SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Acta canonizationis sanctorum Fidelis a Sigmaringa, Camilli de Lellis, Petri Regalati, Josephi a Leonissa, et Catharinae de Ricciis. Una cum apostolicis literis sanctissimi domini

발행: 1749년

분량: 750페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

341쪽

MARIUS SS. cisma ct Damiam Diacinus Cardinatis Besunnius . SIeut lilium inter spinas servatur, ita Petrus Regalatus inter angusta

paupertatis confinia & rigidas poenitentiae leges innocentiae cand rem custodivit. Dignus propterea iactus est, ut qui cuncta temporalia bona paupertate despexerat, di sensuum illecebras poenitentia devicerat . omnia sub ejus pedibus subjicerentur. Hinc ut Servi sui Sanctitatem Deus admirabili etiam signo contestaretur ': Convertit aquas in scritatem , ut Durium fluvium se vestigio Petrus de more trajiceret. Cum itaque virtutes virtutibus Petrus Regalatus vitam agendo cumulaverit,

plurimisque deinceps signis inclaruerit, nihil omnino desideratur in Peiatro quia utila es in recipiendo Sa miscMioncmema, quam enixis votis Ba

PROSPER S. Gorgii Diarenus Cardinalis Colamna de Seiarra. HEroteas virtutes B. Petri Regalati non aliter probatas scimus &veluti confirmatas. quam testimonio Divino quatuor miraculorum per quae virtutum probationem. Testibus Oculatis destitutam, satis s perque suppleri haec Sancta Sedes olim autumavit. Hisce quatuor mir eulis nuper accesserunt alia duo. quae post indultam B. Petro venerati nem facta suisse serebantur , quaeque ad examen revocata approbari meruerunt. Habes ergo BEATIssINE PATER satis superque sussicentia esstimonia veritatis, quibus ad sanctarum legum prescriptum virtutes heroicae Servi Dei contestatae remanent, & via satis tum aperitur ad dece nendam B. Petro sacram solemnemque sanctificationem. Non aliis logibus Majores tui solemnes sancti hcationes Beatis decreverunt; neque aliter Deus Beatorum Sanctorumque virtutes testatas voluit. Ha ergo

indutus virtute ex alto. & infallibili tuo judicio cultum illum B. Petro decerne , qui mirabili vivendi genere PP. Franciscanis exemplo fuit, &Fidelibus omnibus admirationem attulit, quique se glorificari meruit post Iabores plurimos pro Regulari Disciplina instauranda , pro Dei gloria & pro hominum salute sortiter exantlatos. ALEXANDER S. Maria in Aquiro natanus Cardinalis Tanarius .

D EAT IssINE PATxR . Decet maximε, ut praestantissimi Viri, qui he- roicis virtutibus dum viverent, excelluerunt , atque post mortem insigni miraculorum splendore elaruerunt, insallibili Apostolicae Sanctaeque sedis judicio in Sanctorum numerum reserantur. Quare cum beatus Petrus Regalatus Evangelicae persectionis viam a pueritia ingressus, &- sancti

342쪽

et ACTA CANON IZATIONI s

anctissimum divi Francisci Institutum diligentissime ad mortem usque professus, laudatis virentibus eminuerit; ardentissimaeque in Deum di Proximum charitatis prodigium in hac mortali vita factus sit cunctis: indeque immortalum adeptus, laeuientissima miraculorum luce ab eo or natus fuerit, qui facit mirabilia solus: Quid aliud restat, nisi ut Sast eri xxxis Tua sententia, Eum seremnius regnare in Coelis intelligamus, eumdemque in terra alacrius imitari 6c ferventius venerari possimus. HIERONMUS S. Adriari Diaeinus Cardinalis de Bardis. Τ Antiim abfuit ut ' fascinatio nugacitatis mentem B. Petri Regalati obscuraret, di inconstantia concupiscentiae sensum transverteret, ut a prima ipsa aetate 'exultavit sicut gigas. ec Sanctitatis viam currere visus fuit. Id autem maxime patuit cum in Seraphicum ordinem coopt tus partim exemplo, Partim Opera ac studio ad sanctissimi Patriarehae Friacisci ' legem vitae fc disciplinae restituendam tam diligenter inc buit . Quare cum ' Iusti hujus semita usque ad persectam diem proces Ierit, si quasi' lux splendens pluribus miraculis luxerit, rem Ecesesiae

perutilem SANeTITAT1Μ VasTRAH iacturam esse censeo , si eundem Samelorum Fastis adscribat, ut quasi firmamenti splendor 6c quasi stella in

Perpetuas essulgeat aeternitates . t

DOMINICUS SS. Viri or Aodsi Diaeontis Cardinatis vrsinus.

BEATIssIMη P rra. Eximia sanctimoniae luce usque ab ineunte aetate coruscavit Petrus Regalatus : Majora praetulit postquam avitis honoribus Mundique illecebris heroire pessundatis Religioni nomen dedit: Tunc enim exultans ut gigas ad currendam persectionis viam , regulari observantia inter Hispanos restituta virtutes omnes , praesertim humilia tuis , abstinentiae, paupertatis, patientiae de charitatis, adeo solus ipse complexus est, ut vix ceteri singulas : quare sicut in diebus suis placuit Deo, & inventus est Iustus, ideo magnificavit eum insgnium donatione charismatum: Quibus rite comprobatis, dignum propterea est, ut Co testibus ille prosequatur honoribus , qui terrenos despexit, & velut Samctitatis speculum univeris Ecclesiae proponatur.

MUMILLUS Urmus Patriareia Consistinopolitanus Assisens. BEATIssINE PATER . Charitas ut Apostolus docet. est vinculum pem sectionis. Ac plenitudo legis est dilectio . Proinde si quis est , qui

ti Petri Regalati virtutes inter se colligatas uno intuitu comprehendere velit, in ejus singularem erga Deum Ac Proximos charitatem intueatur. - Quan

343쪽

QUINQUE SANCTORUM M. 3 3

Quanto servore animi raperetur in Deum ex his perspiei facilε potest :Quod pene puer persectionis iter arripiens contemplatione defigeretur in eum , quem per aetatem nosse vix poterat: Quod decennis unicum Deum stiens paternae domus honores divitiasque contempserit, atque ut pauperrimum sancti Francisci Institutum amplecti sibi liceret flagrantissimia precibus a Matre postulaverit ac demum obtinuerit: Quod ut Deo co junctius adhaereret, atque in dies placeret magis, ejusdem Instituti disieiuplinam ad veterem integritatem revocaverit: Denique quod ceteris sev riorem illam vivendi formam profitentibus omni asperitatum genere omnique virtutum exercitio longe antecesserit. Dilectionem verti ejus erga Proximum tria potissimum luculenter testantur. Testatur pietas in

aegrotos eo usque heroica , ut eorum ulcera lambere non perhorresceret.

Testatur indefessus in Iucrandis animis labor a praesertim verti solicitudo ut Proximi diligerent alterutrum. & mutuam in semetipsis charitatem haberent. Testantur demum immanes illi cruciatus, quibus in se ipsum seviens animas in Purgatorio detentas ab iis ignibus quam celerrimε eripere satagebat. AEquum igitur est , ut talem Virum . qui dum viveret semper in charitate mansit, nunc in Deo manere, & Deum in eo , SANcT

et a Vrsτκx insallibili sua definitione pronunciet. ANTONIUS MARIA PHLυDinus Patriarcha Antiochenus Assisiens. SEraphici Patris imitator egregius Petrus Regalatus antiquam sui O dinis disciplinam restituit: Cum asperrima vivendi ratione ac jugi

divinarum rerum contemplatione , pietatis ossicia & in Proximum charitatem conjungens persectiorem utriusque vitae formam omnium admirationi exhibuit. Inaudita miraculorum novitate ae magnitudine adeo effulsit, ut inter Sanctos recenseri & apud homines exaltari mereatur.

THOMAS Orcini Patriarcha Hierosolymitanus Assisens. Icente Christo Domino : βui non renuntiat omnibus , qua m et, non potes meus eo dissipulus ; beatus Petrus Regalatus, ut hanc sibi pedi sectionem compararet, Matrem a prima aetate deseruit, generis splendorem ac seculi divitias contempsit, ut pauperrimum sancti Francisci Institutum amplecteretur; quod cum ad pristinam paupertatem re casset, magnisque virtutibus & signis conspicuus effulsitat. sanctissimho it . Quid igitur amplius ut inter spectatissimos Christi discipulos

cooptetur p

344쪽

BEatus Petrus Regalatus non modo videtur mihi Regularem ordinis Minorum inter Hispanos observantiam restituisse ; sed etiam sancti Petri Apostolorum Principis super maris undas ad Christum Dominum ambulantis miracula renovasse . Quotiescumque enim flumen Durium superaturo navicula in promptu non esset , pallio super undas extenso trans fluvium gradiebatur . Ita sanistissimi Petri & nomen & virtutem induerat . Quum igitur & vivens Petrum virtutibus retulerit, & post obitum iis miraculis claruerit, quae a Sacra Rituum Congregatione sunt comprobata; hoc unum superest , ut SANCTITAs V EsTRA quae Petri Cathedrae est heres , Petro in sancta Petri asside Sanctorum nomen & culiatum Apostolica auctoritate decernat.

345쪽

QUINQUE sANCTORUM M. 3 s

ALEXANDER Boetia Arehie 'pus Firmanus Atalans. BE aYIssi M1 PATER . Minoriti ea divi Francisci Familia in hae luee

temporum profert de thesauro suo nova & vetera . Siquidem non solum beatos viros Fidelem a sigmaringa. & Iosephum a Leonissa tamquam superioris seculi Alumnos Los Tibi offert supremis Sanctorum ii. tulis decorandos, verum etiam Petrum Regalatum Hispanum a tribus post ejus exscessum seculis perpetuo Regum ac Populorum cultu , amedente etiam Apostolicae Sedis approbatione donatum : Virum sanE mirae sanctimoniae &apud Fratres suos priscaeae severioris disciplinae exemplo magis quam verbo Instauratorem . cujus adhuc vivi imperio omnipotens Deus elementa subjeeit, a quo defuncto pnestari voluit ea . quae vivus praestitit: Quapropter censeo tutissimum fore judicium, quo illi amplior titulus, solemnior cultus a Te SARCTIMI ME PATER decernatur ; si enim in his judieiis Ecclesia consuevit testimonia hominum accipere . nonne testimonium trium feeulorum majus est Θ Rursus si testimoniis hominum Ecclesia non acquiescit, at divini etiam tellimonii signa di prodigia re quirit, nonne transmissa sicco pede flumina,confectum una tantum hora ad quadraginta millia passuum iter, conversa in flores panis 3c carnis fragmenta . porrectus e sepulchra mortua manu mendico pania sanctim ni 1m & gloriam tanti Viri abundε testantur ae praedicant M CHAEL d. FArea Archiepiscopus Teatinus A mι . IN victo martyri. ac Fundatori egregio succedit in Ordine . SAncTIsai Ma PLTER B. Petrus Regalatus, cujus insigne meritum. in eo reo

splendet, quod inexplicabilibus exanitatis laboribus, ad primaevi servoris gloriam . sua: Familiae observantiam remeaverit. auxerit, insta raverit, cui proinde . aeque ae aliis. Reformatoris eximii elogium gran. de haud ineongrue adscriberetur. νDe Viri hujus pereelebri Sanctitate abund8 suademur, ex quo itinera vitae suae duplici gressu mirε consecerit , innocentia videlicet mo serum ac ardore pietatis : Seraphico Ordini adhue impuber adscriptus ala-eriter ivit de virtute in virtutem . assiduoque earum exere immePto cun

eto Populo sese conspicuum reddidit atque mirabilem . Sanctitati vitae robur addidere ac testimonium signa atque prodi, gia . quibus in Ecclesia Christi vivens mortuusque praesulsit .

Omnia haec Pa Tlla Ba Tissi Ma . sive virtutes , sive miracula voce de Coelo sunt, quae in B. Petro Regalato eηarrant gloriam Dei . Teque summum Vicarium ejus excitant in terris, ut tandem aliquando irreformabili Oraculo de Sanctitate ejus veluti supplicamus pronuncies, ac pro eo pares praecipias honores, queis ceteri Sancti in Ecclesia venerantur .

346쪽

ACTA CANONIZATIONIS

STANISLAUS Rhasei Archiepisceptu Ruessanus A Ulans. EX elarissima Regalatorum Familia , Valli soleti in Castellae Hispania

rum Regno celeberrima Urbe, beati Petri venerabile nomen , hiscentum ab hinc annis inter coelites adscribendum: Summa tandem animi alacritate, summa aequε pariter mentis admiratione, ex ore veltro SANOIssIΜE PATER . tandem prodire divina indulsit Providentia . Hu que luculentissima merita At heroicas virtutes assiduis miraculis illustratas, tamdiu oculatis testibus destitutas, nunc demum nimio SANCTITAT Is V EsTRa labore, non minus ac longissima diligentia & laboriosis.simo studio exagitatas . ac ea praesertim qua omnes antecellis suavitate dicendi , divinarum rerum peritia & eloquentia , recenseri audit aetas nostra & exultat: Quinimmo inter tot annorum invidiosa certamina, opi tissimum virum atque omni laude dignissimum , divinae vocis oraculo inter Sanctos relatum , congaudet excipere in gremio. Quid igitur pro ingenii mei paupertate post talem ac tantum laudatorem eximium adjicere possum Quidnam de tanto Sanctitatis Heroe , de quo memoriae traditum est . quod inter ceteras christiano nomine dignas animi dotes, adeo effusa in Deum aestuarent divini amoris incendia; adeo exardescens erga genus humanum coelestis flamma charitatis urgeret; adeo in sanctus mam sui ordinis disciplinam ex humana fragilitate collapsam . repara dam ardens desiderium commendaret, ut BENEDI cruri optimum Maximum Pontificem hujus nominis XIV. meruerit habere praeconem egregium , tradere valeam l Ni ea tantum profecto, quae ad nostram imbecillitatem sublevandam , quaeque ad nostram tuto comparandam selicitatem utilia magis ac necessaria videnturi Sanctorum enim exempla &facinora gloriosa ideo nobis proponuntur in terris, ut per ea, quali per viam tritam ac bene paratam , perarduum salutis iter facili negotio unusquisque arripere , eoque arrepto in persectionis stadio reddatur at erior, & in currendo, non quasi in incerto, sed Sanctorum vestigia sectando sic currat ut comprehendere animetur. Relatis igitur pro modα-lo meo SANCTITATI VEsTRA gratiarum actionibus, dum Petrum Reg Iatum Virum rectum. humilem, hospitalem, prudentem, liberalem. fidelem. poenitentiae spectaculum , charitatis splendorem, Sanctitatis oraculum, persectionis vexillum, virtutum omnium Magistrum , auctoritate suprema dictante proponit, totisque conatibus, ut sequamur, inflammare contendit. Dum igitur inter coelites adscribitur , hoc unum

pro mea sententia & voto vehementer etiam atque etiam rogare non de

347쪽

QUINQUE SANCTORUM &α 3o

BFkTissi Ma PATER . Inter tot tantasque virtutes, quibus B. Petrus emicuit , illa certε eminentior fuit , misericordia in Pauperes, quos etiam mortuos juvare non destitit. videant itaque Pauperes & laetentur . videant beatum Virum , qui intellexit super egenum & pauperem. in Sanctorum Canonem relatum ; & quem jam tam eis beneficum experti sunt, praulantissimum habeant in Coelis patronum .

MANNES ANDREAS Tria Archiepiscopus Tyri Alssens.

ΡEtrum Regalatum animam bonam a Domino sortitum fuisse plura habemus testimonia: Hic enim pubertate nondum exacta, ut pers etionis iter arriperet, in Franciscana Familia votis solemnibus Deo se mancipavit, & studio renovandi antiquum vivendi asperum genus, quod suis Patriarcha Franciscus indixerat, facultate ab Ordinarii Praesecto impetrata , una cum villacretio, Viro ejusdem ordinis clarissimo, in solitudinem secessit. ibique alii tum ex Minorum Familia , tum Presbyteri seculares suae virtutis fama allecti, una cum ipsis convenerunt, &ordine interposita felicis recordationis Martini V. auctoritate instaur to, quidquid reliquum a domesticis curis temporis erat, id omne in Proximorum salutem impendebat, in eos praesertim , qui vel in Nos omiis gravi aliquo morbo assiietarentur , vel in Carceribus . vel in Turcarum vinculis inedia &squalore conficerentur; & misericors Deus Petri Regalati Sanctitatem pluribus donis & miraculis comprobavit: Inter alia iter plurium dierum unius horae spatio consecit , panis & carnis frusta ex communi mensa collecta . ad occultandum charitatis testimonium in flores convertit, aquas sicco pede trajecit, eo mortuo corpus flexibile redditum, suavissimum odorem redolebat, stipem languenti pauperi sua propria manu . quam e sepulchro exeruit, tradidit. Quo factum est , ut probato plurium seculorum cultu , venerabilis Servus Dei Innocentius XI. Ossicium & Missam in ipsius honorem quotannis celebrari permisit. Superest modo, ut Decretum per SANCTITAT 1ΜVEsTRAM latum pro ejus Canonizatione executioni demandetur, prout ad id tuto deveniri posse demisse censeo.

NICHAEL MARIA Haeretini Arehiepiscopus Theodosia Assistent ,

BEATIssIME PATER. Beatum Petrum Regalatum, quem paupertate, jejuniis, vigiliisque conspicuum , in Deum ac Proximum charitate serventem , ceterisque praestantissimum virtutibus inspexere anteacta secuta , tot ac tanta sequuta sunt praeter ordinem Sanctitatis opera & pro-

348쪽

digii, ut divino afflata spiritu SANCTITAS VESTRA de veneratione, Aris que tanto viro Praetandis sapientissime excogitaverit.

SIMON Gritii Archiepiscopus Janensis A sens.

BE Tissius PATER . Beati Petri Regalati, quam ipse ab ineunabulis sortitus est animam bonam, haud absimilem enarrarunt per totum Vitae eursum mirabilia producta gesti, arctiori jugiter disciplinae . Mansiduo de die in diem poenitentiae intenta studio, flagrantissimam ejus in Deum ac Proximum palam facienti charitatem, spiritualis L juxta Augustini phrasim tectum ac culmen aedificii, quod sibi adhuc vivens praeparavit in Coelestibus . Id plane illius intercessione a Deo patrata , atque intimε rigidissimo de more discussa scrutinio reserant, ac veluti ob oculos ponunt miracula, ut propterea tutissimε quidem SANGIT s vafra vitaria Christi voce coronam gloriae, qua Petrus in Coelis est coronatus. universiae ea tholicae Ecclesiae de suo ubertim gestienti Athleta, per insallibile Decretum nunciare queat in terris .

MSEPH MARIA Rufus Archiepiseopus Capuanus Ufens. SI mortalium quis fuerit, qui amici sortitudine christianas virtutes

omnes fuerit sectatus ἔ seculique corruptelas vitare in animo constituerit, cordisque innocentiam cum poenitentiae ac aestinentiae virtute

eonjunxerit; id pro virili, radiante Dei gratia , praestiti t Servus Dei be tus Petrus Regalatus : Huic siquidem familiares jugiter fuerunt coelestium contemplationes , jejunorumque austeritates: Huic corporis de spiritus paupertas : Hic iam hissimam Fratrum Minorum S. Francisci duseiplinam ex humanae naturae imbecillitate collapsam ad pristinam integritatem splendoremque pristinum revocare studuit. omnemque in id cogitationem, conatus omnes sedulci impendit: Quo factum est, ut pau- pertatis & humilitatis admirandum imitandumque praebuerit exemplum ; laboribus verti & jejuniis fractus post Evangelici Stadii cursum , meruit abscondere vitam in Domino placidissima Iustorum morte: Pr inde cum Sanetitas Vestra edixerit beatum Petrum Regalati Sanctorum Fastis publicε adscribi; hoc exequi posse censeo. si BEATITUDINII Tua

nutus accesserit. Et ita&c.

M LAUS Carasa Arebispissapus Philippensis Assisiens.

O Mnipotentia Dei non minus in rerum creatione quam conservati ne resulgens altissimae Sanctitatis argumentum aequaeliter praebet tam in iis, qui novae Religionis in Ecclesia sua Fundatores extitere . quam ceteris, qui temporum injuria collapsam ad pristinam observantiam re

vocarunt .

349쪽

vocarunt. Si ergo divus Franciscus hune supremum inter Divos gradum meruit obtinere a Gregorio IX. selicis recordationis, utpote Seraphici ordinis Auctor egregius . sicut in tua sapientissima allocutione, perpetuisque monumentis nos docuim BAATIssIME PATE- , eundem a Te e pectat beatus Petrus , qui ipsius non modo Restaurator extitit, sed Paremtis sui signa sequutus Crucem Domini a pueritia usque ad extremam senectutem in corde b ulans , in ipsa totam vitae suae rationem instituit. V de merito omnium judicio, qui ejusdem virtutum senserunt odorem , Sametus nuncupatus est ; quod mirificε Deus post consummationem miraculis comprobavit. Haec sententia mea est, quam supremo SANCTITAT Is

Tua judicio submitto. D. FERDINANDUS TOMUALDUS Guiecisti Arehiepiscopus

Ravenna Asebris. REstitutas decimoquarto & decim uinto Beelesiae seeulis antiquas Nitriae ac Thebaidum solitudines legimus di admiramur , SAN-erissIMa P Axlla in aeti a beati Petri Regalati, & renovata ejus opera pristinorum solitariorum exempla . Beatus enim vir iste austera di sanis ctissima Patriarchae sui Francisci vestigia proterens , atque aretissimam vitae illius rationem in se ipso prius amplexatus , tot in solitudinibus nova germina Sanctitatis felicissiis plantavit. quot e mundi sequela ereptos asseclas, eosque innumeros bonis omnibus, parentibus, si hi ipsis vale dicere jussit, atque intra montium nemorumque silentia comite sol modo paupertate ad Christi sequelam deduxit. Ipse autem Sanctitati in turus usque a teneris unguiculis , sui ipsius absectione, poenitentia . h militate , charitate pene incredibili, omnibus exemplar fuit. Omni somnia factus, ita ut dissicillima illa regulae strictioris ratio . Reilis Bisuavis ejus exemplo sociis redderetur . Laboribus, jejuniis, angustiis, itineribus pro Domino suo Iesu. pi fratribus di Proximo ineetanter etiam provecta aetate susceptis consumptus est, & Deo dilectus & hominibus . qualis vixerat diem objit extremum . Prodigia plurima viventis Sancti tatem , defuncti Gloriam indiearunt. Quare inter coelites a Sa ctitate vestra, BEATIssIΜE PATga adnumerari suo ipse jure postulare videtur : Id heroicae illius virtutes exigunt, Ecclesia petit, vota omni

FELIX Solatius Archiepisseipus Thebarum Assi M. HEmicae virtuti & miraculorum elaritati semper in Ecclesa Dei

Religiosus Sanctorum cultus praeseriptus fuit; in beato autem Petro Regalato servens charitas erga Deum di Proximum , profunda humi litas , Evangelica paupertas, sui regularis Instituti exacta. servantia .

350쪽

invicta sortitudo in continuis orationibus, jejuniis, asperrimisque eruciatibus tolerandis adeo emicuit . ut verae Sanctitatis imago in ipsi uavitae curriculo , in terris expressa inspiceretur . Merit: igitur Bll missius P vsa Virum tam eximium & admirabilem , primaevae regulae Seraphiei ordinis Restitutorem . virtutibus omnibus in gradu heroico ornatum & miraculis clarum , ut ex Actis, quacumque haesitatione remota inter Sanctos recensendum solemni Canonigationis Ritu exillimarem .

INter Pauperes spiritu , quorum est Regnum Coelorum , BaATIssrMap τεκ beatus Petrus Regalatus in Seraphico Ordine maximε enituit; pauper ipse vindex paupertatis, Pauperum Pater . Contemptus Mundi. rerumque omnium abdicatio pauperem praedicant; rigor disciplinae, solitarii recessus , nudi rudesque parietes vindicem paupertatis commonia strant; eleemosynarum copia , conversus in flores panis . porrecta cum ipse e tumulo dextera pauperum patrem ostendunt. Hunc propterea

Dominus cum principibus populi sui collocavit; per hunc in supplices gratiarum divitias effundit , & huic Sanctorum cultum deserendum fi missime censeo. Fe. PLACIDUS Pe inneberi Episcopus Tiburtinus Apistens. BEatus Petrus Regalato ab ipsa pueritia christianae austeraeque vitae praejactis fundamentis , adolescens sacrae militiae in Religiosis Castris Minorum Observantium nomen dedit ; ubi tum animi affectionibus. tum corporis sensibus auge ac durius intulit bellum, di Seraphi ei sui

Patris egregius aemulator asperrimam vivendi rationem, quam ne integritatis flos elangueret aut marcesceret, amplexus fuerat, aliquot in Coenobiis stabilivit. Quia vero omnipotens & misericors Deus hunc servum suum coelestibus donis . atque inter cetera illo lacrymarum , quihus praesertim dissiuebat, dum operabatur Sacris , ditavit ac prodigiis decoravit, eidem sanctorum Consessorum honores solemni ritu decernendos arbitror.

NICOLAUS XAVER S Sant amaria Dissopus Cyrenensis Assisens. BEatus Petrus Regalatus in adolescentia cor gessit senile, sallaces Mu

di illecebras & vanitates provide declinando. Vitae deinde semitam eligenx tutiorem Minorum ordini nomen dedit . in quo se totum divinis obsequiis mancipando de virtute in virtutem profecit, in oratione assiduus, in corporis amictione austerus, in eleemosynarum largitione ad miraculum usque prosusus. Aretiorem Regulae observantiam apud Hispa

SEARCH

MENU NAVIGATION