SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Acta canonizationis sanctorum Fidelis a Sigmaringa, Camilli de Lellis, Petri Regalati, Josephi a Leonissa, et Catharinae de Ricciis. Una cum apostolicis literis sanctissimi domini

발행: 1749년

분량: 750페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

461쪽

non modo ut optimam partem elegit; sed nihil alienae salutis omittens. divina charitate in Deum & Proximum flagrans . non mmus Mariae quin Marthae partes ita explevit, ut Sponsi sui dilecti sacra Stigmata, non in tabulis depicta, sed in proprio suo immaculato eorpore deserre merer tur. Haec cum ceteris Rmplissimum argumentum mihi praebent lanctarum Virginum Coetui . scribendam esse; dummodo Sascetiet xis Tua s premum judicium accesserit

ANTONIIM Fossea Episcaput asinus A latu.

Νω tantum Baarassi ME PATH, Hetruriae Uthes, inclyta Praedicat rum Familia . & universus christianus Orbis , verum etiam sanet rum virginum Coetus. superni Angelorum Chori . necnon gloriae Dominus B. Catharinae de Riceiis sublimiores honorea flagitant. Sanctae enim Virgines Catharinam adhuc in torris degentem . ob illibatum candorem, ob singularem prudentiam , ob flagrantissimam charitatem duxere secum ad Agni nuptias; Angeli tradiderunt illi precandi formam , praecepta virtutum, mysteriorum intelligentiam, ac Dominus amore languentem dulcissimis recreavit amplexibus, sacris Stigmatibus insignivit . & tanquam Sponsam annulo suo subarrhavit. Equum est igitur ut communia terrenae & coelestis Ierusalem vota, mortalibua ac superis plaudentibus impleantur.

PHOOLAUS A VERIUS Santamaria Di pus C mensis Assisios.

I Neffabilis Dei sapientia . quae miro consilio suis opportunε tempori. bus euneta disponit, quo tempore Lutherus ejusque detestabiles Ansectae easti tati maxime detrahebant, inter Oteras Virgines mulierem v rε sortem suscitavit in Ecclesia sua B. Catharinam de Ricciis, quae ac ei acta robore & in spiritu ambulans mirabili victoria carnem perpetua virginitate, Mundum profunda humilitate, Daemonem eximiis virtutibus superavit. Digna profecto Virgo quam Christus Dominus supernis dorinis, splendidioribus charismatibus ornatam , Deipara pronuba, coelesti annulo desponsaret, eamque de Cruce amplexando Sponse nomine compellaret . Insignem ejus sanctitatem quam in mentis excessu intellexerunt, re vulgaverunt s. Philippus Nerius, & S. Maria Magdalena de Pagais . testatam nobis abunde faciunt miracula aeeurath discussa te plene proba

ta . Rationi propterea consentaneum videtur, ut praeclaram hanc Virginem in Ecclesia colendam Apostoli ea auctoritate decernas. eamque Christi fidelibus Protectricem apud Deum & Advocatam concedas , cuju

462쪽

BERNARDUS ANTONIUS Pixossa Episce ra Consantia Assistens.

HAbemus sanctarum Virginum ornamentum; habemus Virginem divinis charismatibus illustratam , beatam scilicet Catharinam de Riectis ordinis Praedicatorum Sanctimonialem , quae praecipvi amoris privilegio a Deo cumulata , singulari pietate ae solicitudine Deum ipsum diligere semper in deliciis habuit. Sicuti vero elegit Deus ac sibi praeelegit in Catharina Sponsam, Golumbam , Dilectam . sic Catharinam vicis-sm Sponis fidem . Columbae innocentiam, Dilectae pios affectus in eum omni studio atque cura servasse , monumenta testantur . Habemus Virginem Christo Domino accensis lampadibus occurrentem , sacrorum Stigmatum honore nobilitatam: Sponsam Christo sociatam: Matri Virgini alloquutam : Habemus denique Virginem miraculis clarificatam . quae decet demum, ut sanctarum Virginum Syllabo solemni ritu adscribatur.

Hermopolitanus Assisera.

EGelesiae militantis veneratione dignissimam , & Senens Catharinae adjungendam esse in Sanctorum Catalogo Florentinam Catharinam de Ricciis, nullo modo dubito . Id apertε comprobant Sancti ejusdem Concives Maria Magdalena de Paetetis , 6t Philippus Nerius; ambo enim Deo inspirante sanctam animorum e sensionem cum illa habuerunt, & litterarum spirituale commercium . Maria Magdalena praeterea praesens in spiritu adsuit, quando Cassiarina triumphans supernam Hierusalem est ingressi, & Philippus Romae degens, Prati in Hetruria fuit divina viri te quodammodo praesens, ut longo Cassiarinae colloquio frueretur . Divinum quoque Sponsum diei potest Catharinam in Sunamitide invitasse, et de Libano veniret in Coelum ad coronam : Nam etiam haec myttica Christi Sponsa in horto concluso sancti Dominici tota pulchra fuit candore puritatis omniumque virtutum , suavis coelestium rerum contem platione , decora rubore poenitentiae & Dominicae Passionis , cujus d lores di Stigmata pertulit in corpore suo, ut olim Senenss Catharina. Illam etiam Christus Dominus dato annulo sibi desponsavit in terris, revulsis e Cruce brachiis amplexatus est, & coronavit in Coelis. Sic ergo coronatam splendoribus Sanctorum jubeat SANeTIT s vasTRA venerari. FABRICIUS 'Argia limptis Ferentinus Assistens. BEATrssIMI PATER . opportunius nihil contingere poterat quamquod quamor sanctitati virorum publicis decretis honoribus, triumph-lis gloriae comes accedat & scemina, ut dum in omne hominum genus tam uber

463쪽

uber divinae gratiae largitio spectanda proponitur, habeat etiam Dagilis sexus, unde& incendatur ad pugnam & alliciatur ad palmam. Jure optimo idcirco honores in praestantioris Sanctitatis testimonium inllitutos B. Virgini Catharitae deserendos existimo : Illa enim virili plusquam animo, spretis opibus, Mundique blanditiis ac seeuli illecebris , se Deo peducundam hostiam in sacrificium praebuit sub severiori Dominicanae Familiae diseiplina . Corpus suum in assiduam servitutem redegit, humilitatem cum charitate admirabili coelestium charismatum nexu conjunxit ; tantaque demum spiritualis perfectionis excellentia enituit , ut aliis etiam ad eam comparandam dux data, aeque di Magiltra divinitus vidFretur . Postulant igitur eximiae hujus virginis virtutes, postulant superna quibus enituit, dona , postulant edita post Beatificationem signa, ut

ejus nominis memoria a Te BEATIssIME PATER, ad ampliorem cultum

Promoveatur.

2 SCOLAUS S in Isi Episeo pus Mersantis Assistens.

ADmirabilis vitae sanctimonia ac incomparabilis morum probitas tae Catharinae de Ricciis Hetruriae fines praetergressae, ita per It Iiam omnem . Galliam ac Germaniam longh letinue vulgatae percrebue-Tunt , ut omnes in sui admirationem rapti, undique ad eam frequentissumi confluxerint . vel difficillima quaeque in rebus omnibus sive corpus, sive animam spe stantibus consecuturi: Nec segnis in ejus integerrimam vitam Summorum Pontificum diligentia fuit, de quorum imperio omnia ad severissimum revocata examen , nullum dubitandi locum reliquerund: Quibus si supremum S RcTITAT Is Tua judicium accesserit , existim Tem posse huic eum honorem decerni in terris , quem jam piε credimuε consecutam in Coelis.

HIPPOLTIUS O Rubois Saneti Seeundi Episcopus Senuulliensis Assisens .PUlchra permixtio virginitatis & humilitatis in B. Catharina de Ric

ciis i Porro nil mirum, tot ac tantis divinitus illam effulsisse charismatibus : Stigmatum Redemptionis, praeeipuε & spineae Coronae insignibus donatam suisse Christo Domino , cujus & vivam quamdam similitudinem exteriori specie expressit atque repraesentavit, cujus colloquiis, amplexibus, osculis, nuptiis tandem pronuba eademmet Deipara Virgine dignata suit: nil mirum , inquam, nempe divo Bernardo teste non mediocriter placet Deo illa anima, in qua & humilitas commendat virginitatem . & virginitas exornat humilitatem . Quantum vero in utraque Catharina praestiterit, ejus vitae Acta , ejus animi sensus , honorum &laudum contemptus, voluntariae atque asperrimae corporis amictatio

464쪽

nes, illibatus integritatis candor ad mortem usque servatus, reliquaritem virtutes , quarum omnium humilitas parens est. decor virginitas.

gratiarum quoque & prodigiorum splendor atque frequentia luculente declarant, suoque veluti jure praeclarissimam hanc Mulierem Apostoli ea auctoritate sanctarum Virginum Choro adjungi proclamant.

D. PAULUS THOMAS Marana Episeopus Asculanus

in Piceno Assisens . MIrum non est BEATIssIME PATER, B. Catharinam de Ricciis humana

adhuc corporis contagione gravatam quaesivisse semper ea , quae sursum sunt , nullo ad terrena depressam desiderio, utpote quae affectuum nostrorum sontem cor coelesti temperie constitutum divinitus accepisset. Inde etiam suit ut Christus Dominus, quem ardentissim h semper adamavit, in ejus Sponsam annulo subarrha verit, sanguineis ejus signaverit Stigmatibus, ac in extremo vitae confine tanquam Sponsam electam ad coelestem coronam angelicis vocibus advocaverit. Congruum itaque existimarem , ut sicuti speciali Dei providentia eum S. Catharina Senensi eodem charismatum genere insignita tam parem in terris habuit vivendi rationem, ita per SANCTITATEM VEsTRAM habeat poli mo tem similem cultum .

Fe. SILVESTER Meram Episc*us Porphyrieu. Assistens. B Eata Catharina de Ricciis jam inde ab ipsa pueritia cogitavit quae

Domini sunt. fuit enim in coelestium rerum , praesertim in Domini- eae Pa IIion is contemplatione per altissimas mentis elevationes , perque admirabiles festases sere semper defixa . Solicita indesinenter fuit quomodo placeret Deo per assiduum humilitatis di orationis studium , per juges carnis amictationes . per serventissimam in Deum & Proximum Eliaritatem . Quare non est dubitandum quin per magnam excellentiam sancta fuerit . uti loquitur Apostolus, corpore & spiritu . Et sanε arbitror noa sine divino consilio solemnem illius Canonizationem ad hoc usque tem pus suisse dilatam , ut nimirum praestantissimae Virginis virtutes, quae omnes implent numeros, SANeTITλτIs VIsrsta par judicium exornaret.

I EATrssr MI PATs R. Inter alias stellas innumeras, quae sacri ordinis Praedicatorum Coelum exornant , una prolecto est B. Catharina de Riceiis, quae virginitatis lilium illibato semper candore cus odiens, charitatis erga Deum & Proximum, humilitatis , obedientiae virtutumque

465쪽

QUIN QUE SANCTORUM &c. et s

que omnium ludit odorem . Haec Virgo illam , quam hausit a lustrali sonte innocentiam, moribus usque ad ultimum vitae spiritum retinuit. Seraphicae Catharinae Senensis Sectatrix & gratiarum Socia. nedum Angeli Custodis similiaritate & colloquiis, sed Christi Jesu in quem desiderant Angeli prospicere, promeruit aspectum . Hunc coelestem Sponsum quem ab insantia dilexit . anima illius charitate persecta tenuit, nec unquam dimisit. Ipsa dilecto suo & dilectus illi, qui faciem suam ei ostendere , si, pius illam alloqui atque amplexari: Data dextera ac coelesti annulo eam desponsare: Sacra Redemptionis Stigmata & Crucis vestigia in ejus virgineo corpore imprimere : spinosum Diadema capiti transfigere . aliaque divini amoris signa praeclara ostendere dignatus est. Sublimibus charismatibus cumulata prophetico lumine meruit illustrari, cordium secreta funditus penetrare , nec desuere admirabiles Ecl ases, quibus per dies integros sensibus destituta , di in aera quandoque sublata unich cum Deo conversabatur. Sacrae hujus Virginis heroicas virtutes di admirabilem sanctitatem incomparabiles Viri dignitate conspicui probarunt, ac supra omnes divus Philippus Nerius, & sancta Maria Magdalena de Paetetis tunc coaevi intellexerunt & admirati suere . AEquum igitur erit, SANCTITATEΜ VasTRAM exorare , ut discussis & approbatis virtutibus, ac discussis pariter & approbatis miraculis , eam in Catalogo Sanctarum Virginum dignetur adscribere .

ANTONIUS Cantomi Episcopus Favenixius Assi lina. DIvitias misericordiae & bonitatis suae in B. Catharina de Ricetis ostenis dit Deus. qui complexam inestabili charitate & sublimioribus charismatibus cumulatam , quasi Sponsam ornatam corona , & decoratam monilibus suis annulo suo subarrhavit. Quam porro dum viveret in deliciis habuit , nunc in gloria miraculorum manifestare dignatus est, ut tuum si BEATIssIME PATE , induta virtute ex alto, hanc ponere in lucem & laetitiam Plebis suae , quam exemplis provocet ,& soveat auxiliis.

CAESAR Bonuuti Episi ut Pharensis Assisiens. SPeeiosa est inter filias Ierusalem Catharina de Riectis, quae maximum

semper Sanctitatis praebuit argumentum . Haec vere virginitatis florem a Deo traditum intactum servavit, nullam unquam habuit maculam, neque rugam. sed semper in fide , in spe, in charitate incorrupta permansit. Habuit Sponsum non terrenum , sed eum qui in Coelis est, eum qui super omnem Principatum & Potestatem , qui super Cherubim sedet, non solum Sponsum sed amatorem omnium hominum ardentissimum &speciosum prae filiis hominum. Meretur igitur B31TIssIME P rast, haec Virgo sapiens & una derim. V. H h h mune-

466쪽

26 ACTA CANONIZATIONI s

numero prude*tum , ut in Altare aureo ante oculos Domini collocetur. atque in coelesti Sanebiario di ipsa ad ornamentum omnium Sanctorum , in quibus Dominus requiescit, recenseatur.

PAULUS Bonavisa Episcopus S latinas Assens. Brita Catharina de Ricciis est illa Virgo sapiens & una denumero

prudentum, quae meruit intrare ad nuptias Domini sui: oleum namque devotionis semper conservavit in lampade sua , & solicit E quaesivit Sponsum suum attent8que ambulavit in viis ejus: Etiam in viis asperis secuta est illum , cum p1upertate . vigiliis , inedia aliisque poenis se conformari Cruci Christi serventissim8 sategit : Unde meruit miriniliter portare crucem Domini sui, & coroni ejus spinei coronari , pluribusque aliis donis coelestibus cumulari, quibus mirificε ornata servidh aspiaravit intrare ad gaudium Domini sui jugi amore languens. Exaudivit Dominus preces dilectae suae . posuitque in ea thronum suum , di in habitaculo coelesti facit illam habitare , signisque miraculorum nobis ostendit in choro sanetarum Virginum adscriptam , ut ejus memoria edim

recolatur in terris.

AD Christum Dominum in Coelis , cujus vices tanta pietate geris interris Ra TIssI Mi P τηκ , hodierna luce conversus non immerito dixeris , Domine dilexi decorem Domus tua : Ubi namque militantem Ecclesiam & Martyris sanguine & Consessorum virtutibus illustrasti; ne quid postrem: deesset quod posset decorem ejus augere. hodie in Catharina de Ricciis virginitatis etiam honore eandem amplificabis. Per Te igitur B1ATIssIME PATgR , aderit Regina a dextris divini Sponsi in vestitu sa guine Martyris deaurato , & circumdata varietate virtutum atque con cupiscet decorem ipsius . quoniam pol tot praeclaros sanctitate Viros adducetur hodie Catharina in Templum Regis'. eum angetica virginitate, altissima humili ate, sublimissima eiaritata . Talium unguentorum Odore Catharina ad se traxit Philippum Nerium dum viveret. Talium virtutum copia tantam sibi gloriam comparavit in Coelis , quantam Magdalena de PaΣzis enarrare vix potuit in terris . Ea demum signorum claritato Catharina de Ricciis coruscat , quae ut in sanetarum Virginum Albo re

a S. Petrus Clamaeensis Epist. 39.

467쪽

GUIDO Ursellus Episcopus G sene Misens .EΑ est Catharinae de Riceiis Florentinae, lectissimae Virginis . atque

sanctissimae cum Senensi illa morum vitieque similitudo . ut nisi Tem- Porum . Patriae atque cognominis per quam diligens ratio habeatur, una eademque videri possit. Utraque enim ex sacra Praedicatorum Familia , jam tum ab infantia castissimo Virginum Sponso conjuncta, dici non potest quanto divini amoris igne aestuaverit. Ceteris vero virtutibus sic abundarunt, ut hortulus ille conclusus merit: dicendae sint, non flori-hus modo . sed fructibus quoque dulcissimis resertissimus honoris & h nestatis . Dignae propterea quas coelestis idem Sponsus divinorum charismatum, prophetiae nimirum . discretionis spirituum , ecstasum sonte largissimo rigaret, rutilisque sacrorum Stigmatum insculptis notis in maximi amoris argumentum quodam quasi signo suo communiret. Utramque tandem ad aethereum thalamum in quo Rex Regum stellato sedet Solio, evectam esse , miracula ipsarum mortem consecuta satis aperth demonstrant. Reliquum igitur est unum BEATIssIME Pa TER , ut quod de

Catharina Senensi gravissimo Pij secundi judicio declaratum est. id de

Florentina quemadmodum universa christiana Respublica vehementer exoptat , infallibili testimonio a SANCTITATE VEsTRA declaretur.

T Ncoeptum iamdiu opus per plures Romanos Pontifices de B. Cathari-- na inter Coelites reeensenda , eredo divinitus iactum , ut perficie dum tandem in hoc tempus recideret, quo Tu eatholicae Ecclesiae praee BEATI SsIME PATsa , cujus in hisce pertractandis rebus diu noctuque versati . pro ea qua polles scientia pene incredibili, exploratissimum est judicium . Siquidem in hac causa minimε ambigendum puto: Tot enim virtutum omnium , quae in eminentiori gradu adornandam illustrandamque Virginem inter sese veluti conspirarunt, tamque praeclara nobis monumenta , tot insuper Virorum Principum de admirabili ejus vita

testimonia supersunt, & quod plus est Philippi Nerii & Mariae Magdalenae de PaΣΣis, quorum memoria in benedictione est, quosque proinde commemorare decet; ut aequum omnino appareat, illam, veluti unam de numero prudentum, in sanetarum Virginum Tabulas publice venerandam referri.

468쪽

ACTA CANONIZATIONI s

AEGIDIUS UM lli Episcopis Assiphanus Assistens.

BELriss INE PATηκ . Scit emis Populus, qui habitat intra portas Urbis . idest militantis Hierusalem, Catharinam de Riceiis fuisse virtutis tam eximiae, ut Mulierem seriem sciscitanti obviam sit Foemina illustris. cujus heroicae virtutes plurimae animique dotes excelsae adeo placuerunt coelesti sponso , ut eam in propriam agnoscens atque Crucis & plagarum suarum Stigmatibus obsignatam , innumeris Propemodum cumulaverit donis, atque stupendis miraculis sat reddiderit praeclaram : Oportet ergo , ut per medium SANCTITATIs vllsTRA supremi Ecclesiae Vigilia& Pastoris, idem Populus nunc sciat pergrandes ei cum Sanctis decretos fuisse honores . ut quam tot meritis undique onustam , divinisque charismatibus tam liberaliter locupletatam . jam semper fuit admiratus, hinmillimis jugiter frequentet obsequiis . quae ad calcandas arctissimas virtutum semitas universum aliarum Virginum Coetum sortiter & suaviter

excitent.

MANNES ANTONIUS Baehreoni Episeopus Anagnia Assi Plan . IN lucernis Tuis PATIR Bllarissi Ma , mystica haee Ierusalem jam ser

lata est: Beatae etenim Catharinae de Ricciis nobilis virginis Florentinae , vix natae oc a Deo praeordinatae , Constitutiva Sanctitatis juxta eas , quas de Canoni Eatione Sanctorum inoffent, decurrendas pede, maximi nominis Docior jamdiu absolutissimas dedisti Regulas, ita probata manent, ut nil supersi quominus ea . quae hactenus Te Aue ore& tam claram praebente facem. peracta sunt, Te etiam Pontifice Summo definiente& declarante impleantur. Agnosce ergo Ba Arissi ME PATER, hanc Ovem:

ovem hanc tuam , jam divi Philippi Nerii, jam divae Mariae Magdalenae de PaΣZis . jam virtutum Ac miraculorum testimonio comprobatam quinimo ab ipsemet cujus geris vices, supremo Pastore vocatam dc electam electam sibi in 'Uniam . electam in delietis, suisque Stigmatibus signa tam : Agnosce. inquam, hoe vas electionis charismatibus omnibus a hundans & superfluens ; & divino illo qui semper Pontificiae Cathedrmpraesto est , spiritu amatus hae tam prudenti, tam Deo te Proximo solicita , di lampadibus tam plenis parata de quinque Virginibus Virgine , quintum Divum Canonizationis solemniis, quae tanto studio tantaque RG siduitate disponis, adde dc comple: Novum Hetruriae opportuno tempore mitte praesidium : Obsecranti Praedicatorum ordini novum decus : Et

Pontificatus Tui augustissima dc intemerata monumenta auge, atque aeter nitati commenda BEATissIMI PATER .

469쪽

I INQUE SANCTORUM M. 42ς

FRANCIS s ANTONIUS Spadea Episcopus Aquinas

ct Fregellarum Asnsens. BEAT Issi Μη PATER . Non splendet tot stellis Coelum sicut inelytus Praedicatorum ordo tot syderibus fulgentissimis Sanctorum utriuiaque sexus ornatur . Horum duo inter cetera nobis contemplanda se offerunt . Unum scilicet Catharina Senensis jxmdudum Sanctorum Fastis adscripta , alterum Catharina de Ricciis Florentina a diuturno domiellio Praeensis postremo inter Beatas adjuncta . Duo haec luminaria ita aequaliter inter se lineata , & a divina gratia elaborata noscuntur, ut unum potius, quam duo sint dicenda. Utraque enim a teneris usque annit praeventa fuit in benedictionibus dulcedinis, atque ad summae Sanctitatis apicem elevata, & utraque eodem charitatis igne succensa divinis cha-xismatibus apparuit repleta . Quid enim virtutis in una praeluxit, quod in altera deiiderari queat Non humilitas totius sanctimoniae funome tum , non Patientia in adversis , non poenitentiae rigor. non altissimae contemplationis munus, non prophetiae spiritus, non discretio spirituum . non scrutatio cordium, non miraculorum multitudo : Ambae

aequali sorte ab eodem Sponso Jesu Corona virginum . pronuba ipsa Dei- para pretiosissimo coelelli annulo desponsatae , ambae sacris Stigmatibus in lignitae ac spineo redimitae diademate, ut vivae essent Sponsi patientis imagines. & cum Apostolo dicere possent: Christo confixa sum Cruei &Stigmata Domini Iesu in corpore meo porto. In hoc tantum differre videntur , quod Senensis aetatem Sponsi tantum aequaverit: Pratensis verbdupliciter vixerit, sed hoc inaugumentum meritorum istius cessit, ut ejus virtus tamquam aurum in fornace diu probaretur , & ejusdem Sanctitas inter morbos & voluntarias corporis amictationes tam longε protractas plus nimio aeugeretur. Restat igitur Ba TIssIMR PATER. ut si cui Catharina Senensis Canonizationis honore deeorata suit, ita & altera Catharina de Riceiis Florentina Pratensis a Sanctitate Vestra in Album describatur Sanctorum , ut hoc lucis orto sydere magis resplendeat catholica Ecclesia . Sc sacratissimus Praedicatorum ordo mirabiliter illvitretur.

LEO LUCAS Vita Episcopus Oppiti s Mitylens.

D EAT IssIME PATER . Inter cetera precipua dona . quibus Altissimus cumulavit B. Catharinam de Ricciis , illud memoriae proditum est, quod cum serventius oraret, Dei para Virgo se conspieiendam praebuerit, Puerum Iesum in ejus sinu amantissimε collocaverit. & ab ipso Redemptore annulo suo suerit desponsata. quod sussicit ad ejus solemnem C nonigationem. Cum enim desponsaverit eam Christus Dominus, etiam

470쪽

3o ACTA CANONI Z ATIONIS

coronam gloriae recepit ab eo , quae cum sit corona dultitiae , necesse est . ut bonum opus praecelsierat, di quod luerit ex quinque prudentibus virginibus , quae sumpserunt secum oleum cum lampadibus. Equidem bonum opus operata est B. Catharina de Ricciis, virtutum omnium, scilicet profundissimae humilitatis , charitatis eximiae , obedientiae aliarumque. praecipue vero virginalis integritatis, qua fidem sponso ad mortem utque illibitam servavit . Cum igitur Christus Dominus sibi Sponsam elegerit. eique dederit coronam gloriae in Coelis , SANCTIT s VasT A solemni ritu declarare dignetur in terris . Haec autem omnia supremo ae infallibili judicio tuo BEATIssIME P τεα , libenter submitto . qui Petri Cathedrae insides quique scientiarum omnium . praecipuὸ vero in historiis Servorum Dei de Canonietatione Sanctorum principem locum tenes.

Josefi Schiro AKbiscupu i Durisit, exe Uicar Apostolycu i Hymarrs Mae Arbaenit. Husdem versio latina. IOSEPH Sehirὸ Archiepiscopus D rraehintis Olim Vicarius

silicus Cimarra in Epiro. I ELTIssIΜ3 Parsn . B. Catharina de Riectis candidissima Virgo &- Monialis Ordinis Praedicatorum , per admirabilem totius vitae suae innocentiam summi Dei Creatoris imaginem & similitudinem ad mo rem usque persectissimam servavit. Egit quoque omni conatu omnique adhi-

SEARCH

MENU NAVIGATION