SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Acta canonizationis sanctorum Fidelis a Sigmaringa, Camilli de Lellis, Petri Regalati, Josephi a Leonissa, et Catharinae de Ricciis. Una cum apostolicis literis sanctissimi domini

발행: 1749년

분량: 750페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

601쪽

tiis, auctoritate pmdicta in perpetuum relaxatis: omnipotenti Deo v ta nostra reddentes, sacrosancta Mysteria pro totius Mundi salute, pro Feelesiae pace, pro sanctae Plebis incolumitate solemni ritu peregimus . AQuoniam vero post prolatam a Nobis, ut praesertur, hujusmodi Canonigationis & Adscriptionis Sententiam , ab eodem Cardinali Prom tore Nobis humiliter supplicatum fuit, ut super praemissis omnibus Apostolicas literas perpetuo valituras decernere . atque edere dignaremur; ideo Nos justissimae petitioni annuentes , praesentium literarum tenore, atque ex certa scientia re Apostolicae auctoritatis nostrae plenitudine omnia & singula praedicta confirmamus, roboramus atque iterum statuimus, decernimus , universaeque catholicae Ecclesiae denunciamus; man- Bdantes , ut earundem Praesentium transumptis sive exemplis etiam impressis , manu alicujus Notarii publici subseriptis , & sigillo Personae in Eeelesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides ab omnibus habeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur , si forent exhibitae vel ostensast. Si quis verti paginam hane nostre Definitionis. Decreti. Adseri- Cptionis. Mandati , Statuti, Relaxationis, & Voluntatis infringere, vel ei usu temerario contraire praesumpserit , indignationem omnipotentis Dei & heitorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud sanctum Petrum anno Incarnationis Domini- Deae MDCCXLVI., I II. Kalendas Iulii, Pontificatus Nostri anno v I.

Ego Benedictus Catholicae Ecclesiae Episcopus.

602쪽

ss6 ACTA CANONITATI IS ,

t Ego A. Discopus Portuensis Card. S. Clementis S. R. E. Camerarius . it Ego U. Episcopus Praenesinvi Card. Petra, Major Paetutennarins . it Ego P. A. Episcopus Albanen. Card. Carasa.

i Ego Nicolaus Maria Dit. S. Petri ail Viseula Presbter Card. Lercari.

i Ego I. B. Tit. S. Maria Angelorum Presbter card. Spinula .

i QO R. Tit. S. Sabina Presbur Cardinalis de IIcio.

i Ego D. Tit. S. Bemarili ad Thermas Presbter Card. Passioneus. t EIO S. Tit. S. Prisa Presbter Cardinalis Valenti. t Ego I. F. Dit. SS. auatuor Coronatorum Presbter Card. Porraearre .l Ego C. Tu. n. Ioannis ct Pauli Presbur Card. Paulutius . t Ero C. A. Ti. S. Maria de Pace Presbter Card. Caveschinus.

603쪽

' HO F. Tt. S. Maria de Populi Presbter Card. de meciis . t Ero A. Tit. S. S IDesri hi Capite Presb ter Cardinalis Rufus. t Ero P M. rit S. Mnetis extra muros Presbter Card. de Mont are . t Ego F. Tit. S. Matthaei in Merulana Presbur Card. Tam rini.' Eoo I. Tit. S. Cruris in me usum Presbter Card. Beseras .

t 'o Carolus S. Maria in Via-Lana Diaconus Card. de Marinis t Ego Alexander S. Maria ad Martyres Diaconus Card. Abanar. i t F rius S. Eu chii Diacontis Card. Corsinus . t Ego Agapitus S. Agatha Diaconus Card. Mosia.

i Ero C. S. Maria in Porticu Diaconus Card. Sacripantes. - PIO M. SS. Osena ct Damiani Diaconus Card. Besognetius . t 'O H. S. Angeli in Fora Pseium Diaconus Cardinatis Columna. fi M. P. S. Georgii in Velabra Diaemus Card. Columna. t Ego A. S. Mariae in Aquiro Diaranus Carae Tanari. t 'o H. S. Adriani Diarentis Card. Bardi. t EIO D. SS. Viri ct Moiam Diaconus Card. Ursinus.

I. Datarius .

de Curia I. C. Boschi. ἡ Δ . ., I. B. Eugenius .

ι , M strata in Secretaria Brevium.

604쪽

B. IOSEPHI A LEONISSA CONFESSORI S.

sa Ru Us SERvORUM DEI Ad perpetuam rei memoriam .HUrmni generis Redemptor Dei Filius . Sapientia Patris, ita meniates hominum desiecti veteri, qua operiebantur caligine , novo

doctrinae coelestis splendore illustravit . ut simul ad ejus lumen ductumque sequendum maximis & pretiosis promissis languentia corda erexerit di excitaverit. Ita porro dum Nos edocuit . abjecta de perituris divitiis solicitudine , Thesaurum non deficientem in Coelo nobis parare, in eoque cogitationes & corda nostra defigere; simul etiam certissimam hujusmodi Thesauri adipiscendi spem nobis ostendit in Dei & Patris nostri benignitate iunda tam , cui placuit humilitati nostrae Regnum aeternum disponere & destinare. Quod si terreni Regni, quantumvis caduci,

Alligium , vilioribus mercibus , aut parvo agello. luteisve casis nemo non anteferret ; si momentaneam oblectationis voluptatem nemo prae Imperii gloria amplissimaque dominatione non aspernaretur ; quis erit protecto, qui mundanas, quantivis pretii, opes, potentiam , honores ,

comparare audeat cum ineffabili coelellis Regni beatitudine . quam Christus Dominus pusillo Electorum suorum gregi promisit Cujus gloria non in opinione hominum , sed in divinae gloriae communione sita est; in qua bonum quod possidetur , desideriorum mensuram excedit; ubi denique in visione ac truitione Dei, atque in beata Sanctorum societate plena eis selicitas , perpetua jucunditas & secura tranquillitas. Ad hanc coeleliis Regni promissionem advigilans , hunc verae selicitatis sontem sitiens beatus Ioseph a Leonissa Religiosum Institutum Fratrum Minorum sancti Francisci , quos Capuccinos appellant, plena voluntate & conflanti devotione professus, desertam a vitiis , inviam adversariis potestatibus, & aridam a deliciis secularibus terram incolere statuit, ut sic tandem in sancto apparere Deo mereretur , atque ad illius Beatitudinis & gloriae consortium felici ter pervenire . Quam sanε praeclaram mercedem ipsius sanctae conversationis , diuturnae poenitentiae strenuorumque laborum , quos pro Dei honore & Proximorum salute ad

605쪽

mortem usque toleravit, eidem beato viro in coelesti Patria a Deo retributam suisse . eumque propterea inter sam tu Consessores eum Chri ito regnantes ab Ecclesia universa colendum & venerandum esse , in i pectis heroicis ipsus virtutibus . necnon miraculis ejus intercessione a Deo editis , apud Nos & Apostolicam Sedem rite probatis . eum consilio & aD sensu venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium . & Patria charum , Archiepiscoporum , & Episcoporum in Romana Curia congregatorum . deque attributae Nobis potestatis plenitudine, nuper definiendo pronunciavimus , ac praesentium literarum tenore edicimus, statuimus , atque decernimus.

Leonissae Aprutii oppido ex Ioanne de Desideriis & Francisea de APaulinis in Spoletana Dioecesi anno MDLVI. natus est Ioseph. in B ptismate Euphranius dictus. & primo quidem apud Parentes pih ac liberaliter educatus suit; postea verti iis defunctis. Viterbii ubi Patruus p blich docebat, adolescentiae aetatem casth integr8que transegit. Cum autem soli Deo perseveranter adhaerere statuisset . oblatas sibi a Patruo honestissimas nuptias , perpetuo virginitatis proposito se obstringens instanti animo recusavit ; seque tandem ab omnibus Mundi periculis, insidiis. sallaciis , terroribus . in persectam Filiorum Dei libertatem vindicaturus ad Religiosa Capuccinorum Claustra apud Assisium confugit. ubi frustra obnitentibus consanguineis, & minas etiam adhibentibus. quo eum a sancto proposito avocarent, arctiorem sancti Francisci Regulam professiis est. Quo autem mentis ardore suave Christi jugum Ioseph amplexus esset, facile apparuit ex incredibili studio, quo&statim ad capessendum

virtutum omnium culmen totus incubuit, & nunquam deinceps a suscepto persectionis cursu deflexit. Religiosae paupertatis & spiritu & re ipsa Beximius cultor ..in summa rerum inopia . in qui huiusmodi Instituti sectatores vitam degunt, complura invenit, quae suis usibus voluntariε detraheret .

Mitis animo & humilis corde, se totum suasque actiones & vo- Cluntates arbitrio Superiorum , quorum mandata aperto capite & flexis genibus excipere solebat, penitus permisit : ut quum sine eorum jussu cuicumque rei ineptum se esse duceret, eorum accedente nutu , difficili λ quaeque aggredi non dubitaret : Quum verti nihil de se suisque viribus praesumeret, & ne suas quidem preces apud Deum quidquam valere putaret, aliorum orationibus assiduh se commendabat: Denique in vilissimis quibusque exercendis ministeriis. in serendis contemptibus & ludibriis laetus & alacer, tune solum tristari videbatur, quum aut munus honorificum suscipere cogeretur , aut meritae ipsius virtuti laudes tri

buerentur .

606쪽

A At vero seipsum pro abjecta . quam de se fovebat , opinione, sic aspere duriterque tractabat, ut dissicile sit alium reperire , qui novissimis hisce seculis paenitentiae ae mortificationi magis Lldustus fuerit . Quum etenim perpetuum ser8 jejunium sibi indixisset, non alio plerumque p.

ne , quam duro ac mucido, non alio obsonio , quam putridis ac semiustis leguminibus , aut crudis oleribus , non alio potu , quam corruptis aquis . aut vino cineribus conserto vitam sustentabat: Ze nihilominus crucifigendae carnis suae cupidior in dies , inusitatis flagellorum generibus suas in se ipsum manus armabat, quibus corpus suum acerrim ε dilaniaret ; & quia non semper id ipsi licitum erat, horrida cilicia . ferreas catenas, ferreos circulos . serream loricam , ad continuum sui cruciatum adhibebat: Et tamen hilari fronte ac laeto vultu Apostolicae praedicationis ministerium adimplens tanto spiritus servore alflicta membra regebat, ut nec aestus, nec frigora, nec soles, nec imbres, nec famem ,

nec sitim, neque labores sentire videretur; dummodo aliquod faceret animarum lucrum , ac Dei cultum di gloriam propagaret. B Iustitiam enim esuriens & sitiens , nee de propria solum persectione solicitus, sed ad aliorum quoque salutem procurandam ardentissimo studio intentus , quum praedicandi & evangeligandi munus ex obedientia gereret, incredibili labore ac zelo , nee minore animarum fructu , toto vitae suae cursu illud obivit. Frequens illi erat uno eodemque die pluries diversis populis, diversis argumentis, diversis in Iocis sacras conciones habere ; nec tamen ideo restincta ardoris sui flamma, gaudebat privatis exhortationibus homines a vitiis avocare , ad virtutem inflammare, pueros & rudes Fidei elementis christianaque doctrina imbuere . quin etiam ad Infidelium tetras. ad ipsam Mahumetanae impietatis arcem quum accessisset, non modo Fidelibus in Babylonis captivitate degentibus opportuna attulit conservandae Religioni praesidia . sed plures Infideles ad christianae veritatis lucem quum adduxisset, exterminandae impiet

tis cupidissimus non dubitavit ipsum Imperii Tyrannum in Palatii sui penetralibus intrepida charitate adoriri, ut ei Evangelium Christi annunciaret. Quod san8 magnanimum facinus, quum in serutabili Dei judicio in irritum cessisset, regrelsus Ioseph in Italiam, reliquum vitae spatium in Dominieae Vineae cultura per Aprutii potissimum & Umbriae Provincias impendit. C In eas porro geminum Doctrinae & Misericordiae suae thesaurum effudit: &sicuti, impositum sibi Apostolicum ministerium adimplens pro

aeterna animarum salute utilissimό semper ad laboravit ; ita ad sublevandos omnes in hujus vitae angustiis di afflictionibus constitutos admirabilis charitatis opera indesinenter exere uit. Quos enim ad Coelestis beatitudinis sedem veluti manuducere conabatur , eos in mundi hujus calami -

607쪽

talibus oppressos jacere, quantum in ipso erat, minimε patiebatur. Itaque parum est . quod pauperes omnes ad se confugientes , immci verius studiosissime a se conquisitos omni ratione Iuvabat, quod iis non solum mensae reliquias , sed ipsum paratum sibi cibum . atque etiam labores manuum suarum largiebatur; quod aegrotos quoslibet invisere, eosque piis hortationibus assiduisque ossietis ac ministeriis reficere nunquam praetermittebat; quod carceribus inclusos solari, pascere, atque iis vel Judicum clementiam, vel Creditorum benignitatem conciliare curabat; Sed extant ad hunc usque diem eximiae ipsius charitatis perennia monumenta in publicis Hospitiis pro infirmorum . aut peregrinorum perfugio, in Montibus Pietatis pro pauperum subsidio , per earum Regionum Civitates di oppida . ipso potissimum hortante, promovente,

accurante, ereetis, dotatis , instructis .

Cum autem in assiduis hujusmodi praedicationis & beneficentiae ope- Aribus immensi essent ipsius labores, aequum profest: erat, ut congruam vicissim corpori animoque suo quietem & relaxationem non invideret. Hanc Ioseph in religiosa divinarum precum recitatione , ac potissimum in solitaria oratione , atque in rerum coelestium meditatione capiebat; quarum amore integras saepe noctes ante Crucifixi Domini sui essigiem insomnes ducebat; atque in ejus bonitatis sinu acquiescens, in immensae illius charitatis profundum se immergens, ipsi suam . ipsi Ecclesiae causam . ipsi laborum suorum fructum impense amanterque commendabat .. Ad quem porro divinae amieitiae gradum Ioseph evectus fuerit, tutb eo licere licet ex singularibus donis. quibus glorificavit eum Deus in conspectu hominum ; ut nimirum secreta cordium introspiceret . absentia tamquam videns enunciaret, sutura praediceret, naturae atque elementis mirabiliter imperaret. Quis autem valeat enarrare beatas illas communica

tiones ac spirituales delicias, quibus omnipotens Deus fidelem Servum suum cumulare solebat Satis haec mani selth apparebant ex frequentibus adspiraticinibus affectibusque ardentissimis. quibus . in mediis etiam ministerii sui occupationibus. praegustatae suavitatis memor totus in Deum serebatur ; satis intimam illius animae unionem cum Deo testabatur imperturbabilis illa pax. quam secum & cum Proximo in omni rerum

vicissitudine constanter servabat. Hanc pacem . quam Salvator Noster sua morte nobis acquisiexm . Rexemplis praeceptisque suis commendatam . veluti paternam haereditatem

discipulis suis reliquit, hanc Ioseph in omnium Fidelium cordibus sedulci plantare curavit. in eaque potissimum evangelizanda prosperos atque mirabiles successias obtinuit . Ardebant eo seculo inter finitimas praedictarum Regionum Civitates inimieitiae, inter Familias distordiae & simultates. inter plerosque Cives dissensiones& odia; indeque tumultus oc rixae, frequentesque caedes & homicidia, cum populorum excidio Dei

A Orationi, ae ditinorum coarem arioni .editus . a Paci setis .

608쪽

que offensa in dies oriebantur. Hanc ergo veluti furentium leonum sill vam ingre lius Ioseph , succinctus pectora baltheo charitatis , di calceatus pedes in praeparatione Evangelii pacis , fidei scutum galeamque salutis assumens, & gladio spiritus, quod eli Verbum Dei , instructus; tumentes undique iras compressit, odia restinxit, atque efferata dudum corda christianae pacis suavitate demulsit; ut nova prorsus Regionis facies , novi populorum mores brevi tempore apparuerint; ipsi vero tamquam restitutori pacis , dc iundatori publicae quietis, maxima apud homines parta gloria , majus autem praemium pacificis a Deo promissum in Coelis assertum fuerit. Verum quci majorem adipiscendi Coelorum Regni seeuritatem servo suo saceret Deus. permisit eum in tentationes varias incidere, gravissimasque persecutiones pro justitia perpeti ; ut ipsius virtus per tribulationum ignem pmbata inveniretur in laudem 6c gloriam in die Domini nostri Iesu Christi. Nam praeter immane supplicium eidem Constantinopoliab Infidelibus irrogatum , quum intra Palatii septa deprehensum , quoad annunciandum Christi fidem pedetraverat, sublimi e trabe ferreis uncis suspenderunt, atque igne tumoque supposito pene suffocarunt; irinumeras etiam ab improbis Christianis injurias atque molestias saepe sustinuit , dum pro suscepto sanet e praedicationis ossicio , hominum vitia virilitet oppugnans . atque ita pervicacium offensionem incurrens , Hrberibus saepe, di colaphis, di contumeliis impetitus, aliquando etiam in vitae discrimen adductus suit. Quae tamen omnia, quum nec ipsius mansuetudinem neque constantiam loco demovere valuerint, totidem Josepho gradus facta sunt ad coelestem triumphum, quem ipsi tandem a justo Iudiee tributum fuisse non eli dubitandum . id enim evincit ipsius pretiosa mors, quam apud Oppidum Amatricis Reatinae Dioecesis , post diuturnam infirmitatem in pietatis & patienti ae exercitationibus transactam , anno aetatis suae quinquagesimo septimo, ab Incarnatione Domini MDCXII., placidε obiit in osculo D mini ; & manifeste ostendunt illustria signa atque miracula , quae ab Omnipotenti Deo, tum saepe Josepho vivente , tum etiam in ipsa ejus morte di post illam edita fuerunt; inter quae id sanε mirabile fuit, quod

defuncti corpus assidua maceratione , ac morbi vi antea squallidum . inustata coloris & speciei venustate repente florere , & suavissimum odorem exhalare coepit; intima vero ipsius viscera medico cultro dissecta, nulla imbuta iace , sed lacteo quodam humore tota redundare reperta sunt. Innumeras vero gratias ad Josephi invocationem a Deo se obtinuisse t stati sunt Fideles , qui ad ipsius funus undique frequentes convenerunt propter conceptam de ipsus Sanctitate opinionem ; qua etiam impellente. Iosephi Cives post aliquot annos pium illud facinus audacter per-

a Adversa patitur propter fidem , isjusitiam . a Iasius faucta mors mira Iis ius rata .

609쪽

petrarunt , ut nocte quadam , occasione data , ad Amatricis oppidum accedentes venerandum ipsius corpus asportarent. 8c Leonissam delem

rent ; firma spe ducti , magnum sibi adversus ingruentes calamitates in illius possessione ac Servi Dei patrocinio praesidium fore . Cumque ad legitimum instruendum judicium de ipsius Beatificatio- Ane dc Canonietatione nihil deesset eorum . quae per Sacrorum Canonum et Constitutionum Apostolicarum Decreta requiruntur ; nonnulli primum Processus a Locorum ordinariis constructi, mox etiam alii Apost Iica Auctoritate consecti fuerunt, ex quibus desumptae sunt tum Virtutum Theologalium Ac Cardinalium , iisque adnexarum , quae in Iosephoemicuerunt, tum etiam Miraculorum ejus intercessione a Deo edit rum plenissimae probationes ; quibus per dilectos Filios Consultores Congregationis Sacrorum Rituum . deinde per Uen. Fratres nostros S. R. E. Cardinales eidem Congregationi praepositos matur8 8c ex ordine discussis , sanetae memoriae Praedecessor noster Clemens Papa XII., auditis

eorum consiliis , die XV. Iulii Anni ΜDCCXXXIV. definivit; ansare Bde Iosephi Virtutibus in gradu heroico ; ac similiter triennio post , die nempe VIII. Iunii Anni MDCCXXXVII. de duobus Miraculis constare decre. Cuit; nimirum de puero , qui a nativitate palpebras inter se adeo junctas habebat, ut lucis usura ipsi perpetuo interclusa judicaretur ; implorata verti super eum Iosephi ope . oculos liatim aperuit, persectumque visionis sensum deinceps obtinuit: deque Josepho Novello, qui quum gravi sesimo vulnere in genu sauciatus fuisset , invocato Servi Dei nomine , -- mento temporis sanatus suit. Et consequentet de ipsius pariter Congregationis consilio idem Praedecessor ad publicum euitum Iosepho indul- Dgendum progressus est : Qua de re expeditis Apostolicis Literis die XIX. ejusdem mensis di anni, ejus Beatificationis solemnia in Basilica Literanensi celebrata suerunt, aliaque religiosi cultus obsequia ad formam Indultorum in iisdem Literis contentorum, ipsius beati Viri memoriae summo Fidelium itudio fuerunt exhibita. DAltero autem biennio vix elapso, quum eidem Clementi Praedecesso- sri pro parte Ministri Generalis ordinis Minorum S. Francisci Capuccinorum , totius Religionis suae nomine, expositum fuisset, ipsius beati Viri Samstitatem novis atque frequentibus Miraculis a Deo illustrari, communibusque Populorum Votis atque etiam postulationibus clar. mem. Caroli VI Hispaniarum Catholici de Romanorum Regis in Imperatorem electi , nec non Carissimorum in Christo Filiorum nostrorum Magnae Brittaniae, Poloniae . atque Sardiniae Regum . aliorumque supremorum Principum At Magnatum , complurium praetereas. R. E. Cardinalium , Antistitum, Ecclesiarum , atque Universitatum expeti , ut de solemni

A series Actorum in ea a i us Bea Mearionis . a Approbantur ipsitis sera eae virtutes . c Item miracula bis enauriata. D Beatificatio . x causa rea Omitur .

610쪽

ejusdem Beati Canoni ratione juxta Ritum & praxim Sanctae Romanae

Ecclesiae tandem ageretur; placuit eidem Praedecestari, praelata Congregatione approbante. pro hujusmodi Causae reassumptione Commissionem signare . di compilationem novorum Processuum super indicatis Miraculis post indultam Josepho venerationem sequutis , auctoritate Apostolica, nonnullis Episcopis de more delegare . A Quorum Processuum validitate approbata . Nobis jam Dei voluntate in Petri Cathedra sedentibus, sex potissimum Miracula in praefata Sacrorum Rituum Congregatione iteratis vicibus rite discussa fuerunt; de quibus postquam Nos ipsi suffragia Consultorum perlegimus , & Cardinalium praedictorum consilia audivimus in Congregatione Generali coram Nobis habita die xxv. Septembris Anni MDCCXLIV., nihil Nos quidem tunc pronunciavimus , sed invocato saepius Divini Iuminis adjutorio novisque diligentiis jussu nostro peractis, ut quaedam tollerentur dissicultates in animo nostro subortae, dum interim privatis studiis rem t tam ad summum iudicii rigorem exigeremus, demum die prima Maji A ni MDCCXLv. . in Fes o sanctorum Apostolorum Iacobi di Philippi. celebrata Missa in Basiliea Lateranensi. publico Decreto edito, insinscrupta duo Miracula tertii generis omni ex parte probata esse declara

vimus .

g primum est consolidatio erurium & semorum pueri Iosephi Dion sit, qui inseriora hujusmodi membra adeo debilia & flaceida ab utero M

tris attulerat , ut iis nullo modo corpus sustentare posset ι quin immo quum eorum membrorum Carnes , linteoli ritu, quaquaversum compiliaearentur , ossibus ea carere omnino putabantur : Hunc Mater biennii jam

aetate nil proficientem ad Aram adduxit, sub qua beati Iosephi corpus

requiescit ; cumque omnipotentem Deum pro deplorata filii sanitate per ipsius Beati merita cum lacrymis exorasset, exaudita est oratio ejus, itaut puerum inde pedibus suis incedentem Domum reduxerit. C Alterum est sanatio Antoniae Morelliae , cui congesta tabes in sinistra thoracis regione interiora viscera adeo insecerat, ut licht Chirurgi manu externus tumori hiatus apertus fuerit, attamen non ex eo solum , sed saepe etiam ex aegrotantis ore , sanies mixta sanguine alternatim fluere perrexerit ι assiduusque dolor cum tussi di sebri, hecticam Mulierem biennio toto afflictam detinuerit; vulnus intem, contracto callo, in fistulam degeneraverit, ex qua spiritus per respirationem pectore exceptus adeo libere permeabat, ut aliquando candelae gammam extingueret. In hoc desperato valetudinis statu . quum oleo ex lampade ante eorpus beati Iosephi ardente fistulae labia inuncta suissent: unius noctis spatio tistula coaluit. abscessit febris & dolor, tussis cessavit, color viresque redierunt, atque integra & perseverans valetudo Mulieri est restituta.

SEARCH

MENU NAVIGATION