SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Acta canonizationis sanctorum Fidelis a Sigmaringa, Camilli de Lellis, Petri Regalati, Josephi a Leonissa, et Catharinae de Ricciis. Una cum apostolicis literis sanctissimi domini

발행: 1749년

분량: 750페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

631쪽

: ORNATUS

AMplissimam ' Divi Petri Basilicam omnium Ecclesiarum eaput,

speculum & exemplar , a Magno Constantino olim aedificatam , Romani Pontifices tanta cura sumptuque augere semper&Οm ete studuerunt, ut nihil ea magnificentius . nihil elegantius aut inveniri unquam polle , aut excogitare videatur . Quia tamen minus animum movent quae pne oculis semper sunt, Templa consuevimus . etsi arte &materia apprime nobilia , cum statae quaedam Lut extra ordinem celebritates inciderint, adscito cultu & temporariis ornamentis excolere , ut nouitas commendet .iquod assiduitate quodammodo viluerat. Quod quidem, si Vaticanae Basilicael praecipue accidit; eum Sanctorum Fastis adscribendi in ea fuerunt, qui sanguine pro Christi fide profuso , aut vita in omni virtutum exercitatione traducta illorum gloriam promeruerunt; tanta certε cultus, & ornamentorum ad eam accessio facta est hoc tempore; cum de quinque Beatis inter Sanctos in eadem reserendis actum fuit, ut secum' ipsa 'quodammodo certaverit; nativa an adscita pulchritudine . spectabilior videretur . . . a A Zia i I 2 . De hujus igitur apparatus descriptione dicendum modci breviter erit: Nemo quine es . qui ne ira Sanctorum gurias tali celebritate frequentari in terris ; tit virtute pari. demtione consimili ae me dimicantes , H-sem mmcere, o de parta victoria erini h s triumphare, cu risd yrasante peti

mus in Coelis . . . i' d

Mediam Templi faciem supra Porticum ingens pictura decorabat, septuaginta palmorum altitudine, latitudine vero quinque supra trigi eta . in qua ad vivum expresIae Quinque Beatorum imagines ita genibus in ter nubes flexis , splendidissimum in superibri parte Trigonum quod Dei fieae Trinitatis est symbolum , venerabantur ut di ab eo magna lucis immissae eopia illustrarentur. & ab Apollolorum Principibus parum infra Trigonum sedentibus invitari viderentur, ut superius as ehderent a Tapete coccineum: & aureis laciniis ad oris magnifice astutum infra demittebatur . quod . inferiorem Proeestrii partem velaret, ex quo Summi pontifices Populo benedicunt. Medium in eo erat Gentilitium Sanctum-tis suae item ma duobus ad latera sui tentatum Aligeris: Insignia Regulaarium. Institutorum, eX quibus Beat prodierant, in serius aspiciebantur

632쪽

ristigio ostii prineipis, ex quo in Porticum est aditus, ita ornato suus, & minoribus januis quae utrinque adjacent, cultus non deerat; supereminebat enim singulis aurei coloris tela praegrandis tortuosis reipsa florum ocironis . & Aligerorum interjectis capitibus interius picta. extetiis Verti terteis kem te erispatis undecumque conspicua; unaquaeque latitudinis palmos habebat viginti . altitudinis quindecim, in quibus lemmata inscripta erant hoc ordine; Primum ab Ianua principe

IN COELEGIBUs REGNIs SANCTORUM HABIΤATIO EST, ET IN AETERNUM REQUIES EORUM.

Alterum sinistrorsum,

CORPORA SANCTORUM IN PACE SEPULTA SUNT . ET NOMEN EORUM VI v IT IN GENERATIONEM. ET GN

Quarto laeta.

SANCTI TUI DOMINE MIRABILE CONfEQUUTI SUNT ITER, SERVIENTES PRAECEPTIS TUIS.

Interiores quoque Xysti parietes a summo ad imum e vestiebant egregia peripetasmata aureis argenteisque Liciis. & praeclaris operibus picta , ex ea forma quam Raphael Santius Urbinas graphide expresserat. Haec nobilibus stragulis, holoserimque damasceno auri tatalis fimbriat interpositis. ita quaqua versum omnia illustraverant . ut nihil ornatu va. euum relinquerent. Ab ipso verbianuae limine. ubi prospectus in Basiliem erat, tam mirificum adeuntium oculis oecurrebat spectaculum , ut nec expleri videndo hi possent . nec facith invenire . quid potissimum mirarentur I ab epistylio enim ad shlobatem holosericae vestes partim damascenae, partim generis varii, aureis omnes vittis distineta , columnas, parastatas. mutulos, ingentesque arcuum fornices Convesti ant. Interiorem Basilicae frontem , quae Aram principem respicit, peramplum ex damasceno rubro velum obtexerat, partim molliter defluens , partim multimodis artificiosε compostum . quod aureis undique

633쪽

taenio is diserimmatum , pendentibusque lemniscis conspicuum Lamberiatinae gentis tesseram , Tiam di Clavibus Pontificiar Majestatis Insigni huigloriosiorem praeserebat in medio . Nec omissa in senestris ornandis crura . quae praegrandes in eadem fronte tres patent. & superiori X ullo respondent; vela enim ex eodem filii serico ab iis bitariam demissa , quae

sub extremum aureis kniculis collecta aliquantulum elevabantur; ne lux nimia Brinsecus immissa collucentium cereorum lumen imminueret. Fe.

nestris subjecta spatia , in riptosque lapides purpurea item vestis Obi

rat, scire tamen venustesiue variata Aiciolis aureis . quae miro inter se nexu modo Ponti scias fimhrest Claves, Tiaras, Ac Mitras; modci in reis gales eorunas, liliorum serta , ramosque palmarum coalescerent. Fun les demum cerei septem & viginti, aequali interit itio discreti, supra trium magnarum Portarum coronidem impositi . Sericum villosum rubium prim6 adhibitum hoc tempore; ut Cor nam cum Templi , rem moli universam ambiret, quod tremis interceptum aureis, fimbriisque ad oras pendentibus assutum tria serme palm rum millia longituditie aequabat. In ipso Coronae supercilio machinae quaedam undique attollebantur , in modum calathi soliis storiatis, in veristisque turbinibus, quae ab imo angustiori in latitudinem excrescerent, ut ire demum vertice octo libr rum cereos sustinerent. I 'Sexdecim praeterea Tabulae aeneo colare piet e magnorum instar Numisma tu i , quae illustriora inioque Beatorum miracula repraesentarent, ita mutum gulorum arcuum in navi media innitebantur, ut coronam Templi maximam interciperent, ab eaque in hemicrcti formam extarent. Harum coronides auro aliisque adjectis ornatibus nobiles in superiori hemicycli parte conchylio finiebantur, quod p ecturam tegeret. exqv, hinchia oriebantur ad tres cereos suuinendos; latera vero Aligerorum capitibus vari8 qnterfecta: Encarpi etiam consertique flores tam

apto inter se nexu inde demissi , ut & mutulo ipsi , & anaclvphis quae

arcui insidebant, ornamento essent & elegantiae . Ab ipso demum c ronidum vertice amplissimum utrinque ex damasceno rubro velum defluebat Iaciniis ad oras aureis magnities circumtectum , quod Tabulam, eique adjectos ornatuum ordines convestiret; miraque ob id inter tantam colorum varietatem , albaque Anaglypha arcuum scirescibus insidentia unio pariter , & proportio commendaretur . A summo vero arcu inter holoserica , quae ad incumbas usque to tuose decidebant taeniolis aureis concinnε discriminata, & mutuo subi de nexu in rosarum formam collecta , Aliger pendebat palmorum trigi ta, at sta versicolori & alis ad volandum extensis, qui, eum minorem tabulam gestaret manibus aum illi tam . inseriptum in ea lemma obiiciebat intuentibus, quod expressum in superiori Numismate miraculum significaret. Magnus Angelo subiiciebxtur lychnuchus instar turbinis ornato sene suspensus. qui duos & viginti lanales cereos totidem brachiolis

634쪽

multo splendidis auro i & in duplicem ordinem eleganter dispositis prae Mos attolleret. Ima lychnuchi pars aurorum frondium manipulis o nata ; suprema binis paelmarum liliorumque sertis circumdata . qua utosusum pro Christo anguinem . vitaeque innocentiam significarent, praeter undecumque defluentes eidem adjectos encarpos . & lemniscorum maeandros. Ad hujus lychnuchi latera minores alii duo eadem serma Acornatu, auroque se obscure picti demittebantur per luniculos aureis circumvolutos taeniolis ab ea utrinque projectura, ubi hemicyclium ariacus parastatae imcumbit, qui duobus ordinibM discretos quatuordecim Cereos sustollerent. Quatuor hi erant di viginti. altitudine palmorum viginti septem , latitudine undecim I majores vero sub arcubus positi quatuordecim , qui altitudinem habebant palmorum quadraginta , latitudinem sexdecim.

Ex Tabulis autem sexdeeim . Numismatum anstar . quae una cum eo-ronide ornamentisque eidem ad unctis singulae quinquaginta septem palmos longitudine aequabant, septem & viginti .latitudine; ternae unicuique Beatorum attributae erant , ex quibus singulorum miracula innot scerent :& hoc ordine dispositae . o Prima supra arcum Baptisterii praeserebat mirabilem Sanctimoniali, foeminae sanationem ope sanctae Catharinae de Ricciis , cum lemmate . Sanctimonialis ob Arteria magnae laxitatem jamjam moritura; ad ρομbi citharina Baetilo incolumis resuluitur . Porro lemmata omnia, elogia . di ephigraphae suum habent Aucto

rem V. C. Michaelem Angelumi Giacomelli Sanctissimi Domini Nostri Pape ab intimo Sacello, & Sacrosanctaei Vaticanae Basilicae perpetuum

Beneficiatum . .

Secunda ante proximum sacellum Praesentationis , a stancto Iosepho a Leonissa sanie manantem fistulam curatam : Hujus lemma .Pvelia . que macie extabuerat, sanie suens Uula in uva papilla infidens, Olea lampadis ad Mephi Aram prHucentis perungitur : Extempli indueta cicatrix: Tabes depulsa . Tertia ad Chorum Canonicorum , sancti Petri Regalati ope redintegratam fistula mirabiliter curata valetudinem , cum lemmate . Faemina , cujus renibus foeda haerebat uti, Petri sepulchrum adiit . σ

convaluit.

Quarta supra fornicem arcus, ex quo cominus sancti Gregorii Sacellum aspicitur, hominem sancto Fidele intercedente, inveterato comi tiali morbo liberatum : istius lemma. Comitiali morbo laboranti admota , ct in Crucis modum ducta Fid lis emties integram illic. valetudinem affert.

Quinta ad sanctorum Apostolorum Simonis, & Thaddaei Sacellum propε Vaticani Sacrarii ossium; aliud prodebat sanctae Catharinae Mi

635쪽

Sanctimonialis articulirum doloribus diu exemeiata citharinae opem impli-rat ἔ morbostium emergit.

sexta sub medio Absidis dicti Pronai alterum sancti Petri Regalatis gnum exhibebat,hoc lemmate. Comitiali inorbo correptus homs in eaminum lapsus, Ollam Iementis aqua planam evertiniamissum videndi sensum Petri Captitio ad Os suum iam

to recuperat .

Septima super arcum proximum Portae . qu, ad divae Marthae itur , fgnificabat impubem divi Fidelis ope gradiendi facultate donatum ; cum

lemmate.

βuadrimus puer Pedum motu earens, in Fidelis sitiem desaeis oeulis intuens sa im gradiendi facultatem assequitur . Octava prodebat incendium ab eodem sancto Fidele extinctum; erat autem in arcu Sarcophago Alexandri Papae VIII. proximo, loco quidem digniore , & Martyri debito , utpote ad dexteram Pontifidii Solii. Ejus

lemma a

ra res ta Fidelis ope implorata resinctum incendium . . Nona in sinistro Solii latere Puellam a polypo, gangraenaque liber tam docebat, sancti Camilli ope ; cum lemmate . Puella naribus a multa tempore postpο OUructis ac Durana erosis Filam a Camilli md fio applicitum . marbum , morbique reliquias delit. Inde retrocedendo ad principem Ianuam occurrebat Decima , in Navi transversa quam sanctorum Processi , & Martiniani ab eorum Altari ibi aedificato vocant . Haec aliam puellam repraesent bat, ejusdem sancti Camilli meritis a lepra mundatam;cum lemmate . Puella ab utero Matris veluti lepra quadam eontracta lethalistbri implicita Camilli imaginem sibi admovet,assico eonvalescit. Undecima sub ejusdem Navis ablidem, alterum a sancto Iosepho editum in puero signum indicabat,cum lemmate . Pueri coeuntes palpebra,ne I i quidem signo diseri nata,veriuntur di Immen in oculos admittunt.

Duodecima non longh a divi Basilii Ara, mirabilem praeserebat Caneri sanationem divae Catharinae auxilio; eratque lemma . Vetusi cineri in puella papilla harentis h altis duo, alter flamineo citharina pileo tactus,aher lampadis ad ejus Aram ardentis oleo perunctus , ad cicatricem perducti. Decima tertia , sancti Camilli pulvere gibbosam puellam prodens erectam incumbebat arcui Sacello Gregoriano respondenti; cum lem

mate .

Puella tibia corpore ab incunabulis spirandi dissicustare pressa , ac jam prope eηecta, hauso Camilli pulυγre recti corporis formam accipit, omni morbo convalescit. Decima quarta super arcum Sacelli , in quo perpetu: asservatur E e e e 3 San-

636쪽

Sanctissimum Sacramentum , beatum Regalatum monstrabat extenso pallio aquas traiicentem ; cum lemmate. Petrus nunquam aliter quasn extentum super aquam pallium eon dens

cum seduli fio sumen traiicit. Decima quinta ad arcum Cappellae sancti Sebastiani, consolidatas pueri plantas ope sancti Iosephi a Leonita indicabat, hoe lemmate .

Bimum puerum cujus coxa , crura , pedes ossibus carebant. Is bus gradiendi potesate compotem facit. Deeima sexta,Ecclesiae in Sanctorum suorum gloria laetitiaque triumphantis imaginem praeserens, innitebatur superiori parti ultimi areus, qui tamen primus ingredientibus Templum dextrorsum occurrit . Apulus meus, ct haereditas mea , quos eduxi si in Drtitudine tua magna .

st in Braebio tuo extento. Deuteron. IX. 29.

Ad haec, quot enumerantur supernε inter epistylia sedes sive loeulamenta . tot lingula singulis imposita eonspiciebantur Virtutum simula-era, palmorum viginti . ad similitudinem aeris depicta aureisque lineis

nitentia.

In supposita evique simulacro basi, quae trium erat palmorum , singularum virtutum nomen inscriptum legebatur . Fuerunt autem n mero viginti . nimirum : Iustitia, Prudentia , Temperantia , Fortitudo, Fides, Spes , Charitas , Ata inentia, Castitas, Pietas , Continentia. Puritas , Humilitas. Obedientia. Vigilantia, Perseverantia, voluntaria Paupertas, Poenitentia , innocentia , Zelus. Quatuor ex sexdecim inferioribus Navis mediae loculamentis, qua adhuc carent Statuis: valvas versus Basilieae. cum in ceteris Fundatorum Regularis alterius instituti Signa e Lunensi marmore constituta jam sint, exhibebant imagines albo nigroque colore subobseure pictas, dextrorsus

quidem sancti Fidelis a sigmaringa, de sancti Petri Regalati ; sinistrorsum verci sancti Camilli de Lellis, de sancti Iosephi a Leonita . quamlibet siue innixam basia quae a vero marmoris colore non abluserent. Quinta, quae supererat sanctae Catharinae effigies. Angelo eidem adstante , qui manu lilium attolleret, in eo ex duobus loeulamentis sub hemicyclo Sacelli Ss. Processi & Martiniani item vaeuis statuta fuerat. quod Theatro propius erat ; in altero quod ex adverse est, Divinae gratiae simulacrum impolitum . Ut autem unicuique statuae . quae in Navi sint Templi media, cerei praelucerent, binae ad singula earum loculamenta mensulae fuerunt appostae colore subnigro , ut stereobatas e Leucophaeo marmore simulacris suppositas ad speciem aemularentur: Has interjecta grandis Pelia mirε jungebat Anaglyptico Aligeri eapite corona superextanti, & unius ex Religiosis Beatorum Institutis stemmate nobilis . Adjecti ad haec encarpi. & rami frondentes item ex Anaglipho; decem praeterea lychnuehi ad cereos utrimque sustinendos. Haec auro obducta Omnia .

637쪽

Quia vero decimum sextum loculamentum aenea Apostolorum Prin-eipis Statua tenet , quae tam solemni die Alba . Pluviali rubro , gemina

pectorali & Regno pretiosis lapillis distincto ad graviorem majestatis

speciem ornari consuevit οῦ duo pro mensulis ante eam argentea stituta suerant candelabra praegrandia . quorum ex utroque polygonius dear gentatis ligneis brachiolis . lychnuchus subnascebatur, qui duodeviginti bipartito ordine cereos attolleret. Ad transversae praeterea Navis ornatum praeter hactenus deseriptas Virtutum imagines . aliae non desuerunt . adjecto enim tympano , supercilioque instar hemicycli supra coronam utriusque lateralis absidis . sanctorum scilicet Apostolorum Simonis &Iudae. ac sanctorum Martyrum Processi & Martiniani, ita tamen ut quod ad tempus additum erat, a prisca solidaque Templi forma structuraque non deflecteret; in utraque ipsius tympani ora ad columnarum perpendiculum . quatuor prospiciebantur virtutum Statuae colore marmoreo : dextrorsum quidem Constantia &Magnanimitas; sinistrorsum vero Affabilitas & Clementia , inter quas ad cereos novem sustinendos rami succrescebant aliquot concinne tortuosi& auro interliti . Alii quoque eadem se a cultuque ramusculi, quibus quadripartito ordine assigerentur funales cerei duodetriginta , supremas ornabant loco tympani projecturas coronarum, quae subrutriusque Navis hemi cyclo lateralia circumeunt Altaria. Supra vero epistylia octo columnarum , quarum binae singulis adjicent praedictis Altaribus , octo item assiirgebant e basi aureis striata smliis Aligeri aeneo colore, auro tamen subobscurε illiti, qui utraque ma nu palmas de lilia, flagella . cilicinasque vestes gestarent ad ostendenodam Beatorum de quorum gloria agebatur , vite sanctimoniam . Ut a tem columnas ipsas stragulum holosericum rubrum . taenis aureis nova arte discriminatum vestiebat; ita incumbas Altarium serica vela aureis fimbriata laciniis . modci leniter pendentia . molci eleganter erispata& in rosas collecta exornabant.

Tantum holosericarum vestium . aurique & pictarum tabularum apparatum aequabat par luminum copia . quae licet conjici quinta sum rit ex iis possit. quae dicta sunt. tamen sicilius patebit, si hoc loeo recenseatur in suas veluti classes atque ordinem distributa . Primus ordo constabat iis cereis , qui & in superioribus quibusque Basilicae Aris supra grandia ex aere candelabra collucebant, & ante statuas in inferioribus loculamentis super lychnuchos; praeter eos qui arinicε picti Altare &Consessionem beati Petri circumsepiebant. Secundus & tertius lychnuchos continebat, qui sub quolibet arcu pendentes . minores quidem demissius, majores verti altius duplicem δiversamque lineam eruiebant.

Quartus crat eorum cereorum , qui continenter ambiebant summam coronam , tam primariarum absidum , quam fornicum . Di gesti demum

638쪽

s 92 ACTA CANONIZATIONI s

super magni Hemispherii projecturam , ac quadrigemina inter ingentes illius pilas prominentia podia, quintum & ultimum luminarium ordinem implebant. Nemini igitur mirum videbitur , si tot fuerint cerei, qui intra Basilicae arderent ambitum sex aut octo librarum pondere , ut milule quingenti octoginta sex numerari potuerint; exceptis iis grandioribus , qui intra Missae solemnia oblati Pontifici sunt; iis irent varii ponderis & sine numero, qui singulis in tam frequenti Supplicat ne fuerant distributi. Reliquum est, ut de nobilissimo Theatri apparatu aliquid dicatur,

eum quo si cetera Templi ornamenta conserantur, non parum videri poterunt dignitatis amittere . Ab ipso Basilicae solo ante Aram principem aenea mole superimposita celeberrimam , ad Occidentalem Templi patiem ita sensim attollebatur, ut in altitudinem palmorum quinque desineret , oblonga centum viginti palmorum lignea contignatio, quae nobiliorem & integram Theatri aream componeret. Quatuor ad hanc gradus ducebant, singuli unciarum octo , qui ab utroque transversae Navis i patio . ubi superiores maximi Tholi pilae obliquantur Austrum versus di Aquilonem . ita incipiebant, ut utrobique primum directi , mox sinuosi, in medio demum e regione Arae principis in ovalis hemicycli figuram dispositi, centum octoginta septem palmorum longitudinem O Cuparent . Hos aeque ac integram Theatri caveam stragulum laneum e lore viridi obtexerat, non ad ornatum tantum , sed ut decentias supra gradus ita compositos de more assiderent eo tempore Suffragatores in Si gnatura Iustitiae , Abbreviatores , Reserendarii Signaturae utriusque, Cu-hicularii tam intimi quam honorarii. Advocati Consistoriales, Cainpellani Sanctiissimi Patris. tam qui ab intimo Sacello sunt, quam qui

communes V antur.

ι Ex eadem Areae planitie prope Veronicae loculamentum . tripli ei gradu ibatur in tabulatum palmos duodecim longum , tredecim latum, supra quod consueta eminebat Pontificis Cathedra stragulo cooperta serico rubro. & storibus aureis consperso . Dorsuale ejusdem sulcrum, ma quasi triangula . pari item vestitum texto . ad palmos tredecim ita utrinque protendebatur , ut posticam Cathedrae partem muniret pariter & ornaret. Id erat parvum Pontificis solium , ex quo sacras idem vestes ad sacrificium acciperet; dum cantus Horae tertiae Canonicae de

more absolveretur. Extra Solii gradus , quos laneus textus rubeus tegebat , mensa fuerat initructa pro septem candelabris inauratis cum candelis arabice pictis , ante Crucem ad supplicationes di ante Cardinalem Diaconum ad Evangelii cantum deserendis . In opposita vero ipsius Areae parte prope sanctae Helenae loculamentum , quinque erant mensae , in quibus singulis singulae apponerentur Oblationes pro unoquoque sancto , Pontifici exhibendae. clateri Abaci ad sacra Ministerii vasa, quae cum summus Antistes celebraturus est, e Pontificali gaza ad lautiorem ain

Paratum

639쪽

paratum solent depromi, inter Aram maximam & iplam Theatri ca- .eam dispositi fuerant.

Non longε a gradibus parvi Solii, & a quinque oblationum mensis

scamna utrinque incipiebant ordine Continuo, ubi Sacer assideret Senatus , & in eunei formam ad imam Theatri partem protendebantur . Ad haec , quae Babylonicis Aularis suerant instratae, per duplicem gradum erat ascensus , in quorum altero Caudatarii eorumdem Emi nenti ilimorum Patrum erant consessuri. Primo huic subselliorum ordini alter & tertius succedebat eadem cuneata forma , alius tamen alio altior , ut prospectus in Synedrium pateret omnibus. Sedes hae, quae sequioribus non tamen inelegantibus instratae fuerant peristromatis , tenebantur dextrorsum quidem a Praesulibus non Assistentibus, ab Abbatibus & Poenitentiariis rubra casula indutis ; sinistrorsum vero a Gubernatore Urbis vic Camerario, ab Auditore Generali & Thesaurario Apostolicae Camerae, a Pr tonotariis tam Participantibus , quam supra numerum , ceterisque aliis, quos Pontificia potestas & liberalitas hac praerogativa insignire voluit, ut in eodem assiderent scamno, a Religiosorum item Mendicantium o dinum Ministris di Procuratoribus Generalibus . His proximum consumtum pro Bononiae Oratore scamnum fuerat appositum . Pro Consult

bus autem Sacrorum Rituum , quibus interesse hujusmodi Aetionibus conceditur, humiliores a tergo parvi Solii, & post oblationum mensas fuerant sedes paratae. Poth vacuum a fronte Theatralis areae quinque & viginti palmorum interstitium . septeni assurgebant gradus singuli unciarum septem, minori longitudine ex adverso Arae principis . productiores vero qua

ad Cardinalium consessum utrinque vergebatit. Supra hos , qui Palmos quinque re uncias decem altitudinis aequabant. suprema porrigebatur maximi Throni planities latitudine palmorum sexdecim , longitudine sex ferme supra viginti, quam una cum gradibus laneum peripetasma rubet coloris undique operuerat. In his se iseri erant Sacrae Rotae Audiutores una cum Sacri Palatii Apollolici Magistro, & Clerici Camerae. Duo praeterea in hac planitie gradus erant holoserico villoso rubro contecti, quae ad Pontificiam Cathedram praeberent aditum . Eminebat haee tamquam totius corporis caput, palmos serme duodecim in summa eademque media Theatri totius parte, ut prospici facile posset ab infinita pene hominum multitudine . quae eo confluxerat . Ad opportunum praeterea Suae sanctitatis recessum in postica hujus Solii parte parvum fuerat asseribus exaedificatum cubiculum , cujus aditum ab hominum aspectu removebat ea vestis stragula , quae post Anaci interium Cathedrae ligneum convestiebat parietem . Ad latera quoque, etsi extra gradus Solii nee longε 1b ipsis Cardinalium subselliis , alia interna receptacula& aditus duo, quamvis ostio&sera firmati, majorem absidem versu pro temporariis sacri Senatus opportunitatibus utrinque habebantur.

640쪽

Porro Pontificii solii structura varia marmorum genera ad speciem veri mirificε picta coloribus imitabatur . Suberat primae contignationi a Theatri pavimento ad graduum altitudinem Asticani instar marmoris magna basis, quae palmos protensa tres & quadraginta , ut sundamento esset praegrandibus stylobatis per utramque aciem excurrentibus, palis marem alteram specie Anthracini lapidis supra se excipiebat, cui innitebantur trigl1phae spirae inaurata: columnarum duarum , quae utrinque

Columnarum scapus sistatus striis auro illitis, strigibus vero cyanei lapidis colore pictis, aurato epistylio oldinis Corinthii terminabatur. Ad utrumque columnae latus Pilae stelaeque basibus & capitulis pariter inauratis floridum Onjichem simulabant. Quae columnis stelisque superimposita excurrebat communis cor nn . maculosas antiqui marmoris crocini venas reserebat. Huic non abissimilis colore erat alia grandior operis fastigio superinducta , cujus quiadem operis pars media sursum arcuata in semicyclum desinebat. Columnarum vero stelarumque sub ea tympanum cyaneo veluti marmore constare videbatur ; Zophorus pari modo pictus , qui inter utrasque procurrebat coronas Anaglyphis inauratis, & mira varietate distinctas, hanc praeterebat Epigraphem magnis literis aureis expressam :

BENEDICTA GLORIA DOMINI.

Aligeri duo colore aeneo insistebant arcuatae supercilii extremitati genibus flexis , di palmas florumque serta manibus attollentes . Adstabant pariter ad utrumque Throni latus vestibus multo auro

illustratis solida Religionis & Justitiae simulacra , quae suae singula basi

insidebant ex Alabastri te caeruleis interfecto lamellis, di aureis lineis coronato, cui substrata inserilis erat stereobata crocina coronide, &cymatio caelaturis aureis variato . Huic stereobatae suberat stylobata persicae arboris floribus colore non absimilis, longitudine tanta, quanta &latitudine suprx basim infimam anthracinam , qua haec extra pilas printendebatur imposita, cujus a fronte magna Pelta. Pontificia Insignia tu obscuro auro picta reserens, extabat inter encarpos di vittas. Ad haee in similitudinem veri marmoris colorata culcitae copioso aureo coccineoque serico mirificε textae, tamquam venusti postes utrumque Throni latus eique superextantem e serico villoso umbellam , sub qua Pontificia erat Cathedra , aureis taeniis fimbriarumque maeandris magnificε ornatam circumscribebant. Ultra supercilium quod totius Solii terminabat ornatum , eminebat S. Fidelis Vexillum ab Angelis inter lucidam nubeculam apparentibus elevatum . Suberat illud autem altiori

splendidissimaque luce circumfuso Spiritus sancti Symbolo. unde tum radii lano lateque dissuli Vexillum ipsum , se eetumque Pontincti

SEARCH

MENU NAVIGATION