Constitutiones et decreta ecclesiae Anagninae. Edita, & promulgata in Synodo Dioecesana anno Domini 1596. a rev.mo D. Gaspare Viviano Vrbinati, ... episcopo

발행: 1597년

분량: 99페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

De Publicis Concubinarijs,

& Meretricibus.

Cap. xlviij

A Dulteri, Concubinarij. & Notorij fornicatores,qui

in damnationis statu viuere non verentur, & sui ipsius abominabile praebent exemplum, si post paternam eorum Parochi correctionem, a turpi sua vita non discesserint: Mulieres quoque suo corpore pernitiosum quae stum facientes,similiter monitae; si ad honestiorem redire vitam neglexerint , Nobis, seu Vicario nostro per eosdem Parochos nominatim denuntientur,quae,& ab aliis honestis mulieribus secernantur, ac segregentur, &a Ci uitate,& Dioec. nostra arceantur,aliisque Canonicis poemnis puniantur, prout necessarium, & opportunum duxe rimus ι dc ut ipsie a laqueis diaboli liberentur, & caeteris fidelibus scandalo esse cessent. Et quia inter alia malorum genera, quae ex incestibus, Adulteriis, & aliis damnatis, dc illicitis fornicationibus oriuntur , etiam infantium expositiones procedunt, quae pietatis Domos indebite grauant, propterea sib excommunicationis poena praecipimus omnibus, ac singulis, qui carnem suam despicientes, sitos liberos im-Pie pietatis loco exponunt, cum eorum facultas ad eos alendos satis sitfficere posset,ut expensas omnes, & damna,domui Pietatis resarcire debeant, alioquin,donec illas integre resecerint,seu cum dictae domus Rectoribus com . Possierint, ab eorum consessoribus absolui nullatenus

possint.

82쪽

ANAGNIN A.

De Iudaeis. Cap. X lix

IIhil Christiano nomini tam inimicum est , atque contrarium, ut indurata malitia,& infoelix perfidia Iudaeorum. Dum enim Christiana pietas illos apud ahenigne sustinet, ij nobis assidue pro gratia, contumeliam reddere student. Quamobrem ne ex ulteriori eorum familiaritate simplicium animi quoquo modo decipi,& ad eorum superstitiones,&errores declinari posisint, districte praecipimus Christianis omnibus nostrae

Dioecesis,ne ad Iudaeorum conuiuia,nuptias, seu dies festos accedant, neve eorum seruitio, & famulatui assidue pro aliqua mercede,seu alias quomodolibet se exponat.

neque apud ipsbs cibum, aut potum capiant, etiam sub praetextu, q uod illis in diem, vel horam operas suas lo

cauerint.

Mandamus etiam Macellariis, & alijsquibuscumque ne,quaevis animalia a Iudaeis occisa,seu, ut dicuti sciactata,vendant, seu tradant Christianis, publice,vel occultE, neve ipsi Christiani dictorum animalium carnes emant, accipiant, & commedant, prout alias a nostris Praed cessoribus in synodalibus constitutionibus prohibitum fuit penitus interdicimus. Praecipimus quoque, ne Christianae mulieres Iudaeoru nutrices in eorum domibus esse possint,nec extra eorum domos, nisi ex urgenti necessitate nobis,seu Vicario nostro probanda. In omnibus contractibus,& negotijs, quae Iudaei cum Christianis habuerint in suis libris conscribendis, vulgari sermone, & litteris nostris, non autem Iingua, & climraeteribus Hebraeis utantur, alioquin eis nullum ius, nubiaque actis,aut eXceptio,exinde oriatur. Praedia Ecclesiastica, vestes, vasa, & alia sacra, vel ad usum Ecclesiae destinata, ac bona quaecumque mobilia,

α stabilia ad Ecclesias quomodolibet spectantia, & pedi

83쪽

tinentia.Iudaeis locari vendi. p gnori, seu alio quouis modo dari, vel tradi expresse prohibemus. Insii per ordinamus, ne Christiani cum Iudaeis in die. hus festis per emptionem.& venditionem, seu aliter,comtrahant quoquo modo. Neve in domibus,quae Ecclesiis vicinae sunt, Iudaei habitet,& si quos ad praesens in eis habitare contingat, intra certum terminum omnino ar

ceantur.

In diebus autem lamentationis, & Dominicae Passionis, in publicum prodire non audeant,& praesertim in die Parasceves ostia, vel fenestras apertas non habeant, sed clausas teneant tota di e, nec unquam palam, vel secreto, quicquam in contemptum Christianae fidei, & in coniu-meliam Creatoris committere,seu attentare prs sumant. Neque mulieres Iudaeae causa fuci,& pigmetorum, aut se ornandi gratia a Christianis mulieribus adhibeantur. Edicimus pariter, ne Christiani ad se accersere possint Iudaeos medendi causa nisi a Sancta Sede Apostolica, ad hoc specialiter approbatos, ac licentiatos, ut eX priuile-gijs per S.D. N Sixtum Quintum Hebraeorum uniuersi. tali concessis, iuxta sormam in praeallegatis priuilegiis.

contentam.

Iudsi viri Pileum, seu Tretum crocei coloris a Muli

res autem, imposito aliquo capitis integumento pannum eiusdem coloris semper ferant, omniaque alia faciant,seruent,& adimpleant, quae in dictis priuilegiis, ac in aliis Summorum Pontificulo.& praesertim Pij V. constitutionibus continentur, ac seruari mandantur. Ad eas conciones Iudaei omnes iussi, & vocati conumniant. ad quas per praedicta eorum priuilegia conuenire tenentur. Verum Pueri, ac puellae,ab eorum parentibus& aliis adultis separatim,audiant concionatorem, qui illos familiariter instruat ,& interrogantibus benigne fatisfacia r. in quibus vero signum aliquod conuersionis

apparuerit,ij ab aliis seiuncti,in aliquam ad id aptam, α

84쪽

g Iparatam domum deducantur, ubi diligentius omnia ad fidei Christianae eruditionem necessaria, & pertinentia doceantur. Et postea diligenter instructi ,& examinati. praesertim si grandiores sint, iuxta Sacrorum Canonum

formam, & Sanctae Matris Ecclesiae ritum, obtenta prius a Nobis licentia, & non aliter, baptizentur. Deinde vero alicuius probis Deique timorati viri custodiae assignetur,saltem per annum, qui illorum vitam optimis rationibus regendo,ac moderando, curet,ut Missam, Concio. nes,& Vesperas diebus festis audiant, aliis autem diebus aliquo exercitio, quo sibi victum licite quaerere possint viantur, neque cum Iudaeis, vel cum illis Christianis, ruorum vita minus honesta sit,ullam omnino consiletu. inem habeant.

Iudaei ad fidem conuersi omnia sita bona , & si filij familias sint, legitimam & quamcumque aliam bonorum portionem, eis iure debitam a Patre etiam vivente, habeant. Vel si mulieres fuerint, eis Dos a Marito resti. tuatur , unde ali possint ex constitutione Pauli III. in iis 21.Marij maxime, quae circa facultates ex varis acquisitas ab eo. Is . dem statuta sunt.

De Iudiciali soro Episcopi.

scilesiastica benignitate dignum, atque decorum adis

modum existimamus,ut negotia, & lites,quae in Episcopali foro nostro tractantur,non modo omnibus indisserenter sincera iustitia,sed pro pauperibus quam maxima fieri potest breuitate terminentur. Mandamus itaque tam Vicario nostro Generali, quam aliis quibuscu-que curiae nostrae ministris,ut omnibus, sed praecipue miserabilibus personis promptos, facilesque se praebeant, li-- L tium

85쪽

eium anfractus amputent, & litigantiu sumptibus praesertim in causis piorum, alimentoru, ac mercedum,quae moram pati nequeunt, absque etiam Iudiciaria tela, sed veritati tantum, & aequitati innitendo ad expeditionem venire properent. Et ne pauperum iura indefensa pereant. vel aduersariorum potentia opprimantur, curet Vicarius noster Generalis personis huiusmodi Advocatum paritum, ac fidelem assignare. Quod onus quisque libenti animo pro sua in pauperes charitate suscipere debet; ve. rum si quis absq; rationabili causa illud renuere ausus sueritiex nuc eum,ad alia Ecclesiastica negotia tractanda inhabilem declaramus ad beneplacitum nostrum. Notarios, quos idem Vicarius minus idoneos noue rit,aut quoquo modo in officio deliquisse inuenerit , eos

res a 2.cito Sac. Conc. Trid. auctoritate, a negotiorum, litium,causarum Ecclesiasticarum, & a spiritualium usu remoueat. Causarum ad Episcopalem Curiam pertinetium acta, - & processus, atque omnium pro Curia gestorum instrumenta in authenticam formam redacta in Archiuio nostro diligenter reponi,& asseruari faciat. In causis appellationum omni diligentia curet , ut inqsσχεα χο tra terminum ab eadem Tridentina Synodo statutum,

acta conscribi debeant,& partibus,& petentibus exhiberi,sub poenis in eodem Decreto contentis. Ne vero sumptibus inutiliter partes praegra uentur, in appellationibus recipiendis,uel inhibitionibus concedendis illud observet, quod ex praefati Conc. Decreto iubetur, animaduertens, ne appellationes non admittendas

admittat, vel admittendas reijciat, sicque iustam coquerendi occasionem alicui praebeat. Carceres non solum Episcopales, sed etiam seculares, quam saepissime viliter,& accurate inquirat non modo, quae ad religionem, & bacramentorum administrationem, sed etiam quae ad necessitatem vitae pauperum carmceribus detentotum opus esse cognouerit, α omnino. Pro

86쪽

ANAGNINA. si

prouidere curet, ne masculi cum foeminis, in eisdem cadiceribus maneant, nec omittat in hoc charitatis opere auxilium , ac necessarium quemcumque fauorem eis impartiri. Notarius, & Cancellarius Episcopalis Curiae,carcerucustodes, & executores quicumque pro sua mercede ea erunt pecuniae summa contenti, ipsis& eorum unicu, que per nos assignata in taxa, quam legitimam & honestam fieri curauimuS. Qui vero eam excesserit, & ossici j priuatione ,& inhabilitatione punietur. Cancellarius Curiae nostrae librum habeat, in quo diligenter conscribat clericorum omnium, tam secularium, quam regularium, qui a nobis ad aliquem ordinem , siue ex maioribus, siue ex minoribus ordinati fuerint, Nomina, Cognomina,patriam,Dioecesim, Diem, αTitulum Beneficij, vel Patrimoni j &c.

IT vetus, & pium Institutum, quo fidelium corpo-V ea in Coemeteriis, & Ecclesiae sinu recondi solent;

ordinate,&ea,qua decet religione,agatur: Mandamus, cum funus aliquod curandum erit 3 ut omnes ad Par chialem Ecclesiam Defuncti conuenire debeant, ibique expectatis Canonicis, ac aliis Regularibus, & Sodalitatum Confratribus,qui vocati fuerint, una omnes Crucis vexillum sequentes graui,moderatoque gressit, Canonici etiam Almutiam deferentes, congruo processionis ordine ad mortui aedes veniant, &inde cadauer ad Ecclesiam, in qua humandum erit, omnes Religiose proso quantur, accensas candelas deferentes, dc psalmos , ac

87쪽

alias statutas praeces canentes, nec ab Ecclesia quisquam prius distedat; quam solemnes praeces,ac caerimoniae omnes super cadauer ex more absoluantur. Quod si quis

seruare neglexerit, nullum eleemosinae tunc distribueniadae partem accipiet. Et hoc idem in oppidis nostrae Uioecesis, cum funus obeundum erit, seruetur. Vt autem omnes auaritiae sordes ab hoc pietatis opere tollantur, caueant Curati, & Ecclesiarum Rectores, ne pro sepulturis, pro hominibus sepelliendis, & pro Anniuersarijs agendis,quicquam Velut debitum petant, vel paci stantur, sed tantum laudabilem loci consuetudinem seruari curent,piaque legata exigant, & quae eleemosinae causia vltro data ruerint, accipiant.. Quartam quoque funerum ex Sacr. Conc. Trid. d creto debitam persolui faciant. Si contingat autem, Ut defuncti haeredes, pium huiusmodi exequiarum Institutum negligentes, debitis exequiis impensas exhibere renuant: Tunc Parochus id nobis,seu Vicario nostro,in Ciuitate: In oppidis vero Vicario foraneo denutiet, ut praefati haeredes iuxta suas facultates ad ea praestanda compellantur, quae ad honestu eius rei viam, necessaria eruta Pauperes, quibus nihil ,aut parum superest, impensa suae Parochialis Ecclesiae sepelliantur. Confratres in singulis societatibus Pallium communibus eorum sumptibus habere debeant, quod mortuo Confratri gratis commodetur. Quia vero coemeteria immunitate Ecclesiastica gaudent,& locus ille, in quo fidelium Defunctorum cineres continentur, terra Sancta est: Curatis omnibus praecipimus, ut ea undique muro septa,clausaque seruent, ita ut bruta ani malia ingredi in ea non possint. Morem multis in locis intermissum, mortuos in Co miter ijs sepelliendi, Parochi restituendum curent; nec

ibi choreas duci seu profana alia negotia , laicis tractari

88쪽

Neminem in suis Ecelesijs sepelliant. nisi in sepulturis

iam factis, noua vero sepulchra,quibus pauimenta detu Pantur,omnino prohibeantur. . Tumul os, quos deposita vocant,amoueri faciant, nis ea in posterum a quoquam fieri sinant. Inter maioris Missae celebrationem, tam in Ciuitate,quam in oppidis,

mortuum in Ecclesiam ferri prohibeant. Campanae signum in hac Ciuitate, dc Dioecesi dari solitum,dum aliquis fidelis animam agit, quo caeteri fideles admoneantur, ut pro eo pias ad Deum praeces effundant, commendantes: Hortamur omnes,& singulos, ut .hoc Christianae pietatis opus ne intermittant,sed maiori in dies deuotione obseruare studeant.GD .Pium ac laudabile Institutum, in Cathedrali Ecclesia

nostra aliquandiu obseruatum; postea intermissum reno Mantes,statuimus,ut Sacra anniuersaria, pro mortuo Episcopo quotannis fiant, quandiu proximus eius silccessor Episcopus vixerit,sumptibus Epitcopin Capituli: Die vero immediate sequenti similiter quotannis anniuersaria celebrentur pro Canoniqis, dc aliis Defunctis Ecclesiae Sacerdotibus. . O '. Ne autein ex indebita testamentorum occultatione idelium defunctorum animae piis defraudentur sussragiis, Per quae refrigerium expectant et praecipimus sub excommunicationis poena omnibus Notariis, ac Tabellion, bus publicis Ciuitatis,& Dioecesis nostrae, ut testamen torum, seu alterius rei tabulas publicas , quas consecerint, in quibus Ecclesiae, seu alicui pio loco, aut certis personis pietatis causa quippiam donatu, legatumve se rit, intra dies decem ,l post illarum confectionem, nobis, seu Vicario nostro Generali in Ciuitate, Vicariis auteForaneis in oppidis, aut ijs quorum intererit nuntiare

fideliter teneantur.

Haec sunt decreta, de Constitutiones.quas nos cum qua debemus obedientiaiomnique humilitate sanctae Se-

89쪽

dis Apo stolicae Ecclesiariimomnium Matris, ae Magistrς,& Sanctissimi D N iudicio, Correctioni,& auctori-ritati subiicientes in hac nostra Dioecesana Synodo, more maiorum habita, edicimus, sancimus, & promulgamus,ab omnibusque, tam Clericis quam laicis utriusquei sexus nostrae Dioecesis Anagninae, tanquam Synodales Constitutiones obseruari post mensem unum ab eorum affixione in Valuis Cathedralis Ecclesiae nostrae: praecipimus. mandamus, sub poenis in eisdem contentis , ac alijs Iuris,& arbitrii nostri. Verum quia Sacr. Tridentinum Conc. alia multa decreuit quoru nulla in hac Di Cesana nostra Synodo fit mentio, cum magis generalia. nec ad huius Dioecesis conditionem spectare,nobis visa fuerint; ea tamen omnia, siue ad Doctrinam, siue ad Ecclesiasticam reformationem, ac morum correptionem pertineant , cum his omnibus obseruari pariter debere, declaramus, ac iubemus. -

Ne autem harum nostrarum Constitutionum obliuio aliquem capiat , curabunt Venerabiles Ecclesiae nostrae Canonici,eas in Capi tutoquotannis primo Aduentus,&primo Quadragesimae Dominico Die, ut publice legam tur, ac recitentur. Reliqui vero Ecclesiarum Rectores,

di praesertim Curati, ad quos docendi, &instruendi Populos munus spectat, fideliter exscriptas apud se habebunt,& quam Spissime illas eisdem fideli. ihus recitent:Deinde omnes ita eas in usum inducere studeant,ut qui v ideri ni nostram in Ecclesia bonam conuersatione Glorificent Deum , & Patrem

90쪽

EXAMINATORES

Pro admittendis ad curam Animarum , & Beneficia, ac promouendis ad ordines. I Reuer. & Ecc. D. Iacobus Amtonius Collibus I V. D. Ρω- positus Anagninus, &D. S. Reuerendissimae Vic. Gen.

a R. D. Theologus Canonicus

pro tempore.

3 R. D.Petrus Pelagalia Canoni

cus Anagninus, ac caeremo

niarum Magister.

4 R. D. V espasianus Assulfius

Sac. Can. Doct. Canonicus

SEARCH

MENU NAVIGATION