Dictionarium propriorum nominum virorum, mulierum, populorum, idolorum, vrbium, fluuiorum, montium, caeterorumque locorum quae passim in libris prophanis leguntur dictionarium nominum propriorum quae in Bibliis scripta sunt, seorsum impressimus

발행: 1512년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

tunum locum,qua Tydeus transiturus erat,quinquaginta iuuenibus cum duobus ducibus deorum immortalium robore similibus,Maeone AEmonis,& Lycophonte Autophoni filio Eos Tydeus omnes ad ipsum locum occurrentes strauit occiditque, fletus deorum qui sibi ministrabat auguriis: unu tamen Maeonem cum tristi nuntio redire permisit,immo iussit. Tydides, Diomedes Tydei filius, bellator strenuus,qui praeter alia bene Sc fortiter gelia, Venerem in dextra, εc Martem sub utero percussit, ut late scribit Homerus lib.Iliad. r. Proinde scribitur Horatio, Tydides melior patre. Atque Icarm. e Quis Martem tunica tectum adamantina . Digne scripseritiaut puluere Troico N igrum Merionem aut ope Palladis Tydidem superis parem Tymbraeus inquit Seruius Apollo dicitur,a Ioco Troiae vicino pleno Tymbrann quo eius εc nemus est, Sc templum, ubi a Paride Achilles occisus est. Unde & fingitur manu Apollinis vulneratus.Ergo Tymbraeus,ut Delius.Nam numina a locis frequenter nomen accipiunt.Ηactenus Seruius apud Virgilium libro AEneidos tertio, Da propriam Tymbraee domum,da moenia fessis. Tymoetes, Priami filius. Huius meminit Seruius, Euphorionis verba referens: Priamus,inquit,ex Arisba filium vatem suta cepit. Qui cum dixisset quadam die nasci puerum , per quem Troia posset euerti:pepererunt simul Ec Tymoetae uxor Sc Hecuba quae Priami legitima erat.Sed Priamus Tymoetae filiv,vxoremque iussit occidi. Hactenus Seruius enarrans hunc locum Virgilii 2.AEneid. Pars stupet innuptae donum exitiale Minervae:

Et molem mirantur equi. primusque Tymoetes Duci intra muros hortatur,& arce locari.

Tymphaei, Plinio lib-..capa, populi AEtoliae. Strabo lib. , Propinqui Macedoniae 3c Thessaliae sunt ad montem Poeum Se Pindu AEthices fle Penei sontes, de quibus 8c Tymphaei Sc Thessali. Pindi accolae certant. Tyndarus, rex OEbaliae, filius OEbali regis, habuit uxorem sermosissimam Ledam. Nonnunquam pro Tyndaro, Tyndareus ponitur.vt Ouidius in Epistolis, Me tibi Tyndareus vita grauis author 8c annis Tradidit: Zc reliqua. Hinc Tyndaridae Castor re Pollux dicti , de Helena Tyndaris. Servius, Atqui inquit Helena Iouis L. iiii. Diuili od by Cooste

542쪽

est, non Tyndarei filia. Sed sic dici mus Tyndaridis de Helenaἡ ut de Hercule Amphitryonides. Nam de Ioue & Leda nati sunt Pollux Sc Helena. De Mareo Se Leda Castor,qui & solus mortalis fuit.Vnde Virgilius s.AEneid.

Si fratrem Pollux alterna morte redemit. Qui immortalit tem suam cum fratre partitus est. Helenam vero immortalem fuisse indicat tempus. Nam constat fratres eius cum Argonautis fuisse. Argonautarum filii cum Thebanis dimicauerunt. Ite illorum filii contra Troiam bella gesserunt .Ergo si immortalis Helena non fuisset, tot sine dubio seculis durare non potuisset. inoc autem legimus priuet a Theseo rapta, e in AEgypto commendatam protheo. Haec Seruius apud Virgilium lia AEneid. Non tibi Tyndaridis facies inuisa Lacaenae, Culpatusve Paris, Sec. Est 8e Tyndaris, Siciliae urbs, media ex parte a mari absumpta. Plinius cap.9 .lib.2. Typhoeus, gigas fuit Terrae deTitani filius .inde Typhoeus Typhoea Typhoeum Virgilius i. AEneid. Nate patris summi,qui tela Typhoea temnis, Ad te confugio:& supplex tua numina posco. Is alio nomine dicitur Typhon,quem Strabo lib.i faex Pindari authoritate sub

ΑEtna cruciari scribit. Alii sub Inarime condunt xt Lucanus, Conditus Inarimes aeterna mole Typhoeus. Typhon item ventus est quem Graeci turbidum 8e orbe motum nominat,ut scribit Meteororum 3. Aristoteles . Gellius lib. 9.cap.r, Nauigabamus sinquit a Cassiopia ad Brundusium,mare Ionium violentum Sc vastum Sc iactabundum. Nox deinde, quae die primum secuta est, in ea sere tota ventus a latere saeuiens, naue undis c pleuerat. Tum postea complorantibus nostris omnibus, atque in sentina satiς agentibus,dies quidem tandem illuxit: sed nihil de periculo atque saeuitia remissum quin turbines etia crebriores caelum atrum,& fumigates globi,& figurae quaedam nubium metuendae,quas TvΦῖνας vocabant, impendere, immin reque, ac depressurae nauem videbantur.Hactenus Gellius,

Typhon,frater Osiridis regis AEgypti,qui,ut testatu Diodo rus Siculus,ipsum rege clam necauit,& in vigintiquinque tes corpus eius discerpsit.Tademque ab Iside regina in sello est

interemptus.

Tyra, Plinio lib. .cap.ra, fluuius Istro proximus, Moesiae partem perlabitur . Ptolemaeo lib.s.cap. io,b: Ammiano Dranciauitas sic appellata. io

543쪽

'Tyrambe,Sarmatiae in Asia urbs,authore Ptolemaeo Iib eady.hodie Trapatio. Tyranion Amisenus discipulus Esti ei λmiseni nobilis gnimmatici, tempore magni Pompeii, docebat Romae. Ductus est a Lucullo captiuus in bello Mithridatico: prius dicebatur Theophrastus: mutauit autem nomen, quod inter aequales superbis versaretur moribus. Clarus & diues ob doctrinam faetias adeo est, ut supra tria millia librorum possideret. Decessit senex morbo podagrae. Tyrannion iunior e Phoenicia discipulus prioris, a quo nomen sibi usurpauit, cum prius Diocles vocaretur.Captiuus & ipse Romam ductus, a quodam Diam ante Cassaris liberto emptus, deinde dono datus Terentiae Ciceronis, ab eaque liber factus,ludum Romae aperuit: scripsit libros L x v i i. Vtriusque author Suidas.

Tyrannus, Sophista fuit qui scripsit de diuisione orationis libros decem author Suidas. Tyras, Sarmatiae quaeus in Europa, Ptolemaeo lib.'. p.r: vulgo Neyster. Tyres, fluuius est Scythiae, post Istrum secundus, teste Herodoto libro quarto. Tyridates . rex Armeniae magus temporibus Neronis, ut est author Plinius lib. s.cap. φ .

Tyrinthia, ciuitas Argis vicina, in qua nutritus est Hercules, qui inde Tyrinthius dictus est Virgilio libro I. AEneid.ut notat

Seruius, -postquam Laurentia victor, Geryone extincto, rinthius attigit arua, Tyrrhenoque boues in flumine lauit Iberas. Tyrius,urbs moenibus insignis in Peloponeso,teste Homero. Tyrus, Phoeniciae peninsula. De qua Plinius ca. 9.li. s.sic scribit Tyrus inquit quondam insula, praealto mari septingetis passibus diuisa, nunc vero Alexandri oppugnantis operibus continens.Olim partu clara urbibus genitis, Lepti, Vtica, & illa Ro - mani imperii aemula terrarum orbis auida, Carthagine, etiam Gadibus extra orbem c bditis. N uc omnis elux nobilitas cochylio atque purpura constat .Hactenus Plinius. De obsidione elux, vique cotinenti adiuncta est, nemo uberius Diodoro lib.I7.Lege Curtium lib.ε. Tyrrhenum mare dictum et , vel quod Tuscia alluit inquit Seruius)id est Tyrrheniam: vel a Tyrrhenis nautis,qui se in socmare pr.ecipitauerunt. Nanque hoc habet fabula. Dormiεtem in litore Liberum patrem puerum nautas abstulisse Tyrrhenox.

544쪽

qui quum esset experrectus in naui, quo duceretur interroga uit. Responderunt illi, Quo vellet. Liber ait, Ad Naxum insulam sibi sacratam. Sed cum alio vela deflecterent, iratum numen tigres sibi sacratas, visibus eorum obiecit, quo terrore se illi in nuctus dedere praecipites, Hactenus Seruius enarraus hun Iocum Virgilii l. AEneid. Gens inimica mihi Tyrrhenum nauigat aequor Ilium in Italiam portans, victosque penates. Idem in hymno quodam in Bacchi laudes scripsit Homerus. Tyrrhus inquit Seruius pastor, apud quem Lavinia peperit.

Inde Tyrrhidae, Tyrrhi filii. Haec Seruius apud Virgilium lib. .

AEneidos, Ceruus erat forma praestanti Sc cornibus ingens Tyrrhidae pueri, quem matris ab ubere raptum diutribant.Tyrrhusque pater,cui regia parent Armenta, te late custodia credita campi. Tyrtaeus, poeta Graecus, cuius saepe meminit Plato in libris de legibus, O divine poeta Tyrtare linquita sapiens certe ac bonus nobis esse videris, quia excellentibus eos extulisti laudibus, qui in bello excelluerunt. Tyrus, Plinio lib. s.caa oppidum iuxta Libanum montem

Tyrtygias, latro fuit Se plagiarius in Arcadia, qui res alienas, quas furto abstulerat, venditabat:eoque quaestu diues factus est. Zenodotus apud Erasmum in Chiliad.

VAccA ,fluuius est Lusitaniae in Hispania, ut scribit Plinius cap .a I. lib. .

Vaccet, Hispaniae citerioris populi,ut scribit Plinius capite Zo.lib. . Vacorium . urbs Norici apud Ptolemaeum libro secudo capi .hodie Villacum. Vacuna, dea quae praeerat otiosis 8c vacantibus. Huic sacrificabant agricolatiquum post collectas fruges quiescebant. Vnde Ouidius lib.6. Fastorum, Nam quoque cum fiunt antiquae sacra Vacunae, Ante Vacunales stinique sedentque focos.

Uageni, Plinio libro tertio capao, populi inter Alpinas gentes.Silius,

Tum pernix Ligur, te sparsi per saxa Vageni. valasca, Boiamorum regina fuit, quae facta cum caeteris mu

545쪽

lieri biu eoniuratione . de excutiendo virorum principatu, copiarum duchrix bellum mouit, intersectIsque viris foeminas omnes asseruit in libertate,ita ut initar Amaaonum multos annos imperarint sine viris.Volaterranus in Geographia. i Valentia, Hispaniae citerioris urbs tribus mill mus passuum amari remota, ut author est Plinius lib. .cap.3.3c Ptolemaeus lib. a.cap.ro.& Mela liba. Est & Valentia, iuxta Viennam ad Rhodanum, Allobrogum ciuitas, ut docet Plinius capia aibd. ΗΟ-

Valeria, Ptolemaeo lib.3.cap.s, oppidum Hispaniae, a qua Valerienses populi plinio cap. .lib. . Valerii, priusValesii,teste Quintiliano appellati: sicut Fusii,d

inde Furii. - . . . . iValerius,L. Valesii filius, qui primum de Veientibus, deinde de Sabinis, postremb de utrisque triumphauit. Hic quia in Io

cum tricipitini collegae consulem non subrogauerat, Sc domum ita Velia tutissimo loco habebat, in suspicionem regni affectati venit. quo cognito apud populum questus est, quod tale aliquid timuissent. Quapropter remisit qui domum suam diruerent: secures etiam fascibus dempsit, easque in populi concione summisit: legem de ptiuocatione a magistratibus ad populum tulit.Ηine Publicola dictus. Cum diem obiisset,publice

sepultus,& annuo matronarum luctu honoratus. Author Caecilius de viris illustribus .Hic quadriga primus in triumpho ve-etus est, s ne ulla inuidia: praeterea collegae Bruto honores f. nusque curauit, funebre mque orationem de ipsius laudibus habuit,quae adeo iucunda fuit Romanis,ut ex eo consuetudo manarit: ut qua strenue pugnando occubuissent, ab optimatibus laudarentur. Author Plutarchus. Valerius, M. Publicolae fra. ter consul una cum Post humio Tuberto factus, ac contra Sabinos profectus, rem foeticiter fratris auspiciis 3c administratione gessit Ex quo publice ei domus aedificata, ius fores ex

tra honoris gratia aperirentur, cum caeterae intus procederent.

Valerius Coruinus Tribunus militum, sub duce Camillo reliquias Senonum persequente, aduersus Gallum prouocato rem solus processit. Corvus ab ortu solis galeae eius insedit,&inter pugnandum , ora oculosque Galli reuerberauit: δe hoste victo, Valerius Coruinus dictus suit. Hic, quum ingens multitudo aete alieno oppressa, Capuam occupare tentasset, δέ ducem libi Quintium necessitate magna coinpubium secisset, sublato aere alieno seditionem compressit. Haec Caecilius.

546쪽

Liuius vetb addit de Samnitibus eum triumphasse, sexies consulem fuisse, hostes T. Manlii morte exultantes copressisse. Uixit praeterea,teste Valerio, corporis & animiviribus integris annos centum .Lege Liuium lib. .Decad .primae. Valerius Potitus, post Decemuiralem inuidiam, plebem in patres incitatam legibus & coditionibus suis mitigauit Inde Potiti cognomen adeptus. primus quoque consul, post Decemviros cumVolscos

AEquosque ad Algidum magna laude debellasset, triumphus ei a patribus negatus fuit. Sed suadete Icilio Tribuno plebis primus sine authoritate Senatus tri uphauit cum collega suo M. Horatio Quamobrem Maximi cognome adeptus est,quod nemini a Senatu praeterqua Fabio Maximo cocessum est, ut scribit Plutarchus. Valeri u Levinus consul cum Pyrrho praelio congrediens, in Lucania insecticiter pugnauit. Iteru postea consul contra Agrigentum missus, ac superato Hannone duce Carthaginensium,oppidum in potestatem recepit: Senatum securi, percussit. Alter Valerius Levinus, contra Philippum Macedo nive regem sceliciter bellum gessit, teste Liuio lib. .dea. bello Punico'. Valerius Flaccus, M.Catonis familiarissimus, eudem ex agro Tusculano ad Rempublicam adduxit, pariter & instruxit, ut ait Plutarchus. Cosul cum odem Catone circa Mediolanum, ut Liuius testatur, cum Gallis 3: Insubribus Se Boiis collatis signis pugnauit,ubi decem millia hostium sunt caesa. Cauiam mulierum de abroganda lege Oppia contra collega suum

Catonem obtinuit,quorum vide apud Liuium elegantes utriusque orationes libro ' de bello Macedonico. Valerius Soranus poeta , quem Cicero in libris de Oratore doctissimum togatorum appellati. Plutarchusverbvirum philosophum Sc eruditum dicti,ac interfectum a Cn. Pompeio fuisse. Valerius Antias scritor historiae saepe ab authoribus testis citatur, ut a Liuio. Varius Procillus militauit sub Caesare, in Galliam missus legatus ad Ariovistum, ut est in Commentariis Caesaris. Valerius Maximus historicus, scripsit dicta ac facta memorabilia ad Tiberium Caesare.Militauit sub Sex. Pompeio, ut ipse de se testatur, ubi de institutis antiquis loquitur. Valerius Flaccus poeta scripsit Argonautica .Quintilianus euia sua aetate fuisse testatur his verbis, Multum inquit in Valerio Flacco nuper mi

sin usa

Vandali, siue, ut Plinio lib. . cap.rq,εc Straboni lib. . placet, Vindelici, populi sunt Germaniae:qui,ut ait Volaterranus, paucia ante annis quam Gothi Romam caperent, Gallias invasere. Duiligod by Corale

547쪽

Inde in Hispaniam, traiecto Pyrenaeo, penetrantes, Ioca circa Baeticam, quae Vandalia postea dicta est, occupauerunt. Vangiones, inter populos Galliae Belgicae poninur,Coloniae Agrippinensi vicini Plinio cap.l7 lib. . iv arduli, Hispaniae populi. De quibus Pomponius Mela lib.s.

Varro, poeta Romanus,quem Fabius Quintilianu , inter peritissimos Satyrae scriptores enumerat Eiusverba cap.l .lib. Iohaec

sunt, Alterum illud est & prius Satyrae genus,quod no sola ς r-minum varietate mistum condidit TerentiusVarro,vir Romanorum eruditissimus. Plurimos hic libros & doctissimos composuit,peritiis mus linguae Latinae, Si omnis antiquitatis, & rerum Graecarum nostrarumque: plus tamen scientiae collaturus, quam eloquentiae. Est & alterVarro,cuius meminimus in di

ctione TERENTIUS.

Varus, luuius est, Narbonensem prouinciam ab Italia separans. De quo lege Strabonem lib. ab initio. Vascones, Hispaniae populi, versus Gallicum & Britannicum Oceanum,ad Pyrenaeum siti.De quibus Plinius cap.s.lib.3. Vasio, Narbonensis Galliae Vocotiorum oppidum, ut scribit Pomponius Mela liba .in descriptione Galliae Narbonensis. Vaticanus, collis in urbe Roma dictus inquit Festus)quod eo potitus sit populus Romanus vatum responso , expulsis Hetruscis. In eo autem colle sita est Petri Basilica. Is denique collit nolonge est a theatro Pompeii, ut Porphyrio scribit apud Hora

Redderet laudes tibi Vaticani Montis imago. De Vaticano agro, colle,& deo sic scribit Gellius cap.37.lib.i Et agrum Vaticanum inquit & eiusdem agri deum praeside appellatum acceperamus a vaticiniis, quae vi atque instinctu eius dei, in eo agro fieri solita essent. Sed praeter hanc causam Marcus Varro in libris rerum diuinarum, aliam esse tradit istius nominis rationem. Nam sicut Aius, inquit,deus appellatus,araq: ei statuta est, quae est in infima noua via,quod eo in loco diuinitus vox edita erat: ita Vaticanus deus nominatus, penes quem essent vocis humanae initia: quoniam puerisimulatque parti sunt,eam primam vocem edunt, quae prima in Vaticano lyllaba est. Idciriaque vagire dicitur, exprimete verbo sonum vocis recentis.Ηactenus Gellius.

Vatinius, quum esset dignitati Ciceronis semper aduersus,ita mitea praeualuere amicitia, ut duobus iudiciis publiciet ab eo defensus. Author Valerius. Hic quum esset impudentissimus,

548쪽

eleganter a Senem describituri vatinius inquit; assiduo eo uitio depudere didicerat. Vaunia, Italiae ciuitas, Venetiae propinqua. Ptolemaeo autho re lib. .cap.I.vulgo uino.

Vbii, inter Galliae Belgicae populos ad Rhenu coloniae, Agrippinensi finitimi,ponuntur Plinio cap.I7.libs.

Vcalegon, nobiIis Troianus, qui tempore Troiani belli ob senium abstinebat armis, ut scribit Homerus lib.Iliad.3. Inde, ut scribit Seruius,Virgilius a AEneid.rem domus ad persona transtulit,dum ait,

ciam proximus ardet . . . .

Vcalegon: Sigaea igni freta lata relucent. Uci Ptolemaeo tib a .cap. . Plinio lib.3. cap.r,vria, Hispaniae ciuitas.

Vectis, insula Britanici maris, ut scribit Ptolemaeus liba .cap. s.Vuyht incolae vocant, in qua sunt oppida Calbore dc Neu-

Vectones, Hispaniae populi, Vacceis & Celtiberis proximi, ut scribit Plinius cap .s.lib. .Horum meminit Lucanus, Vectonesque leues,&c. Vedra, fluvius Britanniae insulae, Ptolemaeo Iiba .cap. .vuere vulgo. Vegeti, Asiae populi, Murrhanis, Cappadocibus, Comagenis,& Armeniis vicini, vi scribit Pomponius Mela lib.i. Vegetius Flauius Renatus, comes Constantinopolitanus, scripsit ad Valentina anum principem libros quinque.Epitomen videlicet institution uiri rei militaris, de commentariis Catonis, Augusti,Traiani, Se Hadriani principum, ac Frontini. In primo electionem docet iuniorum, ex quibusdocis vel quales milites probandi sunt, aut quibus armorum generibus exercitus imbuendi, Secundus veteris militiae continet morem, ad quem pedestris institui possit exercitus. Tertius omnium artium genera,quae terretiri praelio sunt necessaria,exponit. Quartusvniuersas machinas, quibus vel oppugnantur ciuitates, vel defen duntur enarrat, naualisque belli praecepta subnectit.Ex Raphaelis Volaterrani lib.22.

Veii , Italiae populi, & urbs in F etruria quondam a Camillo capta in regione undecima Italiae,ut scribit Plinius cap.I palia'. Divitietoo by G

549쪽

a velis,Veiens die inde Veientana gemma Psnio lib. I. p. o.

Veientana inquit γ Italica gemma eli, Veiis reperta, nigram materiam distinguente limite albo .Hactenus Plinius. De Veientana gemma scribit & Solinus cap. 8.sub finem. Velauni, inter Alpinas gentes, Plinio commemorantur capite mlibri tertii. velia, Lucaniae oppidum in Italia ad mare situm. Inde velinus,adiectivum.Virgilius s. AEneid. Iniices nanque potes portusque require Velinos.

Veliates, populi Liguriae Cisalpini, ut scribit Plinius capite Rubri tertii. Velitrae Velitrarum,eiuitas Volscorum insignis fuit. Inde V

liternus ager dictus, quem,Volscis victis, Romani ademerunt, ut scribit Liuius lib. . Inde etiam Veliterni popul Velitrarum incolae dicti, quos commemorat Plinius cap. silibJ. Ex ea urbe gentem Octauiam fuisse testatur Suetonius in Augusto. Velina, regio in urbe, Palatino monti coniuncta, in qua Valerii Publicola , & Victoriae, deorumque penatium aedes erant.

Dicta Velina,quod ibi pastores Palatini vellete lanam sint soliti .unde Velinus lacus Plinio libes capa. Veliocasses, Galliae Lugdunensis populi, Plinio cap.18dib. Lugdunensis inquit Gallia habet Lexovios,Veliocasses, Galletos, Venetos, Abrincat uos, sismicis,gumen clarum Ligerim. Venafrum,ciuitas Campaniae oleis abundans Author Plinius cap. s.lib. . & Acron grammaticus apud Horatium liba.Carm. Ille terrarum mihi praeter omnes Angulus ridet,ubi non Hymeto Mella decedunt,viridique certat Bacca Venafro.

naria, insula est in mari Tusco, ut scribit Plinius capite s. Iibri tertii. Veneris portus, Galliae inter Pyrenaei promontoria oppidum. Author Pomponius Mela libro secundo. Strabo Aphrodisium

nominat,Veneris templum Ptolemaeus.

Veneti,Galliae Lugdunensis populi, author Plinius capite docimo octauo lib. . Sunt & Veneti, italiae populi Iroiana stirpe orti,ut author est Cato: quoru regio Venetia dicitur Adri lico mari apposita, & omnis ora circu sinu maris, poli utriam

usque ad ollia Padi. Venonius historicus, cuius meminil cicero lib.rula legibus,

550쪽

Nam inquit post Annales potificum maximorum,quibus nihil potest esse nudius, si aut ad Fabium,aut ad eum qui tibi semper in ore est,Catonem, aut ad Pisonem, aut ad Fannium, aut ad Venonium venias: quanquam ex his alius alio plus habetvirium, tamen quid tam exile quam isti omnese Hactenus Cicero. Huius historiam se non habere dolet ide Cicero ad Atticu. Venulus,Turni legatus ad Diomedem, ut scribit Virgilius in prooemio lib.AEneid. 8, Mittitur & magni Venulus Diomedis ad urbem. Qui petat auxilium,3c doceat quae causa petendi. Venus, Iovis filia a nostris ut scribit Cicero sic dicta quod ad

res Omnes veniret, Venerem nostri nominauerunt .atque ex ea potiusvenustas,quamvenus exuenustate.Graeci κιφρο τυ, quod

e spuma maris e testibus Saturni proiectis sit nata. Cocta insidentem finxerunt, quod, ut legitur apud Stobeum, mulierem deceat praeter omnia cura sub tecto, ac silentium.Haec ut amn-rum, gratiarumque, ita pulchritudinis & deliciarum,&voluptatum omnium dea est. Eam triplicem, & amo es geminos facit Cicero de natura deorum lib. . Venusia, colonia inter Lucaniam & Apuliam, Horatii poetae patria, qui inde Venusinus dicitur. Venusiae meminit Pliuius

Vercellae,urbs Italiae Transpadanae, in regione undecima,Taurinis vicina, ut scribit Plinius cap.i7.lib. . Vergiliae, signum est ante genua Tauri,quod ortu suo primae navifiationis tempus ostendit. Unde Graecis Pleiades dicuntur in re πλέειν : Latine Vergiliae, a Verni temporis significatione. Haec Seruius enarrans illud Virgilii l.Georg. Nauitatum stellis numeros,&' nomina fecit: Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton. Veromandui, Galliae Belgicae populi, quorum meminit Pli

Verona, urbs Venetiae a Gallis olim condita,duce vi quidam opinatur Brenone, a quo Brenona primum,deinde mutatis co- suetudine literis, Verona appellata. Galli enim quum nouas sedes quarere ob intestinas discordias, Sc assiduas domi dissensiones cogerentur, in Italiam venerauexpulsisque inde cultoribus, Mediolanum, Comum, Brixia,Bergo mum, Tridentum, Vin centiam condiderunt. Veronam magna ex parte alluit fluuius omnium amoenissimus Athess,qui ex Tridentinis Alpibus ortus,no Ioge a lassa Clodia Pado miscetur. Clara haec urbs solo, Diqilirco by COOste

SEARCH

MENU NAVIGATION