장음표시 사용
581쪽
vivens, innumera coelestis favoris , quo fruebatur. argumenta dedit. A Ab ea tamen virtutum suarum , & supernorum charismatum sublimitate oculos declinans Camillus, eosque in propriae humilitatis prosum ditate libentius defigens, nec unquam oblivione captus purgationis veterum suorum delictorum, saepe se inter omnes peccatores pessimum appellabat, seque indignum qui inter homines viveret, ae destinatum aeternia ignibus titionem intimo animi sensu profitebatur; ex quo sane humilit iis sente prodierunt assidua , quibus corpus afflictabat, poenitentiae aemortificationis exercitia; praecipue vero demissus ille mentis habitus, quo pauperibus & aegrotis , quos sibi in Dominos adsciverat, in abjecti, Sc laboriosis quibusque ossiciis sine requie ministrabat atque inserviebat. Neque ver, ob praeclaram, Deoque & hominibus acceptissimam Religionem a se sundatam , sapientissime adminiit ratam , latissim8que propagatam , ullo modo efferebatur; quinimo delatum sibi foris Fundatoria nomen refugiens, ipsam quoque ordinis Praefecturam , quam per xxvij. annos in omni patientia & solicitudine gesserat, tandem, firmato jam ipsius statu & regimine, humiliter a se abdicavit & sponte dimisit: ut ita cum eo , a quo didicerat mitis esse & humilis corde. fratribus suis jam dicere posset: Ego autem in medio vesri sum , tamquam qui minis at . Qua tamen ex re iidem novam utilitatem sunt consequuti; dum ab ipso ordinis moderatore, a quo sapientissimas leges atque vivendi Regulas ad eum diem acceperant, deinceps etiam persectae subjectionis & obedientiae is
mam ipsius exempla intuentes desumere potuerunt. B Sed jam videamus, qua latitudine dilatatum sit cor ejus , ut charit iis suae fructus ad omnes Proximos in tribulatione & angustia positos deria varet . Quo in genere non hic omnia recensenda ducimus , quae Camillus assidu8 pro Pauperibus sustentandis, alendis , hospitio aceipiendis , pici Virginibus tuendis & collocandis , pro Viduis ac Pupillis defensandis sublevandisque gerebat. Unum pro cunctis opus. quod sibi suisquo AIumnis proprium & praecipuum sumpserat, ut aegrotantium animabus co poribusque succurreret, immensam prope illius charitatis amplitudinem satis demonstrat. Quis enim tota Urbe infirmabatur, cum quo commiserationis assectu non infirmaretur Camillus Ad quem non accurreret, ae vel ipse praesens inserviendo & consolando usque ad extremum adesset , vel subrogatis Sociis, desideratam opem afferret 8 Quem reperit inopia pressum, aegritudine prostratum, aut nimio mortis metu perterritum, cui non opportuna corporis animique subsidia contulerit, eumque in
aeternae salutis fiduciam erexerit 3 Quem vitiis atque peccatis irretitum, vel Religionis mysteria dc dogmata ignorantem , quin eum ad melioris vitae propositum, ad Divinae bonitatis sinum reducere studuerit, vel in doctrina Fidei & in lege Domini erudierit 3 Quin etiam constat, aliquos Haereticos in Urbe morbo correptos, Camilli charitate & comitate
582쪽
devinctos, ejusque initruistionibus atque hortationibus illustratos , adjuvante Divina gratia. Ecesesiae catholicae restitutos fuisse. Quibus in rebus quum per omnes Urbis Regiones ac Domos magni
ipsius fuerint & quotidiani labores; tum verti in publicis Xenodochiis,& potissimum in Hospitali Domo Sancti Spiritus in Saxia illius opera adeo assidua fuit, ut ibi cogitationum atque studiorum omnium scopum .ibi veluti perpetuam vitae suae sedem collocasse videretur. Ibi non solum Famuli & Inservientes, sed ipsi quoque Praepositi viderunt eum in omnis ossieti ministerio sibimetipsis praeeuntem , quaeque inter plures dispertita
sunt munera , eumdem unum omnia ampleetentem, ac mira sedulitate
obeuntem . In eo habuerunt aegroti quidquid homines seth ab amicis. propinquis , parentibus desiderare consueverunt: Nec major est amanti Lsimae Matris solicitudo erga unicum languentem filium , ea quam C millus singulis quibusque aegrotantibus praestabat; eorum desideria praeis
vertens, eorum solatium , commodum . munditiem, ac potissimuin animae expiationem . rectamque Sacramentorum Perceptionem procurans ἔ. In eos verti peculiariter intentus, a quibus ceteri vel contagionis metu.
vel morborum nausea & horrore refugiebant. eos ipse ulnis amplexari, severe sinu, suisque vestibus tegere non recusabat. Ibi saepe laboriosas noctes laboriosissimis diebus continuavit, nec ulcerati cruris . nec gravis herniae incommodo di dolore detentus . nec cibi . nec somni . nec requi tis memor, non semel ob extremam corporis defatigationem , spirituum deliquio captus in terram semianimis corruit ia liquum erat . ut praesenti experimento proposito , videretur, an ACamilli charitas ad illum quem cum S iis professus fuerat, gradum revera pertingeret, ut nimirum aegrotis Fidelibus , quos etiam pestis incessisset. opem & ministerium praestaret. Et quidem quatuor vix annis post indultam novo ordini Apostolicam eonfirmationem invasit Urbem comtagiosa lues. cum extrema Annonae caritate conjuncta, ut duplici clade perculsa Civitas, seneribus. luctu. vallitate completa suerit. Alios morbi vis. alios inopia & fames, plurimos desperatio & horror ad momtem ducebant ; omnes verb metus , ac praesens vitae periculum . ad sal tem di securitatem alibi conquirendam , vel saltem discrimini non objiciendam adigebant. At verti Camillus propria incolumitate vi laque Co temptra . minime dubitavit cum suis Alumnis pro salute publica se deum Vere . Itaque visus eli, nou modo publicis omnibus Nos omiis fine i termissione adesse, ac miseris aegrotantibus opera . consilio, exhortati nibus opem serre; verum etiam incredibili solicitudine privatas quaslibet Domos ingredi, quandoque etiam . si occlusae essent fores, adhibitis se iis per f enestras penetrare ; remotissima quaeque loea , obscuras cryptas , immunda stabula anxie circumire; languentes , alflic hos, inedia dejectos conquirere , atque omnes quibuscumque poterat, subsidiis juvare, ac re-
583쪽
ficere, eorum plagas curare, tabem abstergere, sordes eluere, lectos Purgare: Praeterea novum aperuit Xenodochium in ipsa Religionis suae Domo; alterum in Regione Caelimontana ad sanctum Sixtum ; alterum quoque ad Clivum Capitolii in via Rhetarum nuncupata constituit; illucque aegrotos undique comportari curavit, complures etiam propriis
sublatos humeris ipse detulit; per omnes denique Urbis vastissimae Regi
nes alacer opera, V e, stnimo praesto fuit, ut non sine causa judicatum fuerit. Elementissimum Dominum , qui etiam in ira sua misericordiae r cordatur , deliberato in Urbem flagello opportunum levamen per Camillum , ejusque propositi Sectatores opponere voluisse . Ea tempestate sedata. ecce biennio post, novum calamitatis genus A novam Camillo praebuit occasionem ardentissimae charitatis suae erga periclitantes Praximos ostendendae : Quum scilicet Tiberis aquarum copia plus nimio auctus magnλm Urbis partem inundasset, jamque adjacente, sancti Spiritus Rides invadens inferiora ipsius cubicula occupasset;
commotus tanto Infirmorum periculo Camillus , in medias aquas prosiliens coepit aegrotos ipsos , eorumque grabatos humeris suis aliti transierre, nec prius ab Opere cessavit , quam immenso trium dierum labore in tuto omnia collocata conspexerit.
Quod si, veritatis aeternae testimonio, majorem hae dilectionem nemo habet . quam ut Rurmam suam ponat quis pro amicis suis; quidni heroicam agnoscamus tuisse charitatem Camilli. qui minime detrectavit pro Pauperibus Christi vitam saepe suam in manifestum discrimen adduc re. nec unquam animam suam pretiosiorem secit ea cujus desiderio fi grabat , Proximorum salute pNeque vero unius Romanae Urbis ambitu se continuit ipsius dilecti nis amplitudo , sed alias quoque Regiones ac Civitates complexa est, ad quas Instituti sui fructum utilitatemque propagavit; Italiam vero universam sere benefaciendo peragravit, mirifica charitatis opera ubique
exercens, omniumque necelsitatibus opportunε succurrens . Mediolanum , & Nolam Urbes, pestifera contagione grassante , quo tempore alii earum Urbium commercia omni ratione vitabant, quin etiam earum C, ves alici evolare posse cupiebant, ultro ingressus est Camillus, dilectionis ignem in sinu portans, atque utrobique admiranda illa virtutis exempla , quae Roma olim conspexerat, pari omnium ordinum admiratione renovavit. Bucianicum Patrium oppidum, ut audivit Annonae dissicultate graviter atflictum, illico Roma eo se contulit, suosque Cives impensis providentiae di charitatis ossiciis, illustribus quoque impetratis a De prodigiis, mirifich recreavit. o Denique inextinctam charitatis suae flammam usque ad exitum vitae, usque ad metam praeclari cursus feliciter perduxit; cumque diuturno tri-- ginta
A erita exun ante Flumine . a Quid aliis ἐκ civitaιibus. pidis .e I us sancta mors .
584쪽
ginta trium mensium languore, lentaque & molesta febri probatus suis set, praenunciatum sibi coelitus mortis diem animo concupiscenti praest, lando, nil aliud praeter Dei & Proximi dilectionem in corde & in ore habens , nil aliud Sociis ac Discipulis suis commendans, tandem Ecclesiae Sacramentis pie & religiosε susceptis, die xiv. Iulii anno salutis MDCXIV., aetatis suae LX v. ad regnum persecta charitatis migravit.
Nec dubitarunt quicumque ipsus laborum agnovere certamina,quin
ipsi eoronam justitiae reddidisset justus Iudex; qui etiam , editis potentiae suae signis, devota frequentis populi ad ejus funus confluentis ossicia sibi accepta esse monstravit . Cumque de hujusmodi Miraculis, ac potissmum de perspecta Servi Dei sanctitate , universalis fama & constans hominum judicium esset , cito deventum est ad legitimorum Processuum
constructionem , quibus ordinaria primum , mox etiam Apostolica au- ritate consectis , eorumque validitate approbata . post maturum omnium examen iteratis vicibus resumptum, Nobismetipsis olim pro munere Promotoris Fidei, quod gerebamus, minutissima quaeque dubit tionis capita proponentibus, tandem a selic. recor. Praedecessibre Not roBenedieto Papa XIII. cum consilio Congregationis Sacrorum Rituum Ajudicatum est, constare de Camilli virtutibus in gradu heroico; ut patre ex Decreto ab eo edito die xxiv. Iulii Anni MDCCXX vΙΙΙ.Mox examinatis in eadem Congregatione Mira istis, quae post Camilli obitum, ejusdemque intercessione evenisse dicebantur; Lujusque examinis summa ad Nos ipsos in Petri Cathedra jam sedentes delata , post sinuocatam Divini luminis opem ac rei teratam collectarum probati num considerationem visum est Nobis , duo potissimum ex novem propositis indubitanter approbanda esse ; unum nimirum de enormi Polypo in naribus cujusdam Puellae Viterbiensis suborto , & plures jam menses pervicaciter permanente, qui ex solo contactu fili subuculae Servi Dei penitus evanuit. Alterum de lethali morborum congerie, maligna scilicet febri, pulmonum & pleurae inflammatione, gutturis etiam ulcere, quibus Catharina Dondula sexto jam mense uterum serens, correpta & ad extremum vitae Medicorum etiam judicio deducta fuerat. sed omnia solo haustu aquae , in qua comminutus suerat pulvis e cubiculo Servi Dei collectus, illico depulsa suerunt, itaut aegra non modo sanitatem . sed Pristinas etiam vires momento temporis recuperaverit. Quae quidem Miracula quum Nos Decreto edito die xxv 1. Septembris Anni MCCXLI. approbata publicaverimus, mox praefatae Congregationis consilium audierimus super Beatificationis honoribus eidem Dei Servo tuiti deserendis , die demum feeunda Februarii Anni MDCCXLII. in Festivitate Purificationis beatissimae Virginis Mariae . quo die olim Camillus superni luminis radio illustratus ad bonam frugem conversus suisse perhibetur,
A Heroisis camali Virrates juridice approbansar .a MI, Mala pro Beatificatione approbata .
585쪽
aliud Decretum protulimus de ejusdem i. M li Beatificatione peragenda; Α erius solemnia deinde in Basilica Principis Aponolorum de Urbe rite e lebrata fuerunt vigore Literarum Notir rum Amitolicarum die vir. ejusdem mensis & anni sub Annulo Pitcatoris editarum. Indui tam beato Viro venerationem, ac summo Fidelium studio eidem exhibitam nova subsequuta sunt Miracula. quae manifestam Dei voluntatem de ipsius glorificatione in Terris augenda ostendere videban-B tur. Tribus itaque Episcopis ad inquirendum super hujusmodi Miraeulis auctoritate Noltra Apoitolica de more delegatis, cognitaque Processuum ab ipsis consectorum validitate , ex tribus Miraculis in praedicta Sacrorum Rituum Congregatione accuratissime discussis, audito ut par erat, Peritorum judicio , novisque inquisitionibus super sanationum obtentarum perse verantia legitime Peractis, duo potissimum tamquam applobatione nostra digna N bis P OPosita fuerunt. quae quum revera
privatis noliris liuiis adhibitis, ct invocato lumine Spiritus sancti, clarissima in luce posita esse judic Vesimus , die prima Maji superioris a ni MDCCXLV. Uecreto noluo approbavimus & publicavimus. C Primum est lanatio Luciae I uere, Petti Puellae ex oppido Capra- rotae, quae quum ab ipsa nati Vitate Ob Pravam Thoraeis structuram magna respirandi dissicultate lλ r isset, & Procedentibus annis , ingra-
vel cente Αithmate, accedeatibus Purulentis & sanguineis excretionibus, ac summa virium proitratione , externo quoque contracto gibbo , gravem sibi estisque vitam haud longe protrisere posse ostenderet; in maxima morborum hujusmodi intenuone, quum invocata beati Camilli ope, aquam bibisset praelato pulveri adma tam , unius noctis spatio a morbis omnibus expedita . oc persecta valetudinis firmitate donaeta suit. Alterum est instantanea limatio MArgaritae Castelli duodeviginti annorum Puellae ex oppido Marini , quae Oo vitium sanguinis ab utero Μatris contractum malignis pullulis i.um ata icta , tandem earum numer in Immensum aucto . Itaut universum ipsius corpus unica crusta . sanie taboque manante COOpertum appareret, acuta quoque febri superve- mente, omnique amissa motua re seu iuum facultate jamjam expiratura
judicabatur a quum sudito impolita ipla Imagine beati Camilli, ac brevi prece ab ipsius Sorore & Matre emissa, velut a somno mortis excitatamitecte convaluit; corpus repente detumuit, crustae deciderunt, reliquit eam febris; itaut e lecto statim surgens , integerrimis viribus incedere & operari potuerit, neque deinceps inveteratae hujusmodi affecti nis incommoda amplius perpessi fuerit. Consulta deinde fuit eadem Sacrorum Rituum Congregatio, an rebus ita se habentibus, ad sblemnem beati Camilli Canonietationem tuto procedi posse censeret; omnibusque Venerabilibus Fratribus Nostris
586쪽
S. R. E. Cardinalibus eandem Congregationem constituentibus . nec non dilectis Filiis ejusdem Congregationis Consultoribus in partem assirmativam consentientibus, Nos deinde matura ponderatione praemissa . ac serventibus Deci oblatis precibus, tandem anno superiore die xvII. Augus i. illius diei anniversaria . quo inscrutabilis Divini consilii altitudo Nos immerentes ad Summi Pontificatus apicem evexit, publico Decre- eo edito hujusmodi Congregationia sententiae Nos quoque adhaerere de
Urgebant verti pro hujus Decreti implemento non solum communia fidelium Populorum, ac in primis dilectae Urbis nostrae vota, sed & enixae preces ac supplicationes antedictae Congregationis Clericorum Regularium Ministrantium Infirmis. quibus, & olim clar. mem. Philippus III.,& Philippus IV. Hispaniarum Reges Catholici, plurimique Eeelesiastici& Meularis ordinis Proceres apud Praedecessores nostros Romanos Po tifices suas preces adjunxerant, di suas nuper postuIationes Nobis humiliter exhiberi mandaverant Carissimus in Christo Filius noster Carolus
utriusque Stelliae Rex Illustris, ejusque Conjux Carissima in Christo Filia nostra Maria Amalia utriusque pariter Siciliae Regina Illustris , de eum aliis pluribus Antistitibus di Principibus, dilecti Filii Nobiles Viri Neapolitanae Civitatis Electi . Quapropter communicato consilio cum universo Collegio Venerabilium Fratrum nostrorum s. R. E. Cardinalium in Consistorio secreto die xviii. elapsi mensis Aprilis coram Nobis ha- Ahito, hisque similiter, audito a Nobismetipsis Causae statu ac meritis, adulteriora, servatis servandis, progrediendum esse suadentibus ; Nos demum convocatis per Literas compluribus Vm. Fratribus Archiepiscopis & Episcopis per Ecclesias consti tutis . eorum quoque suffragia . ut in tanti momenti judicio fieri consuevit & decet, audire deliberavimus . Itaque expositis primum in pIenario publicoque praedictorum S. R. IIE. Cardinalium , Antistitum omniumque ordinum Romanae Curiae Consessu . per dilectum Filium Iulium Caesarem Fagnanum nostrae Consist xialis Aulae Advocatum , ejusdem B. Camilli gestis, Virtutibus Ae Miraculis ; iisdemque praeterea in summaria Relatione ex monumentis praedictae Sacrorum Rituum Congregationis fideliter desumpta una cum Actorum serie , praedictorum omnium judicio subjectis ; die decima eu Tentis Iunii eosdem S. R. E. Cardinales, & Patriarchas , Archiepiscopos . C& Episcopos universos coram Nobis in Consistorio semipublico congregatos, adstantibus de more dilectis Filiis Sedis Apostolicae Notariis & Causarum Palatii nostri Auditoribus requisivimus, an ad solemnem ipsius Beati Canonizationem deveniri posse censerent ; cumque omnes unanimi
sensu id a Nobis praestandum esse suaderent, exhibitis quoque in seripi sper singulos suffragiis . quae in Romanae Ecclesiae Tabularium insertijusI, Υ Υ Τ a mus;
587쪽
mus; Nos quidem tunc eos omnes hortati sumus, ut pro impetrando Nobis superni luminis adjutorio , suas Deo preces offerrent; mox generalia per Urbem jeJunia indiximus , designatisque Ecclesiis cum Indulgentia ab omnibus Christi fidelibus Nobiscum orantibus consequenda, iteratis etiam sacrificiis, Deum omnipotentem precati sumus, ut sedium suarum allistricem sapientiam ad illuminandas mentis nostrae tenebras
A Demum adveniente hac die beatorum Apostolorum Petri & Pauli Martyrio consecrata, in splendidissimo Ecclesiae Romanae jubilo, praecedentibus cum prece Omnibus Cleri Secularis & Regularis Ordinibus, dc subsequentibus Aulae nostrae. & Curiae Oficialibus atque Ministris . frequentissima Consacerdotum corona stipati, at sacram beatissimi Apostolorum Principis memoriam in Vaticano solemnis supplicationis ritu processimus: Ubi exhibitis Nobis iterum a dilecto Filio nostro Ioachimo Tituli Sanctorum Quatuor Coronatorum Presbytero Cardinali Portoc
rem nuncupato , praedictorum supremorum Principum & Procerum ,
Ecclesiarumque . α Congregationis Clericorum Regularium precibus diob: ecrationibus, Dei nomine cum gemitibus invocato , a1 lautem sanctas & individuae Trinitatis , ad Triumphantis Eeclesiae gloriam . di Militantis consolationem atque praesidium auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, sanctorum Amitolorum Petri & Pauli , ae Nostra , ac de eo gregatae Fraternitatis , ut supra diximus, assensu & consilio praedictam Camillum de Lellis Dioecesis Theatinae Sacerdotem . Fundatorem Congregationis Clericorum Regularium Ministrantium Infirmis , de cujus praecellenti Fide di charitate ceterisque virtutibus in gradu heroico, necnon de Miraculis ipsius intercessione a Deo patratis plenissime Constabat & constat , Sanctum esse definiendo pronunciavimus, di pro Sancto ab omnibus habendum atque colendum ediximus , in nomine Pa-3 tris & Filii di Spiritus Sancti ; omnibusque Christifidelibus , qui singulis
annis die xiv. Julii ver8 poenitentes & eonfessi Beelesiam s. Mariae Magdalenae de Urbe Congregationis prauatae Clericorum Regularium . in qu ipsius Sancti Corpus religiosε alservatur, devoth visitaverint, septem an nos di totidem quadragenas de injunctis eis, seu alias debitis poenitentiis, eadem auctoritate in perpetuum misericorditer relaxavimus . Denique in obsequium omnipotentis Dei decantato Laudis & Consessionis Hymno,inciuentam salutis nostrae Hostiam ad Allire Consessionis beatissimi P tri Apostoli in spiritu humilitatis obtulimus cum commemoratione etiam ipsius S. Camilli Contestaris, necnon Sanctorum Fidelis Martyris , Petri, & Iosephi Consessorum, di Catharinae Virginis , quos pariter San ctorum Albo rite adscripsimus, omnibusque ibi praesentibus plen ria peccatorum Indulgentiam largiti fuimus . Exultet igitur Ecclesia sancta Dei. & jucundetur in Domino , qui secun-
A Solemnia CanoWietatio . a Indulgentiae .
588쪽
secundum promissiones suas sanctitatis & dilectionis spiritum in ea con servat & sevet. Excitentur Fideles ad praeclara Sani hi hujus persequenda vestigia, ut ipsius mere tur suffragiis adjuvari; qui quum in illo Regno
Beatitudinis in quod neque luctus neque dolor ingreditur, non habeat. cui assueta misericordiae suae exhibeat ossicia . nos hie in tantis angustiis& calamitatibus constitutos sua intercessione sublevare . & flagella Divinae iracundiae a nobis lubens studebit avertere . Ut autem praemissa omnia ad consolationem & eruditionem Chri-Αstianae plebis ubique innotescant , Nos ea praesentium Literarum Apost licarum tenore & auctoritate , publicanda atque edicenda esse censuimus; mandantes, ut earumdem praesentium transumptis , sive exemplis etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, & sigillo personae in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis , eadem prorsus fides ab omnibus habeatur, quaeipsis praesentibus adhiberetur , si serent exhibutae vel ostensae. Nulli ergo omnino hominum liceat paginam hanc nostrae definiti, enis , decreti, adscriptionis , mandati, statuti, relaxationis . & volum ratis infringere , vel ei ausu temerario contraire . Si quis autem hoc a tentare praesumpserit , indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud sanetum Petrum anno Incarnationis Domini- Ceae MDCCXLVI., PII. Kalendas Iulii, Pontificatus Nostri anno va.
Q Ego Benedictus Catholicae Ecclesiae Episcopus
A 1ν entium Literaram exempli auctoritas tribuitur. R Sanctio. e Dat. Tonrificatas Anno v x. die as. Iunii IT s.
589쪽
1 QO F. Tit. S. Maria de Populo Presbter Carae de metiis .l Eeo A. D. S. Siluesri in Capite Presbter Cardinalis rasus. t Eeo C. Tu. S. Maria de Ar Caeli Presbter Card. Calaunini.' Ego P. M. Tit. S. Agnetis extra muros Presbter Card. de Montibus. t Ego F. Tit. S. Matthaei in Merulana Presbur Card. Tamburini. t Ego I. Tu. S. Crucis in Hierusiam Presbter Card. Beseo .
tttttti Feo Carolus S. Maria in Via-Lata maeretis Card. de Marinis . t Eo Alexander S. Maria ad Martyres Diacinus Card. Albanus . t Feo Plerius S. Eu ehii Diaconus Carae Corsinus . t Ego Agapitui S. Agatha Diaconus Card. Mos .
i Ero C. S. Maria in Porticu Diacontis Card. Saeripantes. t Ego M. SS. CUM di Damiani via nus Card. Rhenetius. t Eeo H. S. Angeli in Fora Piscium Diarentis Cardinalis Olamna. t Ego P. S. Georgii in Velabra Diacinus Card. cuumna. t FIO A. S. Maria in Aquiro Diaeonus Card. Tanari. 1 Eeo H. S. Adriani Diaconus Card. Bardi. t EIO D. SS. Viti er Modesti Diaconus Card. Ursinus.
590쪽
SE Ru Us SERvORUM DEI Ad perpetuam rei memoriam.
Egotiatores Coeli , qui fidelibus Redemptoris nostri promissi
nibus innixi, quaecumque Mandus appetit, quae caro concupiscit, quae Doemon pollicetur , Omnia relinquunt, ut Christum baiulantem sibi Crucem per asperam anguilamque viam prosequantur . non modo inaestimabilem bonae negotiationis tructum in aeternae vitae pos sessione percipiunt, sed etiam in terris centuplum pro omnibus quae dimiserunt , utilissima commuta dione lucrantur . Dum enim vitae hujus oblectamentis per mortificationis di continentiae itualum renunciant. puris tranquillisque voluptatibus, de coaicientiae ierenitate ac Diviai favoris suavitate replentur; dum anxias Mundi divitias . Evangelieam paupertatem amplexi , a se abdicant, supernorum Charismatum thesauris abundε ditantur; di pro vanis fluxisque honoribus quos contemnunt, veram solidamque gloriam non solum coram Angelis Dei, sed etiam eoram hominibus adipiscuntur . Vidit haec coeleiti lumine edoctus beatus Petrus Regalatus Ordinis Minorum Alumnus , Quique disciplina quam sanctus Patriarcha Franciscus discipulis suis tradiderat, persecti simus ipse Sectator & in aliis quoque Restitutor gultavit, quam suave ac bonum esset, abnegatis secularibus desideriis, uni Deo adhaerere; reliquit quae sua erant, ut Chrillum lucrifaceret: Verum in i psis etiam voluntariae paupertatis angustiis dilatatum est cor ejus , ut quarum rerum nec possessione nec affectu tenebatur, in eas mirum saepe jus & imperium , supra id quod naturae leges serunt, Deo concedente exerceret. Nunc denique ad immensum Gloriae pondus , qua is jamdudum in Coelis potitur , non exiguus in Terris accessit honoris cumulus , decreto eidem cultu universe per orbem Ecclesiae , cui nos licet indigni, Divina voluntate praesidentes, ipsum beatum virum , christianarum virtutum per sectione & miraculorum claritate illustrem , inter sanctos Coniel res a Nobis cum consilio Venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium , necnon Patriarcharum, Archiepiscoporum, & Episcoporum