SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Acta canonizationis sanctorum Fidelis a Sigmaringa, Camilli de Lellis, Petri Regalati, Josephi a Leonissa, et Catharinae de Ricciis. Una cum apostolicis literis sanctissimi domini

발행: 1749년

분량: 750페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

351쪽

nos promovit divino fretus auxilio, Pontificia munitus auctoritate , ut apostolicam sui Patris Francisci vitam renovaret; quod severioris disciplinae studium , seraphicum zelum ceterasque eximias virtutes Deus ipse miris in vita &post mortem prodigiis comprobavit. Hunc igitur tantum Virum de christiana Republica & Franciscana Familia optime m ritum par est glorioso sanctorum Confessorum Canoni adscribere, ne glorificatus a Domino diutius humana devotione & cultu privetur.

NI OLAUS MICHAEL Abbati Episcopus Sesticii Asiseris.

A Ltissimae paupertatis ac Fratrum Minorum Regulae a Seraphico P

αλ rente demandatae verus Reparator beatus Petrus Regalatus, humilitatis ceterarumque virtutum in gradu heroico Cultor eximius , ac

miraculorum dono in vita 8c post mortem a Deo, qui est mirabilis in Sanctis suis. glorificatus, quae omnia suerunt rite ac reeia probata, trium seculorum vota postulant BEATIssIME PATER Sanctorum Fastis adscribste , si Sanctitati Vestrae placuerit, ipsum beatum Petrum pro quo enixh& humillime precor ad majorem Dei gloriam , militantis Ecclesiae dec rem atque regularis disciplinae observantiam .

BERNARDUS ANTONIUS Pite Ila Episcopus Constantia Ahisens.

D Raeclara virtutum merita ac miraculorum insignia solidis innixa a x gumentis, quae beatum Petrum Regalatum ordinis Minorum sancti Francisci Sacerdotem commendant ea sunt , quae eumdem in Saactorum censum solemni ritu reserri, merim postulant. Ut enim viri tum Theologicarum potissimum, ad quas suos mores comparavit, la dibiles exercitationes praeteream , illud nolim omittere, eximio in Religionem , cui nomen dederat, exarsisse studio atque zelo , quibus Religionem eamdem nedum collabentem restituit. 1ed & novis austerioris

vitae legibus propositis illam nobilitavit: Congruit igitur, ut operarium Ecclesiae utilem, suis providum , ea quae Sanctos decet gloria & honore dignum esse , infallibili SANCTITATIs Tua judicio decernatur .

Fr. PAULUS AI eran de Bussan Episcopus Melitensis Afrisens .

D EAT IssIMs PATER . Antiquissimam Canonigationis causam beati Pe- . tri Regalati, tribus sere elapsis seculis SAscrietas UssTRA mira &ineredibili qua pollet hujusce rei saerae cognitione instituendam esse pronuntiavit . Petrus Regalatus adhuc puer Evangelicae persectionis iter arripuit, & ut Franciscanae Familiae nomen dedit, persectissimum religiosarum virtutum se praebuit exemplar, cogitationem omnem dein con tulit , ut sancti Francisci asperrimum vivendi genus renovaret, quod re

352쪽

ipsa de exemplo suo ipse perseest. Iocredibile dictu quod invita & post

mortem operatus est i Sed manus Domini erat cum illo ; idcirco censeo strenuum regularis observantiae Restitutorem a SANcTITATE VasTRA F stis Sanctorum esse adscribendum .

ALEXANDER da Abbatibus Episcopus miliensis di Tuscaneos Assisens .inae super heroicis B. Petri Regalati virtutibus passim circumlereia. .hantur, tametsi viderentur oculatis testibus haudquaquam suffulata , Coelo nihilominus teste sese prodiderunt. Non enim cum eodem Diacuit sepulta sanctitas, quin e recluso ad naturae stuporem tumulo maianum exerceret liberalem in pauperem extrema fame tabescentem. Sic nimirum de loco suo pullularunt ossa, mortuumque prophetavit corpus ejus , in vita sua secit monstra dc in morte mirabilia operatus est. Illud praeterea singulare privilegium adjungitur causae B. Petri. quod primus Bullae satisfecerit editae a SANCTITATI VasTRA . dum tot post mortem comprobantur per ipsum patrata miracula , quot eadem requirit Bulla ad supplenduin oculatorum Θe virtutibus testium auctoritatem . Iure itaque merito supplices effagitant fideles. ut inconcusso UrsTRA SANcTITATI soraculo B. Petrus Regalati numerum augeat Sanctorum Altaribus .

NICOLAUI FRANCISCUS L mahome Episcopus Carpasiensis Aselytres.

Sicut arbor bona bonos fructus iacit, sic boni parentes bonos interdum filios generant, quod verificatur in beato Petro Regalato Sacerdote Prosesso ordinis Minorum, Regularis Observantiae in Hispania Restitutore, qui ab optimis pareotibus ortus ac piε & sancte educatus a pueritia . usque ad ultimum vitae spiritum Deum mirifice timuit Jc amavit, virtutesque christianas dc religiosas in gradu excellentissimo indesinenter coluit dc exercuit, ac inter alias opus summopere arduum di innumeris difficultatibus ac persecutionibus plenum . nempe abusus in Ordine suo introductos tollere , Regularemque observantiam restituere aggressus ei impavid8, prosecutus est constantissime , atque felicissimὸ periecit, erudiens multos regulam dc justitiam Instituti sui primaevam exacte observare Ac fideliter tueri: Unde mercedem erudientibus multos dei tinatam,

scilicet qnod qui ad justitiam erudierunt multos, fulgebunt quasi stellae

in perpetuas aeternitates, esie in Coelis consecutum dc adeptum multis

mirabilibus ac singularibus prodigiis benigne revelavit justus de misericors Dominus, ita ut is jam ab immemorabili veneratus sit uti Sanctus in plurimis Hispaniae locis, qualis veneratio ut insallibili S. Sedis

Apostolicae oraculo confirmetur, Ac ad totam Ecclesiam extendatur per selennem Decreti de ejus Canonigatione executionem videtur expedire,

ut sie Diqiti do by Gorale

353쪽

QUINQUE SANCTORUM &c. 3I3

ut sie praefatus beatus Petrus omnibus fidelibus in exemplum proponatur pro abusibus improbandis & corrigendis , nec non in intercessorem . ut qualescumque abusus tollantur, ac necessarius ordo di debitus primaevus status ubicumque restituantur; & ita sub judicio SANCTITATis Vsset a sentio . ι .LUDOVICUS ANTONIUS ritima clim Cremona Episcopul

S Anctorum honoribus dignissimum esse censeo beatum Petrum Regalati; qui enim Sanctorum praeclarissimorum virtutes & egregia facta est imitatus, simili quoque cultu ab Ecclesia cum illis est prosequendus. Quam a Christo Domino sanctus Franciscus Evangelicam accepit regulam ad literam . prout ipse Dominus servari edixerat, Petrus servavit semper. & eollapsam restauravit in pluribus Hispanorum Coenobiis ejusdem observantiam , factus serma Gregis ex animo , humilitatis , paupertatis & reliquarum omnium exercitatione virtutum. singularem Petri in Pauperes liberalitatem & in Deum fiduciam testari dignatus est D minus . vertendo in flores . quae ille in sacciperio egenis gerebat sercula,& jubendo, ut alter Petrus non modicae Fidei super aquas ambularet. Egressum ergo de fructibus seculi in aeternae salutis portum proponat SAN- cx1τάs vas rRA toti Ecesesiae floribus Sanctitatis laureatum .

FABRICIUS BOrtia Di sevus Ferentinus Assistem.

D EAτissi Μη PLTER . Christus Iesus ut in Ecclesiam novum quoddam coelestis vitae genus induceret,ccepit sacere prius, quam docere; quod cum probe intelligeret B. Petrus Regalatus . di sanctius illud Patriarchae Francisci Institutum inter Fratres Ordinis sui renovare cuperet, Pers ctam illius in se speciem & normam primus exhibuit, ut una ipsius vita lex seret, vividius expressa moribus, quam literis consignata . Quid ergo exequar congeminatos jejunio dies , indefessum orandi studium , acerrimum sui odium atque contemptum p Imaginem in eo Christi multiplicem adumbratam cerneres; cum modo patientem patiens ac pene momriens; modci resurgentem gaudens & pene gloriae socius contemplaretur . Charitatem porro erga Proximos satis Deus ipse praeelaro illo miraculo commendavit. cum ciborum reliquias Pauperibus destinatas in rosas convertens ratum fecit, quod ille divino amatus spiritu , interr ganti responderat. Erit igitur novum religiosi ordinis decus & fidelium omnium incitamentum, Bra et issiua P τax si coelestem hunc Virum veluti Sanctum jusseris invocari.

354쪽

3I4 ACTA CANONIZATIONIS

NICOLAUS Ditillus Episcopus Aversanus uisens.

Solidae christiamque virtutes, quibus beatum Petrum Regalatum ad mirandum in modum enituisse , severissimo praemisso examine rite remque probatum est, & liberalitas in pauperes, quibus sublevandis proprio quodam naturae di gratiae munere lactus esse videbatur, id aper tissimε evincunt, ut haud dubie , si ita SAucTITATI TUE visum fuerit, in Sanctorum numerum sit cooptandus, publicaeque populi christiani venerationi proponendus, quod & ego sentio .

HIPPOLΥTUS e Rubris Sancti Seeundi Di pus

Senualliensis Assismi. BFatus Petrus Regalatus parentum quidem nobilitate , eorum autem christiana virtute clarior huc omnia sua retulit consilia, ut ad evangeli eam persectionem sese & alios componeret: Eapropter abnegans se metipsum arctiore prosessione sub regula S. Patris Francisci Dominum secutus, atque collapsam ordinis disciplinam una cum villacretio instauraturus , supellectilem universam . de qua secum asportanda unicε cogitavit . Breviarium fuit atque flagellum . Quis autem illo pauperior . quis sibi vilior, in se crudelior, quis erga Proximum miseratione plenior . quis erga Deum charitate serventior e Miracula proinde . quibus omnipotens Deus testatam voluit Servi sui Sanctitatem . ea sunt quae splendi diora esse nequeunt: Quadraginta scilicet millia passuum unius horae sp tio conficere, panis & carnis frusta tempore non suo in rosas conversa, Durii fluminis aquae extenso super eas Pallio sicco pede trajectae . supplici dc conquerenti ad ejus sepulchrum mendico sponte sua revolui lapidem . Re

galatum palam exerere manum , & Pane dato retrahere ; ne alia prope ejusdem generis aeque illustria & recentiora commemorem ἰ unde ex merito causis facturam arbitror SANCTITATEM VasTRAM , Beatum hunc Thaumaturgum in Sanctorum Album reserendo.

D. PAUDOS THOMAS rara Episcopus Vatinus Assistens.

BEATIssi Μη P1τgR. superna illa dona ab Apostolo enumerata , quae tamen sine charitate inutilem reddunt possessorem , in beato Petro Regalati cum illa mirum in modum copulantur: Ea enim enituit fidei firmitate, ut siccis pedibus flumina tralaadaret, ea indutus miserico diae viscera, ut in sepulchro degens in pauperem visus est piam manum eX- tendere, eam denique proselsus abstinentiam & paupertatem. ut Deus suis avidens virtutibus , sui filiorumque necessitati miraculo non semel dignatus est Occurrere. Fons autem omnium charitas tanta cor ejus plenitudine

355쪽

UINQUE SANCTORUM M. 3Is

tudine occupavit, ut pluries ejusdem repagula & cubiculi angustias detrectans ignitas suas flammas supra eminentia Coenobii tecta emiserit. Tot ergo suae Sanctitatis signis & testibus illucescentibus quid prohibet lemni ritu Sanctum vocari nomen ejus tFν SILUESTER Herani Episcopus Perphrtex. Assiseria. m Ternx xe plane indefectibilis est illorum Domini Nostri vectorum

is veritas : Qui te humiliat exaltabitur . B. Petrus Molatus sui P tris Francisci morem per omnia sequutus humiliavit se in rerum munda narum Contemptu, in exquisita Corporis mortificatione . in perpetua sui abnegatione . in perfecta Christi sequela . idque non solum ab hum no sed etiam a divino quod majus est, accepimus testimonio . nempe ab ilIius miraculorum etiam dum viveret. tum magnitudine . tum se quentia. Illud ergo superest 6c aequitati maxime congruit . ut sententiam illam quae suam obtinet firmitatem a Petri Cathedra . quam SAMcT IT TER VEsrae M omnimodis implet, audiat universa Ecclesia hune virtute provectum di excelsum Virum humilitatis suae merito maximi essi loci

apud eum , qui in altis habitat & humilia respicit in Coelo & in terra. TICOLAUS Maneinserti Episcopus Aneρηitanus Assens. IN beato Petro Regalato Christifideles quod mirentur habent , habent quod imitentur . Miranda quidem prodigia. quibus Deus se muria

Iem reddidit in Sorast suo : Imitandae virtutes. quibus ille tamquam Fidelis Servvs ct prudens consiturus super Familiam suam . verbo & exemplo ita se gessit, ut Regularia observantiae Restitutoris nomen jure promeruerit. Deo itaque permaximo acceptum, hominibus charum,ac SANCTITATI UMara a gloriosum sore censeo. si ipsa selectissimum virum . miraculorum serie probatissimum, de ordine suo, de catholica Religione . de Eceleta tota benemeritum inter Sanctos statuat recolendum.

ANTONIUS Cantoni Episcopus Favorinus AssiseM. T T Eroica B. Petri Regalati virtus a propositi sibi operis sublimitate ,

Regularis nimirum disciplinae restauratione satis amplε commendatur . Hus vitae sanctissima gesta , quamvis ob temporis vetustatem mini-mε potuerint ad juria rigorem coaevorum testium examine probari . si iis tamen di a eonstanti trium serme seeutorum veneratione di ab ipsius laborum fructu Ac a miraculorum prael antia de numero comprobantur. Quare nil obstare videtur . quominus optatae Resormationis Auctor SANGIT τa VasTRA solemni ritu inter Sanctos recenseatur.

356쪽

PAU S Bonavisa Episcopus Spoletinus Afrisos. R Eligiosissimus sacerdos Petrus Regalati, abjectis omnibus rebus h

manis excussoque pulvere mundano , pauperem Christum in summa paupertate sequi voluit, & amore Christi crucifixi succensus toto tempore vitae suae crucem ejus b ulavit In suprema vitae austeritate mortificationem Crucis Christi in corpore suo semper circumtulit, & in eminenti contemplationis apice ita exarsit in amorem Christi, ut vere dicere poterat, non vivo ego sed vivit in me Christus: Unde illae admi rabiles virtutes christianae persectionis , quibus irradiabat. & etasa eharitas erga Proximos praesertim pauperes profluxere : Itaque vivens iaChristo filius lucis effectus, vocatus ad recipiendam mercedem suam a Iesu in illam lucem inaccessibilem & immensam divinae majestatis se immersit, ubi consors Ac particeps divinae naturae transmittit in terras radios suae gloriae miraculorum signis, quibus instruamur esse ipsum uti Sanctum venerandum in terris . cum jam inter Sanctos a Christo sit adscriptus in celis. Si tamen ita SANcτIT TI Vasraa visum fuerit.

CAESAR B Huti Episcopus Pharensis Assisera.

ΡRodest universae Ecclesiae BgkTissi ME PLTER , ut quae B. Petrus Reis gxlatus praebuit virtutum exempla, publico prieconio celebrentur in Mundo. Habent enim in ipso quem imitentur Fideles omnes, di praeci- ε Religiosi viri regularis observantiae .

Is enim cum pietate erga Deum , cum corporis maceratione, cum observantia erga parentes, cum morum innocentia atque candore, tinio vitae suae curriculo futurae sanctitatis specimen exhibuit. I ine Altissimus sanctam ejus vitam miraculis confirmavit, quibus etiam clarissimam ejus mortem reddidit. Quamobrem summa perfusus laetitia propter hoc Omnipotentis munus SANcTITATEM VEsTRAM enixε deprecor, ut B. Petrum Regalatum virtutibus & miraculis corruscantem Sanctorum numero adscribere non dedignetur.

GAude ' innocentia ct exulta. Gaude inquam, quia in Petra Regalato tibiaque illaesa es, tibique secura . Si tentaris procis . si humiliaris erigeras Te Potentes honorant, suscipiunt Principes , Magnates exquirunt. Non aliunde vero tantam innocentiae securitatem Petrus Regalatus con scivit, quam legem membrorum compescendo, & spiritu facta carnis

a Smaragdus , MI Ardo Abbas in Diademate Monaeborum cy. 89.

357쪽

mortificando . Noverat planε Regalatus innocentiam in Eden quam citissime periisse , atque in Gethsemani sanguinei sudoris pretio fuisse redemtam . Quamobrem ut quam nascendo amiserat, renascendo recuperaret innocentiam, recuperatamque servaret, jugem adjecit mortificationem . asperum vitae genus deligendo , quo non in alio gloriaretur, quam in Cruce Domini nostri Iesu Christi . per quem illi Mundus crucifixus erat, & ipse Mundo . Hoc porro innocentiae lilium inter tot spinas poenitentiae a Petro Regalato servatum Potentes, Principes Magnatesque magno in pretio habuisse, testantur hinc elegans loculamentum ejus coris pori ab Elisabetha Caslesiae Regina excitatum , inde Caroli i I. Hispania. rum Regis, quam pluriumque Episcoporum ad Venerabilem Innocentium XI. pro cultu ipsus amplificando legationes Ac vota. Ipse demum Coelorum Dominus plurimorum splendore silanorum Petri Regalati innocentiam illustravit . Tuum modb superest BRATIssi Μa PATER , atque exoptamus oraculum, quo Sanctorum glorificationem Petro Regala

to decernas. ι . c. .

Ρ Etrus Regalatus jam tum ab infantia Deum timere ac revereri adeo est visus, ut nullis blandientis sortunae illecebris detineri potuerit. quominus generis nobilitate contempta in Patrio Fratrum Minorum Cc nobio Religiosam seu potius ecelestem vitam iniret : sed cum pluri mum de pristino illo pietatis servore in ea familia remissum esse animas

verteret . maximopere curavit ut Fratres ad severioris vitae rationem reis

vocarentur . Quod seliciter assecutus in asperrimum locum secedens, quam plurimis ejus Sanctitatis 8c miraculorum fama permotis Viris novi quasi gregis forma factus, dici non potest quam multa quamque pro clara virtutum omnium , sive quae Deum , sive quae Proximum spectant exempla praebuerit : Donec plenus meritis maximisque a Deo donis cumulatus , inter uberes Fratrum ac Populorum , quos ad omnem Sancti talem instituisset, lacrymas est mortuus . Pauperibus tamen atque indigentibus , quos in omni vita filiorum charissimorum loco habuerat, uni-emue dilexerat, vivere Petrus non destitit, siquidem iis licet vita su ctus , manum e sepulchro porrigens in summa rerum desperatione opem praesentissimam tulit. Faxit Deus BEATIssINE PATER , ut quemadmindum Sanctitas Vestra beato Petro supremos Coelestium honores merito deserre constituit, ita christianus orbis a diuturno gravissimoque bello ipsius ope vindicatus , pulcherrimae tandem pacis 6c tranquillitatis otio

perfruatur.

358쪽

3I1 ACTA CANONIZATIONI s

Blatus Petrus Regalatus , quamquam ex illustri ortus Familia elegit tamen ab ectus esse in domo Dei, magis quam habitare in taberna. eulis peccatorum . Arctioris observantiae inter Franciscanos Alumnos auctor eximius & acerrimus Propugnator, mirum quantum in vinea Do. mini adlaborarit, di quam magnis chaerismatum donis cumulatus Proxumum suum Iuverit. Illum Proinde apprime virtutibus di miraculis es rum, id praeci γε tota sere postulante Hispania censeo, Ba Tissa MaParmc inter Superos rite esse connumerandum more institutoque majorum .

LEO LUCAS Vita Episcopus Oppidensis A seM.

BE arissi ME PATgR. Fae sunt virtutes & miracula. quibus beati P tri Regalati vita morsque illultratur, ut jure merito inter Sanctos referri posse censeam . Eluxit in eo profunia humilitas suique eon. temptus, ut proprias laudes Omnino perhorresceret, & injurias nedum aequam miter toleraret, sed summa cum voluptate exciperet. Reianit persecta charitas erga Pauperes , qua potuit divino amatus spiritu pianis & exrnis smsta ex communi mensa collecta, ut eleemobnas celaret. in candidas purpureasque rosas convertere, eo quidem tempore quo flores omnino adesse non poterant ; in hoc non absimilis sanctae Elisabeth Reginae Lusitaniae , quae pecunias Pauperibus distribuendas. ut Regem laterent, hiberno tempore pariter in rosas immutavit. Majorem autem Petrus exercuit charitatem , dum post mortem Pauperi ad ejus sepulchrum genuflexo & necessitatem aperienti panem oratori propria manu porrexit. Praecipuε vero enituit Regularia disciplinae studium jam ita suo Ordine collapsae & magna ex parte obsoletae , ut eam in pristinum revocaret . Quibus aliisque virtutibus Ac miraculis clarum BEATIssIMA PATIL Sanctorum Albo ne dedigneris adscribere.

BEATIssi Ma PATER . Petrus de Regalatis zelatus Ierem ordinis sui, a que ad Socios conversus proclamans cum Mathathia ': diuti eteiam habet legis , exeat post me , ct amulatores Utote legis, ac date animas voras pro resamento Patris vesri ; quantum operibus, virtutibus 8c exemplo adlaboraverit, ut regularem disciplinam in Seraphico S. Francisci ordine Pene collapsam ac nimium conflictatam re integraret , suisque jussis Primordiis restitueret, di quantum mirabile hoc opus, benedicente Domino ,

359쪽

mino, feliciter abistutum ei gratum acceptumque suerit, tam populorum acclamationes . quam vere obstupenda miracula, quibus ill ultrari meruit, jam plane demonstrant. Dum ergo ipse zelans zelum legis receptus es in Caelum, dignus videtur, qui etiam hic in terris Sanctorum

Catalogo per S RcTITATEM VEsTRAH recenseatur.

MANNES ANTONIUS Baelatoni Episcopus Anagnia Assisens .

V Irtutum beati Petri Regalati ex Parentibus misericordiae Viris , qu

rum pietates non desuerunt in semine eorum , fluxere primordia. & praesertim charitatis: Haec etenim Petri viventis erga Pauperes di mire & vere floruit, corpus effecit agile , fluctusque sub pede duros; mo tui vero, sepulchrum ejus secit gloriosum : Ex quorum probata multiatudine & eminentia miraculorum, alia etiam quae in gradu heroico exercuit, signantur charismata; collapsam videlicet restituendi discuplinam inter suos assiduum studium ; & vitia exterminandi inter exteros inexplebilis ardor: Saevus sibi semperque insensus; at patiens & nignus infimae sortis hominibus, quorum infirmitatibus & inscitiae opis portuno corporis animique medicamine & pabulo providere solemne habuit . Tantarum fulgor virtutum agnitus in se, agnitus ostentione signorum , sapienter admodum fiet Ba Tissi Ma PATER , si christianis populis per solemniorem ritum propius admoveatur, ut earum odore perfusi coelestia quaerere , terrena saltidire suavius addiscant.

FRANCISCUS ANTONIUS Spatia Discopus Aquinas

ct Fregellarum Misens. BEATI sIΜa PATtR. Sancti Francisci regula utpote ex Evangelico sonte in Dei Ecclesiam derivata, di in Christi Domini vestigiis sundata , tam excelsae persectionis est . ut sectitores verε suos deficientibus etiam miraculis ad summum elevet apicem ; nam quicumque hane

regulam secuti fuerint, pax Dei super illos & misericordia certissimε requiescit . Quid igitur sentiendum de B. Petro Regalato. qui statuit supra petram pedes suos. & direxit gressus suos, non solum Institutoria sui premens exacti stimi vias . quibus totam legem implevit, sed & cob lapsam sui ordinis disciplinam immensis Iaboribus di solicitudinibus

summo zelo ac servore reparandam suscepit 3 Non minor profecto in conservandis atque instaurandia . quam in ordiendis Institutis adhibemdus est labor, spiritus consilii & sortitudinis . ac ardens Zelus domus Dei & in Proximum charitatis. Haec in Regalato adeo effulsere charinmata , ut plurimis prodigiis testatam voluerit Dominus ejusdem Sanctitatem tam in vita quam postea , cunctis Hispaniarum Regnis exterisque pariter Regionibus celebrem : quibus rite probatis aequum est , ut SAN-

360쪽

er 1τ1s VasTax tantum Virum de divi Francisci regula adeo benignε me ritum , signis per cunctas christiani orbis Provincias gloriosum, Sancto rum Finia Canonizatione solemni dignetur adscribere. TLuMυRI PIETR' REGALAT CAA SPAEGNA ,

Cimarra in Epiro. BEatus Petrus Regalatus Hispanus Ba Tiss Iris Pλτῖχ meruit adhuc vivens. ut Hispanica gens, cui familiaris pietas & lincera Religio. ad ipsum undique conssueret tanquam ad insigne persectionis exemplarcte Sanctitatis oraculum . Franciscana quoque Familia, cui domeItica se per suit Evangelicae persectionis absolutissima conversatio, eundem agninscitdc praedicat ut eximium Reparatorem collapsae Regularis disciplinae , tunc maximε temporis cum celeberrimus ille ordo sanistimonia florebat. Nonne magna ista dc praeclara heroicae Sancti talis argumenta pad haec accedunt signa Ac miracula. quibus Deus optimus Maximus v luit clarificare Servum suum etiam mortuum. Sentio proinde tuto prin di posse ad illius solemnem Canonizationem .

SEARCH

MENU NAVIGATION