Epistolae responsoriae duae a Thoma Sydenham... prima de morbis epidemicis ...

발행: 1680년

분량: 132페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

41쪽

bus) semper exceptis. Vescatur itaque carnibus eupeptis & euchymis,& vino modiee utatur pro potu ordinario; qua re sola aegrOS nonnUn- quam restitui, etiam eos quorum corpora frequenti febris recursu communita salutiferam aliis corticis vim eludebant. Neque vero se temere aurae frigidiori committere debet aeger, donec sanguis pristinum vigorem de novo obtinuerit. Vitandae autem ante omnia EVacUationes qualescunque, cum vel blam dissima Catharsis, quinimo Enemae lacte Saccharato in morbi discrimen certissime, forte in morbum ipsum denuo aegrum conjiciet. Haec habui de Peruviani Corticis usu summatim dicenda : Neque enim Remediorum pompae libuit indulgere :Cum sane qui aliquid Cortici adjiciunt praeter vehiculum eidem in Ventriculum transmittendo nece rium:

42쪽

rium, aut ex ignorantia peccant, ut mihi videtur, aut dolo malo, a quo Vir Probus ex animo abhorrebit . qui cum pars sit ejusdem communis nat arae, Ut omphtiis fraudem faciat nullo unquam privato suo comm do poterit adduci.

Quod superest, si aetati placuisset

ad ea animum advertere quae annis

abhinc quatuor in Historia Acutorum Morborum tradideram (quae ante illud tempus mihi innotuisse omnino est credibile) quo pacta sic.

Cortex in interjectis paroxysimorom spatiis debuerit ministrari, humi postea repeti aegro jam conValescente, viverent fortassis haud pauci eorum quos jam terra tegit j ut ut homines vilipendant tenues sane illos conatus nostros communi omnium bono dicatos, Ac monita spreverint ibidem dictata verbis insequentibus, quia bus ea breviter continentur quae hic

43쪽

fusus explicare visum est, curandum est ante omnia ne praemature nimis hic Cortex ingeratur , ante se.

quam morbus suo se uarie aliquantisper protriverit (nili collabeficentes jam fractae aegri vires eundem temporius su . mendum epie dictaverint neque enim i lud fulum est memendum ne a praepropero ejM usu iuesicax iste reddatur istem agri fallat, sed etiam ne de aegri vita agaturin sanguini omnifermentationis nisu

se despumanti derepente injiciamus remis ram. Froximo Loco, neque caibars, missio minus Vena ectione, subducenda est materia Febrilis pars aliqua, quo liberius cortex suo fungatur munere et cum enim ab titraque labefactetur quadant

illis oeconomia corpreu, eo promptius cer

Due recrudescent saro fimi, evanescense semri pulveris v mihi etiam magis . re fore videtur ut sanguinem dicto medicomine sensim longioreque a Paro Sis intervallo leviter inm

44쪽

REsPONso RIA. δcimus, quam ut uno omnino ictu rox mum jam inflantem tentemus confodere; hoc enim pacto plus temporis remedio conceditur quo suum opus plenius

avolvat , evitatur quicquid id est periculi quod aegro poterit oriri ex subitorum o atque intempestivo nimis sufflamine,

qua Parox inum jam invalescentem araque omni se ope exerentem conamur opprimere. Postrem) brevibus sis temporis intervallis repetendus est Pulvis, ut non protinus evanescat prioris Assis vir

tus antequam altera exhibeatur et cre

bra enim repetitione fa ma sic tandem recuperabitur,profligato insolidum morbo. , adductim rationibus hanc ego methodum caeteris antepono, Pertiviani corticissi, cum fur . ar. rub. ni. misceatur; ager ver) quantitatem Nuch ivschitae majoris mane=ser. quotidie devoret diebus agenuino Parox remo vacuis, ecconfectionem Mnnem avum erit. tatur porro ad tres altu vices interiectis hemper

45쪽

semper diebus quatuordecim. Morb. Acut. Histor. Se n. i. Cap. V. Areus Sequenti anno snempe id p.)sib initio Julii eaedem Febres de novo vires redintegrabant, de quotidie increbrescentes mense Augusto quam immanissime debacchabantur, ac magnam stragem edebant. Cum

autem de his jam fusius egi, nihil amplius adjiciam, nisi quod Novo

idemico a. manifesta aeris crasi pendenti sub mense Novembris prorsus

locum cedebant. Etenim una cum Novembri subingrediebantur caeteris quoS mihi contigit observare annis, , cum in singulis fere famuliis

universi Jahorarent. Harum aliae opem medicam non magnopere desiderabant . aliae vero pulmones ita vehementer agitabant, ut aeger tantriculi contenta per os ejicere subinde cogeretur, vertigine insuper cor

46쪽

R E s P O N s o R I A. Aireptus, a nisu violentiori Ac laborioso. Primis fere diebus Tussis, sicucam aemulans, nullam materiam spectabilem exantiavit, mox aetate auctior nonnihil ; atque ut Verbo exapediam, tum in eo quod parcius expectorarent aegri, tum etiam conatu vehementiori, & paroxysmorum

duratione ad Tussim puerorum Conuu hyam mihi propius accedere videbatur, nisi quod mitius aliquantum saeviret. In hoc saltem Conuulsivam superabat, quod Ac Febre, Ac solitis ejus symptomatis stipata aegrum invaderet, quae in Tussi puerorum nondum me vidisse memini. Solenne sit lices Tusses sub Hye

mis adventum affigere, miraban-tUr tamen omnes eas hoc anno ita

praeter solitum increbre scere et quod quidem hac praecipue de cauSa arbitror contigisse. cibum mensis bris crebrioribus quam solebat, ta

47쪽

sermh continuis permaduisset imbri.bus, & sanguis hom1num tempestati consentiens particulas crudas atque aquosas affatim imbibisset, tranbi. ratione per cutis spiracula a primo frigoris insultu prohibita, Natura colluviem hanc serosam vel per ramos Venae Arterio , vel, quod alii volunt, Asperae Arteriae glandulas

eliminare sategit, de tussis ope e ut institueretur, quoties sc. Medico fuit opus, tam per Venaesectionem, quam Catharsin evacuandum esse nullus dubitavi: Neque enim alia aliqua methodo aeque commode ejiciuntur redundantes seri particulae ac per Phlebotomiam dc Cathartica, quae tam insigniter vasa emulgent. Remedia Pectoralia quod attinet, spraeterquam

quod eorum usu gratificamur aegris)non intelligo quo pacto amoliendae Tullisplodere. Curatio rite

48쪽

Tussis causae queant conserre ; cum omnis eorum actio vel in incrassari da; materia, quoties justo tenuior vim expultricis facultatis eludit, vel in eadem attenuanda,quoties ob vis ciditatem aegrius expuitur, poni videatur. Id certo icto inutiliter in his tantum temporis impendi s nonnunquam etiam sanguinis massem eo usque debilitari a retentis particulis seri naturae inimicis, pulmones que insuper Tulli irritatos ita conquassari motu violento ac fere continuo, ut non raro via sternatur ad

Tabem ; a cujus insidiis celeritate

Curationis aeger vindicari . debuerat. Neque multo tutius adhibentur Sudorifica, a quorum usu aeger nomnunquam in Febrem incidit; non nunquam etiam particulae sanguinis suile inflammabiles ita Pleurae impinguntur ut accendatur Pleuresis,

quod per decursum dictae Tussis Epio

49쪽

demicae ingenti vi hominum cum suo magno periculo contigit. Sanguinis itaque e brachio eduxi quantitatem moderatam ; Epima sticum satis amplum ac forte poste riori cervici applicandum curavi, quo materiae peccantis pars aliqua alio derivari possit. Posthaec Catharticum e Lenioribus, Infusionem

sc. Sennae, , cum Manna, de

rv. f. SOL quotidie exhibui,

donec vel prorsus convalesceret aeger, vel admodum imminuerentur Symplomata. Vel, si Potio minus aegro arrideret, Pil Coch major Pii. quotidie devorandos imperavi, hora scilicet quinta matutina superdor

miendo.

Hac etiam Methodo, Phleboto, mia scilicet dc repetita Catharsi, eaque sola expugnatur Tussis Puerorum convulsiva; malum alias pertinacisssimum dc pene insuperabile. Alii

50쪽

REsPONSORIA. quid valeant hic praestare plane nescio, me in variis atque omnis sere generis remediis operam non semel perdidisse satis scio. Sed leniora tantum Cathartica hic conVentiant, eaque cochleatim sunt ingerenda pro

ratione aetatis. quidem evacuatio eo nomine, ut

arbitror, dictae Tussi medetur, quod scilicet, licet non multuni humoris serosi in Pulmonibus inveniatur , ferVidiores tamen respirituosi Halitus e massa sanguinis in pulmones statis temporibus trans missi atrociores illos tussiendi Paroxysinos in tenellis excitent. Horum autem in pulmones impetus

haud alia methodo aeque sisti posse

videtur Ac praecaveri, atque hac qua motus priori contrarius (per viscera scilicet) morbi causae concilia

SEARCH

MENU NAVIGATION