장음표시 사용
371쪽
dum reeeptis arcibus, subito Ferrariam deducantur: itemque maritimae copiae , recepta Genua , itinere terrestri ad eandem civitatem Ferrariae continuo mittantur, ac simul cum
his quingenti equites supradicti sub auspicio Caesaris , totidemque vel etiam plures Summi Pontificis uniantur cam toris mentis & Classe Caesarea, & iis, quae per Sanctissimum Dominum Nostrum Bononiae & circum tuerint parata r quo praepotente exercitu, tormentis & apparationibus, de celeri expeditione dictae Civitatis dubium futurum non est, praesettim re di celeriter & secrete tractata I tanta enim erit Obiidionis vis & celeritas , ut locus non videatur dari, illam. Civitatem, ut opus seret, sertificandi, etsi etiam bene munita esset, terrorem tamen tanti exercitus serre non possit. Quod si tamen praeter omnem rationem dissicilior esset &tardior Ferrariae expugnatio , tunc idem Sereni stimus Caesar promittit Sanctissimo Domino Noltro, se prosecuturum expugnationem cum idoneo exercitu ad eam expugnandam
per sex integros menses, medietatemque totius impensae, in hoc bellum faciendae, se matributurum. XIV. Item promittit Serenissimus Caesar , se accepturum . prout ex nunc accipit, patrocinium & protectionem ae dein sensionem quascunque sine ulla prorsus exceptione perlanae, Sanctissimi Domini Nostri & totius Illustriuimae Domus &familiae de Medicis , ac in specie & praecipue Re verendi H- mi Domini Cardinalis de Medicis Sanctae Romanae Ecclesiae Vieeeaneellarii, necnon statuum , bonorum, rerum, iurium, privilegiorum , & praerogativarum omnium, quae dicta familia possidet, tam a Sede Apostolica dependentium, quam propriorum & privatorum. XV. Item promittit idem Caesar, In eadem se protectionω
habiturum omnes contaderatos & colligatos cum Sanctissimo Domino Nostro , & specialiter Florentinos cum omni statu & rebus, quas in praesens possident. Et quia in ipsis
confoederatis Sena civitas est cum eo, quo nunc guberna
tur , Legimine, in quam plenum rus est Caesaris , cui nulla
372쪽
In parte detrahere, sed potius semper flavere intendit Sanctis. simus Dominus Noster; ideo declaratur, Caesarem ex sua benignitate velle . & concedere , ut sena sub protectione ejusdem Sanctissimi Domini Nostri, de in eo, in quo nunc est, statu , gubernante Reverendissimo Cardinali de Petrue-ciis , manere permittatur; proptereaquod ad ceterum Statum eiusdem Sanctissimi Domini Nostri vehementer commoda de opportuna est. 8c Cardinalis Petruccius Senae eiusdem factura est. Sed haec ita sint tamen, ut dicta civitas, Et Mus regimen recognoscant Caesarem supremum suum Principem, de illi omni Observantia, servitis de fide subjecti sint , quantum commode de honeste fieri poterit. XVI. Item quoniam Sanctissimo Domino Nostro eura est aliis quanto etiam major rerum spiritualium Ec pastoralis ossicii, quam temporalium , dignitatem Sanctae Apostolicae Sedis supra omnia carissimam habet ἔ multi autem exorti sunt. qui de de fide Catholica male sentire , fle dictam Sedem sua malignitate de maledicentia lacerare non dubitant, pro
mittit Serenissimus Caesar , se CONTRA EOS , qui SEDEM AposTOLICAM VERBO & FACTO LAEDERE DRH- SUMUNT, aut FIDEM CATHOLICAM PERTURBARE CONANTUR .ut JUSTISSIMUM &CHRISTIANIssIMUM IMPERATOREM DECET, omnem vim suae potestatis diastricturum , eosque persecuturum , omnesque INIURIAS EIDEM SEDI ILLATAS, tanquam sibi factas , vindica
XVII. Item promIttit Idem Caesar, se non accepturum In promtectionem QUEMQUE SANCTAE ECCLESIAE SUBIECTUM MEDIATE Ieu IMMEDIATE , sed eos omncs relicturum sub CORRECTIONE & PLENO ARBITRIO Sanctissimi Domini Nostri. Et si forsan aliquorum huiusmodi protecti nem susceptam iam haberet, se eam DIMISSURUM 3e adversus contumaces se eidem Sanctissimo Domino Nostro OMNI AUXILIO AFFUTURUM , ut PUNIANTUR rquae omnia vicissim promittit Sanctissimus Dominus Noster
373쪽
Caesari de eius subditis r & quod de iis, qui ex utraquo
parte deliquerint, stabunt, & fidem habebunt inter se, alter - dicto & assertioni alterius. Item promittit Sanctissimus Dominus Noster Serenissimo Caesari quoties opus sit, in defensionem Regni Neapolitani a Caesare polselli contra quoscum que omnia auxilia sua , tam tetrestria , quam maritima, quantum suae di hujus Sanctae Sedis vires se extendent a Minmaque omnia, tam temporalia, quam spiritualia .
XVIII. Item quod adventum Caesaris ad Italiam Ae ad aeeipiendam coronam Imperii omni sua gratia & liberalitat Sanctissimus Dominus Noster excipiet, & in omnibus eum. tanquam carissimum di amantissimum filium, tractabit. XIX. Item promittit Sanctissimus Dominus Noster, se omni auxilio affuturum Serenissimo Caesari . quotiescumque illo
bellum contra Venetos sit suscepturus, Omnibus viribus suis temporalibus & spiritualibus z necnon in omnibus aliis rebus, negotiis, bello & pace , se cum eadem Majestate Gaesarea semper conjunctissimum futurum, ut res ipsius Caesaris eoisdem habeat loco , quo suas , in omnibus & per omnia. Quoniam autem sorti suma Helvetiorum natio cum hac Sancta Sede eonjunctissima semper fuit , multaque praeclara gessit facinora ad ecclesiasticam libertatem defendendam, ae praesertim contra eosdem Gallos, unde illustribus titulis meis ruit decorari , eamque Sanctissimus Dominus Noster secum omni tempore vult esse conjunctam, quam eandem Hre non dubitat observantissimam Maiestatis Caesareae; idcireo in hocstedere vult esse comprehensam, prout Sanctitas Sua eam comprehendit & nominat.
x X. Item eum Serenissimus Rex Angliae & propter virtutem & propter celsitudinem animi sui huic Sanctae Sedi sit amicissimus , atque eodem in Caesarem animo sit & benevolentia , Sanctissimus Dominus Noster di Caesar in hoc
374쪽
praesenti scedere locum illi relinquunt honorificum & digni Dsimum ipsius Serenitate regia, ita quidem, quod non possit praedictus Rex Angliae alios secum in foedere ascribere , qu rum ascriptio & nominatio praesenti foederi & capitulis in eo contentis aliqua ex parte contrarietur. XXI. Item quod praesentis foederis ac conventiouis & eolligationis , omniumque in ea capitulorum contentorum duo exemplaria authentica fieri debeant , quorum unum manu
serenissimi Caesaris subscriptum apud Sanctissimum Dominum Nostrum remaneat, alterum manu subscriptum ejusdem Sanctissimi Domini Nostri apud ipsum Caesarem sit depositum. Haec autem capitula, acta, conclusa & firmata fuerunt in palatio Apostolico in camera ejusdem Sanctissimi Domini Nostri die, mense & anno infrascriptis r quae etiam erunt subscripta manu ipsius Sanctissimi Domini Nostri, &Illustris Domini Ioannis Emanuelis Oratoris & procuratoris dicti Serenissimi Caroli Regis in Imperatorem electi. Ita convenimus σ promittimus I. Ego Ioannes Emanuel Serenissimi Caroli Romanorum& Hispaniarum Regis Catholici in Imperatorem electi apud Sanctissimum Dominum Nostrum & Sedem Apostolicam orator, habens plenum & sufficiens mandatum ad capitu. Iandum & firmandum conventiones & pacta quaecumque cum Sanctissimo Domino Nostro Leone divina providentia P pa X. &dicta Sede, vigore dicti mandati, quod exhibui &eidem Sanctissimo Domino Nostro consignavi, approbo &confirmo omnia suprascripta , ac obligo praedictum Imper torem nomine, quo supra , ad servandum omnia supradicta, per me suo nomine gesta et ac promitto, quod idem Carolus Rex ratificabit de novo infra viginti quinque dies a praesenti data omnia suprascripta in authentica sermacum insertione supradictorum capitulorum & conventionum sub poena decem millium ducatorum , Canaerae Apostolicae applicandorum e & ratificationem subscribet manu propria, di suo sigillo signari faciet, ac ad Urbem mittet, de eidem
375쪽
sanetissimo Domino Nostro realiter & cum effectu intra dictos dies consignabit . Et in fidem praemissorum hane subscriptionem manu alterius subscriptam, propria inanu firmavi di subscripsi, & meo parvo sigillo firmari jussi. Romae die VIII. Maji MD XXI.
r. SummI Pontifices ubi prIvatim quibusdam actis manu pro pila subscribunt , hoc prima littera sui praenominis , ex bapti sinate habiti, facere consueverunt, quemadmodum supra videmus, Le nem X. primam litteram sui praenominis, quod Ioanner fuit, posuisse. . a. Leo foedus hoc cum Carolo V. secreto pepigit , ut O Paullus Parum testatur : illudque postea , oblata Occasione , vulgavit, ut cb Guiceiardinus ait, dum Respublica Veneta , quod rerum suarum status se postularet, cum Galliarum Rege ita findere obstringebatur, ut nec suae erga Pontificem observantiae deesset, nec Imperatoris amicit Iam dimitteret , teste co Andrea Mauroceno . Leo, ut sua recuperaret, invitus muItis conditionibus subscribere coactus est: quae tamen desierunt , Imperatori Ducatu Mediolanensi , Parma de Placentia Pontifici partis . O Paul- Us Jovius in Leonis X. Vita de tali foedere hoc pacto loquitur :Erat Romae annes ManueI Caesaris Legatus , usu eravissimarum rerum insienis . cim Boe Leo transerit iniitque foedus, ut Galli Italia peuerentur , Franei us . fortia Medistineno imperium jure paternae Baereditatis οβtineret, PLACENTIA uero b PARMA Leoni, tanquam a Gallis impotenter ereprae , redderentur. In Vitis Ferdinandi Avali Piscariae Marchionis, & ce) Alphonsi I. Ferrariae Ducis eadem a Jovio narrantur. Quare publicum hoc foederis instrumentum quibuscunque perspicuis ac necessariis te si ficationibus uberrime corroboratur.
376쪽
X L. Pontificis Leonis X. Edictum contra Franciscum I. Galliarum Regem, O detum de Fuxo Lautrecidominum & Mediolani Praesidem , ac statem ejus
Τhomam Scuti dominum, PARMAΜ ac PLACENTIAM impotenter Occupatas detinentes.
LEO Episcopus SERvus SERvo RuM DEI Ad futuram rei memoriam .
Ad lib. .eap. iopag.t r. I. Ix D bonorum tutelam & malorum perniciem scele- tumque vindictam iustitia coelitus emanavit, ut Isa 1. n qui virtutis amore peccare non verentur, poenae Armidine compescantur & quos Dei timor a malo non re M a Moris micam. vocat , eorum audaciam ecclesiastica severitas reprimendo castiget. Cum itaque nobis tradita sit potestas poenarum spiritualium & temporalium, jure & merito noster excitariae insurgere debet animus cum talia a Christi fidelibus, praesertim illis , quibus Regnorum cura a Deo commissa est, fieri ac perpetrari audimus, propter quae Deus Offenditur, ius gentium violatur & justitia ipsa perturbatur, disciplina confunditur . censurae ecclesiasticae de mandata Apostolica vilipenduntur, scandalizatur fidelis populus, & in superbiam erigitur indevotus. Sane qualis circa Regum & Principum Christianorum pacem S concordiam mens nostra seinperfuerit, quantumque circa eam componendam laboraverimus, ipsosque Reges & Principes non solum literis, sed etiam propriis Nunciis paterna caritate hortati fuerimus, ut ipsam pacem , tanquam bonum hereditarium, nobis a Deo relictum, complecti vellent, Omnibus notum esse apertissimeque con stare, non dubitamus. Nec ad alium finem nostra unquam aspiravit intentio, quam, ut Christianornm rebus compositis atque pacatis, sanctam contra Infideles expeditionem , per nos ac selicis recordationis Iulium Papam Secundum praedecessorem nostrum toties in moderni Concilii Lateranensissessionibus non solum propositam & promissam , sed etiam
377쪽
saero ipso approbante Concilio decretam , sumere & prose qui , ac , dextera Domini assistente propitia, ad tandem
Dei , Christianaeque Fidei exaltationem , terminare postemus Et propterea ne tam sanctum & salutiferum ac nec ellarium opus impedimento aliquo disserri seu retardari posset, inter clarae memoriae Maximilianum in Imperatorem electum de alios Reges , Principes & Potentatus Christianos, necnon Respublicas, Communitates, ceterosque Christi fideles quinquennales inducias seu tremas de Fratrum nostrorum consilio indiximus, easque sub excommunicationis latae sententiae ac anathematis, di aliis tunc expressis poenis dicto durante quinquennio inviolabiliter servari debere uecrevimus, ipsoseque in virtute sanctae obedientiae monuimus, ut, dictis i cluciis durantibus, in caritate mutua , firmaque amoris &benevolentiae unione persistentes ab omni procius abstinerene injuria & offensione , ut omni metu & suspicione invicem carentes , eidem contra Turcas expeditioni libere intendere possent. Et licet nobis persuaderemus, Omnes Reges, tanquam veros & Catholicos Principes, ac Romani Pontificis, ut par est , mandatis ἰobsequentes , dictas inducias, de ipsorum consensu per nos indictas & per eos acceptatas, servaturos Bre; nullum tamen fidelius & constantius id facturuinsperabamus, quam carissimum in Christo filium nostrum Franciscum Francorum Regem Christianissimum , ea potissimum ratione, quod pol quain Ducatum Mediolanensem, quem contra nostram & sere omnium Christianorum Principum voluntatem, qui tunc Ducem Mediolani in Dueatu suo publieae utilitatis & quietis causa manutenere volebamus, non sine maxima rerum Prope Omnium confusione, ac pluisti morum Christi fidelium sanguine & strage assectaverat. Aenostrorum militum potius negligentia , quam virtute sua .
potitus fuerat a NOSque ejus FURORI RESISTERE NON VALENTES, ae MAIORA SCANDALA propter ejus i solentiam & minas FORMIDANTES, PARMAM & PL CENTIAM CIVITATES , AD NOS & ROMANAM EGCLESIAM PERTINENTES, quiete & pacifice RELIQUERAMUS . Et ut eum ad arma deponenda & filialem obe. dientiam nobis personaliter praestandam induceremus, nos ad civitatem nostram Bononiae contuleramus , ipsumque, tanquam peculiarem filium nostrum , receperamus , ac ei mentem nostram super induciis & expeditione hujusmodi deis
378쪽
Siquidem ad Regnum Navarrae, quod clarae memoriae Ferdinandus Rex Catholicus, dicti Caroli Regis in Imperatorem electi avus maternus , sibi a praefato Iulio praedecessore, propter tunc Regis Navarrae Conciliabulo per Schismaticos congregato adhaesionem, concestum, justo ac legitimo bello ceperat, & inde stibi ab eodem Iulio praedecessore confirmari obtinucrati quodque ipse Carolus Rex in Imperatorem electus, tanquam ejusdem Ferdinandi Regis legitimus heres &verus succellor, pacifice possidebat , magnum & copiosuin exercitum misit e qui dictuin Regnum defensoribus vacuum& a nonnullis auro corruptis proditum , facile occupavit, ac nonnullas etiam proximas civitates Regni Hispaniarum
tormentis bellicis admotis invasit, si torte eas propter intestinas discordias capere posset. 3. Nec defuit idem Franciscus Rex , in Regno Neapolitano in civitate Caietanensi quoidam eiusdem civitatis primarios rerum novarum cupidos corrumpere & ad rebellionem
ac tumultus in dicto Regno excitandos sollicitare . In Comitatu etiam Flandriae cuidam Roberto de la Marca, ut ab ipsius Caroli Regis in Imperatorem electi debita obedientia recederet, similesque seditiones ac tumultus in dicto Comitatu excitaret , vires & animum praestare praesumpsit et quae profecto ab aliis malis operibus suis minime aliena fuerunt. Memores enim sumus , quod superioribus annis non solum humanam, sed etiam divinam iram contra se provocare non timuit , quippe qui postquam decimas super fructibus omnium Ecclesiarum , monasteriorum ac aliorum beneficiorum ecclesiasticorum in toto Regno Franciae consistentium exigendas & sibi consignandas, & per eum in Sanctae Cruciatae dumtaxat usum convertendas , a nobis importunissimis temisporibus ac flagitationibus obtinuit, illasque in nullum alium, quam dictae expeditionis usum exponere nobis promisit, ac jurejurando confirmavit; nosque audientes Turcarum Tyrannorum , Orientalibus rebus per se compositis & pacatis, ingentem classem, formidandumque exercitum parare, ut uno
eodemque tempore Christianos terra marique aggredi posset, eundem Franciscum Regem requisivimus, ut tam grandi ac universae Christianae Reipublicae imminenti periculo cum pecuniis ad dictum usum collatis juxta iusiurandum per eum praestitum occurrere vellet, super hoc responso, id negavit,& negocium hoc ad se minime pertinere dixit , causamque Chri
379쪽
Christianae fidei, eui Christi fideles omnes adstricti & obligati tenentur, a se tanquam alienam abdicando, ac praesti istum jusjurandum non servando , se non verum Christianum, sed infidelem & periurum esse declaravit. Ex pluribus, quae contra libertatem ecclesiasticam, quam prae ceteris omnibus contra quoscumque idefendere ac illaesana servare tenetur . facere praesumpsit , illud silentio praeterire non pollumus . quod cum in Concordatis inter nos S: hanc Sanctam Sedem, ac ipsum Franciscum Regem pro abrogatione Pragmaticae initis, inter alia contineretur, quod impetrantes beneficia ecclesiastica , in dicto Regno Franciae consistentia , verum
eorum valorem exprimere tenerentur , ac nonnulli valorem
hujusmodi expressissent, sicut nobis relatum fuit, eorum collo
Bullas Apostolicas desuper expeditas alligari , ipsosque in flumine mergi saevitia plusquam tyrannica iussit: & quondam joannem Abbatem monasterii Sancti Tiberii Oidinis Sancti Benedicti Agathensis dioecesis de mandato dilectorum filiorum Partamenti Tolosani in proprio monasterio captnm ae publicis carceribus in civitate Tolosana , quia literaruin Ap stolicarum vigore eis inhibuerat, ne de causa certae absolutionis sibi eommissae se intromitterent, incarceratum N inibi per plures annos detentum , licet pluribus literis non solum benigne hortatus ac requi litus, sed etiam rogatus fuisset, ueeum contra omnem iustitiam, & in maximum ecclesiasticaelibertatis praejudicium diu indebiteque detentum , e dictis cariseetibus pro nostro & hujus Sanctae Sedis honore tandem rein laxari mandaret , id facere pertinacissitne semper negavit , donec dictus Abbas pluribus corporis incommodis di moer re animi confictus, in carceribus ipsis miserabilem vitam finivit. Nec veritus eli idem Franciscus Rex innumeris aliis modis dictam libertatem ecciesiasticam impugnare, benignasae paternas monitioneS nostras continue respuendo , & in nostrum & dictae Sedis contemptum ea consentiendo & ia. ciendo , quae nos in praesentiarum referre quodammodo pudet , ut merito dicere possimus , in eo , quem omnibus gratiis
di favoribus prosequuti semper fuimus, bonum triticum semi. nasse & spinas invenisse.
. Pol remo ut conceptum contra nos & hanc Sedem, odium universo terrarum orbi notum ac manifestum faceret ; civitatem nostram Regii per iniquitatis filium Thomam de Foix dominum de Leicu, Odeti de Foix domini de La
380쪽
reeeh Gubernatoris dicti Ducatus Mediolani fratrem germa- manum , ejusque in dicto Ducatu Locumtenentem, dolo &insidiis occupare tentavit: qui dictam civitatem equestribus di pedestribus copiis incredibili celeritate eo adductis ex improviso adortus, cum eam capere non potuisset , ac illius agros & territorium depopulatus fuisset, sal Camerae nostrae Apostolicae , quod per ipsius Camerae officiales in civitate Mediolani vendebatur, ad manus suas, iplis officialibus eiectis, recepit ac fructus Ecclesiarum & monasteriorum, aliorumque beneficiorum ecclesiasticorum per Cardinales & alios Praelatos. & Curiales obtentorum sequestrari fecit, & alia
plura in nostrum & hujus Sanctae Sedis dedecus, damnum &praeiudicium commisit: quae omnia de ipsius Francisci Regis consensu & voluntate facta fuisse nemo dubitare potest, ipseque Franciscus Rex omnibus apertissime ostendit, qui non modo ipsum Thomam pro talibus excessibus nullo supplicio jussit assici, sed etiam ipsum Oderum cum pluribus militum copiis in Italiam misit, qui dictuin Thomam foveret , eiusque temerarios conatus iuvaret. s. Praeterea ut majori injuria nos assiceret, mercatores Florentinos , quos tanquam cives nostros paterna caritate
diligi a nobis sciebat, in civitate sua Lugduni commorantes, contra salvumconductuin eis concessum , detineri mandavit. Sed benedictus sit semper Dominus Deus noster , qui superbis ac propria temeritate confidentibus resistit, & vias occultas invenit , quibus mala non solum effectu careant, ac victis di innocentibus nihil obsint , sed quandoque etiam in bonum di utile vertantur . Siquidem praefati Francisci Regis contra dictum Carolum Regem in Imperatorem electum conatus non solum irriti omnes ac vani reciderunt, nihilque eidem Carolo Regi in Imperatorem electo, ejusque Regnis nocere potuerunt ι sed etiam dictas seditiones , quae nullis humanis remediis sedari poste videbantur, repente quali in totum extinxerunt , ac Hispaniarum populos invicem bellis civilibus dissidentes unierunt, adeo quod paucorum dierum spacio non solum Gallos Hispaniam ingrestos , ac civitates ad rebellionem sollicitantes inde profligarunt , sed etiam amissu in Navarrae Regnum recuperarunt ; ipseque Carolus Rex in Imperatorem electus omnia castra dicti Roberti, ab
eo rebellare ausi , fere sub oculis ipsius Francisci Regis vi de
