SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Acta canonizationis sanctorum Fidelis a Sigmaringa, Camilli de Lellis, Petri Regalati, Josephi a Leonissa, et Catharinae de Ricciis. Una cum apostolicis literis sanctissimi domini

발행: 1749년

분량: 750페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

ΡLene clarificavit beatus Fidelis a Sigmaringa nomen , & omen sibi in ingressu familiae Patrum Capuccinorum a Magistro Novitiorum indiatum , nempe Fidelis esO Mehi usque ad mortem : Fidelis utique fuit nomine , fidelis quoque fuit in opere & sermone , fidelis in minimo, fidelis in maximo, atque fidelitatem suam usque ad iteratas sanguinis effusiones, imo & usque ad mortem in Christo Iesu patienter toleratam & subsecutam, comprobavit: Quapropter Dominus Deus fidelis in omnibus verbis

suis jullusque judex reddidit ipsi in Coelis promissam fidelibus usque ad

mortem coronam gloriae & jus itiae , ac insuper prodigiis quamplurimis adimplementum verborum suorum manifestavit in terris, ut hon

res sancto Martyri debiti fideliter beato Fideli exhibeantur : Quare illum inter sanctorum Martyrum Fastos adscribendum censet, At adscribi humillime Sas TITATI VasTRa supplicat. Dori S ANTONIvS Valdina olim Cremona Episcopus Hermopolitanus Ashisens. Coronet sancτIT s VrsτRA eorona Sancti talis & gloriae . & im ter sanctos Martyres solemni ritu adscribat beatum Fidelem a Sig- maringa. Fuit enim fidelis Servus & prudens, qui a Domino meruit ac Cipere coronam vitae . Iesu Christi perpetuus imitator ab ipsa pueritia semper profecit sapientia , aetate & gratia apud Deum & Homines. Grandior natu , quam Christus Dominus proselsus est vitam , ipse manifestavit in carne sua mortali in Patrum Capuecinorum Familia , in qua mortificationem Iesu semper circumferens, mortem tandem pro Christo obiit iurentium Haereticorum vulneribus saucius, similem illi , quam tulit Stephanus lapidantium Iudaeorum saxis oppressus ; & sicut Stephanus Ecclesiae est Protomartyr, ita beatus Fidelis est Protomar r Sacrae Congregationis de Propaganda Fide .FATRICIUS BOrgia Episcopus Ferentinas Assisens.

D EATIssIME PATER. Praeclara sanε laus cujuslibet Christiani hominis est, ita se immaculatum custodire ab hoc seculo, ut possit ante Tribu nal Christi exhibere innocentiae stolam , quam per Baptismum Rccepit saut PCenitentiae operibus lavit. De hoc uuippe homine scriptum est: Beatus Vir, qui inventus es sine macula; sed hujusmodi innocentiae stolam , crius nulla satis digna est aestimatio, fusio praeterea pro Christi fide sanguine Purpurare . hoc enim verti decus est perinsigne maximεque admirabile . Utrumque hujus laudis ornamentum B. Fideli a Sigmaringa Y a ex iis

212쪽

ex iis quae accepimus peculiari Dei beneficio collatum est, primum in Claustris Alumnorum Divi Francisci, quos Capuccinos dicimus, secun dum in Acie cum armatus gladio spiritus . verbo scilicet Dei , contra Haereti eos in Rhaetia pugnaret, a quibus ex Religionis nos odio plu ribus vulneribus acceptis interiit. Quocirca duplici titulo gaudet, cur in Album sanctorum Heroum merito referatur . D. PAULUS THOMAS Marana Episcopus Asculanus in Picenis Assisens . BFatus Fidelis a Sigmaringa Vir humilitate magnus, charitate major , Apostolico zelo animarum & fidei orthodoxae propagandae ardore maximus suit sanh re , & nomine fidelis usque ad mortem proprio Sanguine per martyrium condecoratam : Quapropter cum jam sine dubio illi eoronam de lapide pretioso in Apocalypsi pollicitam imposuerit Deus in

Coelis, aequum est, ut SANCTITAs vas TR A tali laurea redimitum publicae fidelium venerationi proponat in terris .

F. SILVESTER Merani Episcopus POrpbrien. Assisiens . BFidelis a Sigmaringa supra modum refulsit in Dei Beclesia ob exactam

. severioris Instituti observantiam , ob egregium animarum Σelum . ob martyrium pro Fide orthodoxa constanter ac feliciter expletum. Huic ergo multiplici catholicae Religionis Hemi, de Missione Romana optime ac praeclarε merito . cum S ipsa Dei omnipotentia eximiam illius virtutem miraculorum testimonio confirmaverit, justum est, ut Condigni Religiosi honores . in tota Ecclesia semper mansuri, decernantur a

S. V., cujus Factis dictisque debetur immortalitas. ANTONIUS Cantoni Episeopvs Faventinus Assiseras. Aturo Congregationis Saerorum Rituum judicio testatum habemus B. Fidelem a Sigmaringa duo solitum sui sie a Deo enixis precibus

postulare, scilicet ut vitam ab omni peccato immunem traduceret, Fidemque orthodoxam suo sanguine confirmaret, Ac utriusque voti compotem effectum esse . Tantam Viri laudem rite probata implevere miracula. Gratulari licet ergo Ba Tissi Ma P TER . omnia in hac causa abunde suppetere, quaecumque desiderari poterant, ut SANcrITAs UEsTRA solemni Decreto suo inter Sanctos reserat prauiantissimum Congregationis Propaganda: Fidei Protomartyrem. PAU-

213쪽

Deum : Hac Epigraphe Sanctitatem conclusit Apostolus ad Hebraeos Ia.: Per pacem cum omnibus denotavit persectissimam charitatem erga proximos: Per sanctimoniam , sine qua nemo videbit Deum , duo indicavit : Primo munditiam cordis ab omnibus terrenis affectibus, quae necessaria cit , ut mens ita vacua conjungi valeat Deo suo ultimo fini: Secundo

immobilem applicationem & adhaesionem mentis Deo , quod est proprium speciale sanctimoniae , juxta quod de se dixit Apostolus ad Romanos ἰ esve mors, neque vita nos separabit a charitate Christ. Sanctus igitur est fissimus Sacerdos Fidelis a Sigmaringa , cum pacem prosecutus si cum omnibus , dum etiam illos , qui ei adversabantur charitate. mansuetudine & patientia emollire, & flectere sibique di fidei catholi eae conciliare studuit , pro iis etiam orando, dum mortem ab iis inflictam se una fronte patientissimε &constantissimh suriit.

Sanctimoniae pariter virtute excelluit, quia puritatem cordis maxi-- excoluit, immunis ab omni labe gravis peccati Ec ab omni sorde , quae coinquinat hominem , qua puritate ornatus mentem suam immobiliter applicuit Deo, & per illam meruit Deum videre, dum per martyrii ago- nem purissimus ejus spiritus evolavit ad coelum servante Christo sidem da. tam in Evangelio Matthaei cap. s. ad 8. illis verbis: Beati munda corde. quoniam lapsi Deum videbunt. Regnat itaque in Coelis inter agmina sanctorum Martyrum adscriptus, visioneque divinar essentiae perenni fruitione consolatus exultat:

Sed quia proprium divinae bonitatis est . gloriosos reddere in terris eos fideles servos , quos singulari corona justitiae eoronavit in Coelis: Ideo voluit invocato nomine Fidelis plura beneficia & dona in populos diffundere . quibus Sanctitas sui Fidelis Servi omnibus innotesceret : Dum igitur sic loquitur Deus . oportet sequi vocem ejus. & describere in Albo sanctorum Martyrum beatissimum Fidelem . quem jam in libro vitae scriptum . & singulari laureola redimitum tot prodigiis dignatus est Christus ostendere; si tamen Sanctitati Vestrae visum fuerit, ad quam pertinet sFpremo & finali Decreto sacris Fastis fideles Dei Servos adnumerare. -

D EA Tissius P τsst . Flegit B. Fidelis a Sigmaringa , abiectus esse iadomo Dei ; propterea . Oraculum suum , qui te humiliat exaltabitur , Altissimus in Servo suo Fideli opere comprobavit, dum egregius suit Seraphici Patris imitator , obedientiae & serventissimae devotionis exemplar, catholica: Fidei defensor &haeresis usque ad extremum vitae

214쪽

terminum acerrimus oppugnator. Imo non solum in abiectissimis mini steriis assidue aegrotis inserviendo, amictos recreando , errantes corripiendo . dies suos cum virtute traduxit, sed etiam contempsit vitam mundi &ardentissimε imperterrita corporis animique constantia . jejunio, oratio ne , puritate & exemplo Deo servivit . ac omnes vitae suae virtutes marty

rio coronavit.

Restat nunc Br TIssIΜE PATER , ut ille miraculis clarus Sanctorum

Fastis adscribatur . & solemni ritu militanti Ecclesiae publich proponatur

ad summarum virtutum incitamentum .

ARIUS Massi Episcopus Fulinas ris laus.

FAustam fortunatamque auspicari licet, BEATIssi ME PATER , ineundam Canonietationis celebritatem. Primus inter eos, qui ad hujus gloriae bravium , Te promovente perveniet , Occurrit Fidelis a Sigmaringa, qui eam praetetulit charitatem , qua majorem nemo habet, ut antinam ham ponat quis pro amicis suis. Ipse sanguinem suum fudit, ut quas invenerat Dominici gregis oves in Rhaetia, eas in catholica veritate firmaret; errantes vero ad ovile Christi reduceret. Parum videbatur Fideli hortari Catholicos verbo, nisi constantis animi in subeunda pro Christo morte firmaret exemplo. Parum quoque ei videbatur hortari verbo &exemplo firmare ἔ nili in Martyrum numero primus inveniretur , qui Apo stolicam in Rhaetia missionem sanguine suo illustraret. Parum denique ei visum est tantae charitatis exemplum dedisse in terris, nisi catholicae Fidei patrocinium apud Superos se gerere . Haereticorum militum districto ense iugando Ducem , ostendisset e Coelis . Fidelis igitur ', in terris visus es, ut esset exemplo; in Getam levatiu es , ut si patrocinio. Hie informavit ad vitam ; illie invitat ad gloriam . Qui ergo Mundi Principe triumphato . supra mundum victor ascendit, hunc digneris , BEATIssIME PATER, ad augendum militantis Ecclesiae decus inter Martyres recensere.

GUIDO sellas Episcopus Casina Assens. EX hactenus in eausi B. Fidelis a Sigmaringa Saerae Congregationis de

Propaganda Fide Protomartyris tanta cura, diligentia, maturitate deductis atque discussis satis apparet, quam pi8 ac sapienter faciat SANCTITAs V EsIRA,cum eum in Sanctorum Album reserendum censuerit; sive enim ejus in tota anteacta vita pietas atque innocentia spectetur . sve in Apostolico Missionarii & Concionatoris munere obeundo fervor atque strenuitas, seu denique in acerbissima morte pro Christi fide apud Ba reticos Rhaetios oppetenda sortitudo atque constantia , Salvatoris n stri in Apocalyps c. a. gravissimum illud multoque dissicillimum praeceptum

a San. Bernar. Sermeno a. de S. Victore.

215쪽

QUINQUE SANCTORUM M. II s

ptum omni ex parte implesse cognoscitur: Ῥο fidelis usque ad mortem. Accedit quod Deus multis iisdemque gravissimis patratis miraculis satis teitatus est . qu1m sibi de beatissimi viri vita ac morte placuerit. Qua

de re, PATER SAscrassIME , cum fortissimo Martyri Sanctorum nomendi cultum Apostolica voce decernat Sanctitas Vestra. videtur divinae v ci magnam ipsius gloriam, qua in Coelis fruitur , enarranti consentire.

LEO LUCAS Vita Episcopus in densis Assistens,

BE Tissi Μr PATER . Nedum sanctorum Martyrum Fastis adscribi posse se crederem beatum Fidelem a sigmaringa , sed ut id quam citi stimesat, expedit ad majorem Dei gloriam . Ecclesiae decorem & aliorum exempIum ; sustinuit enim patienter sortissimus hic Athleta Christi mala

pro bonis & odium pro dilectione , quam exercuit erga proximos, pro quibus animam suam posuit, eo potissimum tempore , quo in evellendis radicitus ab eorum animis perversis moribus , & orthodoxa inter eos Religione tuenda pariter & amplificanda nitebatur.

GIDIUS ANTONIUS Ualesii Episcopus Alliphanus Alliens.

Non amplius B saetissIΜE PATER , Fidelis homo perquirendus est proverbiorum verbis r Hrum avsem fidelem quis inveniet Iam enim nomine & reipsa extat Sigmaringae Constantiensis Dioecesis oppido non vulgari, edi similis non inventus es illi; quemadmodum ergo Fidelis hic Servus quae tradidit ei Dominus talenta quinque, non piger, nec otiosus in terram abscondit, sed accurath & abunde multiplicavit, & auxit . jam alia quinque superiucratus jejuniis . Vigiliis . austeritatibus, orationi bus , studiis atque indefessa adolescentium juvenum instructione & assidua praesertim in infideles populos praedicatione: Ita postquam pro afferenda catholica Fide . eaque firmius stabilienda , sanguinem proprium constanter effundens intravit in gaudium Domini sui, vere dignus censeri debet, qui in Sanctorum tabulam reseratur, ut aliis ad fideliter operandum in vinea Domini Sabaoth illul re praebeat exemplum .

MANNES ANTONIUS Buchetoni Episeopus Anagnia Alybuni.

CLamat ad Te de terra BEATIssi Μ a Parast . Servi Dei Fidelis a Sig- maringa ob consessionem hujus unicae & inconcusse Pontificia: Sedis , ex qua jure sulges & doces, effusus Sanguis ; cujus voces etsi probatum jam secerint sermonem , nil minus ad eum complendum, praeclara etiam supervenere miracula, suumque & ipsa rite recteque scrutatum addixere suffragium. At quum igitur & congruum est , ut ex hac ipsa , pro qua sortiter occubuit , Petri Sede foenus illi BEATIssIMa P -

216쪽

I76 ACTA CANONIZATIONI s

TER , vicemque rependas, ac tanto ex praeclaro Capuccinorum ordine Militi emeritam mar rii coronam palmasque decernas : Husque iam guinem suscites , & ex Albo Sanctorum praebeas rutilantem iis, qui Ap stolico addicti muneri evangelizare mittuntur, ut Iesum Chri lium &hunc crucifixum in simplicitate & puritate doctrinae, alacriter fidenter

que annuncient.

solitas tamarra in Epiro. EATIssINA PATER . Gesta , virtutes ac martyrium Servi Dei Fidelis V a Sigmaringa satis, superque demonstrant hunc fuisse vere bonum 8c fidelem Ministrum in domo Domini, & insuper omnibus Apostolicis virtutibus exornatum . Hoc idem dignatus est Deus ipse testari per signa di prodigia ab eo hucusque patrata precibus & meritis ejusdem beati Viri. Reliquum est, ut ejus nomen Sanctorum numero adscribatur. Ita humillime censeo, di indubitanter assimo . oo

217쪽

QUINQUE SANCTORUM M.

SERGIUS AE andri Amram Arehiepiscapus G area Capparim . Uum virtutes martyrium & miracula beati Fidelia a Sum1ringa Ordinis Fratrum Minorum Capuceinorum sacerdotis jam fiat apud sanctam Sedem comprobata, sicut ex Compendio typis edito, &mihi per fidum Interpretem armenice reddito colligitur; haesitandum

minime puto, quinimo aequum justumque censeo, ut a Sancinara v2srR1 in Sanctorum Albo deseri tur; his praesertim temporibus , quibus catholicae Fidei Cultores, ac mei praecipuε pentiles Armeat, a Scuism scis , & Haereticis in oriente sevissime exagitantur. Futurum enim con. fido , ut eo inter Sanctos relato atque invocato , qui ab Haereticis pro

218쪽

I 8 ACTA CANONIZATIONI s

fide orthodoxa mortem sustinuit , & persecutio heterodoxorum cesset.& ipsi etiam heterodoxi ad sinum Matris suae Romanae Ecclesiae revertantur . atque ita fiat, ut unum sit Christianorum omnium ovile. & uti

Pastor.

STEPHANUS E dius Assimanas Archiepiscopus Apamea . SEminanti 'nsiliam merces fidelis . Hanc SANcTISsIME PATER , sibi comparavit beatus Fidelis a Sigmaringa , inclyti Capuccinorum Instituti Alumnus, qui bibit aquam de Cisterna sua, di fluenta putei sui; fontesque suos foras derivavit, & in plateis aquas suas divisit . Obversaniatur , proh dolor i ob oculos teterrima illa Ac perpetuae oblivioni manis danda tempora, quibus Ecclesiam Dei exterminabat Aper de Silva. eamque depascebatur singularis serus. Verum exsurgit Dominus, videt& visitat vineam suam ; ntque manus ejus super virum dexterae suae , beatum Fidelem , qui ' succineius lumbos suos in veritate, di indutus loricam justitiae. Calceatus pedes in praeparatione Evangelii pacis , sumto Fidei scuto, galea salutis di gladio, quod est Verbum Dei, Rhaetiam circumlustrans in perenne Religionis monimentum vertit'; dumque Eelat zelum Legis , stolam suam dealbans in sanguine Agni. receptus est in Coelum . Coelitibus itaque, fremente eo , qui ex adverso stat, pla dente vero, qua lase patet, catholica Religione , quae semper di ubique una de eadem sibi easdem, quas primaevi Christiani, ex Athletis suis congratulatur victorias : Coelitibus inquam, a SANcTITATE UEsTRA Censeo esse adscribendum , qui heroicarum virtutum gloria di miraculorum ci ritate conspicuus Sacrae Congregationis de Propaganda Fide Protoma tyris lauream praeripui t.

THOMAS ALEXIUS d. m. beis Episcopus trutinus. SEntentiam in hac re gravissima doctissimorum Patrum ita laudo BEAT IssIΜA PATER , ut non videar mihi posse meliorem adjungere . Stupiditatis esset, hoc non cognoscere ; ambitionis & philautiae alia superdicere a Beatus Fidelis a Sigmaringa sexti decimi seculi Martyr egregius , Σe- Ium , constantiam, charitatem antiquorum & forsan Apostolorum , etsi non exaequaverit, saltem non minori ferme gloria dignus est appellari. Non cymbam , non retia , non paupertatem pro divino cultu reliquit, sed in soris gloriae . in domo divitiis, honoribus in aulis missum dedit, ut paupertatem amplecteretur. Pauperrimus Capuccinus, licet humilitate demissus, cilicio . flagellis , vigiliis, inedia consectus: Gravis attamen & comitate & exemplo

219쪽

eeteros ad meliora perduxit; in scribendis concionibus noctes integras consumavit, ut Magister ad colendos homines in Religione . in moribus institutus meritti videretur. Mirum dictu de ejus charitate , quod inter pestilentis aure pericula vitam sua sponte dederit exitio . Haereticorum libri ne prostarent venales in Fidelium perniciem , iuv

imo labore Curavit. ι

videbatur equidem ignem suae esuritatis omnia , quae sequerentur mala devorare voluisse; dum etenim e suggesto concionabatur , calculo ignito percussus, illaesus evasit . Deinde cum p soribus staret , di haereticam conficeret suis Concionibus pravitatem, ensibus & fustibus appetitus , martyrium gloriosus obivit. Idcirco jure quoque optimo inter Martyres accenseri, SANCTIsfIMUM PATREM, & Magistrum obtestamur .

BERNARDINVS rari Episcopus Civitatis Cassistana ct Horta.

BEATIssi Ma PATaR . Beatus Fidelis a Sigmaringa etsi fuerit omnimoda pietate insignis , ac regulari strictissima observantia praecipuus ; hasce tamen aliasque virtutes ad culmen heroicae perfectionis evexit arde tissimo catholicae Fidei propagandae studio; dum Haereticos praedicati nibus suis adortus, cum plurium conversione auxisse Ecclesiam, ali rum in se odium excivit: Quo tamen minime territus , pro eadem Fide eo ipso tempore , quo eamdem impavido ardore conabatur extendere . ab ipsis Haeretieis innumeris vulneribus confossus gloriosissime Martyr ω cubuit . Tantus igitur fidei testis, qui nostris serme temporibus Ecclesiam exornavit, meretur omnino, ut postquam per miracula martyrii sui testimonium accepit a Coelo, solemne testimonium per Cavoni Zationem ab Ecclesia recipiat.

220쪽

Igo ACTA CANONIZATIONIS

Ejusdem Versio latina .

MANNES INNOCENTIUS Episcopus Fagarasiensis.

CVm non si amplius dubium de eximiis virtutibus, martyrio & mi raculis , quibus Omnipotens Deus dignatus est condecorare dile elum Servum suum beatum Fidelem . Sacerdotem Prosessum ordinis Re verendorum Patrum Fratrum Minorum sancti Francisci Capuecinorum , quemadmodum ex ejusdem vitae Compendio videtur ἔ censeo Sancri τι-τsM Vssτα M tute posse ad ejus Canonizationem procedere, eumque Sanctorum numero adscribere, & Christi Fidelibus imitandum proponere.

ImBUS PHILIPPUS Consti Episcopus Amerinus.

BF TissIΜE PATER . Ex Ioannis sententia satis atque abunde edocemur charitatem sussicere, ut Regnum Dei consequi & possidere mereamur: Quae autem major charitas , testante Domino, cum animam suam ponit quis pro amicis suis p Hoc verbo docuit & exemplo beatus Fidelis a Sigmaringa Capuccinorum ordinis ; is enim, cum ex tot tantinque Apostolicis praeconibus, quos in Mundum universum ad Evangelii veritatem dissemi nandam Universalis Congregatio . a sancta Sede negotiis de Propaganda Fide praeposita, in dies mittere consuevit, primus omnium charitate ductus Evangelicam praedicationem suo sanguine confirmav rit , nemo est, qui dubitet ejus martyrii merito . Martyrum gloriam ritu solemni adjiciendam , atque decernendam esse: Τanti ponderis hoc esse eadem S scriTas Vrso1 firmavit in suo absolutissimo opere de Beatificatione & Canonizatione Sanctorum lib. I. cap. a. θ 3. per tot. , ut solemnis Canonietationis honores beato Fideli debiti . non modo tamquam Martyri, sed tamquam Protomartyri videantur ; sed quid dicendum , cum tot populos , tot Provincias . innumeris exanitatis laboribus ac periculis, ab haereseos labe purgaverit, omnes in gradu heroico virtutes di miraculorum fama toto catholico Orbe celeberrima , ejusdem martyrio accedant 3 Talia haec profecto sunt, ut jure merito cum Beatum illum dixerint omnes generationes . Beatumque Sancta haec Apost lica Sedes ex merem S. Mem. Benedicti XIII. appellandum indulserit. Sanctum mox venerandum SAηcrios Vaso ex Cathedra item decern

re dignetur no Gens sancta id exoptat , populusque fidelis ea spe ductus hoe idem

expectat, ut dum illius merita exaltantur in Terris, contra haereses, quaa vivens profligavit, patrocinium assequatur in Coelis.

SEARCH

MENU NAVIGATION