Petri Nasturtii Iudicium de iudiciis, quæ in novissimos civilis prudentiæ scriptores exercere voluit Eub. The. Sarcmasius accesserunt duæ epistolæ ejusdem argumenti

발행: 1669년

분량: 38페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

PETRI NASTURTII

IVDICIVM

IVDICIIS,

PRuDENTIAE SCRIPTORES

EXERCERE UOLUIT

6쪽

P Rincipio scias velim, cordate lector, quicquid huius est

quod legis, non iure tantum, sed & optimo scriptum esse. Etenim non solum pietate & ulu publico flagitante, ut propediem perdisces; sed & cum bona venia superioris, α jus interest maxime, scriptum est. Non eam judicandi potestatem nobis sum simus, ut quidam . sed accepimus. Quippe lucentiam fecit is ipse scriptor, de quo scribimus, sicut ille descriptoribus scripsit; vir hercule magnus atque prudens, ut qui Eubuli nomen sibi vindicet, idemque summus rei literariae h. t arbiter. Nec exemplo tantum fecit quamvis hoc utique sufficeret sed etiam disertis verbis. Ecce summam privilegii ' Non refragabor, inqti i t,nec me angery ea dem in me, qua ego in ipsis, censoria uti vi gula carperint. O virum aequum & sortem l o modestiam insperata mi Subjicit se censurae censor , & magister virgae. Ecquis iam dubitet,citra ullam injuriam squippe quam detestatu Ulaesos, quos laeserit 3 cum &ipse notam censoriam haud refugiat. Quis

enim neger, merito passurum colaphos honestum virum, si&n

bulo sim mo vir, inquam, honestior) pati sit paratus

Equidem sunt qui putent, miram hominis lagacitatem providisse, quam sit lata facti consequentia,& metuisse suum exemis plum : cum praesertim nemo justius pertimescat tempestatem, quam qui concitavit. Neque enim commimuros viros doctos, ut inauditi ac inde sensi ex arbitrio calonis perire, & vivi videntesque exenterari impune velint. Igitur ne imprudenti dolentique accidere videretur, quod conscientia denuntiabat, ulticlargitum quod prohibere nullo jure poterat. Emunivisse tamen opus, antepositis vocabulorum prodigiis ut si poti, ut Sarc

masso. ut Thestato: quorum formidabili aspectu statim a limine. doctiores rejiceret. O Iupiter centum peda, quanti cst sapere

Aliis e diverso pignus hoc videtur hominis vel stolidissimi, vel Λ a iunge

7쪽

longe impridentismi, vappae quidem extra controversam. Quare enim, si noluerit latere, tantum adierit famae periculum, ultra arrogantem libertatem saepe pr Nax,& quam vis sub diversa specie malignus Zoilust Sin voluerit, ut quidem simulet, cur tam sententiose suam inculcet nransuetudinem 3 ut si quis praedo protu-giat- ultra Garamantas ct Indos, relictis post se literis, ad eundum in jusse quidem paratissimum. Aut cur non accuratius salic mfefellerit 3 Nam &illis ipsis vocabulis, quae pro larva sibi ut plane convenientia induat, suo& loci nomini alludere videri ι & plura vestigia, per ipsum opus, ad belluae speluncam ducere. At non

Cacum, qui similiter truciore incendia vomueriti eo dementiae. progressum: cuius astu versis viarum indiciis,. Quaerentem nulla a pe&ncam gnaferebant Immo scriptoris verum nomen prope citius aures, quam script tam febricitantem oculos subiisse. Quibus rebus quid aliud ,.quam vel hirsutas&aequo longiores auriculas nudati, vel ins miam seu's apud prodigos, ut ille ait, novus a voluptas HI. & cuius laudem olim quidam scripsita memoratur in ultro affectarit.

Nec eam tamen fortassis absque omni gloriaci editam fore: quatenus. si quid in ipsum ederetur, iactare posset, sibi id datum, &se dignum habitum, in quo viri docti molarem frangerent. An eo factum, quoniam, ut Vitellius dicebat, ἡ τὸ V M. I dulciora furta cum periculo conIuncta 3 Ideo forte locum Vellei, num chartae Volusianae titulo, quasi per ludibrium & lasci viam,

allitum, Vivorum ut magna admiratia, ita censura docilis ere. Nam hunc locum, hoc exemplum,. quod facile quemvis fanum PermoVeret, cur non menti potius, quam paginae, inscripserit cur aperte damnaverit tam grave praejudicium 3 Promissam certe censuram de musteis nostris scriptoribus.. Quid Commerita vetustas quoque in hunc reorum censum veniat Z Equidem vel Iejum huius Aristarchi conatui in tantum adversari, ut nec defunctos aevi sui scriptores Principes, nisi timide, laudet, cum procem io. stulta eni inhaerentium ocul, ingentorum enumeratio..

id iudicas e censes de enumeratione hominum corporeis. oculis inhaerentium 3 ubi ergo illum, qui tam animose scripserit, nullam esse rationem, quae id , vel eo deteriora, prohibeat r. Sed

8쪽

sed quotam scrupulosae amabo, ineptiae 3 Non est dictat

iis nostri bonitate per malam gratiam abutendum. Exerceri in se, quae prior in alios meliori jure statuerat, vir optime sibi conscius sane patitur, permittit,monet, cogit. . Sed non vides, Iusce, cum passim , tum in ipso argumento, prudentissimam h minis moderationem, & humanitatem sing ularis prorsus exempli t eandem scilicet ab aliis expectat, orat. Quanquam, ut idem Velleius alio loco notanter ait, Exempla non iba consistunt . unde

coeperuntsed qua Uet in tenuem recepta tramitem, utimme e

sani sibi viam faciunt: ct ubist Arecto deerratum est, in praeceps

pervenιtur Nos tamen, ne inimicum nobis faciamus tantum magistellum, concc iure parcius utemur.., Breviores erimus modestioresque,quam necesse est ac ne eam quidem potestatem, quam ipse offert, totam usurpabimus. Non tangemus perinam, α praesentiam famae derogantem, aut vitia occulta, dubia, tanti non futura , ad rem nihil pertinentia :. intra limites rerum atque scripti.quod procurandum suscepimus,persistemus. Nec , quo veritas non pertingit, mendacio grassabimur, aut cum laude tri-huemus illi quae dixi ne nusquam reperiatur, & fors dicere nollet. Probabimus etiam,quadidicemus: nec erit nobis voluntas pro ratione. Nam ut Resip. leges, sic Parnassas rationes exigit. Atque inprimis viri nomini ipso vel invito,parcemus: licet ille, quos in ordinem redigit, diserte nominet . ac in medium longe recusa tes P trahat.. Id adeo nulla aemulatione aut livore , puta ne assuetum tenebris nomen, & alto scholae pulvere sepultum, edendo illustretur; sed quoniam ipsi expedit. Nam verendum, ne, si in aperto iaceat,quis istos ludos dederit,aut quis ille homuncio . in tantos hominest quorum ipse magnitudinem & violentiam agnoscit) consurgere haud vereatur,& unus omnibuS congredi, Ense levis nudoparmaque inglorius alba pmisellum obiter conculcent elidantque,ut leo ranam , aut Pygmaeos Hercules.i Non e re semper est magnis inimicitiis vellen

rescere. Quid quod sui sunt ingenia in illud nomen eius, ubi. primum audierint modo lingua tam spatiosa & valida utantur,.

9쪽

Dignum esse patella operculum: apparere, natum plane hominem ad ineptias,& confusionum monstra, & culinam potiusquam aruleum: oc alia his credo,inficetiora. Breviter, lateant, quae latent. Bene quι latuit. ne vixit. Quod haud fal jactati, Sarem asinus Censor multis jam persuadet. Et quoniam videmus, totam naeniam in duas partes discedere,in ea quibus certos πολdixων scriptores videtur ornare vel

purgare,dcinea quibus collutulat ornatos ue regis a exemplam nos quoque & laudes ipsius,& vitia lustrabimus. In laude ponimus, quod fatetur, nullo odio, veis spicione oris , adductum, ut scriptoribus rerum civilium stigmata imponeret, simulque ipsorum controversiam unam & alteram obiter definiret. Quid enim causae, cur odisset, incognitos sibi plerunque, aut cognitos certe beneficio 3 Amore scilicet potius tantorum hominum , di sapientiae civilis , quo magis haec in posterum excoleretur, talia coactum edidisse,credi bile est. Deinde testatur, nec invidiae aemulatione,

nec cupidine ambitionis quae est Tulliana hominis facundia i se

censorium hoc tribunal occupasse. Nam de horum causas procul habet. Nec invidet, nec invidetur. Nec invidia statim est, uno dc altero modo viris praealtis detrahere, &castigare luxuriantem famam, dummodo vicissim aliquid stultitiae tuae illis addas: nec videtur ambitio, in vadere eorum locum.& judicis in iudices munus. Quid ergo Zad divinas causas, puto resipiciendum est. Biceps Parnatas cogitandus in quo somnia me se noster somniavit. Inspiratum a Numine tam probum atque felix consilium; ab eo scilicet,quod solet talia,absapientias Tricae arbitro, inpolline. Nam ad hujus sacramentum noster transiit: ut intelligas,cum se Theosidarum sex Theodoto corruptum Graeculus appellat , cujus Dei munus admiratorque haberi postulet. Sed adulatorie forsan, certe poetice, hoc decet accipi. Eruditio quippe nimia , & profunda sapientiae vorago, expressit homini, quod fecit. Omnes ita crederent,nisi ipse reci amareti Eas enim partes sibi impositas narrat ab A pol ii ne, quas sapientissimusquique, ut opinatur, δε- elisaret. Quam bene vero fecimet si suo ii dicio esset usust Nam cum postea dicit,naliam rationem talia prohibere, alienum sci licet

judicium

10쪽

iudicium sequitur. Nunc & Apollinem,talia per miarum maris

. dantem,quae sapientissimus quisque declinaret, de Scribam ejus, in talibus superstitiose obsequentem, amore scit arendi servum natura diceret Philosophus istultum videri necesse est:& emergit tandem genuina hujus incepti causa, ingenii clauditas. Quorum

omnium confessio, nec extorta,nec contorta, certe ingenui limminis argumentum est. Et hoc unum in Saturio nostro laude dignum repperi. Ad vitia pergenti, ingens aperitur spatium. Sed in angustum contrahendus est sermo, & per saturam quaedam space t

men viri,quem nollem offendereὶ repraesentanda. Primum ac praecipuum,quod in tanto critico desideratur, est judicium acre, firmum,&exactu m, inscriptoribus colligendis . distinguendis, comparandis, collocandis. Heu quam aegris oculis, si non felicitatem illorum,certe cutem introspicit,cx libris perfunctorie lectis,ex rumusculis temere collectist Reticet memoranda,ut aliena,reticenda memorat cumulatque. Quae facile omnes sciunt, aut non curant, inculcantur sedulo: de ulterioribus per omnia dc singula altum silentium. Nonnulla excerpuntur tantum,&excerpendo polluuntur.Scilicet tuta umbracula & sum amat:& siquando evehi cogitationes suas inconditas jubet, tam confuse,prave, immature, absurde,& inique fere sentit, ut antiquum iIlud judicium reddi putes,quod fanum est decantu cuculi & lus.

ciniae , praetore asino. Immo, ne quod sanae mentis vestigium appareat , secum ipse praeliatur. Videas concurrentes inter se Symplegadas , id est,orationem dantem, quod esset ademtura, ac reddentem,quod ademerat ; denique, si proprius consideres, viros indubitate summos doctorum numero prorsus excerpem tem, ut nugatoribus & commentariensibus inserat. Analytica

demonstratione haec& multo plura firmari singulatim possent,si hoc quidem aequor ingredi placeret. Et praeterea nos non sumus Apollini a secretis : nec Minerva nobis dixit in aurem , quae imperatura esset scripto publicare. Liceat 'aliquid Sarcmasio quod hominibus de plebe & junioribus Sapientiae alumnis non licet.

Interim cautet ac pie secerit, qui rubu hodie ei crediderit. Non

SEARCH

MENU NAVIGATION