Caroli Ruæi e Societate Jesu Pro confecto feliciter bello panegyricus Ludovico Magno dictus Parisiis in Collegio Claromontano, 7. Kal. Decemb. ann. 1678

발행: 1678년

분량: 80페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

11쪽

s Lu Do VICO MAGNO adimit. Obstat enim huic studio tum regis ipsius modestia, tum caeterorum offensio populorum:

quarum alteram revereri, obsC-quentis ; alteram extimescere,

prudentis; utrique in scribendo dicendoque costulere, Galli nunCimprimis hominis est. Intelligo igitur, AuDΙΤOREs, quam dissicilem in locum hodie inciderim; qui defixos in me unum videam, de regis, & orbis totius oculos: non modo ne quid nimium, ne quid assentationi confine; sed ne vel idipsum dicam, quodcunque de rebus nostris juste ac lcgitime

dici potest. In quo quid potius

querar, non Video: an alienorum

hominum supercilium, qui ne id quidem nos plane ac simpliciter proferre patiuntur , quod ipsi

12쪽

PANEGYRICus 7 cum exaggerarent impensius , cum figmentis etiam & mendaciis ornarent, fidem se putabant facile inventuros: an regis

optimi duram legem, qui hostium in ea re fastidio potius, quam su orum studio , inorem gerat; & se parce malit, quam imvidiose laudari. Nova profecto

tori, non ab adulatione, sed a veritate periculum: ut in effusissima laudatione mendax esse non possit, verax esse nimis possit. Ob sequamur tamen huic legi, parcamus regiis auribus, peregrinas ne laedamus: de belli hujus genere sic dicamus; ut modestiores quam par esset, ac religiosores in dicendo nos fuisse , vel hostes ipsi fateantur.

A iiij

13쪽

Id sane praestitero, si res tantam brevi dicto ac simplici comprChendero : Bellum ab omni me moria gestum in Gallia nullum hoc postremo gloriosius. Et quoniam animadverto, gloriae mili- raris ac potentiae tria esse quasi membra quibus ea stet ac vigeat ;fortitudinem, opulentiam, prudentiam : ita tres imprimis hoc

bello Galliae provisos fuisse ho stes video; Batavos , Hispanos,

Germanos : omnes insigniter

quidem hac triplici laude floren tes , at singulis tamen singulos insignius ; Hispanos prudentia,

Batavos opulentia, fortitudine Germanos. Ut nempe Gallica fortitudo, comprimendis Ger manis emineret; opulentia, mulctandis Batavis excelleret ; pru-

14쪽

PANEGYRICus. Pdentia, occupandis Hispanis eluceret. Non quod iis antea laudibus non abundaremus ipsi quoque ; sed quod eas innata

genti nostrae vitia corrumpe Tent : prudentiam levitas, fortitudinem temeritas , opulentiam intempestiva quaedam &Caeca prodigentia. Detersit hoc bello Ludovici felicitas inustam ab omni arvo Gallicae virtuti m

culam , si qua fuit 3 si qua laus

a majoribus tradita, cumulavit;

si qua hostium propria, suam

fecit. Quae tria dum oratione persequar; & primo de fortit dine, tum de opulentia, postremo de prudentia disseram : nihil dicam, Auditores, non certum, non publicum , non imperatoriis ad Batavos admonitionibus

15쪽

regumque literis contestatum , non ab eorum legatis in Colo niensi ac Neomagensi conventu palam S saepe praedicatum. Minus etiam aliquid dicam. Ea le niam sane, quae metus iis eX- pressit: &me, non ad cujusquam offensionem, sed ad verae commemorationem virtutis, hunc in locum venisse meminero. Ad monet me ossicii spirans hic ante oculos in hac regis effgie verae ac sincerae fortitudinis species. Admonent laureatae istae princiapum & imperatorum imagines: qui tot praeclare gestorum administri, nunc & dictorum meo

rum etiam muti testes, ornari semendaciorum pigmentis & inani adulationis fuco , vel in ipsis

picturae coloribus erubescerent.

16쪽

E A semper fuit communis hominum opinio gentem nostram, & fortitudine praestantem, & maximis ad eam laudem est instruct amadjumentis. Firmavit hanc opinionem contiis nuus prope ab ipso rerum nostrarum exordio belli usus, expeditiones finitimae ac longinquae: quibus cum antea probatum sit, quantum singulis gentibus praestaremus ; tum hoc primum bello, quod proxime confecimus , apparuit, quanto reliquis una omnibus collectis & consociatis superiores essemus. Revocate in memoriam ζAuDITOR Es, vicinarum gentium graves minas, foed rum religiones, exercituum numerum , formidolosos appa-

17쪽

LuDOVICO MAGNO ratus, orbi terrarum subjiciendo prope pares. His,aut sane pauciΟ-ribus, non omnino cessisse, Francisco olim hujus nominis primo laudi fuit. Iisdem, non obstitisse dico, non victoriam extorsisse sed cladem etiam intulisse, sed spem sarciendae cladis abstulisse,

quanti roboris,quam vegetae titudinis, quam animosae virtutis

fulis Videre mihi videor angustam illam Galliam, infestis undecunque populis , quasi h stili quodam vallo & obsidione, circumsessam: sic aptam tamen in se partibus suis, ac veluti conglobatam ; ut .nihil hiare quic quam aut deficere visum sit ;nihil detrahi, aut avelli, aut perrumpi potuerit. . Quis hoc primum satis praedicet Gallicae fon.

18쪽

PANEGYRICUS. IItitudinis exemplum Θ tot con

. . ' in

Iuratos exercitus, magna spe,

magnis praemiis, in perniciem nostram incitatos, continuo septem annorum spatio ne locum

quidem facere sibi potuisse, ubi pedem in nostro figerent. Quid

hoc alterum dicam, quam novum &' inusitatum specimen Eosdem, iis instructos viribus, ea inter se societate firmatos, viarte, consilio , molitione omni atque contentione non potuisse perficere ; quin urbem quamcumque oppugnare libuerat, quam multas autem oppugnavimus i l continuo caperemus.

Quid hoc tertium adiiciam optinione majus & fide prodigium Galliam tanta hostium diver sitate atque multitudine distra

19쪽

i LuDOVICO MAGNO, ctam, ita, nec imminutis viribus, dispertisse vires suas,ut ubique tota regnis & imperiis totis obstare atque occurrere videretur: ut alia quidem sui parte totum illud imperatorii nominis robur ad Rhenum infringeret ; alia contentos in Flandria Batavorum ac foederatorum nervoS omneSelideret ; alia superatis Pyrenaeorum saltibus caput ipsum Hispanicae potentiae lacesteret. Mirata est Germania sic valla tas exercitibus nostris Rheni

ripas, quasi praesidio fines Bel gici caruissent ; Belgium tot se copiis obsideri , quasi nudatus esset milite Rheni limes; Hispania sic se peti, quasi esset jam caeteris in partibus debellatum;

omnes una conspiratione con

20쪽

PANEGYRICu S. IF junctae nationes extremaS umdique regni oras tanta multitudine praecingi atque defendi, quasi vacua intus omnia vasta solitudine horrerent. Tantus omnium animos belli ardor incesserat. Tanta militaris gloriae cupiditas inflammaverat Gallos, vigebat apud nobiles , pene

traverat in cives, in colonos irrepserat: convolabant ad arma , ex agris, ex oppidis. Cum tamen & ordinum omnium splendore bonarumque artium

studiis florerent ubique urbes, &admirabili frugum copia agri

circumfluerent.

Valeant minc denique Voces JIae , toties in patriae contum iam jactatae, non omnino qui lem inaniter Nigere tantum im-

SEARCH

MENU NAVIGATION