SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Acta canonizationis sanctorum Fidelis a Sigmaringa, Camilli de Lellis, Petri Regalati, Josephi a Leonissa, et Catharinae de Ricciis. Una cum apostolicis literis sanctissimi domini

발행: 1749년

분량: 750페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

451쪽

QUINQUE SANCTORUM &c. II

quod caput ei sanctis hominibus spiritu eoelesti adflatis, non solum

oculato telii monio adprobata, verum etiam summa admiratione cel

brata : Quapropter B E AT I ss I M a P LTER . eam in Sanctarum Fastis describendam esse non dubitanter existimo . AGAPI S S. Anatha Gothorum in Suburra Diaconus Cardi Iis Mosca . Atharina de Ricciis nondum idonea pugnae, sed jam matura victo. riae ostendit cursum aetatis vincendum in se fuisse festinatione vi tutis . Hinc persectionis fastigium quam citissimε conscendens. unguentorum suorum ita longε latriue diffudit odorem , ut sanctum Philippum

Nerium ex Urbe , quin Urbem desereret, ad se traxerit. dulcesque secum sermones instruxerit. Ubi vero dulci Angelorum concentu , superve

turae jam mortis praenuncio . facta est Civis Sanctorum & domestica Dei, vidit sancta Maria Magdalena de Paetetis qua celebritatis Pompa , quove gaudiorum imbre perfusa in perpetuas introjerit aeternitates. Quae igitur Sanctorum testimonio probata fuit dum viveret; quaeque plurimis effulget signis post mortem , hanc Ba TIssIME PLTER, inter sanctas Viris

gines oraculo Tuo recensere exoptamus .

CAROLUS MARIA S. Maria in Porticu Diaconus Cardinalis Sacripantes. D Eatae citharinae de Riceiis satis equidem est habere heroicae suae sanis ctitatis in terris . di gloriae in Coelis Assertores & testes luculentissimos sanctum Philippum Nerium. & sanctam Magdalenam de Paetetis. necnon Te ipsum Ba1rissi Ma Parast . qui divino prorsus consilio judicium certum daturus es , quod ab unoquoque nostrum est expectandum . Itaque non intexo praeconium splendidissimae vitae , neque recenseo praeclarissima miracula , sed Tibi gratulor Baa et IssIME PATER, qui tam a dentem lampadem inter ceteras in Domo Domini collocabis: Gratulor Dominicanae Familiae & Genti de Ricciis tanto decoratis ornamento: Gratulor denique toti orbi christiano . cui licebit venerari in terris praeclarissimam Virginem, quam viventem Iesus elegerat sibi sponsam re

annulo suo subharraverat. MARIUS SS. CUM θ Damiaηi Diatanus Cardinatis Σοugnetius. T D unum Ba et Issi Ma PATER . pro tantae solemnitatis corona, proam - - plificanda Ecclesiae gloria superesse videbatur, ut unacum Martyris Consessorumque celebritate , aliqua sacra Virgo afferretur in laetitia &exultatione, di adduceretur in templum Repis Fidelium cultu excipiem

452쪽

da. Occurrit propterea sacra Virgo Catharina de Ricciis , quam se est Philippi Nerit . & S. Mariae Magdalenae de PaetZis probatam fuisse testimoniis . Signorumque coruscare gloria dixisse sat est . ut eam inter

sanctas Virgines merito recensendam esse intelligamus ': O vere igitur beata Mater Ecclesia .... quam vincentium glariosus Martyrum sanguis exo nat , quam inviolatae confessεnis candida induit Sirginitas i Horibus ejus nee rosa , nee lilia defiunt, enumerat coronas vel de virginitate candidas, vel de passione purpureas . Tibi demum BEATIssIΜE PATER gratulandum quam maxime, cujus ministerio Ecclesia tanta circumamicta varietate refulget.

PROSPER S. Georgii Diaconus Cardinalis Columna de Seiana. DEcreto solemni a Te jam pronunciato de tuto ad Canonigationem progressu B. Catharinae de Ricciis . post exactam discussionem virtutum & miraculorum patratorum etiam post indultam laudatae Beatae

venerationem . restat BEATIn IMA PATER , ut annuere non dedigneris

precibus inclyti Praedicatorum ordinis, qui petit, postulat, flagitat adscribi inter Sanctas , ac in sanctarum Virginum Albo collocari A. Catharinam de Ricciis; & quamquam preces hujusmodi versari noscantur in arduo ac dissicili negotio , cujusmodi est Sanctorum Canonizatio; attamen merito jureque optimo crederem tuiti a Te ad dicte Beatae Cano-nietationem deveniri posse . Equidem B. Catharina de Ricciis, quam constat non solum vitae sanctitate , sed etiam signis & prodigiis divinis claruisse , si inter Sanctas accenseatur, erit veluti sex clarissima , quae in edito loco posita Mortalibus omnibus ad persectionem sacem prauucebit: In beata enim Catharina habebunt potissimum virgines quod imitentur ad castitatem sartam tectamque servandam : Habebunt ceteri omnes quod sequantur, qui si dictae Beatae vestigia sequi non detrectabunt, Brevi culmen heroicarum virtutum attingent, ibuntque mox, ut Propheta inquit, de Dirtute in lirtutem quousque videatur Deus Deorum in Sion . ALEXANDER S. Maria in Aquiro Diaeonas Cardinuis Tanarius. D Eata Catharina de Rieeiis magnae fidei magnaeque spei & charitatis Virgo ab Angelo visibiliter erudita , ab Angelorum Regina stequenter adiuta, a Christo peramanter desponsata , innumeris coelesti Sponso ornata charismatibus, innumerisque omnium virtutum meritis locupletata, cum Christo constanter vixit, ut perenniter cum ipso regnaret. Iam vero sapientem hanc Virginem feliciter ad Deum vivum pervenisse, in quem cum Regio Psalte cor ejus & caro ejus exultaverunt, di coelestibus Agni Nuptiis quas ardenter concupiverat, tranquillh frui, clara di approbata miracula manifestant. Quam ergo sancti Martyres &

453쪽

Consessores in triumphanti Ecclesia immortalitatis aeternaeque gloriae t clam habent ; eam quoque in militanti Ecclesia , pari qua ipsi fruuntur Sanctorum gloria di veneratione gaudere, nobiscum videant & laetentur. HIERONΥMUS S. Adriani Diaeretis Cardinalis de Paris. Coronam quinque San rum quam Altissimi Solio Sh Nex1τάs VasTRA divino amata spiritu proxima ac praeclarissima celebritate serm hit , claudit B. Catharina de Ricciis, pretiosa illa Margarita non procul & de ultimis finibus quaesita , sed in propinqua & Sanctorum foecundissima Matre, Florentina Civitate inventa. Istam virginitate decoram di omnium genere persectionum longo vitae curriculo claram Deus insignibus illustravit miraculis , quae vivens etiam in conspectu omnium Populorum & Principum ita patravit . ut Ecclesia usque tunc certo sciverit, quod Dominus Sanetam suam mirificavit. Beatam hanc igitur Civem meam laetitiam & honorificentiam P puli nostri . super qua Dominus dedit benedictionem , & terra nostra dedit fructum suum, humillimh deprecor Sanetorum Fastis adscribi, ut quae triumphantis Ecclesiae gloriam novis titulis augebit , ita militanti patrocinium adaugeat & columen.

DOMINICUS n. Viii θ μοδεμ nuemus Cardinalis Ursinus D E 1τIssIME P rpst . Insallibili Sanctitatis Vestrae judicio divarum se virginum Fastis adscribenda merito est beata Catharina de Ricciis:

ita enim vere virgo sapiens & una de numero prudentum usque ab ad Olescentia sua oculos avertens , ne respicerent in vanitates & insanias salsas , assidua heroicarum virtutum exercitatione perennem dedit suavitatis odorem : Hinc Angeli Custodis aspectu & sermonibus frequentissime recreari promeruit. Dei mram Christumque Dominum vel colloqui, vel amplecti . in admirabiles Ees ases rapi , sacris Stigmatibus imprimi Quid plura 3 Si ejus Sanctitas ex ipso divi Philippi Nerit . ac S. Mariae Magdalenae de Paetris testimonio j1m satis abunde est comprobata 3 A cipiat igitur de manu tua BςATIssIMs PATIR, in terris coronam glori/e, quae jam de manu Domini recepit in Coelis Regnum decoris & vitae. ANTONIUS MARIA Pallacieini Patriarcha Antiochenus Assisens. S nctiores Virgines alacriori virtutum studio aemulata Catharina de Ricciis a divino Sponso eisdem meruit charismatum donis locupletari . Ab ipso etenim desponsata . Redemptionis signis transfixa , Puerumque Iesum a Deipara in sinum excipiens , Dilectum suum ad se conve sum, ac sua inter ubera commorantem laetanter gloriata est. Admirabi

tis Disiligod by Corale

454쪽

iis insuper ejus Sanctitas divi Philippi Nerit . di S. Mariae Magdalenae de Paetetis testimonio comprobata , plurimis illustrata prodigiis jure expostulat , ut solemniori ritu novum beatae Calliari me decus accedat. THOMAS Cervisi Patriarcha Hieraseimitantis Assisens. B Eata Catharina de Riceiis, quae Virginitatem perpetuti illibatam servavit; quae Deum semper in corde habuit, semper in ore, semper in opere; quaeque Christo ita semper adhaesit, ut illius Passionia aesierorum Stigmatum particeps fieri meruerit; vere dici potest Sponsa Christi: Cumque id ipsum plura testentur miracula. equum est, ut inter prudentes Virgines Christi Sponsas ritu solemni adnumeretur.

ALEXANDER BOrgia Archiepiseopus Firmanus Assisens.

BEATIssIME PATxR . Inter electas Virgines quas Deus praedestinavit conformes fieri imagini Filii sui, beata Catharina de Ricciis Florentina ordinis Praedicatorum adeo enituit , ut hujusmodi consormitatem Conceperit mente , concupierit corde, retinuerit animo . exhibuerit corpore , donata a coelesti Sponso qui eam sibi mature delegit in hujus Persectae conformitatis argumentum, exterioribus signis mirum in modum carni ejus impressis. Quod si amoris magnitudinem ex acceptis donit metiri licet, profecto lateamur oportet Catharinam summo amore flagrasse erga Dominum nostrum Jesum Christum . cujus essigiem non in tabulis accepit manu figuratam Ai tificis, sed in membris carnis suae descriptam digito Dei vivi . Grande quidem privilegium & paucis admodum concessum . Fructum hunc illa tulit ex dominicae Passionis meditatione assidua , qua non solum summopere studuit se illi consormare , cui ex charitate nimia crucifigi complacuit . sed insuper in illum non per martyrium carnis , verum per incendium mentis ex ardentii ae charitatis vi transformari promeruit. Haec igitur Virgo a Clemente XlI. Praedecessore Tuo Beatorum titulis ornata, novis ut accepimus a Deo illustrata miraculis a Te Ba amissi ME PArax . supremo judicio sanctis virginibus adscribenda videtur . ac ubique gentium praeὸicanda & Colenda . ut Christifideles ejus exemplo excitati . ejus precibus ac patrocinio adjuti Passionem Domini jugiter meditentur . FELIX Solatius Archiepiscopus Thebarum Assisens. V Irtutes omnes. quibus vera Sanctitas comprobatur in beata Catharina de Ricciis in gradu heroico floruisse, ex ejusdem Actis satis evidenter apparet. Ipsa namque ab ineunte aetate igne divini amoris a censa , Munat illecebras invicta sortitudine respuens, in prosunda Pasisionis

455쪽

sionis Christi contemplatione jugiter defixa, sacra Redemptionis Stig-m,ta & Crucifixi imaginem corpori suo impressam meruit obtinere. duleissimo sponse nomine a Crucifixo condecorari. & in divinos ejus amplexus admitti. Admirabili etiam charitate , humilitate . patientia. obedientia , Regularis Instituti exacta observantia excellens, continuisque orationibus, jejuniis & poenitentiis intenta, effecta est clarissimum christianae persectionis exemplar. Hane igitur Virginem virtutibus omnibus ornatam & dono miraculorum. Prophetiae, & cordium Abscondita penetrandi eximiam , summis Populorum , Magnatum , Principum laudibus exaltatam , & testimoniis sancti Philippi Nerit . ac S. Mariae Magdalenη de Pariis pro Sancta habitam , in Fastis pariter sanctarum Virginum Rinpremo & insulibili Tuo judicio recensendam existimarem.

456쪽

Ejusdem Versio latina . GABRIEL Eoa Arabie impus Cypri Ssus Maronita A sens. B Eata Catharina de Riectis Florentina Monialis Ordinis sancti Domini et . tam amplis & planε singularibus dum viveret , illustrata a Deo suit & cumulata charismatibus , ut ex iis certissima admiranda: ipsius Sanctitatis argumenta evincantur. Memoriae siquidem proditum est, non modo illim Angeli sui Custodis aspectu frui consuevisse, sed etiam Angelorum Reginam seipsam saepe conspiciendam contem elandamque ei praebuisse, & Puerum Jesum in quem desiderant Angeli prospicere , in ejus sinu amantissimε collocasse. Ut vero persectam quantum hominibus fas est in se gereret Christi Domini imaginem . sacra Redemptionis Stigm ta snistro ipsius lateri, manibus, pedibusque, sanguineis quibusdam rutilisque notis fuisse insculpta : Spinoso diademate caput ejus transfixum; Crucis denique vestigia tergo ipsius profundε impressa. Tantarum autem Catharinae virtutum famae summam adjungunt auctoritatem sanctus Philippus Nerius, & sancta Maria Magdalena de Paetetis , qui tam admir hilem illius Sanctitatem non tam celebritate nominis, quam Deo auctore perspectam habuerunt . Itaque quam in terris Sancti suspexerunt, quam in Coelis Angeli, Dei para, & Christus ipse Sanctam praedicavit; eam sanctarum Virginum catalogo adscribi tuto posse sine ulla dubitati

ne pronuntio.

IOANNES ANDREAS Tria Arehiepiscopus ori Assi lens. AN te diem legi Compendium vitae B. Catharinae de Ricciis huic, Te

Praeside, Te Judice, augulio Coetui mihique ceteroquin opportu ne communicatum . Logi. inquam, dc obstupui admirans quibus virtutibus a puerili aetate fuerit ornata, quibusque donis miserator Dominus ipsam illustraverit. Eo inter alia quod Angeli sui Custodis, & B. Virgianis Mariae colloquiis non perrarci frueretur , passim in Deum rapta mur biles ecstases pateretur, in quibus arcana coelestia penetrabat; talisque inter Ipsam & Deum erat unio . ut Deus & Catharina foret quasi unus di idem spiritus , & cum Paulo dicere poterat: His non equidem amplius ego, visit aurem in me Christus . Hinc miro quodam splendore micabat. ibi praesertim Redemptionis recolebat mysteria, cujus Stigmatum signa sculpta. & spinoso diademate caput suum largiente Domino transfi-Xum habere promeruit, nec ab acerbissimis Passionis Domini tormentis Per duodecim annos fuit immunis. Mirabile est, quod Deipara pronuba ab ipso Redemptore data dextera coelesti annulo Cassiarina fuerit d sponsata. Interea

457쪽

Interea ita de se demissε sentiebat, ut indignam se appellaret, di omni poenarum genere per annos quadraginta & octo se cruciari nunquam praetermisit. Unde fama Sancti talis Catharinae, ac Deo auctore commoti S. Philippus Nerius , & S. Maria Magdalena de Paetetis literarum commercium cum ea inire voluerunt. Idem S. Philippus Romae commorans illius aspectum praesentem cum ea pios sermones habuit, &eadem S. Maria Magdalena , cum Catharina ad Sponsi sui amplexus evolasset, Angelorum gaudio . quo in illa Coelesti patria fuit excepta . se interfuisse narravit. Tot itaque stantibus , aliisque quam pluribus praetermissis Catharinae Sanctitatis testimoniis, miraculis tam ante quam post ejus obitum comprobatis , dignum censeo, ut praesignata ejus Canonietatio ulterius non

protrahatur .

SIMON sinisti Archiepis vi Dan is Assisiens.

BE TIssIME PATER . Beata Catharina de Ricciis divina charitate . qua mirabiliter ab ipso propemodum rationis usu aestuabat, vulnerata, Puerilibus amandatis longissimε oblectamentis tumulata quodammodo viva , quod de sancta Melania Romana perhibetur. Mundo vixit tumulata ; Angeli sui Tutelaris dignata vel in terris aspectu : Christum quoque Dominum in Cruce pendentem ex Icone a se adorata clarε sibi colloquentem meruit audire . & auctioribus deinde cumulari de die in diem coelestibus donis, quibus in religiosis avidissime suscepto . ac sanctissime consummato uberri in coruscavit ditata Instituto . Hujusmodi Angelicam in terris vitam Altissimus multifarie signis & prodigiis testatam voluit ac miraculis comprobavit, ut idcirco tutissimum supernae gloriae, qua copiosε Catharinam frui haudquaquam superest ambigendum . SANCTITATIs v STRE Decretum universa peroptet Ecclesia . tantae virginis adornata sulgoribus , in qua sibi ornamentum statuit ac praesidium ,

IOSEPH MARIA Feminus Arehiepiseopus Damasicentis Assisens. IN speculum sine macula. auctorem fidei. & consummatorem Iesum

jugiter aspexit' B. Catharina, posuitque eum, ut signaculum super cor suum di super brachium suum ν, ac secit secundum exemplar '. Sem. per enim mortificationem Iesu in corpore suo circumferens λ, tum interius per nimiam dilectionem . tum exterius per actiones quascumque νveluti totidem lineamenta consormis facta est Sponsi coelestis imagini, unde non solum decorata fuit corona. sed etiam Redemptionis Stigmatibus mirabiliter obsignata ab eo . qui facit mirabilia magna solus . Eximiam itaque tantae Virginis Sanctitatem Apostolicae hujus Cathedrae t

458쪽

I 8 ACTA CANONIZATIONI s

stimonio censeo rite comprobandam . Iustum est enim , ut quae vitae ac

Dominicae Passionis suit imitatrix assidua, exaltationis & gloriae particeps

quoque essiciatur.

MANNES FRANCIS US D pare Archiepiscopus Corinthi Ashsens.

FElix & verὸ beata Virgo Catharina de Ricciis , quae ab ineunte

aetate gustavit & vidit quam suave ac leve sit onus Crucis; Seculi namque spretis illecebris totam se coelestium rerum contemplationi, Angelo Custode ac Duce addixit devovitque, adeoque profecit, ut dias pendium putaverit, si vel temporis momento ab iisdem divelleretur. Quapropter corpore quamvis circa plurima Marthae exemplo saepe saepius dulenta in obeundis explendisque sui ordinis ossiciis, mente quiὸ em& affectu tanquam altera Magdalena , nonnisi suum Iesum & hune erucifixum ess a mentis & cordis charitate fovebat, complectebatur . Hinc est quod coelestis ille Sponsus, qui adhaerentibus sibi dat gratiam amuenter , nedum sibi consormem sacris impressis Stigmatibus reddiderit, v xum etiam dato annulo subarrhaverit; Quodque longe lalmue diffusa tot heroicarum virtutum germina uberes quotidie reserant honeitatis & honoris fructus, quorum merces ut in dies augeatur, utque in terris ea . quae Ancillae Dei meritis atque ac signis illustri debetur , reponatur cor na jullitiae, expedire censerem . B. Catharinae de Ricciis ab S scriτιτ VasTRA supremos Canon irationis honores esse decernendos.

MICHAEL de Palma Archiepiscopus Teatinus Usens. IN beata Virgine Cettharina de Riceiis suaveolet Mysticus Hortus sacri

ordinis Praedicatorum , di laetabundus nitescit Ager Dominicus, quieit Ecclesia . dum coram Te PATER BEATIssIME , pro ejus Canonietati ne demississimε instamus. Agitur de Virgine in cujus lampade oleum nunquam defecit, tot heroicarum virtutum ornata fulgoribus, tot charis. matum cumulata muneribus, tot miraculorum fulgida signis tum comitantibus vitam ejus mirabilem , tum pretiolam mortem subsequentibus.

Alterius inclytae Catharinae Senensis videliceti in ea habes imaginem , sive virtutum cumulum spectes , sive coelestia dona demireris. Utraque enim Stigmata Grisi porta vix in corpore, ut vitam Iesu in carne mortali manis saret . Philippus Nerius Catharinam de Ricciis corpore absentem alloquitur : Quid ni Sanctus cum Sancta loqueretur Magdalena de Paetetis cum gaudio except m in Coelis, Deo revelante conspexit; quid ni Sanctam Coelorum curia laeta susciperet 8 Hinc splendent undique in mirabili hac Virgine argumenta di notae Sanctitatis. Age igitur P TAR BEATIssi Με , & Opus ex praxi veteri ab Auditoribus Rotae inchoatum, quodque PMdecet lares Tui Clemens XI. Benedictus

459쪽

eius XIII., Clemens XII. prosequuti sunt, fausto fine digneris perficere . beatamque Catharinam de Ricciis ceterarum sanctarum Virginum Catalogo adscribe.

Uod reliquum tandem SANcTIssIME PATER , quid demum uItra c. deerat, ut sanctarum Virginum adscriberetur in Albo meritissma illa , nobilitate non minus quam Sanctitate clarissima , Cathirina de Riccita Florentiae in Hetruria praestantissima Urbe in lucem edita; quam ut Sammtas Vestra Spiritus sancti magisterio instructa atque munita, non solum sermone praedicando , sed ad posterorum saluberrimam instructionem scriptis tuis inditam . Sanctorum numero adscriberet atque referret i Et sanε quidem nam sicuti de perantiqua ac praeclarissima illa Catharina sanguine purpurata rutilat Alexandria splendore; & de sua Catharina virtutum omnium Magistra congaudet universa Senensis Familia . ac laetabunda postmodum sanctarum Virginum Choris, suam quam genuit appellatione sanctam . iactat se reddidisse Catharinam , illa numis quam satis laudata, & a SancTITATE UEsra A litteris & dignitate illustrata, inclyta simul ae samosa Bononia ; aequum erat SANcTIssIMa P TER , ut de sua demum, quam Deo potius, quam Mundo peperit. Catharina mereatur Florentia habero suffragia & gaudere triumpho i Et quidem prose . nam sicuti ceterae hujus nominis inter athereos Virginum Choros, & unaquaeque pro modulo suo Sanctitatis laurea insignita ruti- Iat atque coruscat; Florentina Virgo nemini illarum secunda. & Mindem nominis decorata vocabulo, quaeque ab insantia Angelicae persectionis rore persusa Custodis Angeli meruit gaudere consortio i Quaeque tantae ac tam eximiae puritatis signaculo, cum pari obedientia & paupertate ac humilitate conjuncta, non modo Dei param ipsam conspiciendam, contemplandam, colloquendamque , sed Puerum Iesium ab ipsa Dei parain sinu ejus amantissime collocatum meruit confidenter habere , familiariter alloqui , & pretiose coelestique annulo data dextera digna suit d sponsari 1 Quaeque privilegio amoris praecipui ceteris altius Crucifixi dulcissimos & sub nomine sponsae obtinuit amplexus , & sacrae Redemptionis Stigmata . aliaque Passionis vestigia in corpore impressa , cum suimet ipsius Redemptionis imagine in suo vultu depicta & repraesentata gestare i Iure dixerim quod tot charismatum dotibus tot Sanctitatis clarissimis argumentis testibusque oculatis, cum miraculorum quibus catholica fides roboratur. & Sanctorum merita comprobantur auctori tate ; Catharinae admirabile nomen Sanctarum adscribatur in agmine . di Virginum excipiatur in gremio.

460쪽

et o ACTA CANONIZATIONI s

BELτissi Ma P1TIR . Pluries de virtutibus & miraculis B. Catharinae instaurato judicio , pronunciatum. Rursus mandato Saucetiet TisTua redintegrato examine, prolata sententia est . Ita eximiam Cath rinae sanctitatem . sicut aurum in fornace pro tum, Deus valuit; di sicut argentum igne examinatum purgatum septuplum. Opus igitur plurimo. rum Pontificum studio antea inchoatum , prasumma qua polles Apostolica auctoritate, solemai tandem Canonizationis Decrem video absol

vendum .

MICHAEL MARIA Tincamini Arebi se us Theodosia A u. P Raeclarissimam sanε intuebimur B. Virginem Catharinam de Meetis.

si sortem ultra sexus imbecillitatem omni in virtutum genere aequa lance perpendamus, Verum inspecta qua mirificε aestuabat in Deum charitate . ac impressis Passionis Christi vestigii x virgineo in corpore, nee non frequentibus cum Sponso Iesu ac Dei para colloquiit, haud mirum est, si addendi Virginem praestantissimam glorioso Sanctarum Coetui ,

S ucTITATI VEsTIia incesserit animus.

TFOLAUS Caras Archispiscopus Philippensis Assvires.

GFsta beatae Catharinae ita egregia ac in gradu heroico plena virtutum: Ita singularia & cumulata prodigiis: Ita a seculia inaudita,

quod unumquodque magnum theatrum orationi meae praeberet, si eam exornandam atque Iaudandam aggrederer . super hanc sacram Heroinam adhue a teneris annis Spiritus sanctus coelenium donorum . quae ceteris per partes , ita abunde divitias effudit . ut speciali privilegio Angeli Custodis ab infantia in conspectu ejus visibiliter adstantis, cujus coli qui is fruebatur, decoravit. Quod sane non obscurum ipsius praeclarae di excellae suturae vitae fuit indicium, quatenus ipsa in terris degens conversationem suam habitura esset in Coelis. Ne autem illius innocentiam mundiali contubernio consertioque expositam callidus Aspis aliquom do humana contagione attingere auderet, a divo Dominico e seculo iustum Praedicatorum ordinem non sine divini Numinis singulari vocati ne est sublata . Ibi altissimae persectionis sundamenta a gratia sanctificante in anima ipsus jam recondita statim incrementum accepere , ut ad Ccelum pertingere totus christianus Orbis aspiciendo admiraretur . C tera omitto, unum dicam . Illud praeclarum vim genus , quod sacris vi sinibus est commune, contemplationi, orationi, ceterisque piis exe citationibus deditis ; tanquam unum necessarium ex Dominico oraculo,

SEARCH

MENU NAVIGATION