Sylloge nvmmorvm ex argento vncialivm, qvos vulgò imperiales seu thaleros appellant. Classis I. Vnciales nummos imperatorvm & regvm Romanorvm. By Jacobus a Mellen

발행: 1697년

분량: 63페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

21쪽

sTEMMA AUSTRIACUM,

Classi si nummis uncialibus rectius capiendis atque digerendis inservienS

Carolus, . .

22쪽

SYLLO

23쪽

SYLLOGES

NUMMORUM UNCIALIVM

CLASSIS L MANIPULUS I.

IMPERATORES AC REGES

ROMANORVM.

DIVI FRIDRICHUS. . PAT ET MAXIMILIA NUS FILI IMPER ROMANI E ies Fria

derici Patris S maximiliam P - , δει

24쪽

x FRIDERI CV III. QVamvis hic nummus uncialis argenteus, anno demum IJ3I. usus, eorum, quos Laefert, Imperatorum aetate multo sit recentior, nec etiam ad usualem monetam pertineat,sed potius ad augustiora illa numismata, quae Galli Me

dailles, nostri Echaupsennis. appellant Satis

commode tamen putavimus eundem iri adhibitum ad captandam dicendi aliquid de riderie III. Imp. occasionem, quam negat aliorum hujus principis numismatum ex argento uncialium defectus. In primis, cum idem jam a Cl. V. Johanne Heu-ric Laeclero factum esse constet, qui Imperialem hunc , reliquis aureis argenteisve riderici

nummis annumeratum, eruditis annotation

bus suis ad neae Sylti historiam rerum Friderici III. Imp. Argentoration. 68S. editam,

inseruit.

Jungitur itaque hic unum familiae Austriacae domusque Augustae decus alter , filio scilicet Oaχimilian I divus RIDERI CVS pater,

quem inter Imperatores vulgo tertium hujus nominis appellant aliis tamen, qui Fridericum Phil chrum quoque Aust riacum, Ludovici Bavari aemu- , iij numerum Imperatorum reserunt , potiori jure quartuim: immo adhuc aliis, qui ridericum Brunsvicensem, degeneri encesta surrOg ium, Imperatoribus annumerant, quintum O- cantibus. Fuit

25쪽

FRIDERICUS IL

Fuit is Anes Ferret, Austriae Archi lucis,

filius, ex Omburgi Mas via n. 413. die Σῖ. Sept. natus, princeps pius, equus, maxime implendo nominis omini pacificus. Quibus

etiam virtutibus meruit, summae rerum Christi ni orbis praefici , cuni Francofarti anno Iψ4o. unanimi lectorum consensit mortuo patrueli

Iberto II. Imperatori iccessor datus , paullo post Aquisgrani coronatus saerit. Hinc anno 432. Romam petiit, ac in urbe illa orbi Olim principe Imperiale diadema a stimmo ecclesiae praestile Nicolao V. impetravit, acclamante undiq; populo Frideriso paciscoά Deo coronato Imp. v in Stictoria qualis honor ipsi inter Caesare Austriacos uni soli contigit. Uxorem quoque ibi

nactus est eodem tempore, ex ejusdem Pontificis manu Aconoram,EduardiPorthigalliaeRegis filiam,

quae ipsi praeter i fantes aliquo βραχυβίου Maxi--γnilia=tum, post ea Imperatorem Ic eundam,

Alberti Bavari uxorem, peperit. Egregia Fridericus pietatis, mansuetudinis ksobrietatis laude per quinquaginta tres annos Imperio praefuit, ac demum anno I493 die Is Aug. duobus saltim annis octuagenario minor , obiit;

adeoque ab Imp. Caes. Octaviano Augiisl o quidem tribus Imperii annis superatus fuit, at illum ex ad adverso totidem vitae annis superavit. a De

26쪽

4 FRIDERICUS III

De MAXIMILIANO, Friderici in hoc nummo comite xsilio,nihil dicere nunc attinet, Cum plurum statim illius sit facienda mentio. Nec inpra sentiarum nos sollicitos habebunt, quae in averso Imperialis nostri latere abinis geniis telamonibus

tenentus, obitassimae ac illus; issima domus Amstriaca Insignia nam alla deinceps, subinde

occasione data, prolixein luculenter erunt explicanda. Hic saltim obiter, in limine quasii, O-tasse sufficit, quadripartitum istum clypeum sex diversis laterculis ab lui; quorum primus repet, talo antiqua Archiducatus ria insignia coimtinet Secundus tertiusve Soriae, Carinthia

Symbola praefert quartus tarn .e , quintus Urolis urbi exhibet Sextus denique ultimus Habspuetici Comitatus tesseram complecti-

27쪽

MAXIMILIANVS I.

MAXIMILIANO MAGNANIM . ARCHIDV X.

AUSTRIE BURGUND. Caput aximiliani laureatum , additis tua collum literis: ETATIS. I9. MARIA RARO FILIA HERES BUM GUND. BRAB CONIUGES E ies Ma ria, capite nudo , S crinibus in nodum a frictis , nec non additis circa cosium literis ETATiS. o. S in serius 1479.

OV adverso hujus nummi latere apparet,MAXIMILIANUS I. Austriacus est,praecedentis Imperatoris Friderici III sive IV. ex Eleonora Porthigallica filius, anno 14ss die a Marti NeO- stadii Austriae natus, ac inde ex felici nominis omine ad summum illud maximarum rerum 3 cul-

28쪽

6 MAXIMILIANUS I.

culmen evectus , Ut non modo an. 486. Fran-

cofurti Rex Romanorum electus sit; sed etiam parente mortuo ab an I493 ad Isis Imperii h benas gesserit. Attamen neutra istarum dignitatum nummo nostro expressa legitur, utpote, qui annum 479 praefert, quo Maximilianus,aecimum nonum aetatis annum vix emensus, tantis honoribus nondum fuit ornatus.

Sol itaque fit Archi lucis Auseriae, Burgundiaeque Ducis titulo gaudet, qui ipsi partim exhereditate paterna , partim vero uxorio jure obtigit. Nam esse serta, post caelum OttOcarum Bohemiae Regem a victore Rudolpho I. Imp. an ia8a filio suo Alberi collata , non interrupta generationum serie ad abnepotem ejus Frid ricum Imp. devenit, qui obsoletum fere aut omissum a majoribus Archiducis nomen resumsit, cuna cum pleno successionis jure in filium her dem, Maximilianum, transtulit. Quod autem BArgundia Ducatum attinet , hunc Maximili no uxor clarii, Caroli Audacis, ultimi Bu gundiae Ducis filiain heres, attulit; de qua mox pilara nobis erunt dicenda. Caeterum, si principis nummo nostro signati habitum attendas, non tantum liberali satis

venusta facie est praeditus, sed iromissa admodum casarie ornatus apparet, quam deinceps mo

29쪽

MAXIMILIANUS I.

re saeculi ad aures usque recisam habuit. Lau. ream quoque gerit solitum illud priscorum Imperatorum a Caesarum decus, nec non antiquissiimum victoriae Symbolum, optimo sane jure Maximiliano debitum , cum ob varia virtutis bellicae pecimina , quibus etiam praeclarum G gnavim cognomen inertiit; tum praecipue eam ob caussam, quod illo ipso, qui numismate hoc signa' tur, anno , fuso fugatoque ad Gui negatum Artesia vicum Cordae duce, eximiam contra Gallos vi floriam obtinuit. Aversa nummi nostri parte MARIA Burgundica, prior Maximiliani Conjux, exprimitur. Fuit haec Caroti Audacis seu Pugnacis Burgundiae Ducis Aia, quam is anno i 37. xj alesia Borbonia luscepit, an ad ancejuna Lotharingiae caesus amplissimorum in utraque Burgundia diti num totiusque Belgi heredem reliquit opulentissimam itaque hanc sponsam plurimi quidem ambierunt proci, ut Ferdinandus Rex Neapolitanus, Carolus Galliae Delphinus, Georgius Clarenciae, Carolus Engolis mentis Dux, Iohannes Philippus CliviaeDuces,PhilibertusDux Sabaudiae, Iohannes Galeatius Mediolani Princeps qua implures

alii: Sed inter hos omnes soli Maximiliano Aus bi- ac tam felici est licuit, ut ipsi formosissimae pariter ac ditissimae hujus Mariae nuptiae conciliatae

sint,

30쪽

s MAXIMILIANUS L

stat,quam anno I 77 die 2O Aug. Gandavi duxit, adeoque Burgundiri Brabantiae , reliquarii in Belgii provinciarum dominium familiae suae

inititit.

Neque in ecundum fuit augustissimum hoc Maximiliani Sc Mariae conjugium, sed praeter Franciscum Georgium Archiduces, in prima statim infantia iterum extinctos, ex illo prodiit Philippus,an. 1478. Brugis natus, qui felicius adhuc paterno thalamo connubium est consequutus, dum sociata sibian. 1496. Johanna, Ferdinandi Catholici, asstellae Arragoniae Regis filia, amplissimum Hispaniarum regnum obtinuit, idemque recens detecti Novi orbis provinciis egregie auctum ad posteros Austriacos transmisit Prodiit etiam ex isto ximiliani mariae conjugio VIIargaret , eo dem quem numimus Ost e habet, anno I479.

vel sequenti juxta alioso Bruxellis nata, primum quidem carolo Gallis Delphino , Ludovici XI. Regis filio, desponsata; sed cum ab eo repudiata esset,Johanni Hispaniae principi, Ferdinandi Catholici R. filio, nupta Hinc Philiberti S

baudiae ducis conjui,&tandem Belgi gubernatrix, cui per tres liginti annos praefuit. Quod reliquum est,uncialis noster hactenus descriptus alia etiam forma extat, cujus typus equidem, quoad ςssigies serenissimorum OnJugum,&

utra

SEARCH

MENU NAVIGATION