장음표시 사용
581쪽
Gratiae ab Orchomeno:tu primum Aglaia decoro Laetitiam prae te ore ferens, tecumque Thalia Cincta sacrum viridi strophio caput, Euphrosyneque
Laeta genas, laeta os roseum, vaga lumina laeta.
Charopes, Homero lib. Iliad. ir,vir Troianus, Hippasi filius, cSoci frater quos ambos uno die Visses interemit. Eil & nocmen cuiusdam inter Epirotas primarii, qui Tito Quintio Flaminio consuli Romano contra Philippum bellum gerenti,fauit. Author Plutarchus in vitam eiusdem Flaminii. Chidnaei, Orpheo teste in Argonautica, populi iuxta Potum. Chilo, philosephus Lacedaemonius, unus ex septem sapientibus Graeciae .Eius, Plinio teste lib. .capda, tria dicta fuer ut Deleis in templo Apollinis cosecrata: scilicet, Nosce teipsum.Ni-il nimiu cupias.Comes aeris alieni atque litis,est miseria Quin& funus eius, quum, victore Olympiae filio, gaudio expirallet, tota Graecia prosecuta est.
Chiron,Saturni Sc Phillyrae filius. Lactatius tamen dicit eum
ex Pelopea conceptum. Dum enim, ut author est Seruius, cum amica Phillyra Saturnus coiret, ops uxor eius aduenit, cuius praesentiam veritus,se in equu conuertit. exinde natus est Chiron, dimidia parte homo,dimidia equus. Qui cum excreuisset, in sylvas abiit, easque coluit.Huic aute a Thetide Achilles puer commendatus, quem ipse, simul dc AEsculapium nutrivit Sidocuit. Hic enim, ut author est Plinius cap. m.lib. .herbarii vires atque medicamenta reperit. Postremb quum eu visitasset Hercules , casu factum est, ut una sagittarum eius Lernaeo veneno perlita, super pedem eius caderet. Attamen quum a parentibus fuisset genitus immortalis, ut Ocyroes vaticinium impleretur, quo praedixerat eum optaturum esse mortalem, graui vexatus moroo mori cupiens, orauit superos ut illi mori concederent. Quo concesso, ab eisdem in caelum transtatus est,& in Zodiaco locatus,& sagittarius appellatus. Ex Bocatio. Chromius, vir Argiuus, cuius meminit Herodotus lib.i. Chryseis, Vide a R is E 1 s in Praetermissi x.
Ciris,dicitiir Scylla, Nisi regis filia, mutata in auem cirim, id
Citheron, mos Libero sacer. De quo Seruius AEneid.io, Parnassias, mons est Thessaliae iuxta Ba otiam, qui in duo finditur iuga,Citheronem Liberi, Sc Heliconem Apollinis Sc musarum. Hunc Lactantius lib.I capa a. Diuinarum inititutionum, quia
582쪽
super ipso frequenter Orpheus citharae cantu personaret, Citheistonem appellatum scribit. Huius de meminit Ouidius lib.Metamorphos. 4,-vbi electus racienda ad sacra Citheron Cantibus, & clara bacchantum voce sonabat. Ibi enim sancte colebatur Bacchus.Quin dc in illo Pentheus atque orpheus dilaniati sunt. i . . . s . RCloelia,virgo, obses a Romanis Porsenae Hetruscorum regi data .Haec, quum castra Hetruscorii forte haud procul ripa Tyberis locata esset, frustrata custodes, dux agminis virginu inter tela hostium Tyberim tranavit, sospitesque omnes Romam adpropinquos restituit. Quod ubi regi nuciatum est, primo incensus ira, oratores Romam misit ad Cloeliam obsidem deposcendam,alias haud magni facere. Si non dedatur obses, pro rupto se foedus habiturum. Si vero reddatur, intacta inuiolatamque
ad suos remissurum.Itaque reddita,apud Hetruscorum regem, non tuta solum, sed honorata etiam virtus fuit, eamque partem obsidum quos vellet donare se dixit. Pace sic redintegrata, Romani nouam in foemina virtutem nouo genere honoris, statua equestri donauere: in summa sacra via fuit posita virgo insidens equo. Author Liuius liba. Decadis primae. Huius & meminit Valerius lib.s.cap. 2,de sortitudine.Virgilius quoque circa finem libri octaui, Et fluuium vinclis innatet CloeIia ruptis. Iuvenalis,
Quod miraretur cum Coclite Mutius, 'c quae Imperii fines Tyberinum virgo natauit. Clotho, una Parcarum,Vide in dictione P A R c AE. Clytius, iuuenis quidam a Cydone adamatus.Author Virgilius AEneid. Io,
Tu quoque flaventem prima lanugine malas Dum sequeris Clytiu in clix noua gaudia Cydon. Est Sc Homero lib. Iliad ro, filius Laomedontis,de frater Priami.
Cocles, vir Romanus, qui Porsenae regi, ut docet Liuius Iibro 2.Decad. l, per sublicium pontem transire conanti, solus hostiuimpetum sustinuit, donec a tergo pons a sociis frageretur: quo fracto,secum armis praecipitauit in Tyberim. Et licet laesus in coxa fuerit,Tyberim tamen tranado ad tuos peruenit. Vnde et hillud ab eo diuum, quum ei in comitiis coxae vitium obiiceretur, Per singulos gradus admoneor triumphi mei. Huius me-
583쪽
minit Vserius Itb. scap.r.Virgilius quoque Mneid. 8, Illum indignanti similem, similemque minanti Aspiceres, pontem auderet quod vellere Cocles. De hoc diximus indictione MORATI S. Coeos, Vide CE A.
Collina, porta Romae, per quam ibatur ad colle Quirinalem. Eadem Salaria dicebatur. Colosse, Straboni Ii .ia, oppidum Phrygiae prope Laodiceam: quod, teste orosio, temporibus Neronis cum Laodicea & Ηierapoli, terrae motu cecidit. Coons, Homero lib. Iliad.ri, primogenitus filiorum Antenoris, qui cum Iphidamantis fratris morte ab Agamemnone illatam vindicare vellet, mediam Agamemnonis manum subter cubitum lancea transfixit: quam rem indignatus, eum confodit,moribundoque caput supra corpus fratris praecidit. Coptus, Plinio cap.rdib.3 , oppi)um Thebaidis, circa quod sunt colles & cautes, e quibus eruuntur smaragdi. Coroebus, Vide CHOROEBVs. Corone, Plinio cap. s.lib. ,oppidu Achaiae, a quo Coronaeus sinu ςStrabo li. 8.eam Coronam appellat, de qua sic refert, Corona,vrbs est mari vicina,& hanc nonulli Pedasum a poeta nominatam Eine inquiunt. Coronis, nympha ab Apolline adamata & compressa. Verum coruus Apollini auis dedicatus, quum eam deprenendisset cum iuuene quodam AEmonio rem habentem,ad Apollinem detulit.Qua re Apollo iratus eam sagittis interemiti factsque tadem poenitens, quum illam ab inseris nequiret reuocare, secto ei ut utero, conceptum ex se eduxit infantem,eumque AEsculapium appellauit, & Chironi centauro tradidit educandv. Ex Bocatio. Corybantes, Vide in dictione CuRET E s. Corydon,pastor,Theocrito S: Virgilio memoratus.
Crathis, Herodoto lib. r, Achaeorum fluuius, a quo qui in Italia sic cognominatur, nomen accepit. De quo oui)ius libro Metamorph. DCrathis & hinc Sybaris vestris conterminus oris Electro si miles faciunt auroque capillos. Hunc S: lapidosum esse ait lib.Fastorum 3, Est prope piscosos lapidosi Crathidis amnes Paruus aser. Hic, ut ait Strabo li .g, multis medetur morbis, hominesque in eo lotos caesarie candijos & navos efficit.
584쪽
Cremera, fluu Thusciae: ubi Fabii cum VeIentibus praelio
congressi periere. Author Liuius lib.2. Decad. . Cresaea, Herodoto lib.7, regio Pallenae vicina, ac Thermaeo
Creston,oppidum,de quo Herodotus lib. 3, Qua lingua Pelasgi sunt usi. affirmare non possum .sed coiectura signorum, licet dicere eandem, qua nunc Pelasgi utuntur,qui supra Tyrrhenos urbem Ctestonem incolui, quodam tempore finitimi eorum qui nunc Dores vocantur. Est& nomen regis Bithyniae,cuius meminit Iustinus lib.38. Critheis,ut ex Ephoro refert Plutarchus invita Homeri, filia fuit Atellis, quam post mortem Maeonis fratris tutelae reliquit. Hic autem quum puellam vitiasset,grauidamque fecisset: atque ob id facti vereretur infamiam, Phemio eam Smyrnaeo Gram maticae praeceptori in matrimonium dedit. Illa vero non multo post, quum ad lauacra, quae prope Meletem fluuium erant, proficiscerctur, Homerum iuxta fluuium peperit: ob Qq; Me Iesi genes appellatus est, qui pollea caecus factus, Homeri nomeaccepit.Cumaei nanque dc Ioues oculis captos, Homeros appellant,quod homerisod est itineris ducibus egeant.
Ctesippus Chabriae filius,quem Phocion, mortuo Chabria amico, diligeter ac perhumane collegit,quo impuros adolescentis mores componeret. eius tamen cum duro, tum minime Iiberali ingenio nusquam adduci potuit ut curam & laborem in illo instituendo dimitteret: cuius ineptias non modo pertuisiit patienter, verum etiam studiose tegebat. Quanquam semel aiunt Phocioni constantiam importunitate leuissimi hominis superatam. Nam quum ille imperatorium quoddam munus studio accuratior obiret: Ctesippus ut erat futilis delirusque grauissim uni peritumque imperatorem coepit fatuis quibuidam interrogatiunculis obtundere, atque illum monens docensve importunius perurgere. Tum stomachatum Phocionem dixi si se tama est, o Chabria Chabria,cumulatam tibi pro amore nostro gratiam nunc persolvo, qui nati tui deliramenta sustineo. Author Plutarchus in vitam Phocionis.
Cyaraxes, Phraortis regis Persarum & Medorum filius, cui successit in regno. Primus Asiae populos in prouincias distinxit, primusque in suum quosque ordinem distribuit, hastatos, sagittarios, equites , quum prius omnia promiscua essent atque Diuitigod by Cooste
585쪽
dies nox effecta,& omnem trans Halym flume Asiam sibi subiecit. Mortuus est x L .imperii sui anno. Eiusque filius Astyage, in eius locum suffectus est Author Herodotus lib.I. Cyminus, lacus Hetruriae Cymino monti suppositus, ut Appianus ostendit .Huius nominis originem talem refert Seruius, Aliquando Hercules ad hos populos venit. Qui quum a singulis prouocaretur,ad ostendendam virtutem defixisse dicitur vectem ferreum quo exercebatur. qui quum terrae esset affixus, Sca nullo potuisset auferri, eum rogatus sustulit. Unde immensa vis aquae cosecuta est, quae Cyminum lacum fecit. Author Seruius in illud Virgilii AEne id ,
Hi Soractis habent arces, PlatainiaqUeam Et Cymitii cum monte lacum, lucosque Capetior. Cynici, philosophi quidam dicebantur, quorum princeps erat Antisthenes, quorum gymnasium κννisto appellabatur, a quo scribit Laertius eos cognominatos. Alii vero ex nostris cognomen id a canibus, qui Graece κνας nomen id sortitos scribunt: quod canum ritu in uerecundi essent, Si libere in hominum vitas inveberentur.Nam, ut refert Laertius in vita Diogenis Cynici, interrogatus Diogenes, quare canis diceretur: respodit,Quia in eos qui di, bla ridior: in eos qu i non dant,oblatror malos autem mordeo. Alii vero Cynicos ex eo dictos fuisse arbitrantur, quia eorum nonnulli velut canes absque verecundiaeXercere pudenda conati fuerint ut Crates Thebanus cum uxore Hipparchia. N alii nonnulli. Hi, Diocle teste, philosophiam Naturalem & Rationalem tollebant, lique morali innitebantur. Repudiabant Liberales artes, maxime Geometriam & Muscam. Placebat eis finem esse secundum virtutem vivere. Nobilitatem Si diuitias abiiciebant. Quare sectam hanc vitae consentaneam non esse plures putauerunt. De his vide Ciceronem
in primo Officiorum libro. Cytis, insula Arabiae,ubi Toparius lapis inuenitur. Plinius ca
DA vRI s Es,Herodoto libro s, unus ex Darii ducibus sortissimus,qui in insidiis a Cariis caesus est.
Dersei, Meodoto lib.7,populi sunt Thraciae,per quos Xerxes iter secit.
586쪽
Dindyma, mons in Phrygia , ubi colebatur Cybele magna mater deum, quae ab eo dicitur Dindymena.Virgilius libro nono Mneid. O verae Phrygiae neque enim Phryges ite per alia Dindyma, ubi assuetis bi rem dat tibia cantum: Tympana vos, buxusque vocat Berecyntia matris Idaeae. Diomeda, Homero Iliads, Phorbantis filia , quam e Lesbo, abduxerat: de quacu post raptam Briseida dormire consueuerat.
Diospolis,VIMT H E B AE. thyrambus, nomen quo Bacchus vocitatus est, quod iterusatus fuerit,& idem sonet. Author Lactantius.
Dores, Herodoto Itb primo, populi sunt in Asa,quos Croesus subegit.
Dorica,Vide DORIS.Dorticum, Ptolamaeo cap.'. libri 3, Mysiae superioris ciuitas, iuxta Danubium amnem. Dorylaeum, Ptolemaeo capadi .r, magna Phrygiae ciuitas. Plinius cap.29.lib.s, Dorilaum voc x, iuxta quam oritur Hermus.
Driton, Ptolemaeo cap.I .liba, Dalmatiae fluuius, qui a Scardo mole profluit,iuxta mediu superioris Mysiae .vulgo Drino.
Enyo,nome quo Bellona dea belli, Martis soror, vocitata est. Martialis, Cum dubitaret adhuc belli ciuilis Enyo. Eniochi, vel Heniochi, Ptolamaeo cap.9.lib. s populi Sarmatiae iuxta Pontum non longe ab Achaeis. Plinius capite s. libri s. aTelchio S Amphito. Castoris ac Pollucis aurigisHeniocho ruingentem seram,ortam dicit. Strabo vero lib.riaradunt sinquit Laconas habitasse Heniochiam, quorum duces Rhecas & Amphistratus fuerunt, Castoris Se Pollucis aurigae, unde ἐπυρι ut par est) ex iis quidem sunt nominati. Ex lembis itaque classem
comparantes, & interdum ad naves onerarias, interdum ad regionem vel urbem aliquam nauigantes, mari dominabantur. Bosphorani eos nonnunquam in thationibus accipiunt; de commeatus Sc vendendae praedae copiam suppeditant. Pli quum domum repetunt,& vltra nauigare non possuntdem bos humeris Diuitigeo by Corale
587쪽
P a H - Μ 1 m. r8r Impositos in sylvas reserunt , in quibus habitantes tenue solum arant .Rursum quum nauigandi tempus adest, eos in mare deferunt. Idem faciunt in aliena. nam loca sylvosa nota habent. ubi asconditis lembis, ipsi noctu, nonnunquam interdiu pedibus errant,capiendoria hominum gratia: quos quum ceperint, facile redemptitios faciunt.
Erasistratus, medicus, cuius multis in locis meminit Plinius. Ericates, nomen viri,Virgilio AEneid. io, Cloniumque, Lycaoniumque Ericaten. Interpretari autem potest. ira confractus. Nam ἔρις, ira: ηα σω, infringo.
Erichtho, mulier Thessala, multis veneficiis famosa. De qua abunde Lucanus lib.6.De hac de Ouidius in epistola Sapphus, Illuc mentis inops ut quam furialis Erichtho Impulit. Ero, puella Hellespontiaca: Vide LEANDER. Erythia, Plinio capar .lib. , insula in mari Gaditano, quam sic cognominatam dicit,quoniam iii ab origine eorum orti ab Erythreo mari ferebantur.Tum subdit, In hac Geryones habitasse a quibusdam existimantur, quorum armenta Hercules abduxerit. Sunt qui aliam esse eam Sc contra Lusitaniam arbitrentur, eodemq; nomine quod a ibi appellatam. Haec Plinius. Eryx fuit Butae filii Amyci Bebryciorum regis filius exVenere, ut celebres Graecorum authores testantur.Semius veto Neptuni filium dixit .Hic in Sicilia regnas,& corporis viribus praeis stans, legem dedit hospitibus vicu eo cestibus decertarent: qui tande Hercule redeunte exHispani avictus occubuit, Si in summo montis propinqui colle sepultus est. sub quo in honorem matris construxerat templum quod vocari iusserat Erycinae: ex quo nomen monti Erycis datum est. De quo Ouidius liba.de Arte amandi, Sed dea non patitur sic ad sua gaudia cogi Colle sub umbroso quem tenet altus Eryx.
Euaemon, EuWpili filius, qui cum Graecis ad Troiam profectus, cum x L nauibus praefuit Orchomeniis. Eumelus, Admeti regis Thessaliae filius ex Alcesti uxore. Huius meminit Bocatius lib. s.cap. 3. Eumenes,vir.Cuius vitam vide apud Plutarchum.
Euneus, Iasonis filius ex Hypsiphile filia Thoantis regis, teste Homero lib. . Iliad. Euonymos, Plinio cap I9.lib.s, insula parua ex AEoliis.
588쪽
Eupompus Macedo, Arithmeticae & Geometriae peritissimus, sine quibus negabat arte posse perfici. Est Je Plinio lib.3r cap. io,praeclari pictoris nome, qui docuit paphllu Apellispraeceptore. Euporus, seruus fuit C.Gracchi, qui dominum ex Aventino
fugientem qua potuit ratione tutatus eit,ac super occisum anima scissis proprio vulnere visceribus effudit, inquit Macrobius- Euru , ventus est ab Oriente spirans, teste Ouidio I.Metam. Eurus ad Auroram, Nabathaeaque regna recessit, Per silique, Se radiis iuga subdita matutinis.
Euryale, Minois regis filia, quae Neptuno orientem peperit. Alia fuit filia Proeti Argivorum regis.Alia eiusde nominis inter
Gorgones numeratur, quae tres fuerunt in extrema Africa circa Atlantem montem: quae omnes unum oculum habebant, quo inuicem utebacitur,Sthennio, Euryale, Medusa.Serenus tamen dicit puellas fuisse unius pulchritudinis, quas cum vidissent adolescentes, stupore torpebant: unde fingitur,quod siquis eas vidisset, vertebatur in lapidem. Haec Seruius enarratu illud
Gorgones, Harpyiaeque,dc forma tricorporis umbrae. Euryalus,unus fuit ex ducibus Peloponnesiacis, qui Argos Scpropinquas urbes incolebant,& ad Troiam cum o sinta nauibus prosecti sunt.quem dixit Homerus diuina pulchritudine fuisse lib. Iliad.2.Αlium Troianum effinxitVirgilius lib.AEneid.'. Fuit Sc histrionis nomen apud Iuvenalem. Eurybates, vir Ithacus, quemvisses apud se perpetuum praeconem habuit. Is Sc Talthybius missi sunt ab Agamemnone ad Achillis tentoria ut Briseidem raperent. De quibus Ouidius in Epistolis, Nam simul Eurybates me Talthybiusque vocarui. Meminit Se huius Homerus lib. .lliad. Eurybatus, latro fuit astutia singulari, quem deprehensum ruum custodes vellent cogere ut ostenderet quibusnam mo- is cosuesset domos coscedere: ille aptatis spogiis & stimulis ferreisq; retinaculis, irrepsit in pariete:& spectantibus illis, artifici ἱ-que nouitatem mirantibus, prehenso laqueari per tegulas effugit,eoq; modo periculueuasit. Hinc Eurybatissare, id est,quum quis deprehensus sit arte quapiam elabatur. Meminit & huius Homerus lib. I9. ysi. Eurybia, Nympha,quae stellas Sc Luciferum genuit,teste Hesiodo in Theogonia. Eurybiades, Herodoto lib.7, unus ex ducibus Xerxis.
Eurycles, vates fuit, qui de se sus ue incommodis aliquid Duiligod by Corale
589쪽
semper diuinabat. Hic per assistentem daemonem vaticinabatur. Propterea Euryclidae dicuntur omnes diuinaculi. Caelius
rima , quam Laertes in prima extilens pubertate viginti boum pretio emit, ac honore pare vXori domi habuit,Telemachumque ei nutriendum dedit. Eurycratidas, vir fuit Lacedaemonius, de quo nonnunquam Plutarchus meminit. Eurydamas,vir Troianus, somniorum interpres, teste Homero lib. Iliad. s.
Eurydame, Diactoris filia,& Menii soror, quam Leutychides Spartiataru rex duxit in uxorem . Author Herodotus lib.6. Eurylochus, Phlegyoru rex,qui, teste Pherecide, struxit Thebas antequam Cadmus adueniret,qui eas postea reaedificauit.
Eurymedon,filius fuit Fauni, ut placet Statio in Thebaide, Proximus Eurymedon cui pastoralia Fauni Arma patris,&c. Est & Eurymedon, Pamphiliae fluuius,qui ex Tauri iugis ortus media Pamphiliam tranat, ut est apud Pomponium Melam Iiba. Eurymotae, nympha, filia Oceani Tethyos filia.
Euryon,Amyntae Macedonum regis filia,quae patrem a matris insidiis liberauit. Eurypylus, Herculis filius, regnauit in Coo insula, Sc omniuGraecorum augur peritissimus est habitus, non tamen similis Calchanti Troiano . hic cum aliis Graecorum ducibus ad Troiam profectus est. De quoVirgilius a AEneid. Suspensi Eurypylum, scitatum oracula Phoebi Mittimus, &c. Alter eiusdem nominis fuit, qui cum quadraginta nauibus suae gentis ad Troiam profectus est.Vtriusque author Homerus.
Eustathius, Epiphanaeus, scripsit temporum epitomen ab AEnea Troiano usque ad Anastasium principem sub quo fuit: Tomos etiam septem,& alia quaedam,Vt Suidas ait. Eustathius alius, genere Paphilius, praesul Antiochenus aduersus Arrianorudogma, multa coposuit iub Costatino principe: pulsus demum est in exiliu fraianopolim Thraciae ciuitate, ubi & sepultus est. Sut quoq; ipsius volumina de anima ,epistolaeq; coplures .Hieronymus. Alius fuit praesul is qui in Homeru S: Dionysiiu poetas cometarios edidit, patria Costatinopolitanus .Praeter hos fuit Eastathius martyr inter aulicos Traiani principis, Placidus araea Ο.iiii.
590쪽
vocatus: cum in venatione ceruum sectaretur, eonspecto inter eius cornua crucis simulachro, & voce ferae eiusde audita, Cur
me persequeris domi uxori Theophytae,ia filiis rem manifestauit. fiet ue ex hoc Christiani, ipte una cum uxore, sub Adriano aeneo tauro necatus est. Cuius Romae templum, festumque colitur.Volaterranus lib. I s.
Eustephius, Aphrodiseus sophista, scripsit declamationes.Auctor Suidas. Eultochius, Cappadox Sophista, scripsit ad Constantem principem de Cappadociae aliarumque getium antiquitate.Volater
Eu stratius, nomen philosophi, qui in Ethicen Aristotelis commentarios edidit.
Euthydemus,authore Suida, Massiliensis philosophus, praeceptor Apollonii Tyanei. Euthymus pycta, in Locris Italiae,qui Epirepyrii cognominatur ortus,Astycleo patre: vel tui indigenis persuasu est Caecino amne genitus, qui Locros a Rheginis diuidit Huc semel a Thasio Theagene victum tradit Pausanias, non iusto quidem illum
certamine, sed circunuentum dolo. unde nec Thea geni decretus honor: in super damnatus ut mulinae nomine talentum Euthymo repraesentaret. Demum Euthymus in Italiam reuersus
post octauam & septuagesimam fere Olympiadem , Temessam venit. De hoc Sc AElianusvariae historiae li. 8, Euthymus inquit Locrus ex Italia, ctes inclytus & robore insigni fuit, lapiὸem
gestabat ingenti magnitudine, qui Locris ostenditurizJc Temeia saeum heroa,quod cuique per vim abstulerat, reddere coegit,etiam cum foenore: vi inde natum sit adagium iis qui sordidos N iniustos quaestus faciunt,affore Temessaeum genium. Hic, inquit, Euthymus ad amnem Caecinum,oculis hominum apparere desiit. Huius Ze meminit Plinius cap. 7.lib.7. Eut cus, authore Bocatio libro . s. Apollinis Sc Cyrenes filius. Hunc,dicunt, descendentibus fratribus ex Africa, Sc in Graeciam venientibus, Cyrenis remansisse, dc iis imperasse, qui una secum ibidem remansere. Eutyches, Constatinopolitanus abbat, tertius post Manetem de Apollinarem, aliu affirmabat esse custis et v M. aliud verbum Dei. Negabatque e M Risui carnem nostrae similem: nec in patre duas in eodem supposito naturas esse.Sed de caelo corpus descendisse dictitabat,ac in virginis utero laquam solis ratos penetrasse: ut visum sit sine ex muliere generatum, quantas vere
