M. Antonii Mureti i.c. et ciuis Romani Oratio habita in funere Pii 5. pont. maximi

발행: 1572년

분량: 26페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

gentem, & usitata uerborum formula vientem, iussit insistere, & ita uerba concipere ut in ijs tantum fit, qui sinissimum illud sacramentum pro uiatico accipiunt, ut paulo post ad aliam vitam commigraturi. Alteram quod cum, ob quanda morbi leuationem, depulsum ab eo esse mortis periculu, constans opinio esset,septem illa praecipua urbis templa inuisere uoluit, eiusque itineris, quamquam uiribus morbi grauitate & longinquitate deiectis, magnam partem pedibus confecit, aperte profitens, velle se eoru reliquias postremum videre,quos se, non multo post uisurum esse speraret in caelo.Mortem autem illius & praecesserunt multa prodigia, terrae fremitus,terraemotus, fluminum inundationes, crebri fulminum iactus, &secuta est tanta populi consternatio, ut eius desiderium uix longo tempore mitigari posse uideatur. Sed nos quidem alienissimo reipUb. tempore, . optimo &praestantissimo principe orbati sumus cille aute, ut confidimUS. e tenebris

22쪽

e tenebris ac uinculis corporis inlucem libertatem l. perductus, promissam pijs omnibus possidet hereditatem : ita ut mors ipsius, si sortem nostram respicimus, luctu & lamentationibus, sin ipsum, cultu & gratulationibus prosequenda sit. Vos uero, Patres amplissimi, quos iam unos madis a tanti gubernatoris obitu intuetur ecclesia, quorum ex auctoritate ac suffragiis, secundum deum, tranquilliras temporum & salus reipub.pendet, consulite quamprimu rebus afflictis,& ex uestro nobilissimo corpore ac

collegio aliquem eiusmodi ecclesiae rectorem deligite, qui & sedare po

sit maerorem ex huius morte conceptum , & uoluntate , prudentia, usu rerum, auctoritate, aptissimus sit ad perficienda pulcherrima ac praestantissima opera , quae praepropera huius morte imperfecta atque inchoata

PIUS V. PONT. M A X. OBIIT NAL.MA I. M. D. LXXII

SEARCH

MENU NAVIGATION