Historiæ summi imperii Apostolicæ Sedis in Ducatum Parmæ ac Placentiæ libri tres, primævis auctoribus, jure gentium, actisque publicis comprobati. Accedit actorum appendix et chronologia. Ex italico

발행: 1721년

분량: 534페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

411쪽

as 3 APPEN DIX

ab eo gesta approbare debere. Scimus enim quanto semper studio procuraveris, ne FAMAM TUAM, tanto sudore, tot vigiliis , tot praeclare gessis a te partam , aliquo INDIGNO FAC iNORE MACULARES , neve Deum omnipotentem, cui victorias tuas omnes semper acceptas reserre solitus es, offenderes. a. Licet autem nos tuam Maiestatem sine ulla nostra Imstantia , his rebus intellectis, pientissimi & justissimi tui animi signum super illis iam dedisse putamus, tamen, ut nobis ipsis in hoc satisfaciamus, mittimus ad Maiestatem tuam Venerabilem fratrem Fabium Episcopum Nucerinum, Prae latum domesticum , & AD ID SPECIALEM NUNCIUM NOSTRUM, ut omnia PLENIUS Majestati tuae REFERAT. Hortamur proinde ipsam tuam Maiestatem, & omni, quo possumus, studio ab ea petimus, ut ipsum Fabium Episcopum Nucerinum , virum ob suas virtutes & fidem nobis gratum, cum fide audire, & pro ea summa spe, quam nos di omnes nostri in te collatam habemus. si id nondnm ab ea factum est, PROVIDERE velit, ut ipse Ferrantes PL CENTIAM Duel Octavio RESTITUAT, & quantum in eo fuerit, dicti Petri Aloysii Ducis necem tuae Majestatis auctoritate pro iustitia & dictat Sedis honore ulciscatur . Sic enim nos & omnes nostros , qui huius henefleti memores semper erimus, tibi arctius devincies, & ortum de motis a te armis in Italia rumorem extingues, emciesque, ut animi tui religionem & pietatem omnes agnoscant. Datum Peruvae XX. Septembris Is 7- anno XIII.

412쪽

ACTORUM 3 9. X L V. Pontifex Paullus III. Petri Aloysii eaedem Regi Ferdinando Caroli V. fratri, simulque Pla

centiae Occupationem nunciat.

Carissimo in Chrso filio nostro Ferdinando

Regi Romanorum electo. PAVLus EPIs opus SERvus SERvORUM DEI

Carissime in chriso Mi nostiν

Salutem O Apsolieam benedictionem . AFiecti magno dolore ob Indignam & violentam caeridem bonae memoriae Petri Aloysii Farnesii PARMAE& PLACENTIAE DUCIs, & ob OCCUPATAM

Placentiam a Ferrante Gonzaga Mediolani gubernatore: qua in re ipse Ferrantes nomen etiam serenissimi Caesaris fratris tui admiscet, mittimus ad ipsum Caesarem Venerabilem fratrem Fabium Episcopum Nucerinum Nuncium nostrum praesentium exhibitorem , PLACENTIAE RESTITUTIONEM ab ejus Majestate PETITURUM, sicut plenius ab eo intelliges . Quamobrem hortamur & requirimus Serenitatem tuam in Domino, ut pro tua solita probitate &In nos observantia ipsum Fabium Episcopum Nucerinum cum fide audire , eique omni tua gratia & auctoritate ad tesum Caesarem adesse velis . Facies in hoc rem nobis gratissimam, di ipsius Caesaris honori & gloriae consules. Datum Perusiae XX. Septembris Is 47. anno XIII.

Ibidem a

413쪽

utilem a

XL VI.

Eodem modo.

Ferdinando Alvaro de Toleto Duci Albae. x L VII. Cardinali otioni de Truchses Augustae Episcopo. XLVIII.

Nicolao Perenoto Domino de Gran vela Cancellario Imperatoris.

Antonio Perenoto de Granuela Atrebatensi Episcopo ac imperatoris Ministro.

Patri Petro Soto ordinis Praedicatorum Confessario Caroli V. L Ι. Guillelmo IV. Duci Bavariae.

414쪽

Ponti sex Iulius III. a Caesarianis permotus, Ducatum Parmae, studum pontificium , Duci octavio Farnesio, suo clienti, rebelli, & contumaci proscribit , quod Gallicum praesidium in illam

admiserit contra fidem, proprium munus, praeceptumque Pontificis r qui ad id perficiendum Caroli V. Imperatoris auxilium deposcit. Iu Lius EPIsCoPus SERVus SERvoRuM DEI Ad futuram rei memoriam . I. Icut humiles & pacificos, ac nobis & Sedi Apostoli- eae obsequentes SUBDITOS NOSTROS , & Sanctae

Romanae Ecclesiae FEUDATARIOS benigno favore& summa liberalitate complecti consuevimus , ita IN OBEDIENTES, & Apostolicae auctoritatis contemptores, acquipacificum ipsius Ecclesiae Statum pro privato eorum interciIe Perturbare velle videntur, juxta. eorum IN OBEDIENTIA Hsevere COERCERE & CASTIGARE eogimur, ne horum exemplo ceteri audaciam eapiant delinquendi. a. Dudum siquidem cum dilectum filium nobilem virum Octavium Farnesium DUCEM PARMAE ossicii sui , quod erat, postquam noster & praedictae Ecclesiae Contalonerius &Capitaneus generalis ac FEUDATARIUS & stipendiarius existebat, & tanquam talis OBEDIENTIAM nobis publice praestiterat, nullius Principis stipendia sine nostra exprella licentia capere , nullumque ALIENUM PRAESIDIUM IN

CIVITATE PARMAE , cujus DIRECTUM DOMINIUM ad Nos & DICTAM SEDEM PERTINET, recipere, per

diversos ejus nuncios ac secretarios , & dilectum filium n strum Alexandrum Sancti Laurentii in Damasci Diaconum Cardinalem Farnesium nuncupatum, eiusdem Sanctae Romanae Ecclesiae Vicecancellarium , fratrem suum germanum . & PO-stremo per dilectum filium Petrum Cain anum Cubicularium nostrum secretum, ad ipsum Octavium Ducem ad hoc sp

415쪽

cialiter destinatum, paterne ADMONUISSEMUS, & dictu, Octavius Dux ADMONITIONI NOSTRAE hujusmodi te

sponsum, sua obedientia dignum & quod expectabamus, non dedisset. nos eidem Octavio Duci per nostras in forma

Brevis literas sub poena REBELLIONIS & LAEST MAJE-sTATIS , ae CONFISCATIONIS omnium bonorum sum rum, & ΑMISSIONIS PRIVILEGIORUM , & FEUDORUM , quae ab EADEM SEDE habebat, & PRAESERTIM QvITATUM PARMAE & PLACENTIAE, eo ipso quod

contra secisset, per eum incurrendam , praecepimus, ne ad alicuius Principis stipendia aut servitia transiret, neve alicuisius 'etiam Principis praesidium in dicta civitate PARMR admitteret aut reciperet , nec aliquam pactionem aut promissionem , eandem civitatem PARMAE concernentem , faceret;& si quam fecerat aut fieri mandaverat, revocaret & irrita. ret , prout in eisdem literis plenius continetur . Et deinde eum nobis, vaga fama referente, innotuisset , quod dictus

Octavius Dux CONTRA ADMONITIONES & LITER LINOSTRAS huiusmodi ad alterius Principis stipendia aut strvitia SINE LICENTIA NOSTRA transire , & ΑLIENUM PRAESIDIUM in dicta civitate PARMAE ADMITTERE , ac diversas PACTIONES & PROMISSION Escivitatem ipsam PARMAE concernentes cum aliis Principibus facere praesumpserit IN MAXIMUM nostrum & eiusdems EDII PRAEIUDICIUM , vilipendium & contemptum, tunc almae Urbis nostrae pro nobis di dicta Ecclesia Gube natori mandavimus, ut ex ejus mero ossicio seu ad instat tiam dilecti filii Procuratoris nostri fiscalis summarie & e traiudicialiter procedendo, de praemissis Omnibus & singulis aliis circa ea necessariis , etiam per examen testium se dilia genter informaret, & quod superinde repetisset, nobis fid

liter reserret. 3. Cum autem dictus Gubernator nobis postmodun retulerit, sibi ex divcrsis tellibus coram eo super praemissis inductis & juratis , ac diligenter examinatis , de praemissis omnibus per publicam faniam constitisse , nos ex relatione hujusmodi eo gravius commoti, quominus ea ab eo, quem innumeris heia ficiis & paternis ossiciis cumulaveramus . Confalcinerio, Capitaneo generali, FEUDATΛRIO, &' sia pendiario nostro , expectabamus ἔ Iicet contra eundem Octavium Duccm ad declarationem incursus poenarum praedicta-

416쪽

Ac TORUM 363

rum absque alia ulteriori mora aut citatione , praesertim stante notorietate facti , quod nulla tergiversatione negari potest, procedi conveniret; nihilominus volentes potius no- his innatam benignitatem & mansuetudinem sequi, quam ad ipsius octavii Ducis culpam respicere, motu proprio, non ad alterius nobis super hoc oblatae petitionis initantiam , sed de mera deliberatione di certa scientia nostris eundem octavium Ducem in virtute sanctae obedientiae ac sub poena excommunicationis majoris latae sententiae ac anathematis &maledictionis aeternae, necnon criminum LAESAE MAIESTATIS & REBELLIONIS ac DEPOSITIONIS omnium Aesingulorum titulorum, honorum, ossiciorum & dignitatum, necnon PRIVATIONIS dictae civitatis PARMAE , quam ex nunc, prout ex tunc , & e contra, eidem SEDI APOSTOLICAE per nos & successores nostros Romanos Pontifices pro tempore existentes NUNQUAM INFEUDANDAM, nec alio quovis modo ALIENANDAM , sed semper pro

eadem Sede IURE PROPRIO , ETIAM QUOAD UTILE DOMINIUM retinendam , RESTITUIMUS & REINCORPORAMUS , ac quarumcumque aliarum civitatum , terrarum , castrorum, Iocorum , domorum, palatiorum &aliorum bonorum, ac FEUDORUM iam ecclesiasticorum, quam temporalium, quae obtinet, & inhabilitatis ad illa in posterum obtinenda, perpetuaeque infamiae, ac convictorum re consessorum eriminum & reatuum praemissorum omnium, necnon aliis tam a iure, quam ab homine contra similia perpetrantes inflictis censuris & poenis, per eum ipso facto incurrendis, Apostolica auctoritate tenore praesentium requiis rimus & monemus, quatenust infra terminum triginta dieruina publicatione praesentium, modo intrascripto facienda, immediate sequenda, quorum decem pro primo, & alios decem pro secundo , & reliquos dies decem pro ultimo &peremptorio termino ac monitione canonica , ipsi Octavio

Duci assignamus, COMPAREAT LEGITIM E coram nobis ad se super praemissis omnibus & singulis realiter & cum

effectu defendendum, excusandum & expurgandum , ac se alterius Principis stipendia non cepisse , nec ejus servitium sacceptasse , nec ALIENUM PRAESIDIUM in dicta CIVITATE PARMAE admisisse, nec aliquas pactiones aut promissiones , ipsam civitatem PARMAE concernentes, cum aliis Principibus secisse, docendum: de quod de cetero praemissa ZZ a . aut

417쪽

aut eorum aliqua absque nostra speciali & in scriptis habita licentia non faciet , nec facientibus consentiet, sumetentet arbitrio nostro cavendum , & fidei ubendum , alias ad videndum & audiendum se , quem ex nunc , prout ex tunc, &contra, ad primam diem, ipsos triginta dies immediate se quentem , quam Consistortuna fieri contigerit , CITAM Us& .REQUIRIMUS ad videndum & audiendum, se majoris excommunicationis & anathematis ac maledictionis aeternae sententiam ac criminum LAESAE MAIESTATIS & REBEL LIONIS , necnon DEPOSITIONIS titulorum, honorum, officiorum & dignitatum , ac PRIVATIONIS ejusdem, PARMENSIS , & quarumcumque ALIARUM CIVITATUM , terrarum, castrorum, locorum, domorum , palatio rum bonorum & FEUDORUM PRAEDICTORUM , ne non inhabilitatis ad illa & alia quaecumque in posterutri obtinenda, perpetuaeque infamiae ac convictorum re conse forum criminum di reatuum praemissorum Omnium , necnon alias poenas & censuras praedictas incurri Te , & tanquam talem puniendum esse, declarari: necnon se ac omnia & sinis gula loca , in quibus eum esse, vel ad quae eum ire contigerit, arctissimo ecclesiastico interdicto per quoscumque inviolabiliter observando, subiici & supponi , ac contra eum AUXILIUM BRACHII SAECULARIS quorumcumque Principutri & Regum Christianorum , & PRAESERTIM Carissimi

in Christo filii nostri CARULI ROMANORUM IMI ERATORIS semper Auguiti, decerni, INVOCARI & IMPLORARI. ae ad ulteriora etiam EXECUTI VE , & MANU FORTI & ARMATA, COACTOQUE & CONGREGATO EXERCITU PROCEDI , necnon DEFINITIVAM , DECLARATORIAM , PRIVATIVAM , S: si opus sit, CONDEMNATORIAM SENTENTIAM desuper ferri . & promulgari, aliasque & alia fieri, prout justum fuerit, & justitia suadebit.

. Certificantes eundem Octavium Ducem, quod sive comparuerit . sive non, nisi se nostris in forma Brevis literis praedictis PARUISSE, & se alterius Principis stipendia non cepisse, nec ejus servitium acceptasse . nec ALlENUM PRAESIDIUM in dicta ei. itate PARMAE admisisse , nec aliquas pactiones aut promissiones. ipsam civitatem PARME con- cernerites , cum aliis Principibus fecisse . LEGITIME DO

418쪽

ACTORUM 36j

absque nostra speciali & in scriptis habita licentia non faciet, nec facientibus consentiet, sufficienter, arbitrio nostro, caverit & fidei ulterit, ad declarationem incursus sententiarum censurarum & poenarum praedictarum ac definitivam , declaratoriam , PRIUATIVAM , & si opus sit, CONDE NATORIAM SENTENTIAM, aliaque praemissa uno & eodem contextu ac una & eadem Consistorii die , iustitia

mediante, procedemus & procedi faciemus. s. Et quoniam cogitationes pacis quotidie cogitamus, nec eam quoquo modo turbari volumus , ne interi in in eadem civitate PARMAE aut circa illam vel illius Occasione aliquid in novetur , nec quicquam in NOSTRI & DICTAS SEDIS PRAEIUDICIUM attentetur, motu & deliberatione ac scientia similibus dilectos filios nobiles viros universos &singulos nostros & eiusdem Ecclesiae in TEMPORALIBUS

VICARIOS, nec non Duces, Principes, Comites , Barones, Dominia, Magili ratus, Communitates & Universitates, ac singulares personas civitatum , terrarum, castrorum, & ali rum locorum nobis & Romanae Ecclesiae mediate vel immeis diate subiectorum , necnon quoscumque alios cujuscumque status , gradus , conditionis & praeeminentiae exiitant, &quacumque ecclasiastica aut sarculari dignitate praefulgeant, ex parte omnipotentis Dei ac per viscera misericordiae Domini Nostri Iesu Christi, Apostolica auctoritate & tenori praedictis , hortamur & requirimus , ac monemus, eisque, SUBDITIS videlicet NOSTRIS, sub praemissis poenis, aliis vero non subditis sub interminatione divini iudicii districtius

praecipiendo mandamus, quatenus interim quovis titulo, colore vel praetextu defensionem aut protectionem ipsius Octavii Ducis assumere aut arma pro eo capere seu sibi aut dictae civitati PARMAE commeatus aut alicuius sortis victualia seu pecunias, etiam cedularum depositi aut cambii, subministrare vel aliquod auxilium conssilium , favorem vi praestare quoquo modo, directe vel indirecte, non audeant vel praesuinant... 6. Ut autem praemissa omnia ad omnium , quorum interest, praeiertim ipsius Octavii Ducis, ad quem personaliter monendum S citandum tutum non patere accessum nobis notorie constat & sic est , attestamur Se declaramus, notitiam deducantur, praesentes literas in Basilicae Sancti Petri,

de Cancellariae Camerat Apostolicae valvis seu portis & in acie

419쪽

366 APPEN DIX

eampi Florae de Urbe assigi volumus Ee mandamus ad hoe,

ut requisitiones, monitiones , citationes , hortationes . praeiaceptum & mandatum nostrum huiusmodi, suo quasi sonoro praeconio & patulo iudicio, publicentur, & Octavius Dux& alii, ut praefertur, requisiti & citati ac moniti. quod ad

eorum notitiam non pervenerint, aut praemilla ignotaverint, nullam possint praetendere excusationem vel ignorantiam allegare , cum non sit verisimile, apud eos remanere ine gnitum vel occultum quod tam patenter omnibus publi

catur .

. Volumus etiam, & dicta auctoritate Apostolica deis cernimus, quod hujusmodi requisitiones, monitiones, & ciistatio in eisdem valvis Se acie intimatae , valeant , & sub praetentibus comprehensos arctent, quacumque constitutione Apoliolica contraria non obltante, perinde ac si illis personaliter ac praesentialiter intimatae re insinuatae extitissent, non obstantibus praemissis ac constitutionibus & ordinationibus Apostolicis , necnon civitatum, terrarum, castrorum , Ee locorum praedictorum, etiam iuramento , confirmatione

Apostolica vel quavis firmitate alia roboratis , statutis &consuetudinibus , privilegiis quoque, indultis, literis Apostolicis OctaUio Duci de aliis praedictis sub quibuscumque stenoribus & rmis . cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis , aliisque essicacioribus & insolitis clausulis . neenon irritantibus, & aliis decretis quomodolibet , etiam1 NpEVDATIONE dictae civitatis PARMAE per selicis re-eordationis Paulum Paeam III. praedecetarem nostrum conia cessis, ac etiam iteratis vicibus approbatis Ac innovatis . etiam disponentibus contra DUCEM PARMA' pro tempore existentem , nisi ex machinatione in propriam personam Romani Pontificis , procedi non posse . Quibus omnibus etiamsi pro illorum sussicienti derogatione de illis, eorum. que totis tenoribus specialis, specifica, expressa, individua, ae de verbo ad verbum, non autein per clausula S generales, idem importantes, mentio seu quaevis alia exprellio habenda aut aliqua exquisita forma ad id servanda foret , eorum omnium tenores, ac si de verbo ad verbum, nihilo penitus omisso , de forma in illis tradita observata inserti forene praesentibus , pro expressis habentes, illis alias in suo robo te permansuris, hac vice dumtaxat specialiter & expresse , derogamus contrariis quibuscumque, aut si aliquibus com

420쪽

ACTORUM 367

muniter vel divisim ab eadem sit Sede indultum, quod interdici , suspendi vel excommunicari non possint per literas Apostolicas non facientes plenam & expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem . 8. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam

nostrae RESTITUTIONIS, REINCORPORATIONIS, ausignationis , citationis, certificationis , cogitationis , horta tionis , requisitionum, monitionum , attestationis, declarationis , mandati, voluntatum , decreti. & derogationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri & Pauli Apostolorum eius se noverit incur

surum.

Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimio quingentesimo quinquagesimo primo, tertio Idus Aprilis, Pontificatus nostri aiano secundo.

Sententia , qua Octavius Dux Farnesius , Sedis Apostolicae imperio subjectus, rebellis & contumax, de Ducatus Parmae studo dejicitur a Iulio III. Pontifice, rogante Carolo V. Imperatore: cujus suppetias idem Pontifex ad consilium suum

perficiendum postulat. IuLIus EPIs Copus SERVUs SERVORUM DEI Ad futuram rei memoriam.

1. Ira Omani Pontificis auctoritas super omnes fidelium Ad liba .esp. a 3 pit. isa nationes, nobis. disponente Domino, concessa, L exposcit , ut adversus Sanctae Romanae Ecclesiae Issi. VA SALLOS , qui GRATIIS & DONIS, in eos a Sedeta Apostolica COLLATIS, ABUTENTES, contra eandem M. Ex tabulario raticano. ciesiam cornua erigere , & illius mandatis resistere temere praesumunt, NEC MONITI RESIPISCUNT, mucrone spirituali & alias, prout expedire dignostitur, exurgat, ut quos Dei timor ab illicitis non revocat , severitas coerceat diasti

SEARCH

MENU NAVIGATION