampollicetur , D tortator , ut egregia pergat in

Cie. Planco Ιmp. Cotis. Def. s. D. - IS. E Tsi s iis eκ Furnio nostro cogno Feram , quae tua voluntas , quod tonsilium de Rep essee, tamen, lectis tuis literis , liquidius de toto senili suo judicavi . Qiiamobrem , , quamquam in uno Praelio omnis fortuna Reip. disceptae quod quidem. , Cum haec legeres, jam decretum arbitrabar fore ) tameα . ipsa fama, quae de sua Voluiarare Per- robuit, magnam es laudem consecutus . Itaque si Consulein Romae habuissemus declaratum esset R Sei tu cum tuis magnis honoIibus, quλω gr tus esset conatus M apparatus tuus. Cujus rei nommota non praeteriit tempus, i fed ne maturum quidem etiamnum , meo quidem judicio , fuit . Is enim denique honor mihi videri soler, qu nore Propter spem futuri beneficii, sed Propter magna merita claris viris desertur, & datur Quare sit modo aliqua Resp. in qua honos elucere possit , omnibus, mihi credo , amplissi mis honoribus abundabis . Is autem , qui vere appellari potest honos, non in Vitamentum ad tempus , sed perinpetuae virtutis est praemium . Quamobrein , mi Plance , incumbe toto pectore ad laudem : subis veni Patriae: opitulare Collegae: Omnium geu. tium consensum,& incredibilem conspirationein adjuva . Me tuorum consiliorum adjutorem, di-

89쪽

LIBRR. R II A R T V s. signitatis fautorem, omnibus in rebus tibi amicis-smum sistetissimumque cognosces . Ad eas enim eausas , quibus inter nos amore sum us , ossiciis , Vetustate conjuncti, Patriae charitas accessit; eaque effecit , ut tuam vitam anteferrem meas. I Kal.

Apr. Vale. b. io. Eri . IC. .

ARGUMENTUM.

Gratissimas Disso Planei literas, maximequo ονον evnas Ignoicat : eique auctor est , ut iet rebus eam subitisi, eouilium Senatus ne evactor; ιώσα sese conssim capiat . Cicero Planeo S. D. 2o T Ihil post hominum memoriam gloriosius , nihil gratius, ne tempore quidem ipso OP Portunius Recidere vidi ; quam tuas , Plance, literas. Redditae sunt enim,frequenti Senaetu; Corinnuto ; cum is frigidas sane, & i u constantes rectritasset litreras Lepidi.Sub eas statim recitaetae sunt tuae. non sine magnis quidem clamoribus . Cum enim rebus ipsis essent, & studiis , beneficiisque ita Remp gratissimae,tum erant gravissimis vel bis, Asententiis perscriptae . Flagitare Senatus cinstitie

Cornutum, ut referret statim de tuis litteris. Ille se conliderare ait velleQuum ei magnum conviciisum fieret cuncto a Senatu,quinqueTrib. Plediretu- Ierunt . Servilius rogatus, rem distulit. Ego eam sententiam dixi, cui sunt assensi ad unum . Ea, quae sumit ex S C. cognosces Tu, quamquam consilio non eges, vel abun das potius, tamen hoganimo esse debes , ut uihil huc rejicias , neve ita rebus A tam , subitis, tamque angustis a Senatis consilium petendum Putes Ipse tibi sis a Senatus . Quocumque te ratio Reo, ducet , se-- . ζ' quaro

90쪽

sa E S T. SEL e T. quare . Cures , ut ante factum aliquod a te egregium audiamus , quam futurum putarimus. Illud tibi promitto , quidquid erit a te factum, id Senarum , non modo ut fideliter , sed etiam ut sapienter factum comprobaturum . Vale o

Lib. 14. Eris.

ARGUMENTUM ..

Exul desset Dam , suorumque calamitatem ἔ 0U- quo culpam confert in amieorum eo itia mi- . ei νenditionem prorsus improbat 3 alia quaedam

ET literis mulicrum & sermone omnium Per

sertur ad me, incredibilem tuam Virtutem,& fortitudinem esse ; teque nec animi, nec corPOMris laboribus defatigari. Me miserum, te ista virtute , fide, probitate, humanitate in tantas ae- . Tu in nas propter ia i e incidisse i Tulliolamque nostram , ex quo patre tantas voluptates capiebat,eX eo tantos percipere luctus t Nam quid ego de Cicerone dicam i qui cum primum sapere coepit , acerbissimos dolores, miseriasque percinPir . Quae,s,ut tu scribis , fato facta putarem , terrem paulo facilius: sed omnia sunt mea culpa commissa, qui ab iis me amari putabam , qui invidebant λeos non sequebar , qui petebant . iod si nostris eonsiliis usi esse mus , neque apud nos tantum Valuisset sermo aut stultorum amicorum s aut improborum , beatissimi viveremus Nunc, quando sperare nos amici jubent , dabo operam , ne mea

valetudo tuo Iaboei desit. Res quanta sit intelligo,

SEARCH

MENU NAVIGATION