SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Acta canonizationis sanctorum Fidelis a Sigmaringa, Camilli de Lellis, Petri Regalati, Josephi a Leonissa, et Catharinae de Ricciis. Una cum apostolicis literis sanctissimi domini

발행: 1749년

분량: 750페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

Q UINQNE SANCTORUM M. Is IAulam Paramentorum opportunε ob id fuerant acciti, ministerio jam indutus Amictu . Alba . Cingulo , Stola violacea, Pluviali simplici eoloris rubri cum Formalio ex unionibus, ac Mitra ex textili auro redimitus . Pedes incedebat precedente Cruce ab Auditore Rotae delata cum Cappa: δε- stimentorum ejus anteriores fimbrias duo Protonotarii; polleriores vero Cubicularii duo Assistentes elevabant. Cum Se aptasset in Solio, jussi sunt de Aula egredi, quibus locus non erat in eo Conventu i iisque qui soria clauso ostio remanerent, vetitus in posterum ingressus. Speciali tamen summi Pontificis gratia constiterunt prope ejus sedem in sinistro latere R. P. D. Ioseph LiviEZani Protonotarius supra numerum, utpote SANCTI TAris Sua a supplicibus Libellis, & R. P. D. vincentius Malueeteti, eidem Protonotariorum participantium Collegio adjunctus , Apostolico Cubiculo Praefectus, ambo nobilitate generis . prudentia, comitate apprimε

commendati.

Sessionis initium fecit Pontificia haec Allocutio.

VENERABILEs FRATREs . Maximam Nobis hic

amplissimus consessus jucunditatem affert, in quo Pontificum Praedecessorum nostrorum Uetus comsuerudo renovatur. Siquidem, cum de gravissimis negotiis agendum ac deliberandum erat, in consilium vocabant Primores ex Clem Romam, Episcopos Suburbicarios & ceteros Antistites, qui casu albquo Romae versabantur. Materiem pariter , quam Vobis examinandam ac dijudicandam proponimus, sacrae vetustati omnino consentaneam judicamus. Edienim Causa Martyris Fidelis a Sigmaringa Vobis exhibetur; & cognitum satis est perspectumque universis , quam diligenter accurateque Praedecessores nostri Clemens, Fabianus, & Antnerus colligi jusserint eorum Acta, qui pro Fidei Catholicae defensi ne Vitam profundebant. Actorum collectioni judicium succedebat, quod vindicationis appellabatur,

quodque institui solebat ab Ecclesia ad fiaudes &

192쪽

Isa ACTA CANONIZATIONI s

ambiguitates evitandas, de quo judicio verba facit Optatus Mileuitanus Scriptor quarti seculi , cum illustre facinus Caeciliani Archicliaconi commemorat , qui superbam staminam Lucillam vehementer

objurgavit , eo quod ossa hominis mortui , et Martyris, sed necdum Dindicati, osculari consueverat , priusquam Divinam Eucharistiam perciperet . Quod si aliquid paulo alienum ah antiquitate reperitur in examine, quod habetur hodierna die, illud profecto est, quod in Actis & narrationibus rerum gestarum a Fideli a Sigmaringa, quae Vobis

ex lubitae fuerunt, Sc quas antea Nos ipli perspeximus ac diligentissime expendimus, in his, inquam, Actis non solum agitur de Martyrio, ejusque Causa, sed etiam recensentur signa ac Miracula, quae beato Fideli intercedente Deus patravit. Etenim vestram eruditionem minime latet gravissima disputatis,quam seculo nono Ecclesilae magna cum laude sustinuit S. Eulogius Martyr ac Toleti Archiepiscopus in suo praeclaro Libro, qui inscribitur: MEMORIALE sANGORUM : pro Cultu Cordubensium Martyrum, magno pere contendens illis exhibendum esse Martyrum Cultum, etiamsi nulla Miracula ob eorum intercessionem obtigissent. Attamen id minime nos avocat ab instituto Nobis gratissimo venerabilis antiquitatis,

cum in nostris Commentariis DE CANONIZATIONE SANCΤΟRUΜ , qualiacunque fuerint, plane ostenderimus, propositis cujuslibet seculi monumentis Zc exemplis , nunquam Sedi Apostolicae in more positum fuisse, ut Cultum publicum Martyris ulli concederet,

. aut

193쪽

UIN UE SANCTORUM M. Is 3

aut permissivum & pro aliquibus tantum locis, vel praeceptivum & pro universa Ecclesia , nisi postquam Martyrium ejusque Causam perpendisset ac

probasset, juxta vetus adagium, nempe MARTYREM NON FACIT POENA , SED CAUsΑ , & postquam Miracula etiam in examen adduxisset ac probasset. Siquidem tutiorem in hac re sententiam amplecten mcensuit, nec ullam diligentiam omnino praetermi tendam , ut de gravissimo hoc negotio judicium ferret , cum praesertim nulla necessitas ejusmodi judicium postularet. Equidem Vobis ante Oculos proposita sunt omnia, Videlicet, Uita, mors ejusque cau

sa, signa ac Miracula beati Fidelis a Sigmaringa.

Interea vestras sententias exquirimus, utrum ad ipsius Canonirationem deveniendum putetis .

Post quam DD. Cardinales singuli, & post eos juxta proprii ordinis gradum & dignitatem Patriarchae, Archiepiscopi, & Episcopi de beati Fiadelis exuta suffragium tulerunt , prout infra. FRANCISCUS TD. S. Maria Transbberim Presb. Card. Burghesus. AN non Ego tot gravibus ac sapientibus Collegis meis assentiar. qui in hae rogatione tua BE TIssi ME PATER ante me sententiam dixerunt , qui omnes ad unum disertis verbis consilium tuum de B. Rideli a Sig- maringa in Divos reserendo tantopere & jure quidem ipsi laudaverunt 'Assentior Ego sies; & quem gloria & honore coronavit Dominus, fusidem per Te Parast Ba kτIssi Ma solemni legitimoque ritu coronandam

consecrandamque memoriam censeo.

ANTONIUS XA VERIUS Dit. S. Stephani in Monte Caelia

Presbter Cardinalis Gentili. MArtyrium Sanctos aut invenit, aut iacit; quandoque expiat anteactae vitae culpas & detrimenta ; quandoque conceditur in praemium meritorum . In beato Fideli a Sigmaringa virtutum omnium praestantiam coronavit palma Martyrii. Excelluit quidem ab adolescentia morum ea Tom. V. V dore

194쪽

dore vitaeque innocentia , & abnegatis secularibus desideriis humillimum ordinem Capuccinorum amplexus est, laboribus & vigiliis corpus

suum in servitutem redigens , ne terreno rebellis carnis pondere animus ad

Deum anhelans retardaretur. Itaque sobri ε , justε , ac pih saneti que vitare radia . Regularis disciplinae diligentissimus Custos ac catholicae Reliugionis acerrimus propugnator , quam diu desideraverat, meruit gratiam Marturii accipiens coronam de consummatione virtutis. At quum itaque

est , ut beatus Fidelis, qui, & tot virtutum splendore & triumphi nobilitate ceteris praestat . primusque suit, qui institutae a sancta Sede Congregationis de Propaganda Fide mandata impigrε ae sortiter exequens catholica dogmata contra insensissimos Novatores proprio sanguine confirmavit ; primus etiam decreta hic in terris summae virtuti praemia a SANCTITATE UESTRA consequatur.

ad Montes Presbter Cardinalis Guia vi. EXigunt praeclarae virtutes B. Fidelis a Sigmaringa miraculis a Deci comprobatae ac sacrorum Rituum Congregationis examine discuta. it S. v. Divinae vocis Interpres illi decernere dignetur Sanctorum honores in terris. qui jam similis iactus est in gloria Sanctorum in Coelis. Iusta prorsus retributio; beati enim Fidelis in pauperrimo strictioris Observantiae S. Francisci Instituto integerrima morum innocentia praesulgens, primus inter sacros operarios ad excolendam vineam Domini a sacra Congregatione Fidei Propagandae adscitus ad Rhaetiae Regiones Zuinglii, &Calvini erroribus insectas orthodoxam Religionem indefesso labore propagavit : Ministerii sui cursum feliciter consummavit; atque Fidem eam licam usque ad ultimum vitae agonem profuso sanguine sartam tectamque servavit. Imponatur itaque Aris, qui profligatis haeresum monstris Aras Deo restituit; qui venerandum heroicae constantiae ac sortitudinis Ap stolicis operariis reliquit exemplum , ut novum adesse in Coelis Patronum agnoscat Ecclesa, quo amota praesentium temporum acerbitate optatae pMcis serenitas illucescat. ac avita Religionis dogmata in dissitis remotisque Regionibus reflorescant. TROIANUS Tit. S. Gellia Presb. Card. de AquaviDa . Novum planῆ . B3ATissIME Pu TIR , ac permagnum pietatis speeticulum beatus Fidelis a Sigmaringa nobis exhibuit , qui dum ab impiis interficiebatur, tanta vultus hilaritate tamque humili patientia . ac erga interfectores ipsos summa charitate splendescere visus fuit, ut unus ipsorum cum haec in ejusdem immani caede accidisse narraret, hoc facinore detestato curataque haeresi, statim fuerit orthodoxam fidem amplexus.

195쪽

χI INQUE SANCTORUM &c. I s s

Quapropter cum Deus Optimus Maximus Sanctitatem Servi sui tot tantisque probatis miraculis testatam voluerit, jure merito Illum inter Sanctos a S. V. cooptandum esse arbitramur. DOMINICUS Tit. SS. XII. Apsolorum Prob. Card. mutera. ARbitror, SANcτIss1M3 PAτIR , beatum Fidelem a Sigmaringa , qui per omnes heroicas Consessorum virtutes traductam vitam pro catholica veritate amplificanda di tuenda , invictus nostrorum temporum Martyr, amisit, in Sanctae Romanae Ecclesiae praesidium & deeus inter Sanctos esse reserendum. MUNES SAPTISTA Tit. S. Maria Angelorum Presbter Cardinalis Spinuti. M Quum est, Blla TissIME P TER , ut eos corona honoris laetificet in αδ terris,quos jam Dominus sertis gloriae ornavit in Coelis. B. Fidelem de Sigmaringa poliquam in domestica suae Religiosae Familiae palestra omnium virtutum genere exercitum , sortem suae Fidei Athletam sibi sis maverat Deus, accerrimum etiam reddidit per vitae contemptum &pr susionem proprii sanguinis catholicae Religionis Assertorem . Imperterritum se exhibuit vere Fidelis Dei servus non tantum heterodoxorum hominum insidiis, sed Ac armis di neci sbi illatae ; exemplum Nobis relinquens ad omnia perserenda pro Fide & Dei gloria . Iure igitur & m

rito cum Martyris coronam consequutus suerit, reliquum est , ut eorumdem Martyrum Fastis adseriptus, honorem illum, quem in Coelis obtinet, di quem per signa & miracula Deus comprobavit, habeat etiam & interris ad Fidei propugnaculum , Ac ad Religionis orthodoxae incrementum

RAmERIUS D. S. Sabina Presbter Cardinalis de Ilaio . N Ulla major profecto verae Sanctitatis probatio afferri potest, quam

quae reddit hominen conformem imagini Filii Dei. Hanc ipse probationem de Sanctitate beati Fidelis a Sigmaringa in medium prosero , ut meum de eodem reserendo, in sanctorum Martyrum Album sententiam explicem Et quidem adeo perseeth di fideliter imaginem ille Christi D mini in se expressit, ut vita Iesu in eo manifestata videretur, sive spectares humilitatem , sive Dupertatem, sive obedientiam, sive virtutes Omnes, quibus in gradu heroico ditatus suit. Nec ab eo . quod sibi proposuerat exemplo, in vita sequendum , viniuit in morte differre : Vestigiis quippe Reparatoris nostri inhaerens, qui mundum redemit in sanguine suo, ipse pariter pro salute animarum, &V a Haera-

196쪽

is 6 ACTA CANON IZATIONI s

Haereticorum conversione strenes laborans , Martyrii palmam assequutus est, Deo confirmante sequentibus signis . Merito igitur honores, quibus veri Martyres m Ecclesia honorari comsuevere, decernendi sunt ei, qui tum in morte , tum in toto vitae suae cursu iactus est similis illi, qui caput est Martyrum. DOMINI US IB. S. Bonardi Probur Cardi is Passoneas. ΡRetiosus sanguis beati Fidelis a Sigmaringa clamat ad Te, BEATIasIMaP xxst , ut Vindex sis, non illatae sibi crudelissimae necis, sed Vindex

gloriar, quam sortiter constanterque pro nomine Iesu, truculentam sui corporis caedem sustinendo, promeruit . Quanta enim adhuc vigeat sumtum meritorum memoria & fama, sibi undequaque consentiens , euncta Testi, est Rhaetia Catholica: Testes quotquot eodem spiritu repleti in procuranda animarum salute ibi desudant: Testis denique & Ego, qui decem& amplius annos. licti immeritus, Apostoliea Legatione sunctus, non semel perlustravi & suspexi ea Rhaetorum, scopulis impendentia, loca, quae itissimus Christi Μiles praeceptis excoluit, monitis instruxit, virtutibus fouit, odore Sanctitatis implevit , ac demum sanguine decoravit. Exaudi ergo , BEATIssIME PATER , hujus sanguinis vocem per tot horrida vulnera ad Te elamantem , & solemni Ritu sanctorum Martyrum Coetui, novum hune Athletam, adscribi decerne, quatenus hoc exempIo Helveti, & Rhaeti Fideles magis roborentur in fide, a fide extorres ad sinum Ecclesiae matris revertantur , & Nos discamus, nunquam dignius mori posse Sacerdotem Christi, quam cum indign8 occiditur pro fidei causa di defensione. SYLU1vS nit. S. Prisca Presbire dinalis Halmti. inamvis viri Sanctitate conspicui Br TIssIMa PATER postquam immortalem adepti sint repromissionem cultu hominum non indiageant , copiosa enim eorum merces est apud Deum. solemnes tamen iis ab Ecclesia decernuntur honores, ut fidei splendorem , qui foris sunt, venerentur, & praeclara illorum gesta fidelibus exemplum praebeant atque incitamentum. Quae eum ita sint. B. Fidelis a Sigmaringa ordinis Minorum S. Franiscisci Capuccinorum sacro ritu exornandus jure merito mihi videtur, qui peculiari quodam divinae providentiae consilio nuperis temporibus datus, ut prieter ceteras eximias virtutes quamm imh heterodoxorum salutis , di religionis propagandae studium ad athleticam usque sanguinis estusi nem universo Christi fidelium Orbi .novi ad instar syderis elucesceret:Quamobrem nihil sanh obstat Ba TIMI Ma PATxR , quin Martyrum choro CP ptatus censeatur, cujus Sanctitatem narrent populi, & laudem universam an nunciet Ecclesia.

197쪽

FR. IOACHIMUS Tit. SS. Guatuor Coronatorum Presbter Cardinatis Ariocarrero. Fortem ac invictum Martyrem habet Ecclesia, BAATIssIME PATs R., Beatum Fidelem a Sigmaringa e sanctissimi Patriarchae Francisci C fris prodeuntem . A seculi enim curis in gratiam ille adlectus, & Miniusterium Apostolatus, loricam Iustitiae indutus, Fideique scutum assumens , exiit ad opus suum . & virtute robusta praeliatus est praelia Domini , dissipando , evellendo , ac aedificando Utque tanti muneris partes dignε undecumque adimplerentur, jugiter in tuo corpore Crucis cir

cumferens mortiscationem . non vincula , non tribulationes veritus ,

nullum vitavit periculum , nullum horruit supplicium , sed ad confusionem & injurias , dici posset cum Chrysostomo, ob praedicandi studium . magis quam ad oblectamenta bonorum properabat. donec vitam illustri ac pretioso certamine consummavit. A quum igitur est , ut illi sanet

rum Martyrum a SANCTITATE VEsTRA decernantur in terris honores,

qui occisus pro Christo, & prodigiorum luce coruscans, jam gloriae a cipere coronam promeruit in coelis. CAMILLUS Tu. SS. Manuis,/Pauli Presbter Cardinalis Paulatius. IN ter ceteras, quibus beatus Fidelis a Sigmaringa heroich floruit, vi tutes , admirabilis prosediti fuit solicitudo illa , qua nullo vel laborum incommodo, vel propriae vitae discrimine deterritus perditissimos homines ad meliorem frugem revocare , & qua orthodoxam Religionem conservare atque propagare adeo constanter studuit, ut ipsimet Haeretici de illius Sanctitate & zelo testimonium summa ejus laude deserre coacti suerint. Plura quidem beatus Fidelis in vinea Christi excolenda peregerat; at parum secisse sortassis praecogitans , nisi proprio etiam sanguine irrigaret . tam impavid ε, tantaque animi magnitudine martyrii palmam ab insensissimis Heterodoxis reportavit, ut illimet, qui crudelem ipsi mortem intulerunt, asserere palam debuerunt, quod non solum nulla animi perturbatione , verum hilari laetoque vultu sui necem subierit. Si itaque beatus Fidelis majus atque praestantius argumentum sui pro Religione heroici Zeli praebere nequit, quam pro ea animam suam dare . justum propterea Censeo. Ba TIssIME PATER , quod idem Sanctorum Albo per SANCTITATEM VasTa Μ describatur.

198쪽

ROLUS ALBENTIS Tit. S. Maria de Pace Presbter

Cardinalis Guidobmus civeschini. BE missius P TtR . Gloriosissimum Christi Athletam virtute praecinctum ex alto . Virum vere magnum secundum nomen suum laetantes sit spicimus ac veneramur in praulantissimo Sacerdote B. Fideli a Sigma ringa . Fuit is frumenti granum, quod catholicae fidei tuendae causa ea dens in terram mortuum est, dc multum fructum attulit: Quis autem non eonfidat uberiorem adhuc esse allaturum , si tu jubeas , Blla Tissi MaPATER , ad vehementius incitandos evangelici verbi praecones, Pugilem istum in conspectu filiarum Hierusalem a Deo jam coronatum summis, qui supersunt, honoribus etiam in terris cumulari pFRIDFRIGUS TD. S. Pancratii Presbter Cardinalis Lantes .

BEatum Fidelem a Sigmaringa Capuccinorum familiae decus & orna mentum , cujus nec nomen quidem vacuum laudis suit, censeo Ba 1-τissi ME PATsR sanctorum Martyrum Fastis jure esse notandum . Hominis Sanctitatem novit Ecclesia , quae tot errantes in viam salutis ipsius opera revocatos in sinu suo laetissima excepit; norunt Haeretici ipsi . qui egregium de ejus doctrina cum summa Religione ac zelo conjuncta testim nium ferre non dubitarunt; novit Rhaetia prope omnis , quam inter hyemales brumas , inter altissimas nives & frigora igne tamen charitati aestuans) , pedibus peragravit, ut oves ad Dominicum Gregem reduceis ret . Non illum Haereticorum minae , non persecutio, non gladius ab ORficio Evangelici Praeconis potuit deterrere. Quid igitur prohibet. quominus eum , qui tot nominibus Sanctus suit, qui pro catholica Fide sanguinem suum sudit , Sanctum & Martyrem veneremur FRANCISCUS TD. S. Maria de Populo Presbter Cardinalis Riectus. BEATIssIMs PATgR . Inter plurimas & pereximias virtutes . quibus B. Fidelis a Sigmaringa tam in seculo . quam in Claustris Capuccinorum eluxit, praecipuum locum obtinuerunt zelus , constantia di studium in propaganda catholica Fide per Rhaetiam , quarum intuitu , non solum colluctandum illi suit serε toto vitae curriculo cum errorum dc sal statum Sectariis, sed mortem ipsam inhumana crudelitate sibi intentatam , invicto fidentique animo amplexam, in gloriosissimum Martyrii

triumphum commutavit.

Quae omnia miraculorum accessione plenissime comprobata, justissime postpl pt, ut adeo emeritus orthodoxae Religionis Athleta a SANcTI-τ ρ Κειτα A novi & amplissimi cultus complementum assequatur. D. FOR-

199쪽

I INQUE SANCTORUM M. Is

D. FOR NAPUS Tit. S. Matthai in Merulana Presbter

CardinaIis TamburinuI .FIdelis a Sigmaringa virtutum merita adeo clara & aperta sunt, ut ea commemorare , ac persequi minimε oporteat. Unum id retulisse BD sciat. Fidelem, ut divinorum mandatorum viam inoffenso pede percurreriat , aestiore S. Francisci regulae servandae voto inter Capuccinos se o strinxin; ad quam cum mores suos omnemque vitae rationem ita sor- mandam & componendam curaverit, ut ne parumper quidem ab ea unquam deflexerit, Sanctitatis apicem eum attigisse compertum est Ac e ploratum . Hinc magna exempla humilitatis diobedientiae , magna abstinentiae de charitatis argumenta in Proximos aliarumque virtutum . quae christianum Heroem ver8 declarant, in hoc sanctissimo viro jure . ac merito miramur , atque suspicimus . Hisce virtutibus, praesertim vero cath

licae Religionis propagandae studio ad Martyrii certamen sortis Athleta sese comparaverat. Atque hinc factum est , ut dum nihil eorum reliquum sa-cit , quae ad haeresim profligandam conducerent, di ad Haereticorum con- ve sionem essiciendam pertinerent , crudelissimam necem ab impiis Haer licis sibi illatam invicta animi constantia pertulerit , Ac gloriosam Martyrii palmam promeritus sit. Non est igitur cur tardes BEATIssi ME PATER eum in Saenetorum numerum referre , qui sanctam Christi Ecclesiam effuso sanguine decoravit; ut ipsum vicissim Ecclesia veneretur, ac summo

mnium donorum largitori Deo gratias agat. qui in hoc Servo suo sortiter pugnavit, Ac vicit. D. IOACHIM Tit. S. C eis in I.rtis em Presbter Cardinalis Bestitius. DI versas esseIustorum vias ad Coelum S scTITATI UasTRE, totique huic

celeberrimo consessui notum est : Alias virtutum exercitio longiores, compendiosiores alteras , ut in Martyrio . Utrasque R. Fidelis a Sigmaringa sanetissimo cursu . pede inossienis, heroico animo , cum Consummave

rit; idque Coelum ritὲ probatis uiraculis testatum fuerit. idcirco . iis qui

Fideles fuerunt usque ad mortem, jure meritoque annumerandum existimo.

CAROLUS S. Maria in Via lata Diaconus Cardinalis Marinus . Π X plurimis illis in sortem Domini vocatis Alumnis, qui a sacra COngregatione Propagandae Fidei, vel ad infidelium Regiones Evangelii Praedicandi causa mittuntur, vel revocandis ad catholicam Religionem Haereticis destinantur , vel hie Romae singulari Pontificiae liberalitatis e empto , in optimis quibuscumque disciplinis instituuntur :Primus omnium beatus Fidelia a Sigmaringa purpureum illud triumphantia

200쪽

phintis Fidei vexillum erigit, sub quo, dum in Rhaeticis Fideles aliquos ad constanter in Fide perseverandum , exemplo & monitis hortaretur . Haereticosque nonnullos ad eorum haeresim curandam inducere, jugi oratione & praedicatione satageret ; Impiorum hominum gladiis , per summum scelus occubuit, suique sanguinis aspersione, nedum memoratam de Propaganda Congregationem . de hac adeo insigni illius triumphi gloria henemeritam , in futuram etiam coelestium retributionum sociam consecravit; sed illi quoque interim gloriosissimo matris Martyrum titulo appellari posse promeruit. Unde si mod: SANcTITAs VasT 1 beatum hunc Virum, tot non minus virtutibus , qu1m triumphali hae palma insignitum Sanctorum Albo. dignari velit, inscribere: Et Missionariis illustre, quod imitentur . exemplar minima hac retributione exhibebit, Zc Collegium hoc Urbanum gi

ria primi Martyris illustrabit. ALEXANDER S. Maria ad Martyras Diaconus Card. Albanus. Fortissimus Christi Athleta beatus Fidelis a Sigmaringa in Resormato Seraphicae Familiae ordine Capuecinorum dieunt in Institutum aust xioris vitae professus non modo virtutum splendore enituit, sed praeclarissi mum , di quo majus haberi non potest, persectissimae in Deum dc homines charitatis . firmissime fidei Zc invictae spei edidit testimonium . dum pr

catholica Religione amplificanda Haeretieorum gladiis in Rhaetia contol siis mira animi magnitudine de morte ipsa gloriosus triumphavit, Ccelestem itaque virum merito insallibili S scr1τ ris Ussτκκ Oraculo San elorum cultu decorari decet in terris, ut ubi verus Christi miles bonum certamen certavit, consummato cursu post acceptam in triumphante Ecclesia coronam justitiae, etiam in militante coronam gloriae assequatur . NEMUS S. EUMhii Diatinus Cardinalis Corsos.

Q Uum dc varietate linguarum & rerum scientia, qua praeditus erat B. Fidelis a Sigmaringa, usus semper fuerit ad ingenuorum adolescentium mores per tot itinera in mandos; ae deinde miros in virtutibus heroicis prosectus secerit , & catholi eam Religionem adversus Haereticos asseruerit, ac tandem pro ea sanguinem & vitam alacri atque invicto animo fuderit, auctor profecto sum . BEATIssIΜE PATRR , ut quoniam haec omnia rict & evidenter prohata sunt, ipse B. Fidelis in sanctor PAlbum cooptetur . , AGA-

SEARCH

MENU NAVIGATION