Antonii Bvccapadvlii De Pontifice Max. declarando : ad amplissimos S.R.E. cardinales oratio, habita in Basilica B. Petri VII Id. Septemb. anno MDXC

발행: 1590년

분량: 16페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

su comouemini. His necessitatibus auxilium serendum , his

vulneribus,his malis,ta multis,tam grauibus, tam exulce

ratis medicina a Pontifice est adhibenda. Vestrae igitur nucfidei, sapientiar, potestati, in declarando Potifice comissum

est quidquid potest dignitatis, salutisq; expectari.Vos Patres contendetis, ut Ecclesiae rebus prospiciatis , nos expectatione suspensi erimus, utrique aute necessario metu an-xij. Etenim maximarum rerum deliberatio, maximas curas metusq; afferat necesse est tum iis, quorum consilio, & prudentia decernuntur; cum cc eteris omnibus, ad quos eae respertinere possunt. Quid ergo nos potissimum angimur)Cogimur eadem illa it ei are,vos timori nostro ignoscite . Hoc unum in qua pertimescimus, ne quid satan perpetuus Christi,Ecclesiae 1; hostis turbet: ne ve obstet quominus eum Potifice habeamus, quo magnopere indigemus. Id vero efficeret, si posset ullum apud alique vestrum, Iocum inuenire priuatis rationibus consulendi. Scit enim hostis teterrimus inimicum hoc Deo consilium esse, a carnis nimirum, quae Deo inimica est prudelia profectum,eficere que ut frustra, illius Opem, quod nunc fecimus imploremus.Quid enim in sacrosancto, quod nunc per actu est mysterio precati sumus Θ Vobis autem Patres in ista tam graui deliberatione precabamur . Veni sancte Spiritus, reple tuoruni corda fidelium, de tui amoris in eis igne accede. Videtis certe aliud esse amoris tui, aliud cuiuique sui, Res autem suas priuatas laborare,eoq; cosilia referre, est hominis seipsum diligenti S. Deus B Ch ysos . caritas est, requirit igitur in nobis eam in primis virtutem, ς0mm. s. qua nos ei proxime ad similitudinem accedimus, nostram, 'scilicet,caritatem. Caritas autem, non aemulatur,no est am Philipp.

bitiosa,non quaerit, quae sua sunt. Immo vero, quod Apostolus non suadebat modo, sed etiam faciebat, req; ipsa comprobabat anteponit suis aliena, modo inde crescat Dei gloria. Qia anquam, quae potest esse ista, in constituendo Ecclesiae bono suaraim rerum ab alienis distinctio Θ Quo de re totius Ecclesiae est, idem quoque e re cuiusque ma Xime est. Caeteris in rebus liceat ista secernere, in declarando pastore , ae principe nihil potest esse utilius singulis, quam quod

utile

12쪽

utile est uniuersis.Conabitur satan contraria omnia suadere.Sed speramus fore,ut quo quisque sentiet magis tales sibi cogitationes a callidissimo hoste immitti, alijs scilicet rationibus cotineri priuatas utilitates,alijs publicas,quo grae ritus apertiusq; se his cogitationibus peti intelliget,eo ipsex. Cor.3ἰ se colligat magis,eoq; acrius in Christi causam incubat,diuinamq; ope, quid enim ab ea deserti possumus xecte, aut agere,aut cogitare) imploret. Implorabimns nos quoque tum quotidianis supplicationibus, tum priuatis etia precibus huius sanctae Basilicς sacerdotes,'caeterique omne S,qui

astant,quae prope,qui longe absunt, omnium ordinum pietate,& sanctitate praestates viri,per hos omnes dies, quibus vos collecti,inclusiq; hac una in re occupati eritis, vestraq; virtute nostris vocibus prosequemur. Aderit vestris conatibus, piorumq; omnium precibus Christus, qui si forte erit

nobis iratus, agnoscimus enim omnes nostra crimina,vere

ς 3 murq; illud Prophetae, Dabo tibi rege in furore meo, & auferam in indignatione mea,dat enim iratus Deus malu principem, iratus item aufert bonum, si forte igitur erit nobis iratus Christus Dominus,& Deus noster, aderit Maria, mater,& virgo sanctissima,quae eu cospexit Ecclesiae suae,cuius

causa nunc maxime agitur amore comprehensum, caesum, dilaniatum,cruci clauis assigum,extinctum , nec sic etia satiata inimicorum crudelitate,transverberatum, quem e cruce depositum c6plexa,in sinu,gremioq. quod illa, qua cernimus excellentis artificis imago nos admonet collegit,cuius vulnera demirata, deosculataque lacrymis compleuit, abluit.Haec filium orabit,obsecrabitq; per eOS OmneS quOS ille pertulit cruciatus,perq; eum doloris sensum, quem non minorem ipsa animo, quam ille toto corpore accepit,vt Uestris mentibus lumen praeferat, ostendatq; quem potissima cligere debeatis.Impetrabit a tali filio,talis Mater,nosque vestro studio, sommoque illius beneficio optimo Pontifice fruemur,iniuiortalesque eius bonitati gratiaS aSemus.

SEARCH

MENU NAVIGATION