SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Acta canonizationis sanctorum Fidelis a Sigmaringa, Camilli de Lellis, Petri Regalati, Josephi a Leonissa, et Catharinae de Ricciis. Una cum apostolicis literis sanctissimi domini

발행: 1749년

분량: 750페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

QUINQUE SANCTORUM &α 27 I

POMPEIUS C inpagno, Episcopaia Aux aras ct CingvI tu . inum charitas . tesse Apostolo Paulo . sit vinculum persectionis, ni---hil ego non persectum video in B. Camillo, cujus sanctissima ope. ra uni planε innituntur vinculo charitatis. Quil enim in aegros praesemiam languentes ac morti proximos & vivens ipse praestiterit . & per ordinem a se fundatum perenni beneficio adhuc p esset. partim est nobis luculenter expositum , partim verti experientia ipsisque oculis usurpamus. Accedentibus itaque & Miraculis rite probatis , censeo, secundum ea quae proponuntur. B. Camissum supremis Coeli tum honoribus cumulandum .

IACOBUS PHILIPP.S Consili Episcopus Amerinus. ID potissimum in beato Camillo de Lellis erius Sanctificationis causa

agenda est, BEATIssIME PATER evenisse conspicimus, quod in psa - so. Regius Propheta testatur: Cor tantritiam ct humibatum . Deum si here non despicere. Ipse enim adhuc juvenis juvenili ardore ductus eousque a recta via declinaverat , quo interitus ei parabatur aeternus, nisi manus Domini facta esset super eum . Hi ne culparum suarum moerore tactus , flevit amarε . & Deus quoque peccatum ejus transtulit, avertitque faciem suam a peccatis illius , & ejus omnes iniquitates delevit; Oh vera mutatio dexterae Excelsi l ut qui Saulum errantem secutus fuerat, Paulum inde poenitentem sequeretur . Huic propterea tam mirandae divinae miser tioni, qua culparum suarum poenitentia, ut carnem suam in servitutem redigeret, quo Eelo, quave charitate , ut omnes lucrifaceret Christo, beatus Camillus responderit. hoc unum recensere sussiciat. quod in seipso sic saeviit acerrim8, ut in admirabile poenitentiae transiret exemplum ; sic omnes adjuvit, ut nullos labores, pericula nulla refugerit, eumque instituerit ordinem, cujus Alumni Infirmis peste quoque insectis inservire solemni voto obligantur , eam indubitanter recepturi me cedem , quam patiens atque benigna repromittit charitas Hunc igitur Fundatorem P 1 Tast Siscrissi Ma , hisce ceterisque in gradu heroico virtutibus clarum , ne Sanctum dubites. tot signa . tot miracula praecesserunt, quod dederit Altissimus vocem suam ; ut Sa ctum dicas, universa Infirmis Ministrantium Familia humiliter deprec tur gena tota exoptat, catholicus orbis expectat. Exaudire proinde SANcTITAS VEsTRL dignetur tam cumulata vota , di sc gaudium , quod

Angelis jam pridem super eo factum est in Coelo, nobis equidem erit ma

312쪽

272 ACTA CANONI ZATIONI s

mSEPH Oppola Episcopus Aquilanus. Monens Ecclesiasticus ': Non te pigeat visitare Infirmum , ex his enim in dilectione firmaberis , ecce quod in plena dilectione, Dei stilicet in charitate & Proximi, beatum Camillum de Lellis excitavit sortiter, constanter firmavit. Quem quidem ardentem dilectionis ignem,

aquae multae neutiquam extinguere potuerunt. Convenit igitur, ut Ro

ma . sicut D. Philippo Nerio utpote de se benemerentissimo grati rem in dies se exhibet, sic quoque B. Camillum , qui in ordine charitatis post eum abiit , & obsequentissimε consilia secutus est , debitis nune sanctitati laetetur honoribus decorari.

UsEPH RUR Epissus Venafranus . BFatua Camillus de Lellis Fundator Clericorum Regularium Mini

lirantium infirmis, BEATIssIΜg P TE R. est Servus ille fidelis &prudens, quem constituit Dominus super familiam suam , ut det illis cibum in tempore; ipse enim Domino praecipiente dc dicente: inceptum opus prosequere; sanctum & Christo Domino placitum Institutum summa animi sortitudine ad optatum finem perduxit , ut animabus pretioso Chri iii sanguine redemptis, & per adoptionem cooptatis inter filios Dei cibum daret in tempore , quo colluctatio est adversus Rectores tenebrarum in extremo mortis agone; cibum sortitudinis & salutis aeternae, quoad coelestem patriam perducantur. Servus itaque Dei Camillus , qui in charitate perlecta mansit, in Deo est, & inter Coelites recensendus, ut Christiani, qui tantum beneficium in ejus Instituto receperunt, Patronum & Adjutorem in mortis agone dignis honoribus prosequantur in

terris .

BEATIssIΜ3 PATER. Praeter ceteras B. Camilli virtutes summus ejus erga Deum amor vel ex ea proditur tam insigni erga Proximos charitate , qua motus ita ille se totum animis aegrorum curandis devovit, ut ad tanti operis perennitatem Clericorum etiam Ordinem instituerit. Haec duo charitatis praecepta, a quibus universa lex pendet, tam sanctha B. Viro servata , duo illi sunt ex Augustino denarii, quos non ad unius saucii medelam , sed ad plurimorum salutem Evangelicus iste Samarit nus , quoad vixit, ubique protulit . Hujus igitur Viri misericordiae. cujus in semine permanent bona , ut laudes nunciet Ecclesia, quas tot ad hanc diem miracula celebraverunt, censeo sanctis Confessoribus eumdem merito esse adnumerandum . MAM

, Acci. c. 7.

313쪽

QUINQUE SANCTORUM M. 273

MANNES FRANCISCUS Cavillivi Episi us Alatrinus. B Ea res Camillus de Lellis Clericorum Regularium Ministrantium In

firmis Fundator . eximia in Deum charitate. maximo in Proximum amore adeo inerbuit, ut totus Deo pro hominibus . totus hominibus pro Deo se praebuerit: Cujus rei virtutum ac miraculorum num in propemodum singulari . in hac praesertim Urbe Roma monumenta omnibus nota reliquit: Quapropter dignissimum reor, ut Sanctorum Fastis adscribatur. quemadmodum etiam atque etiam a SA crITATE vllisset sta supplex exposco.

NICOLAUS Oct Episcopus Soranu .

M Utatio equidem fuit BRAT IssIME PATER . dexterat Excelsi , qui C milium de Lellis de diuturna pravaque vivendi ratione eductum deduxit per vias rectas, ac tam uberi coelethium charismatum copia replevit , ut minimε sit ambigendum . quin illi, post arduum tot christianarum virtutum curriculum , quod a principio alacris ingressius fuerat . ad mortem usque sanctissimε obitum majoribus semper passibus consectum , sempiternae etiam gloriae bravium donaverit. Quod & idem ipse bon rum omnium largitor, qui Servum suum glorificavit per frequentia itidem miracula ad beati Camilli deprecantis invocationem patrata coni stari dignatus est. Itaque existimo SLNCTITATEM TUAM tuto procedere posse ad ipsus Canonizationem.

IOHANNES ANTONIUS Casini Episcapus Cathareni.

BEatus Camillus de Lellis omnium virtutum laude, & praecipvh maxima , qua erga Proximos charitate flagrabat. mirum in modum excelluit; novo autem . quem instituit ordine christianae Reipublicae utilis & salutaris suit. Mitto prodigia, quae per eum a Deo optimo Maximo patrata sunt, aerumnas , Calamitates, miserias, quas pro nomine Iesu aequo animo pertulit, atque innumerabilia animi ornamenta, quae

illi singularia esse videntur: Quare humillimh censeo. dignum ipsum esse, qui solemni ritu a SAN TITLTa VEsTRA Sanctorum Fastis adscribatur. NICOL S MARIA Calearnmi Episse us Imitatis mcaeis. V X mundi illecebri, terrestrique militia vocatus ad Clericalem, atque hujusce seculi contemptum beatus Camillus, eum fuit inopinato ac vehementi omnipotentis Dei lumine cireumfusus, di veluti ab ter Saulus in Apostolum Gentium conversus, anteactum vitae suae gentis rim. V. M m servenis

314쪽

ferventiori charitatis studio compensavit . Quae enim pro Infirmorum praesertim salute tum spirituali, tum corporali gesta ab ipso sunt, arden tissimam praeseserunt charitatem, qua inflammatus se praesentissimis ob jecit mortis periculis. ut Christifidelibus praesto esset. etiam pestifera labe insectis, quibus inserviendis peculiari solemni voto se, suosque Alumnos voluit esse obstrictos . Cum autem B. Camillus animam pro amicis suis ponere non dubitaverit, majorem cert8 Charitatem habere non potuit, juxta Divinum oraculum . Quapropter fidelem hunc Dei Ser vum ac novi Ordinis auctorem multis decoratum in terris charismatum donis ac prodigiis, inter Sanctos per infallibile SAN TITAris Vasτ ε Oraculum recensendum censeo, ut hoc duce hominibus ad imit indum proposito, charitas nostris hisce temporibus elanguescens adaugeatur. istiusque exemplo Christifidelium corda ad misericordita opera erga Pro ximum alacrius exercenda inflammentur.

Subdit Papa post novissimi Episcopi sententiam .

VENERA 3ILEs FRATRE s. Suffragia V stra de Canonigatione beati Camilli de Leblis magnam Nobis laetitiam attulerunt: Quam ob causam nihil aliud respondemus , nisi peragendas

esse preces , quas jam indiximus, ut Deus elargiatur Nobis opem suam, ac coeleste lumen ad ea rite perficienda, quae pro sutura Beatorum CanoniZatione requiruntur.

Procurator Generalis Camerae ubi Summus Pontifex dicendi finem secit, iisdem verbis, quae in primo Consis orio retulimus, nomine Beati duntaxat immutato Protonotarios rogavit, ut publica super his Actis Instrumenta conficerent: videlicet. Ego Abannes Philippus rini Sanctissimi Domini Nostri, s Camera Apsolice Procurator Generalis rogo Hos omnes Protonsarios , ct Notarios Apo- solicos hie praesentes, ut de sententiis , consilio ct unanimi consensu Re Ueren-Z1smorum DD. S. R. E. Cardinalium , necnon Patriarcharum , Archiepiscoporum , ct Episcoporum . deque Summi Pontificis oratione ct deliberatione pra habitis super solemni Canonieatione beati Camilli de Leliis unum, vel plura . publicum, seu publica eo ciatis infrumentum , vel infrumenta ad perpetuam

rei memoriam.

Quibus D siligod by Corale

315쪽

QUINQUE SANCTORUM &c. 2 s

inibus auditis R. P. D. Franciscus Maria Ricordi Protonotar i rum Participantium Collegii incanus. ante sanctitatem Suam genibus flexis Collegarum nomine dixit: Con remus : Statimque surgens adstaniates Solio propiores adhibuit Testes consuetis verbis: Vilis Te bus t ita iste quoque Consistorialis Conventus, qui magnae voluptati Sanctissimo Patri fuit. solutus est. Instrumenti a Protonotariis in Causa B. Camilli consecti exemplar hie accipito transcriptum .

Instrumentum a Decano Protonotariorum rogatum

pro secundo semipublico Confisorio.

IN NOMINE DOMINI AMEN.AΝno reparatae silutis Millesimo Septingentesimo Quadragesimo sexto Indictione nona. Pontificatus autem Sanctissimi Domini Nostri Βεκε DIcTI Divina Providentia P ιν a XIV. Anno Sexto, die x. Iunii F ria sexta. Idem Sanctissimus Dominus pro habendis excipiendisque suilr giis Eminentissimorum S. R. E. Cardinalium . necnon Reverendissimorum Patriarcharum, Archiepiscoporum & Episcoporum , in Causa peragendae Canonizationis beati Camilli de Lellis Ordinis Clericorum Regularium Miniistrantium Infirmis Fundatoris, semipublicum s juxta suorum P

decessorum morem Consistorium habuit in Aula. quae loco Duealis est in Quirinali Palatio . Sanctissimus Pater saeris Vesti , indutus, ae simpliei Mitra redimitus ex Aula, quae Parmentorum dieitur , inter duos antiquiores Diaconos Cardinales Carolum nempe Marini. & Alexandrum Albani Papali Cruce solitoque praeeunte comitatu prodiit in eandem Ducalem Aulam , ibique congregatis Patribus prius Papali benedictione de more elargita , sedem deinde conscendit & Consistorialis Aetionis iacturus initium, paucis disertisque verbis . ab amplissimo Purpuratorum Senatu , & saero Patriarcharum . Archiepiscoporum , & Episcoporum Consessu . quae de praelaudato Camillo de Lellis Sanctorum Fastis adscribendo. ut tutius ipse tanto operi supremam manum admovere posset eorum e stia & sententiae forent, exquisivit. Tunc Eminentissimus Caraia Episcopus Albanensis inter praesentes Eminentissimos Cardinales antiquior . Sancti talis Suae votis obtemperans o primus judicium suum protulit. & Sanctissimum Dominum , ut quimeitias eidem beato Camillo, seu ti& eximia ejus merita Ac Fidelium pietas expostulabant . Sanctorum cultus & honores decernerentur humiliter exoravit.

316쪽

In eodem penitus sensu steterunt suis posthac delatis non minus sen tentiis quam precibus ceteri, qui intererant Eminentissimi Cardistile, .

Franeiseus Tituli S. Mariae Transtyberim S. R. E. Presbyter Cardinilis Burghesius. iAntonius Xaverius Titi S Stephani in Monte Coelio S. R. E. Presbyter Cardinalis de Gentilibus. Fr. Ioannes Antonius Tit. M. Silvestri di Martini in Montibus S. R. E. Presbyter Cardinalis Guadagni. . Trojanus Tit. S. Caeciliae S. R. E. Presbyter Cardinalis de Aquaviva. Dominicus Tit. SS. XII. Apostolorum S. R. E. Presbyter Cardinalis Riviera. Ioannes Baptista Tit S. Mariae Angelorum S. R. E. Presbyter Cardinalis Spinota. Raynerius Tit. S. Sabinae s. R. E. Presbyter Cardinalis de Ileio . Dominicus Tit. S. Bernardi S. R. E. Presbyter Cardinalis Passionei . Fr. Ioachimus Tit. SS. Quatuor Coronatorum S. R. f. Presbyter Cardinalis Porto Ner . Camillus Tit. SS. Ioannis di Pauli S. R. E. Presbyter Cardinalis Paulutius. Carolus Albertus Guido nus Tit. S. Mariae de Pace S. R. E. Presbyter Cardinalis Caveschinus . Friderieus Tit. S. Pancratii S. R. F. Presbyter Cardinalis Lantes . Franciscus Titi S. Mariae de Populo S. R. E. Presbyter Cardinalis Riceius. Antonius Tit. S. Silvestri in Capite S. R. E. Presbyter Cardinalis Rufus D. Fortunatus Tit. S. Matthaei in Merulana S: R. E. Presbyter Ca dinalis Tamburinus. D. Ioachimus Tit. S. Crucis in Hierusalem S. R. E. Presbyter Cardinilis Belatius . Carolus S. Mariae in Via Lata Diaconus S. R. E. Cardinalis Marint . Alexander S. Mariae ad Martyres Diaconus S. R. B. Cardinalis Al

banus .

Nereus S. Eustachii Diaconus S. R. F. Cardinalis Corsinus . Agapitus S. Agathae in Suburra Diaconus S. R. E. Cardinalis Mosca. Carolus Maria S. Miriae in Porticu Diaconus s. R. E. Cardinalis

Marius M. Cosmae & Damiani Diaconus S. R. E. Cardinalis Bol

Prosper S. Georgii in Veistro Diaconus S. R. E. Cardinalis Colum

Alexander S. Mariae in Aquiro Diaconus S. R. E Cardinalis Tana

317쪽

Hieronymus S. Adriani Diaconus S. R. E Cardinalis Bardi. Dominicus SS. Viti di Modesti Diaconus S. R. p. Cardinalis Ursinus. in uti morum Cardinalium fusipariis expletis, Sancti us Patre T vereη- domorum Patriarctarum Archiepse Oram ct Disco rum, tam AJ entium

Ponti is Solio, qtiam non A ratium sententias excepit, quorum omnes initio a Patriarchis desumpto unanimi voto , d missi tie precibus Sanctitatem Suam , at natum Camillum de Lellis inter Sanctos connumerare dignaretur, enixe rogaverunt. Videlicet.

Mundillus Ursinus Patriarcha Constantinopolitanus. Antonius Maria Pallavieinus patriarcha Antiochenus. Thomas Cervini Patriarcha Hierosolymitanus.

Gabriel Eva Archiepiscopus Cypri Syrus, patria prius, deinde latina lingua suffragium emisit. Alexander Borgia Archiepiscopus Firmanus. Ioseph Maria Ferronus Archiepiscopus Damascenus. Michael Palma Archiepiscopus Theatinus. Stanislaus Poliastri Archiepiscopus Rosanensis . Ferdinandus Maria de Rubeis Archiepiscopus Tarsensis. Ioannes Andreas Tria Archiepiscopus Tyri . Michael Maria Vincentini Archiepiscopus Theodosiae. Simon Grilli Archiepiscopus Tyanen . IIosephus Rusus Archiepiscopus Capuanus . Nicolaus Caraia Archiepiscopus Philippensis. D. Ferdinandus Romualdus Guiccioli Archiepiscopus Ravennaten. Felix Solatius Arehiepiscopus Thebarum . Antonius Fonseca Episcopus asinus. Nicolaus Michael Abbati Episcopus Scyllacii. Nicolaus Xaverius Santamaria Episcopus Cyrenen. Bernardus Antonius Piettella Episcopus Constantien. Fr. Paulus Alpheran de Bum Episcopus Meliten. Alexander de Abbatibus Episcopus Viterbien. & Tuscanen. Nicolaus Franciscus de Bonhorne Episcopus Carpasien. Ludovicus Antonius Valdina, olim Cremona Episcopus Hermopo

litanus.

Fabricius Borgiὶ Episcopus Ferentinus. Nicolaus Spinelli Episcopus Aversanus. Hippolytus e Rubeis Episcopus Senogallien. D. Paulus Thomas Marana Bpiscopus Asculanus . Fr. Silvester Merani Episeopus Porphyriensis. Nicolaus Manein forti Episcopus Anconitanus. Antonius Cantoni Episcopus Faventinus.

318쪽

α 3 ACTA CANONIZATIONI s

Paulus Bonavisa Episcopus Spoletinus . Caesar Bona juti Episcopus Pharm. Marius Marii Episcopus Fulginas. Guido Ursellus Episcopus Caesenae .

Leo Lucas Vita Episcopus oppiden. Egi diui Antonius Iabelli Episcopus Alliphanus.

Ioannes Antonius Bachetoni Episcopus Anagninus . Franeiseus Antonius spadea Episcopus Aquinas & Fregellarum . Ioseph Sehiro Archiepiscopus Dyrrhachinus, patrio prias, deinde latino idiomate suffragium emist. sergius Alexandri Armenus Archiepiscopus Caesareae Cappadoeiae, patrio prius, deinde latino idiomate suffragium emist. Stephanus Assemanus Archiepiscopus Apameae . Bernardinus Vari Episcopus Civitatis Castellanae. Ioannes Innocentius Episcopuβ Fagainsensa. patrio prius. deinde litino idiomate suffragium emisit. Pomprius Compagnoni Episcopus Auximanus & Cingulan. Iacobus Philippus Consoli Episcopus Amerinus. Iosephus Coppola Episcopus Aquilanus . Ioseph de Rubeis Episcopus Venafranus . Hieronymus Loreneti Episcopus Acernen. Ioannes Franciscus invallini Episcopus Alatrinus. Nieolaus Clossi Episcopus Soranus. Ioannes Antonius Castelli Episcopus Catharensis. Nicolaus Maria Calcagnini Episcopus Civitatis Duralis.

Verum cum summus Pontifex omnium convocatorum Patrum suffragia eo concorditer collimare percepisset quo di vota sua serebantur . ad solemnem beati Camilli de Lellis Canoni rationem quam primum. &in die ab ipsa opportunε indicenda paucis, di luculenter se deventurum eisdem significavit. & Actioni finem imposuit .

Sed antequam e sede consurgeret. & suffragatorum Patrum Comventum dimitteret; Procurator Generalis Reverendae Camerae Apostolicae Nos Protonotarios Consistorio interessentes rugavit, ut ad perpetuam rei memoriam de omnibus in eodem Consistorio tam a Sanctiinmo Patre .

quam ab Emi fientissimis Cardinalibus, nee non a Reverendissimis P triarchis , Archiepiscopis & Episcopis praehabitis in Causa Canoniae elonis beati Camilli de Lellis. unum vel plura, publicum seu publica,

Inlirumentum vel instrumenta conficeremus .

Cui propterea Ego Franciscus Maria Protonotarius Riceardi Pomnotariorum Collegit Decanus ejusdem Collegii nomine respondi: Con ciemus t Et Sanctissimi Domini Nostri Familiares . & praesertim DD. Paulum Zani Bononiensem , & Iosephum Mariam Puoti Neapolitanum, ab intimo Sanctitatis Suae Cubiculo ad hoc specialiter vocatos . habitos atque rogatos, in Testes adhibui his verbis: Hobis Teμbus. Acta Di iti

319쪽

QUINQUE SANCTORUM &c. 279

Acta sunt haec in Quirinali Palatio , die, mense, & anno, quibus

supra .

In quorum omnium fidem Nos Protonotarii Apostolici de numero Participantium requisiti di rogati praesens hoc Instrumentum consect- mus , subsci ipsimus & publicavimus, solitoque Collegii Nostri Sigillo muniri, & in nostro Archivio ad suturam Posterorum memoriam Secretario nostro perdiligenter custodiri & subscribi mandavimus. Actum ubi supra, praesentibus quibus supra Testibus ad praemisia vocatis, habitis

atque rogatis.

Ita es Franesus Maria Proton Otarius Riccardi Geanus. Loco i signi. Franciscus Dominisu Clementi ejusdem Colligit neret. Sequuntur suffragia eorum, qui aliquo impedimento detenti, sacro huic non adsuere Consessui. THOMAS Episeopus Osiensis di Veliternensis Saeri collegit Decanus , Vic Cancellarius Cardinalis Rufiss. UBi primum beatus Camillus de Lellis, dextera Domini faciente virtutem , e fluminibus Babylonis emersit , novus homo omnis justitiae Fonti constanter adhaesit , prioris aevi lapsus diuturnis cruciamentis lacrymisque vindicavit, di omnium in eo illuxerunt documenta viri tum . Ab ipsius eximia in Deum charitate gliscens altera in animarum salutem flamma, in Xenodochiis robustior evasit. Intra horum tamen septa contineri spiritus ardor non valens , dilatavit Camilli gressus; qui proinde in procurando spirituali potissimum Proximorum bono jam tarda molimina nesciens, duabus quasi assiimptis alis, excelsa nimirum fide & alta humilitate , in aliorum etiam ubicunque decumbentium , pauperum in primis ministeria involavit: Nullibi, aut ullo deterritus labore, aut foediore spectaculo, aut quantumvis pestilenti morbo, cessavit alibquandiu ; sed praesto miseris semper erat, advigilabatque , tamquam ei, qui dignatur Infirmus in Infirmis esse: Hos propterea Dominos, & Christos suos vocabat, imo ab his ipsis , velut ab ossensio a se Numine, pe catorum suorum veniam postulabat. Ne verti tantae virtuti sui similes victimae delaturae aliquando essent, Religiosissimam Familiam instituit, obstrinxitque novo charitatis voto. Hunc profecto misericordiae Virum, qui fideliter Altissimo reddidit omnia vota sua, viresque omneS, & Vi tam perenni heroicarum virtutum exercitatione exhausit. assertum Coelo esse , Coelum etiam ipsum admirandis editis supra naturam signis demonstravit.

320쪽

2go ACTA CANONIZATIONI s

monstravit. Gloriae igitur Omnipotentis Dei, di universi Fidelium Cee tus utilitati censeo apprimε conducere, Coelestes Camillo in terris hono xes a SLucTITATE VEsTRA , jam per Beatificationem indultos, ab eadeo per solemnem ipsius Canoni rationem definitiri decerni . ANNIBAL Episcopus Pontuensis Cardinalis Albanus

S. Clamentis nuncupatuI.

IN Milo Camillo de Lellis Teatinae Dioecesis & Neapolitani Regni

ornamento BEATIssIME PATER , illae omnes dotes animi atque prae clara ornamenta eluxerunt , quae Deus optimus Maximus peculiaris suae providentiae ac supernae largitatis beneficio iis impertiri solet , quos ad magna evocat. His Camillus proludens, naviter aversatus vitia. quibus adolescens foedatus suerat, viribus totis in christianam persectionem incubuit. Iam tum a conversionis exordio rudimentum consummatae

virtutis praebuit, quae adeo in dies est aucta , ut Sanctus ipse aliorum etiam salutem cum magno multorum bono avidissime ae studiosissimε procuraverit. Ab se instituta utilissima Ecclesiae toti Religiosorum Clericorum Familia , quae aegrotantibus & morientibus spiritalia auxilia opemque opportune praestat, flagrantissimam ipsius charitatem migis magisque commendat. Tot alia eximia opera & egregia facta, quibus dum viveret, Camillus Dei gloriam provexit, long8 lalhque illustriorem ipsum essiciunt. Quoniam vero pluribus etiam apertis & comprobatis Apostolicae sedis judicio miraculis heroicam tanti viri sanctitatem Deus palam facere dignatus est, aequum justumque censeo, ejus nomine gloriosos Sanctorum Fastos augeri: ut Orthodoxa Ecclesia ampli re cumulata decore, novum apud Deum Patronum habeat, & ritu s Cro pro meritis colat.

VINCENTIUS Episeopus Praenolinus Cardinalis Petra

Maser Paenitentiarius . SI heroicarum virtutum ornamenta vehemensque inprimis erga Deum& Proximum amor ac studium praeclara sunt sancti talis eximiae a gumenta , uti sunt revera, non est cur quisquam dubitet, quin beatus

Camillus de Lellis merito Sanctorum Albo sit adscribendus. Nam posteaquam ope dextera Exees e liberiori vitae Instituto in bonam se frugem recepit, astiduae orationi, humilitati, singulari patientiae , Infirmorum saluti procurandae omnibusque pietatis operibus se consecravit. Sed cum Telo salutis animarum flagraret, videretque ab aliis Patriarchis religiosorum ordinum vitae integrae , sancteque ducendae satis esse prolpectum , novum Institutum , consilio sancti Philippi Nerii. quo praeceptore uti solebat, in riclesiam introduxit, cujus Alumnis hoc onus incumberet.

SEARCH

MENU NAVIGATION