M. Antonii Mureti i.c. et ciuis Romani Oratio habita in funere Pii 5. pont. maximi

발행: 1572년

분량: 26페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

uerius idem,quod olim David, dic

re potuit. Non ne qui oderunt te domine oderam, & super inimicos tuos tabescebam Perfecto odio oderam illos. Ergo cum ei munus in eos inquirendi publice mandatum esset, quas ille potentu inimicitias, qua S minas, quae pericula,quas uitae ac capitis dimicationes sibi, dum illos modis omnibus persequitur , defugiendas putauit quas non potius ultro ac cupide

appetijt quam saepe ab illis petitus a deo mirabiliter seruatus este ut de eo dici possit, quod alicubi ait CD

prianus, non animum martyrio, sed martyrium animo defuisse. Ob haec, tanta ac tam praeclara in Christiana rem p. merita primum creatus episcopus Nepesinus,deinde a Paulo IDI. in uestrum Patres amplissimi coli gium adscitus atq; aggregatus, quanta cum dignitate dignitatem illam sustinuerit , quid opus est, praesertim apud uos agentem, pluribus uerbis exponere Quantum ei prudentiae

12쪽

et et Tunquam

'' et . ruit. Itaque uulgo

vias etle, neq*- - , sum ex uete

tus est,quod 'et, laetet, quid hunc

13쪽

tatio,tanta improborum suga & tm cpidatio, ut neque illi quidquam sibi

optatius potuisse contingere, neque hi uspiam se iam tuto posse consistere arbitrarentur. Cernere erat bonos hilares & erectos , tristes improbos &abiectos. illos gaudio triumphantes , hos de consciscendo sibi uoluntario exilio consilia inter se communicantes: illi gratulatum ad templa conuolabant, hi aspectum hominu lucemq. vitabant . Illos sublatos in caelum, hos amandatos infra terram putares. Neque uero multis edictis aut pro- grammatis opus fuit ad pestes quasdam hominum ex urbe pellendas. ut sol exoriens nebulas disijcit,ut uentus aream purgat , ita nomen ipsum noui pontificis dissipauit improbos, & udibem taetra illa impurorum hominum colluuione purgauit. Iam in ipso pontificatu qualis fuerit, si quis subtilius

requirere instituat, ita reperiet,multis

saeculis nullum pontificem fuisse qui ad ueteres illos Siluestrum, Grego

rium

14쪽

rium, Leonem, eiusdemque generis

alios uiuendi ratione & consuetudine propius accesserit. Primum enim, si priuata& domestica spectemus , eandem in uictu cultuque parsimoniam retinuit,quibus a principio se, cum adhuc in monasterio esset, assuefecerat. Eadem ieiunia erant,eaedem preceS, eadem statis anni temporibus a certis ciborum generibus abstinentia, eadem interioris uestitus asperitas: nemque quisquam unquam intemperans tanto studio uoluptates corporis consectatus est, quanto ille eas perpetuo repudiauit. Immo uero quarum ecclesiae constitutionum propter senectutem aut propter imbecillitatem corporis gratia plerunque petentibus fieri solet, ijs ut ipse se solueret , quamquam & affecta aetate,& corpore admodum imbecillo, numquam tamen

adduci potuit. otidie fere sacrificabat: si id non poterat, omnino tamen sacrosancto missae sacrificio intererat. Numquam ex eius ore uerbum

15쪽

vnum prodiit,quod uo aut ad dei laudem,aut ad eorum qui aderant emendationem pertineret. Sic quanquam adhuc in terra positus, uersabatur in caelo, & cum hic nobiscum uiueret, iam tamen ciuis erat sanctorum & domesticus dei. Tota quoque eius familia ad exemplum domini composita erat; cumque multis in locis familiares principum sumptuoso uestis genere, arrogantia & contemptu ceterorum , licentia & dicendi & faciendi quicquid collibuit, distingui ab alijs

soleant, hic suos ita instituerat, ut nulla re magis quam modestia singulari,& praecipua quadam sanctimonia uitae a uulgaribus discernerentur. Atque haec priuatim. publice aute quot quantaq. beneficia & in hanc urbem,& in totam Christianam rem p. convtulit Reuocauit ueterem ecclesiastiaeam disciplinam: quae ita iam obsoleverat, uix ut eius imaginem in ueterum scriptis agnosceremus. Iudiciorum seueritatem,quam iam improbissimus

ad phi

16쪽

smus quisque aut eludere aut perrumpere solebat renouauit:cumit acrioribus remediis egerethoc saeculum iudicaret, propositis etiam acerbioribus suppliciis, hominum libidinem audaciamqs frenauit . In quo,si qui sunt,

qui eum ut nimis seuerum ac rigiduculpare audeant, ut molles aegroti de medicamentorum amaritie conquerantur, facere id no possunt, quin eadem opera de sua nequitia & leuitate fateantur. Nam si aduersus extraneos tantum seueritatem adhibuit, in se autem & in suos remisius,atque indulgens fuit, tum sane hos reprehensores audiamus: sin & domi & foris , & in suos & in alienos sui se similem

praebuit neque quemquam usqueeo carum habuit,ut ad eius peccata coniuendii duxerit: fateamur, id quod res est,seueritate illam ab eximio quod a iustitiae studio profecta his temporibus necelsariam ac salutarem fuisse Iam eum & ab omni auaritia ac sordibus longissime afuisse, & liberalitate

17쪽

ac magnificentia excelluisse, & res ipsa loquitur, & ij quoque, qui propter

eas quas dixi causas parum eius gloriae fauent,confitentur. Cui rei argumento est & innumerabilium priuatorum inopia subleuata, & infinita illa uis pecuniarum, qua omnibus prope orbis Christiani partibus aliqua difficultate pressis ac laborantibus sine ulla cunctatione subuenit. Illud uero immortale &omniu gentium omniumque saeculorum praedicatione celebrandum beneficium, quo uniuersam Christianam remp.anecit, inita & constituta cum Philippo rege uere catholico,&cum Venetis belli aduersus Turcas gerendi societate, quis unquam satis pro dignitate laudauerit Quam in societatem ut ceteros quoque principes Christianos perduceret,cum alia multa molitus est. tum

anno superiori, periculosissimo tempore, maximis caloribus, eum quem semper meritissimo unice dilexit, s

loris suae nepotem, Michaelem Ca dinalem

18쪽

dinalem Alexindrinum, sibi sanguinis

quidem coniunctio e proximum,lea virtutis imitatione propiorem, in caius aspectu ac colloquio acquiescebat, cum quo cogitationes ac consilia tua communieabat,in quo maximum posteritati suae praesidium collocarat, eum igitur legatum in Hismaniam, in Lusitaniam, in Gallia misit: neq. eiusque tantopere amabat, uitam in apertum discrimen exponere ueritus est, dum ne quid intelatum relinqueret ,

quod ad Christi gloriam & ad Clirm

ilianoru utilitatem pertineret. Haece o cum laudo, Patres amplissimi,uos laudo. Magna enim uestra laus est, aliorum quidem, quod ex corpore uestro talem principem elegistis: alioruuero, quod uos talis princeps in am plissimum ordinem adlegit. S ingulares principis nostri uirtutes Deus Optimus Max.Mgulari felicitate cumulauit datis ei de duplici genere hostium duabuS maximis pulcherrimis a. uicto

rijsialtera terrestri de ijs qui in Gallia

19쪽

& a Christo & a rege defecerant,alte

a navali, cuius recens adhuc memoria est, de sempiterno Christiani nominis hoste,Turcarum tyranno . sed& haec & alia plurima,quae sciens prudensque, ne longior sim, praetereo, historiarum scriptores monumentis suis commendabunt aeternitati: mihi autem breuiter de ipsius exitu ac migratione ex hac uita dicendum est: vi intelligant omnes, vitam ita laudabiliter actam non minus laudabili fine esse conclusa m. Duo sunt, quae, cum ad extremum vitae ventum est,etiam spectatae virtutis viros de gradu de ij cere interdum solent, doloris acerbita S,& mortis metus. Et sunt tamen qui quamdiu a se mortis periculum abesse confidunt, dolorem satis serti animo ferunt. Sunt etiam, qui, dum ne graui & diuturno dolore crucientUr, imminentem mortis necessitatem

satis aequo animo expectant. Qui autem utrum l. praestet, ut neque doloris acerbitate ac diuturnitate frangatur, neque aduentantis atque immi

20쪽

nentis mortis metu terreatur, ei Pe ictus incredibili quadam tartitudine

armatum esse ac munitu necesse est. Quae laus si cui unquam merito tributa est, huic certe omnium confessione tribuenda est. Qui cum quadraginta totos dies tantam vim doloris perpessus sit,quata maxima cadere in hominem potest, nunquam tamen ullam

uocem parum se dignam emisit: sed illud in ore frequentissime habuit, Domine adde sane ad dolorem,dum addas & ad patientiam. Mortem a Utem sibi ab ipso morbi principio ceriam

atque exploratam ita non exhorruit, ut de ea sine ulla prorsus aut vultus, aut animi perturbatione loqueretur: planeq. ostenderet eam a se,ut Dinus Paulus ait, in lucro poni. Ac ne cui dubium sit,praesciuisse eum, sibi ex illo morbo moriendum tare,duas apertas atque illustres eius rei significationes: dedit. Vnam, quod Cardinalem Alexandrinum pridie parasceves, hoc est vicesimo nono ante ipsius obitu die,

lacrosanctam Eucharistiam sibi porri i

SEARCH

MENU NAVIGATION