SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Acta canonizationis sanctorum Fidelis a Sigmaringa, Camilli de Lellis, Petri Regalati, Josephi a Leonissa, et Catharinae de Ricciis. Una cum apostolicis literis sanctissimi domini

발행: 1749년

분량: 750페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

551쪽

so ACTA CANONIZATIONI sessusis sanguine pro Christo caesi sunt, & inter Martyres recensentur 3 altera Vero iis, qui stuppliciis, quae pro Fide sertiter passi fiant, superstites. jam

olim Martyres vocabantur, nunc autem illustri Comsestbrum titulo decorantur. Hac altera via incessit

Josephus a Leonissa . quem modo in Sanctorum Confessorum Atho retulimus. Hic perplures dies stipplicium immane & exquisitum pro Christi nomine a Barbaris 1nvicto animo toleravit, atque imter cruciatus acerbissimos Evangelium praedicare

non destitit. Quibus expeditus nihil habuit antiquius , quam animas Christo evangelica praedic tione lucrari. sitamque excetiarum omnium virturum . quas heroicas dicimus sublimitate sitastiorem in dies secere usque ad mortem, quam. ram Deo pretiosim in pace obtinuit. Commcndavit Paulus in prima ad Corinthios virginitatis dignitatem, in cujus laude posuit multa , quae ab eo statu derirantur, emolumenta . Nubium tamen de virginitate praeceptum a Domino sese accepisse affirmavit, sed de illa tantummodo consilium se dare: DE VIRGINIBus PRAECEPTuM DO

tem Paulum Coapostolum secundum datam sibi iapientiam literis tradidisse, Petrus in epistola secunda contestatur. Consilium quoque Pauli fuit, praeter continentiam, Orationem, jejunia. paupertatem,& obedientiam colere: quibus in rebus potissimum sita est vitae monasticae ratio. a primis usque Ecclesiae seculis tam in viris, quam in meminis feliciter

552쪽

QUINQUE SANCTORUM &c. scis propagata. Recentiori Vero memoria ad monast, cam alia insuper accessit religio rum hominum vi

ta , eorum praesertim ordinum, qui Mendicantes nuncupantur, in quibus non minus d strina, quam sanctitate complures ex utroque sexu Ecclesiam mire illustrarunt. Tres jam inclytae foeminae, CDtharina Senensis, Rosa de Lima, & Agnes da Monte Politiano ex ordine B. Dominici 1olemni ritu sanctarum Virginum numero adscriptae sunt; ad quas & Nos Catharinam de Ricciis modo aggregavimus , claustrali Mita tam illustrem, tam humilem , tam poenitentiae addictam, & a Deo maxime locupletatam iis coelestibus donis, quibus ipse animas sibi acceptas in terris quoque cumulare consuevit.

Tandem Apostolorum Achus pleni sunt novis & inusitatis miraculis, quae Deus ad manifestandam gentibus beatorum Apostolorum Petri &Pauli tum doctrinam , tum sanditatem operari sibi

complacuit. Enimvero nolumus illa conferre cumitis , quae Dominus agere dignatus est ad intercessionem & preces quinque Beatorum, quin modo solemniter inter Coelites recensiumus. Non igninramin , Varia esse miraculorum genera , varios

gradus. Verum si haec ad illa minus aequiparari valent, nihilominus haec quoque ita naturae Vires exCedunt, ut dubitari nullo modo possit, quin sint sanctitatis eorum , ad quorum merita facta fiant, luculentum expressumque Dei testimin

nium

553쪽

Ex iis, quae hactenus dicti simi, sitis apparet, quam apte in hoc ipB SS. Apostolorum Petri & Pauli latissimo die hodiernae Canonizationis taemnia celebrentur. Nunc autem, quoniam

prope Aram consistimus, sub qua eorumdem beatorum Apostolorum cineres & ossi jacent, quid aliud restat, nisi ut ad vos, gloriosi Apostolorum Principes, orationem nostram & preces humiliter convertamus Tu quidem, beatissime Petre, Venerabilem hunc Clerum de Coelo respice, qui abs te originem ducit, quique nomini tuo devotus te perpetuo colit: Respice & Nos, qui in hanc primcipem omnium Cathedram a te institutam, &quae Ecclesiarum omnium unitatis est centrum, impares licet meritis, successimus. Tu vero, beatistime Doctor Gentium Paule, populum hunc, quem te prae ceteris diligere, tuoque cordi inhaerere, literis tuis significabas, peramanter respice.

Ad vos enim , Parentes optimi. & amantissimi Urbis hujus Patroni, in tanta hujus diei celebritate , fiducia pleni confugimus, ut, vestris intervenientibus meritis, a Deo impetremus catholicae

Fidei propagationem, Romanae Ecclesiae, quae sam minis vestri pretio fundata est, exaltationem &sinam testim Apostolicae hujus Sedis dignitatem, cujus vindices & propugnatores vos semper extitistis. Ad vos deinde convertimur, Fidelis, CD mille, Petre , Joseph, & Catharina, quos modo nostros apud Deum intercessores Qre solemni ritu declaravimus, quosque fidelibus populis tanquam

praeci

554쪽

QDINQUE sANCTORUM M. sor praeclara virtutum exempla proposuimus: Vos quoque humili corde obtestamur, ut christianam Religionem , ut Fidem, ut denique Apostolicam Sedem apud Deum orationibus vestris tegere ac tudi

ri dignemini; Nobis praesertim in aerumniS, quibus in diem conflictamur, & quibus Petri navicinia jactatur, opem auxiliumque divinum imploram

res . Spe magna nitimur, Deum, Vobis intercedentibus , Nos in medio mari periclitantes non relicturum. Habemus enim perpetuo ante oculos Petrum in mediis fluctibus super aquas maris a Domino ambulare jussiim , & nauseagio perire metuentem : Quem Augustinus advertens : IN uNDA ,

SINIT . Demum gloriosi Principes Apostolorum, Matique nuper in Sanctorum Catalogum relati lenite iram Dei in furore suo terras arguentis: eXωrate omnipotentem Principem pacis, in cujus manibus sunt corda Regum , S sub quo curVantur, qui portant Orbem ut christianos Principes diuturnis nimium dissidiis inter se decertantes in pistinae charitatis compagem restituat.

Statimac Papa institutae Orationi finem imposuit; Cardinalis Diaconus Evangelii in solii planitie, quo perrexerat ex Altari, Magiitro

Caeremoniarum Duce , eodem ac antea modo ad excitandam compun- Sss a ctionem

555쪽

chionem cecinit: Confiteor, quo recedente Episcopus Cardinalis Assistenta Sanctitate Sua Indulgentias pessit his verbis: In sustentias Botis .Parer, acceptoque responso: Consuerat bullus Aelionis; illico conuersus ad Populum eas promulgavit alta voce legendo sequentem formulam. Sanctis us in Chriso Patrer st Dominus Noser. Dominus BD metus Diυina Providentia Papa Decim quartus dat. θ eoncedit ammisus lite prasentibus Indulgentiam Plena m : Visitantibus autem quotamis Sepulchra Sanctorum FIDELII, CAMILLI , PETRI , I 2PKI , ct CATH RINA . die eorum nataIitio septem ansorum , ct totidem quadragenarum in forma Ee-

esse consueta: Rogate igitur Dcum pro felicisatu Sanctitatis Sua ct sancta

Matris Ecclesia . Post Indulgentiarum promulgationem Sanctissimus Dominus N ster sine Mitra stans Populo solemniter benedixit pronuntiata ex libro . quem sibi obtulerunt consueti Assilientes Ministri, generali absolutione rTum S)mbolum praecinuit. illudque cum Diaconibus sibi hinc inde AD sistentibus voce submissa recitavit, quod cum Psaltae Palatini proseque

rentur , sedit, eoque expleto surrexit iterum capite detecto, ut v. Dominus ribiscum e caneret, ac sertorium legeret . Pollea consedit denuo pretiola Mitra redimitus excepturus Postulantium oblationes.

Fuerant hae a Magistris Caeremoniarum inter Symboli cantum hoc ordine disposita . Treοῦ ad singulas oblationes Sacrorum Rituum Coniae tegationis Cardinales adhibiti sunt ex unoquoque Ordine, incipiendo ab Antiquioribus, ne iis quidem exceptis , qui adsistebant Pontifici: id- ei reo tempestivis evocati novissimi duo Diaconi in eadem Congregatione non adscripti, primis in Adsistentiae munere substituuntur. Singuli Cardinales juxta monitum eisdem transmissum duos secum habebant nobiles Familiares talari indutos velle pro cereis praegrandibus . aut panibus, vel doliolis comportandis et hi suo quique hero

praeibant ; eos vero antecedebant quatuor Servientes armorum argenteis

clavis instructi. Unumquemque Cardinalem subsequebantur primores duo Patres ex Regulari illa Familia, cujus vel Alumnus fuerat Sanctus. vel I nstitutor . Uterque parvum cereum gestabat cavistri loco, quem alter eorum alias portasset cum hinis vel turturibus , vel columbis, velaviculis versicoloribus ; ab hae enim solemnitate hoe genus oblationis omnino tolli Sanctissimus Pater imperaverat. Quam ob causam id vetuerit; investigator cupidus iacith assequetur lectione laudat illimi ejus operis de Servorum Dei Beatificatione, & Reatorum CanoniZatione . Si gulae oblationes an singulis separatis mensis sive Abacis compositae erant, candidis obducte velis , ex quibus tollebantur ministerio Custodis earumdem a Μoderatore Caeremoniarum de more destinati Qui portaturi eas erant, supposita mappula linea ipsas deserentes. transeundo per mediam

556쪽

Theatri caveam ante Consessionem recta usque ad Papam contendebant, cui exhibitae eum fuissent . eas ad mensam iterum reportabant Acolythi Signaturae Iustitiae Votantes cum Abbreviatoribus. Procurator Can nietationis Cardinalis Pori arrem. qui inter eundum incesserat ad sinistram Cardinalis Episcopi primae oblationi assignati, consistens in planitie Solii dextrorsum sex cereos parvos arabich pictos in unaquaque oblatione a Religiosis Patribus delatos sanctitati Suae osserebat: Quilibet verti Cardinalis Episcopus duos tantum praegrandes arabicis item pictos &praeterea effigie Sancti, gentilitiis insignibus Summi Pontificis , ac stemmate Religionis ornatos a Presbyteri autem Cardinales magnos panes duos, unum auro , alterum argento illitos. & supereminenti caelatura Pontificii e)usdem stemmatis ornatos; Cardinales tandem Diaconi doliola duo affabre sculpta pari ornatu . auro argentoque splendida . Quilibet Cardinalis accepta de Familiarium suorum manibus dona Sanctita-mo exhibebat, deosculando peracta oblatione ejus genu & manum; cum pedis tantum osculum reliquis permitteretur.

Ad primam igitur oblationem pro sancto Fideli a Sigmaringa directam a D. Francisco Diversini Caeremoniario, di ab intimo suae si ctitatis sacello, selecti suere Eminentissimi Cardinales Annibal Albanus sancti Clementis nuncupatus Episcopus Portuensis ac sanctae Rufinae, Dominicus Passicineus Tituli sancti Bernardi Presbyter, di Carolus de Marinis Diaeonus sanctae Mariae in Vialata; Fr. Ioleph Maria ab Interamna Minister Generalis Ordinis Minorum sapeti Francisci Capuccin

rum. Fr. sigismundus a Ferraria Procurator & Commissarius Generalis, Fr. Maximilianus a Wangliena Definitor Generalis Causaeque Pollulator , Fr. Benedictus a Masaira, Fr. Joannes Maria a Parma. & Fr. Ch rubinus a Noves, & ipsi Definitores Generales praedicti ordinis. Alteram pro sancto Camillo, praeeunte D. Ioanne Lucca altero ex eremoniariis, peregerunt Eminentissimi Cardinales Nicolaus Maria Lerearius Tituli sancti Petri ad Vincula gerens Episcopi vices, Silvius Valenti Tituli sinetae Priscae, & Alexander Albanus Diaconus sanctae Mariae ad Martyres: RR. PP. Ioannes Dominicus Constantini totius Ordunis Clericorum Regularium Ministrantium Infirmis Praesectus Generalis, Vincentius Micci ulla Procurator Generalis, P. Franciscus Stolfini, di P. Thomas Sancheet ambo Consul tores, P. Iacobus Maria Fabiani A biter & secretarius Generalis , ac Pater Camillus de Romanis Provincialis .

Tertiam sancti Petri Regalati, ad quam assistebat D. Ioannes Baptista Valeriani Caeremoniarius Supranumerum , attulerunt Eminentissimi

DD. Cardinales Franciscus Burghesius Tituli saneta Mariae Trans yberim pro Episcopo, Camillus Paululius Tituli sinetorum Ioannis & Pauli, &Nerius Corsinus sineti Eustachii Diaeonus, RR. PP. Fr. Raphael a Lucagnano Ordinis Minorum sancti Franciset Minister Generitis, Fr. Felix

557쪽

a Roma ex VieeCommissarius Generalis Reformatorum , Fr. Benedictus Maria Galli Proeurator Generalis Observantium , Fr. Alexius a Roma Procurator Generalis Resormatorum, Fr. Petrus Ioannes Molina Procurator Generalis Recollectorum , & Fr. Vincentius Antonius a Capra-xola Definitor Generalis. In quarta pro sancto Iosepho a Leonissa, viam demonstrante D. Ioanne Baptista Lizetani Supranumerum secundo Caeremoniarum Maiagistro , adsuerunt praeter Eminentissimos Cardinales Antonium Mustium de Gentilibus Presbyterum sancti Stephani in Coelio Monte vices Episcopi Cardinalis supplentem . Carolum Alberium Guido num C, valehini Tituli sanctae Mariae de Pace, & Marium Bolognetti sanctorum Cosmae & Damiani Diaconum , sex alii ordinis Capuccinorum Patres dignitatis gradu praestantes . nempe Fr. Philippus ab Ameria Provinciae

Romanae Minister Provincialis . Fr. Bonifacius Romanus, Fr. Ioannes a Collepardo. Fr. Franciscus Antonius a Fivizetano, Fr. Carolus Ant

nius a Vultrio Definitores Provinciales, & Fr. Gregorius Romanus E Definitor , Causisque Canonietationis beati Iosephi Postulator. Quintam demum sanctae Catharinae de Ricciis, ductore D. Franciseo Manga noni tertio sacrarum Caeremoniarum Magistro supra numerum, detulerunt pro Episcopo Eminentissimus Fr. Ioannes Antonius Guadagni Camdinalis Tituli sanctorum Silvestri di Martini ad Montes, ac Eminentim mi Cardinales D. Fortunatus Tamburini Tituli sancti Matthaei in Merulana, & Prosper Columna de Sciarra sancti Georgii ad Velum aureum Diaconus : absente Reverendissimo P. Fr. Thoma Ripoli Magistro Generali Ordinis Praedicatorum, qui annos excesserat nonaginta, cereum primum detulit Reverendissimus P. Fr. Nicolaus Ridolii sacri Palatii Magister, alios vero RR. PP. Magistri Fr. Vincentius Maria Ferretti Procurator Generalis totius ordinis , Fr. Iosephus Augustinus Orsi Sacrae Congregationis Indicis a secretis , Fr. Alexander Pius Sauli supremae Inquisitionis contra haereticam pravitatem, sive Sancti Ossicii Congregationis Commissarius, Fr. Antonius Bremond Provincialis Dacie, di A. Ioannes Thomas de Boxardos Provincialis Aragoniae, Reverendissimo Patri Magistro Generali hoc in munere substitutus. Summus Pontifex perceptis oblationibus lavit ex more manus , ad eujus munus selectos Nobiles Laicos deduxere alternatim & D. Lucas Verdiani & D. Alexander Mariani novissimi Caeremoniarum Magistri perrexit ad Altare, ex quo data Pace iterum discedens Solium repetivit, in eo Communionem sub utraque specie ritu supremi Ecclesiae Hierarchae statuto sumpturus ; quam quidem consuetudinem non esse mysterio vacuam, ex allatis a praecitato Iustiniano Chiapponi Apostolicarum Caeremoniarum Magistro rationibus evidentissimh constat.

Absoluta deinde Missa in Altari , & Pontificali Benedictione Populo impertita . deposito praeterea supra principem Aram Pallio descendit Pap

558쪽

QUINQUE SANCTORUM M. s II

Papa ad sellam gellatoriam , quae ante Altare. nec longe ab eodem parata tunc fuerat. In ea compositus, tiara tectus chyrothecisque & an nulo Pontificali denuo sumptis consuetum Presbyterium accepit ab Em

nentissimo Archipresbytero Basilicae Annibale Cardinali Albano una eum duobus Canonicis Sacrario Praeseres ; nempe Q. N. Jacobo Vittori, & Ioanne Francisco de Abbatibus Oliverio; eis vero ipse suismet sanctissi.

mis manibus tradidit aureum Calicem & Patenam . non solum materia, sed opere conspicuam . quibus eo die Deo libaverat, ut essent perenne tam eximiae solemnitatis, suaeque pietatis erga divum Petrum Apostes rum Principem argumentum . Ac Presbyterio quidem , quod acceperat, in Clericos erogato, eoque multo splendidius repenso, rei tantae mem Tiam alio quoque monumenti genere testatam voluit, largitione nimirum novi Numismatis , quod novorum quinque Sanctorum reptaesent hat imagines cum Epigraphe : Univit, palmamque dedit.

Posthaec EE. Cardinalium Senatu dimita, divertit Sanctitas Sua in Tentorium extra Theatri ambitum de industria comparatum . ubi sa

cras vestex exuit.

Superest ' , ut agamus gratias Deo nostro super omnibus dispositi nibus suis , quod infirmos nos novis hisce Ecclesiae suae voluit sulcire columnia ; congratulemur & Sanctis , quibus magna secit Dominus introinducens eos iu gloriam suam , ut Festivitas quae merito eorum virtutum hodie votiva impenditur . ipsorum nobis essiciatur meritis. & precibus salutaris. Quod sponsum est supra , Protonotariorum Instrumentumhle accipito.

IN NOMINE DOMINI AMEN.

SAnctissimus Dominus Noster Basani crus Divina Providentia

Papa XIV. omnibus iis, quae super solemnibus Sanctorum Canonizationibus peragenda a Summis Pontificibus Praedecesseribus suis in eorum Constitutionibus sancita sunt, rite peractis : tandem anno ab Incarnato Uerbo millesimo septingentesmo quadragesimo sexto, Indictione nona . Pontificatus ejusdem Sanctissimi Domini Nostri Papae Anno sexto :Die vero 29. Iunii Feria quarta , Festo Ss. Apostolorum Petri & Pauli hujus Almae Urbis Patronorum Principalium, in Basilica Vaticana, splendida ingentique pompa exornata , devenit ad solemnem Canonizati nem beatorum Fidelis a Sigmaringa ordinis Min. S. Francisei Capuccinorum, Camilli de Lellis Clericorum Regularium Ministrantium Infirmis Fundatoris, Petri Regaliti Min. Observan. S. Francisci, Iosephi

a S. Bernardus Serm. de S. Malach.

559쪽

a Leonissa ordinis Minorum sancti Francisci Capuccinorum, & Catharinae de Ricciis Sanctimonialis Prosessae ordinis S. Domini ei. Ad implorandum a Patre luminum lumen & consilium, necnon heitissimae semperque Virginis Mariae patrocinium , dc aliorum Sancto rum & Sanctarum opem di auXilium in re tanti ponderis, quae prosecto gravior . dignior & muor est, quae peragi possit a Summis Pon tifieibus , eum in ea potissimum Vicaria Christi potestas , quam gerunt in Terris, elucescat, juxta consuetum ordinem solemnemque Ritumpta habita suit solemnis Supplicatio . Sanctissimus Pontifex sacris vestibus indutus ex Aula Parment rum inter Eminentissimos DD. Cardinales Carolum de Marinis , & Alexandrum Albanum S. R. E. Diaconos antiquiores. ad Cappellam Sixtinam processit. & intonato Hymno : Ave Maris Stella: Primisque ejusdem Hymni versibus per Cantores Pontificios abistulis , Sedem Gestatoriam

conscendit. Praeeuntibus utroque Clem , Praelatorum Romanae Curiae Collegiis, Basilicae Vaticanae Poenitentiariis, Abbatibus, & Generalibus in Gappella Pontificia locum habentibus, Episcopis , Archiepiscopis Ponti-feio Solio Assiitentibus , & non Assistentibus, & inter sacrorum Rituum Consultores Patriarchis, & Eminentissimis denique S. R. f. Cardinalibus, omnibus juxta eorum ordines sacris Vestibus indutis, & dextera manu accensum cereum gestantibus , Summus Pontifex Vaticanum Templum ingressus , & ea , qua par erat, reverentia , a Reverendissimo ejusdem Basilicae Capitulo exceptus, Cantoribus Capituli Antiphonam : Tu es Petrus: modulantibus, ante Altare Sanctissimae Τrinitatis , ubi erat Augultissimum Sacramentum publicae Venerationi expositum , constitit, &e Sede Gellatoria descendens paulisper oravit ; mox ad eandem Sedem reversus, delatus suit semper tamen supplicabundo ritu ) usque ad principem Apostolorum Aram . brevibusque ibi precibus effusis, in Solio se recepit, & Eminentissimos Cardinales , Reverendissimos Patriarchas , Archiepiicopos, & Episcopos Pontificio Solio Assistentes , di non ΑlIistentes, necnon Poenitentiarios Vaticanae Basilicae ad obedientiam admisit. Obedientia expleta , Eminentissimus Dominus Ioachimus Ferdinandus Presbyter Cardinalis Portocarrero a Sanctissimo Domino ad postulandam Canonizationem Procurator specialiter deputatus, necnon Illustrissimus Dominus Comes Virgilius Montecatinus Sacrae Consistorialis Aulae Advocatus ab eodem Sanctissimo Domino ad hoc pariter specialiter electus uno ex Cnremoniarum Magistris eos admonente, & duce te ante imum Pontificii Solii gradum constiterunt. & Dominus Adu Catus Montecatinus in genua provolutus, ejusdem Eminentissimi D. Ca dinalis Pori arrero Procuratoris nomine , ut Beatis Fideli a Sigmaringa , Camillo de Lellis, Petro Regalati, Iosepho a Leonissa , & Cathari

560쪽

sue de Riectis cultus di Sanctorum honores decernerentur, Sanctitatem Suam instanter exoravit.

Illuit istimus Dominus Caietanus Amatus Literarum Apostolicarum ad Principes a Secretis stans e sinistro Solii latere hujusmodi Postulati ni, Sanctitatis Suae nomine respondit. Quod cum Sanctissimus Pater in tam gravi deliberatione lumen prius & auxilium de Sancto sibi impi randum censeret , ideo jubebat , quod omnes ordines, totusque qui adstabat Populus cum Apostolico Senatu , Deum optimum Maximum humillimε deprecarentur, ut cor mentemque suam coelesti luce ill strare , & imperscrutabilis voluntatis suae beneplacitum aperire di

gnaretur .

Ad haec Summus Pontifex descendens e Solio flexis genibus ante Faudistorium procubuit , similiterque Cardinales . Patriarchae. Archiepiscopi, Episcopi ceterique omnes genua submiserunt ad orandum . & li tim duo Cantores ante gradus Altaris Apostolorum , litanias Sanctorum cecinere . eisque absolutis, & Sanctissmo Domino Nostro ad Solium reverso, ibidemque composito :Eminentissimus Cardinalis Portocarrem Procurator. dc Dominus Admeatus Montecatinus ad imum Solii gradum, ut antea. Sanctitati suae denuo sese obtulerunt. & Dominus Advocatus pariter Eminentissimi D. Procuratoris nomine pro eorumdem Beatorum Canoni ratione rursus & instantius postulavit.

Sed a Domino Literarum Apostolicarum secretario denuo Sane iis talis Suae nomine accepto responso : Quod Sanctissimus Pater antequam tanto operi supremam manum imponeret, pro majori animi sui illustratione mandabat , ut ferventius ad Deum Preces iterarentur . statim

novis precibus per Eminentissimum Dominum Cardinalem Diaconum indictis, hoc verbo: Oraua; Sanctissim es Dominus iterum ad Faldistorium oraturus perrexit , universo quoque venerabili Consessu in genua provoluto ;& subinde Sanctitas Sua intonato II mno: Veni Creditor Spiritus; eoque a Cantoribus absoluto cum suo Veruculo : Emitte Spiritum tuum rcecinit orationem Spiritus sancti . Sanctitas Sua ad solium reversa tertiam demum & ultimam insta tiam excepit a praedicto Domino Advocato Montecatino , qui Eminentissimi D. Cardinalis Pori arrero Procuratoris nomine , ut supra , Be torum saepius praelaudatorum Canonigationem instantissim ε postulavit. Et tertio pariter idem Dominus Literarum Apostolicarum ad Pri cipes Secretarius, Sanctissimi Domini Nostri nomine respondeas , eidem Eminentissimo Domino Cardinali Pori arrero Procuratori . & Domino Advocato Montecatino Eminentiae Suae nomine postulanti, propensam paratamque Sanctitatis Suae ad solemnem Beatorum Canonizati nem deveniendi voluntatem significavit, palamque secit. Tunc Sanctissimus Dominus, consurgentibus Emmentissimis Patri-

SEARCH

MENU NAVIGATION