Constitutiones et decreta ecclesiae Anagninae. Edita, & promulgata in Synodo Dioecesana anno Domini 1596. a rev.mo D. Gaspare Viviano Vrbinati, ... episcopo

발행: 1597년

분량: 99페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

ac in omnibus eam corporis munditiam . & habitu; puri. tatem seruent, quae animi quoque puritatem praescierat. Iter facientes, & si habitu contractiore, congruente tamen eorum Ordini sint induti, ut facile eos clericos esse

dignosci possit.

Sacerdotes rurales, cum ad Urbem, vel vocati a nobis, vel alia ex causa accedunt,tabernas ingredi non audeant, ubi cauponum lenonum, ac merit ricu in commercium

habere possint; quod & eorum ordini dedecus, & carte. ris honeltis viris standalum praestaret. murmurationum que occasionem Omnibus praeberet. Quapropter qua se cus fecerit, is per nos pro modo culpae grauiter puniarurrijdem quoque dum in ciuitate manserint, eodem decenti vestitu, qno urbani clerici incedant. Pileis nisi pluuiar tempore, aut nubilo cocto,& in viis, non autem intra Ecclesiam uti possint. Annulos nisi in dignitate constituti, ne deferant. Et quia Pastoris interest non ignorare, ubi oues suae morentur, cum nulla eiusdem excusatio esse possit si l

PuS eas rapiat. propterea mandam tam Curatis,quam

aliis Presby teris,& Clericis ne a Ciuitate,& Dioecesi longius absque nostris aut Vicarij nostri commendat itiis litteris discedat. In propriis aedibus, dc alibi cibum sumptu.

ri, mensam prius benedicant Isiumpto autem cibo,gratias Deo bonorum Omnium largitori agere nunquam praeter εmittant. In mensa recumbentes lectionem per Clericum.

seu alium de familia, ex sacris bi bl iis, seu sanctorum Pa.

trum homili 1s semper habere curent. A quocumque im probato ludorum genere penitus atas i neant, nec eos spectent. Choreas nec ducant, nec illis intersint, a permissis quoque ludis si scandalum quodque Oriri nouerint quam longissime absint. In seculari curia aduocare non debeant, nec uti procustatorcs uniuersitatum, vel Privati alicuius ibi agere, seu negocia

52쪽

ANAGNINA. 4s

negotia profana tractare audeant, nisi pro se Ipsis, seu Ecclesijs, vel pro miserabili persona. Tabellionis ossiciunullo modo exerceant. Ab omni mercatura abstineant. Concubinas, aut alias mulieres, de quibus suspicio haberi possit domi, vel extra non detineant, nec cum illis consuetudinem ullam habeant, sub poenis ex facta Conc.Trid. decreto. Nec eas Domi habere audeat,quarum conuersatio a iure permittitur absque speciali nostra licentia. Venationes contra sacrorum canonum sermam ne

exerceant.

Tabernas, &diuersoria, nisi itineris gratia, ne ingrediantur.Cuiustunque generis arma ne deserant absque speciali licentia a nobis,seu Vicario nostro obtenta; quae nec concedi debeat, nisi dum Clerici per loca minus tu. ta transierint. Noctis tempore absque honesta, & urgenti causa per ciuitatem, seu oppida evagare non debeant 3 nec instrumenta pulsare, nec canere,aut canetibuS se comites praebere, sub carceris,& alijs arbitri nostri poenis. Qui in sacris sunt ordinibus constitutidaicoru seruituti ne se subiiciant,absque speciali licentia a nobis in scriptis obtenta. Et generatim quaecumque alia, ad clericorum vitam,& honestatem ex sacrorum canonum, aut generalium conciliorum, seu aliarum Apostolicarum traditionum dispo sitionibus statuta sunt, ea omnia sub poenis in eisdecontentis a Clericis omnibus obseruari volumus & pret

Haec autem omnia,& singula libenti etiam animo sibi obseruanda proponent, si meminerint, prout eos continuo meminisse monemus,ab Ecclesiastici ordinis hominibus, non eam modo vivendi rationem requiri quae reprehendi non possit,sed aliam praestantiorem, quae alios etiam ad pietatem instruere, & clericali ordini venerationem afferre debeat. De

53쪽

De diuinis officijs. ICap. XX vij

C Acerdotes, & alii Ecclesiarum Ministri, cum ad diuio nas laudes certis horis celebrandas, & Missae sacrum faciendum conueniuKEcclesiam ingressi postqua Αqua benedicta se asperserint; ad Altare Sanctissimae Euchari stiae accedant, ibique flexis genibus deuote Dominum venerentur, & adorent. Deinde ad sacristiam euntes,decenti silentio seruato,su perpelli ceum induant. Postmodum omnes simul ad Chorum moderato gressis proce' dant in suo quisque loco consideat. Facto signo per Praepositum, seu V icepraepositos,omnes assurgant & Hebdomadarius diuinas laudes incipiat , ac caeteri alternatim prosequentes,cum timore ac tremore tamquam in cospectu Domini concinant.

In medio cuiusq. psalmi versiculo fiat suspesio,ac co-grua differentia inter festiuum, & seriatum ossicium. In fine aut cuiuslibet psalmi, cum Sanctissimae Trinitatis Elogium dicitur, omnes religiose aperto capite assurgant. In Choro dum manserint, semper cum summa animi Pietate in rem diuinam incumbanis nec strepitus vlli, nec colloquia, nec risus nec aliqui gestus indecori fiat. Inter psallendum,seu orandum, si quem errorem co-tigerit committi, a Praeposito, seu Vicepr posito cor- Tigatur, qui prudenter,aut repeti,aut progredi mandet. A choro ne recedant, nisi petita a Praeposito licentia, sive a Vicepraepositis ipfb absente; alioquin tanquam absentes punctentur iuxta aliam Illustrissimi D. Cardinalis Lomellini Praedecetaris nostri Synodalem Constitutionem, quam nos, quatenus Opus sit, innovamus.

i ad matutinum non venerint ante finem primi

54쪽

psalmi primi nocturni. Ad Missam ante Epistola. Ag V

speras aute ante fine primi psalmi uti absentes puctetur. Post absolutum ossicium; seu missam, omnes genuflexi,tacite saltem Dominicam orationem dicant; tum sudigentes,& inter se salutantes e choro discedant; Omnes una ad sacristiam redeant; ubi, & non alibi Sperpelli-

Ceum exuant.

Omnes in sacris ordinibus constituti, vel Ecclesiastica beneficia obtinentes, canonicas horas quotidie recitare non omittant, sub poenis iuxta Bullam posterioris Conc. Lateran.& Pij V. praeter peccati reatum.

Canonici Almutiam sproprium eorum signum tam in Ecclesiar quam in publicis processionibus semper deserant.

In sacristia, seu in Ecclesiae atrijs nihil profanum tractent, cum exinde altercationes, & iurgia cepe oriri Q-leant cum laicorum scandalo, & cum maximo sacerdotalis modestiae dedecore. Vt autem sacrosanctum Mita sacrificium,solemnius. ae frequentius in hac Cathedrali Ecclesia peragaturi Constitutionem nostram,quam eX decreto Trid.Conc. iampridem fecimus, ut ex XXIIII. Canonicis,sexdecim snt sacerdotes; Quatuor vero Diaconi, & quatuor Su, diaconi ipsam huius etiam Synodi auctoritate confirmamus, ac denuo ab omnibus obseruari iubemus. Cum de rebus ad Ecclesiam spectantibus Capitulum habendum erit, unissiquisque proponat. & respondeat, prout negotij ratio postulauerit, ex ordine quisque sentiam suam dicens, moderate tamen absque clamore, de

Contentione. .

Omnes sub pra stiti iuramenti debito, ea semper sincere consulere studeant, quae ad diuini cultus obseruantia,& Ecclesiae beneficium fore iudicauerint:&ut in hisce actibus, di tractationibus, rixa, seu factio aliqua excitari non possit, quae Canonicorum concordiam mutuam-

55쪽

uent. Vi- que beneuolentiam perturbare valeat, mandamus in postae. Os.De sterum, illud in eorum capitularibus deliberationibus cret. 1 s. firmum esse debere quod latis secrete suffragijs, &non aliter, maior & senior pars comprobarit. ε ' In illet,lis festis capitulum ne fiat 3 nisi urgens aliquid

Dec. 12. Acontingat.

. Ne autem eX conuentus,&Consilij desectu Ecclesiae iura pereant 3 & bonorum eius diligens administratio praetermittatur; Canonici omnes ad Capitulum conuenire debeant qualibet seria quarta, seu alia die quando a Reuerendissimo D. Epistopo, Praeposito, vel Vicepra positis vocati fuerint. Trist. Sarn. Qui Ecclesiae bona administrant, ne in eoru proprios Vis usus iIla conuertere, vel indebite subtrahere, & usurpare praesumant; prout etiam Reuerendissimus D. Epistopus Faventin. Visitator Apostolicus, eos monuit, quod ex sis Dς Conc.Trid. praescripto,poena excommunicationis ruq ' ς' δ' - sententiae talia agere praesumentibus imposita sit,&absolutio Sanctissimo DM. Papae reseruata. Vt muneri suo quisque satisfaciat: Nos auctoritate Constitutionum,tam Bonifaci j Papae VIII. quam Trid. Concit. nec non Reuerendissimi D. Episcopi Faventin. Visitatoris Apostolici mandamus, ut omnes Canonici per se ipsos munus suum Obire debeant, non autem per substitutos. Ne autem in diuini cultus praeiudicium, pactio,remissio, seu collusio fiat, nullam contrariam consiletudinem valere decernimus, qua absenti, & non seruienti diei horae, in qua quisque muneri suo defuerit, distributiones quotidianae dari possint,vel debeat.Quod sidentur qui eas accipiet,suas non faciat; sed eas restituere teneatur,quae alijs seruientibus accrescant; Qui collusioni huiusmodi assensi non fuerint iuxta obseruatum Ecclesiae sylum.

Hortamur autem,ac monemus omnes,& singulos,quid a persenaliter residere, & in diuinis deseruire tenentur 3 ne

56쪽

ANAGNINA

s 3 mercenariorum more, quotidianis allecti stipendi js, sed tanquam filii Dei, in atrijs Domus eius, hilares seruitutis suae pensum Domino persetuant, aliter enim noue. . rint mentalis simoniae crimen incurrendi periculose eraposituros;& haec merces eorum esset.

Canonici tanquam Consiliari j , & in sacris functionibus Episcopi coadiutores, ipsum ad Ecclesiam praeser tim Pastoralis offici j causa euntem, & in publico prodeuntem,domo deducant,& reducant. Missam celebranti, seu alia Pontificalia munera exercenti assistant & accurate operam suam praestent prout Sescautum est Sacr. Conc. Trid. decreto.

PRaepositus, qui in hac Cathedrali praecipuus est , de

post nostram Pontificalem,primam dignitatem obtinet; sciens, nullum aliud in Ecclesia praestantius officiuesse, nec magis necessarium, quam Vt diuini cultus ordinatio & celebratio recte ab omnibus peragatur , summa inuigilet cura, ut Missarum Conventualium solemnia, atque diuina officia per hebdomadarium, tam Missae, quam officijsCantores per Hebdomadas; Diaconos, de Subdiaconos, & alios ClericOS, tam maiores quam minores congruis horis, & accurate, & ea, qua decet Religione,ac ordine persbluantur. Choro non interessentes per punctatorem punctari faciat,nec quicquam in diuini officii progressione praetermitti sinat,seu indecore,ac praepostere agi. Quos vero in suo munere deesse, nec satisfacere, & negligenter se gerere cognouerit, arguat, α leues excessiis puniat iuxta suam auctoritatem. i quidem Praepositus praesit omnibus officialibus, videlicet Sacristae; Camerario:Procuratoribus; Syndicatoribus, Granarolijs, caeterisque Ministris supradictae

Praeposito

57쪽

Ecclesiae 3 ut quilibet ipsorum omnia bona,tam mobi lia,quam immobilia fidelitςr,& selicite administret, gubernet, custodiat, dispenset, & distribuat respective 3 ac possessiones, & terrena coli faciat, prout hactenus obseruatum, & obseruari comperimus; atque in fine cuiuslibet offici j quemlibet ex praedictis officialibus,rationem sitae administrationis diligentissime reddere curet.

De Vicepraepositis.

IIcepraepositi per Capitulum eligendi duo, in quoli-V bet anno in creatione aliorum officialium, absente Praeposito,eius Vices gerant;& unus sine altero,excepta chori, dc diuinorum officiorum cura; nihil agere possit 3 sed ambo communicato consilios quae agenda sunt peragant;& si quis eorum abfuerit, durante absentia, Capitulum alterum subimare possit . Qui etiam syndicato tum ossicio fungantur.

De Officio Sacristae.

Cap. XXX.

QVolibet anno in creatione nouorum officialiu, unus - ex Canonicis ad officium Sacristae maioris eligatur : Qui Sacrorum vaserum,& Sacerdotalium indumetorum. sibi in inuentario assignatorum diligentem cinstodiam habeat illaque recte complicata seruet. Nec pro alterius Ecclesiae usu, sine nostra licentia unquam commodare valeat. Tobaleas,& alia Altarium tegumenta, α omament nunda ac nitida habere studeat. eras,&Oleum

58쪽

oleum custodiat, ac lampades praesertim ante sanctissimum Eucharistiae Sacramentum,luce semper accensa tenere procuret.

Vinum,& hostias, ac alia omnia ad sanctissimum sacrificium necessaria diligenter praeparare faciat. Labellum cum aqua;& manulergio,quod saepius immutetur.& mundum habeatur . quotidie purgari curet, ut Sace Motes prius quam sacris se vestibus induant, manus semper abluant.

Inferialibus diebus unam semper missam in diei crepusculo celebrari faciat, ut qui ad villam ; & ad labores sunt ituri,prius spirituali cibo animos suos pascant:& ut opus quod agunt, prospere feliciterque eis succedat. Aquam benedictam quolibet Die Dominico innovare

procuret.

. Habeat duos substitutos Mansionarios Sacristas minores, per quos Ecclesiam, & altaria omnia decenter ornari praecipue in festis diebus; aliaque omnia supradicta diligenter peragi curet. Campanae signum ad conuocandum clerum, &populum,congruis ac consuetis horis dari faciat. Duas Tabellas in Sacristia habeat omnibus inspiciendastin quarum una Missarum,& Anniuerariorum obligationes, quae pro fidelibus defunctis ex onere in eorum testamentis imposito celebrari debent, ac benefactorum nomina sint notata: In Altera vero uniuscuiusque Cappellae, & Altaris descriptae sint Missae, & officia solem. nia,quae per annum,tam a Canonicis,quam ab aliis Cappellanis, & Rectoribus obeunda erunt. Ne autem defunctorum animae suo voto, ac desiderio fraudetur Curet idem Sacrista sub suae conscientiae one. re, ut munera omnia in his duabus tabellis descripta.omnino, a quibus debent, adimpleantur, sub poenis per nos in eisdem appositis. Misset celebrentur primo aut secundo, aut tertio loco . . iuxta

59쪽

iuxta dictarum tabellarum ordinemIn Sacristia, ne permittat,ut rixae, seu strepitus fiant, nec laicos ibidem versari sinat. Qui quidem sacrista pro tempore, etiam Secretarii Officio fungatur cum prouisione medietatis fructuum Clericatus Sancti Andreae nixta formam unionis Illustrissimi D. Cardinalis Lomellini Praedecessoris nostri, quam, quatenus Opus sit, innovamus, confirmamus, &dimulgamuS.

De Poenitentiatio. Cap. XXXj.

Poenitentiarius, qui ex nostra Institutione in hac Ca- s. 24.e. thedrali Ecclesia, nuper iuxta formam Concit.Trid. ου ἐς refor. cum vnione Canonicatus , ex prouisione Apostolica, est adiunctus onus habeat audiedi consessiones in eadem Ecclesia omnium, & singulorum, tam Civitatis,quam Dioecesis, ac aliorum ad Civitatem confluentium. Quolibet die Dominico inis Missarum solemniade- nunciet Ieiuniorum dies,& festa ex praecepto, consuet dine,seu ex particulari Ciuitatis deuotione seruanda,po Pulo, pio semper eum sermone adhortansivi omissis sero uilibus, vanisque saeculi curis, in alijs pietatis, charitatis, α Christianae Religionis operibus sese salutariter exe

Ex sanctorum gestis aliquid semper recitet, & doceat, quemadmodum Pia Mater Ecclesia Sanctorum merita celebrans, eorum nobis proponit sequenda Vestigia, ut sicut illi per fidem vicerunt regna; operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones 3 ita nos quoque eae eorum imitatione sobrie, iuste,pieque viventes ad eoru- I Pς--, Peruenire consiortia studeamus

60쪽

ANAGNINA . s

De Curato Cathedralis Ecclesiae.

C Tii animarum cura totius Ciuitatis inter plures P, tochialium Ecclesiarum Rectores distributa iit; nihilominus cum etiam Cathedrali Ecclesiae unus ex Capitu- Io Curatus quotannis eligi consueuerit, qui habeat curam animarum Contratae Castelli contiguae dictae Cathedrali Ecclesiae. Et hanc electionem Illustrissimus, & Reuerendissimus D.Cardinalis Lomellinus Episcopus praedecetar noster silo statuto seruandam decreuit, cum assignatione medietatis fruinium Clericatus Ecclesiae Parochialis S. Andreae. Nos illam pariter commendantes, ac simili modo seruandam mandantes,Curatum in hac Synodo electum, in primis monemus, ut in Sacra. mentorum administratione, ita se gerere studeat, ut merito caeteris animarum Curatis exemplo sit. Matrimonia contrahenda, iuxta Sac. Conc. Trid. de Reuerendissimi D. Annibalis de Grassis Episcopi Fauen. lini Visitatoris Apostolici decreta se pronunciet;sacri Baptismi fontem, nitidum , henm. Hausum seruet. Sacra olea decenter,ac securo in loco custodiat. Aqua die quolibet Dominico benedicat. Cum ad Cathedralem mortui alicuius cadauer deserinturi ipse cum stola,& pluuiali nigri coloris officiu faciat. Aeremoniarum Magister quamdiligentissimὸ em

ret, ut omnia,quae ad caeremonias attinent; iuxta S.

Caeremoniarum

R. E.

SEARCH

MENU NAVIGATION