Annus sacer poeticus, siue selecta de diuis caelitibus epigrammata in singulos anni dies tributa, duobusque tomis partita. A R. P. Petro Iusto Sautel, è Soc. Iesu lucubrata. Ianuarius. Februarius. Martius. Aprilis. Maius. Iunius

발행: 1665년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

31쪽

r ANNUS SACER

Sic est, & tumidas quae concitat aequoris undas, Tutior aura tibi, quam foret aula, fuit.

VIII. I AN V ARII.

S. LAURENTI Vs IVS IN IANus, Patriam cha Venetus sodalem suum ad meliorem

vitam traducit. I.

DV M thalamo Ditis nuptam deducere tentat, Pirithous Thesei fertur ijsse comes. Laurenti, Venetae decus aspectabile gentis , Cultor amicitiae nobilioris eras. Ille Acherontheas socium deduxit ad undas , Tu socium melior ducis ad astra tuum. Plumeam culcitram moriturus sibi sub- . trahi iussit. II. Extremam jam pene animam moribundus agebas, Antistes Venetae Gentis, & orbis amor :Tollite, ais, tepidis mollita toralia plumi S, Ne sit in Attalico mors mea nisa toro. Dixisti, placidaque oculos sub morte natante Socculis in dura tu quoque nudus humo . I tamen, & merito longum fruiturus olympo, Pluma tibi quamquam desit, in astra vola. VIII. IANUARII. S. SE v ERIN vs Noricorum Apostolus, soluta suis precibus Danubiν glacia , ut naves onerarisi frumentum trai'cere possent, Vienna Austria fame laboranti succurrit. Idem Danubium, intra templi ambitum excurrentem, compescuit. Frigore constiterat rigido gelidissimus Ister, Nec poterat vetita currere cymba via;

32쪽

Tu tamen in lacrymas, & in humida vota solutus Diue, catenatas frigore solvis aquas; Lymphaque jejunam dudum transmisit ad urbem oppletas multo farre , ciboque rate S. Mox sacram effraenis dum labitur Ister in Abdem Framata imperio substitit unda tuo. Ilicet in partem lymphis moderaris utramque, Seu nolis fluuios currere, siue velis. IX. I AN VARII. SS.' ΙvLIAN v s & BAsIL IssA MM. se casti Conjuges, a quorum toro mirus' odor et labatur.

Votiuam, Sponsi, thalamum vertistis in aram , Quie sumtu halans diuite thuris olet. Aut torus Elysium vester mutatur in hortum , Quem dulcis varijs floribus affar odor. Cur tamen ambrosio thalamus sussi mine fragrat 3

Causa subest, nullo Cypridis igne flagrat. S. IvLIANus in ipso funere Celsum Martyrem Christo parit.

II. 'Qua Syrus indigenis gratissimus amnis, Oronte Suoluit inexhaustas irrequietuS aquas, Degebat Basilissa suo cum conjuge conjux , Virgo cum sponsa virgine sponsus erat. Iamque diu castum seruarat uterque cubile , Cum Basilissa sito funere functa cadit. Interea ruit ex erebo furialis Enyo , ' Et petitur quae pars una superstes erat. Dum rapitur miseranda volens ad funera sponsu ,

Ad parilem raperis tu quoque Celse, necem.

33쪽

x6 ANNUS SACER

Nam teneram Martyr parit ipso in funere prolem ἰCumque suo proles visa parente mori est. Nemo pudicitiam posthac sterilescere dicat, Hujus enim soboles Celsus, at illa parens. X. IANUARII.

S. MARTIANV s C. Templi incendium lacrymis extinguit.

FLamma vorax sine more furit, teptiq; supellax Deperit, & pleno pendula dona tholo. Dumque alii fonte'; ferunt, fluviosque liquentes, Quidquid & in tantis mens solet aegra malis ;In lacrymas it Mysta dolens, spargitque furentem,

Quem prius ex oculis fuderat, imbre rogum. Protinus attonitas cohibet reuerentia flammas', Nec fuit ulterius serpere visa lues.

Vos qui sacrilegos lymphis fluuialibus ignes

Spargitis, ancipi di turba citata gradu , Dicite, cur sterilis dudum vos cura fatigat 3 En propE, quam longE quaeritis, una a fluit.

Data egeno vili toga, auream e calo recipit. II. Te lacerae largitum inopi mala scruta lacernae Protinus aurata sidera veste tegunt. Callidus es, tunicaque catus t aupere nudas Dum meliora datis saepe rcpens a vides. Se ilicet illectum melioris amore lacernae, Te reor attritiam, Diuel dedisse togam.

34쪽

ITS.

Antonino Pio, tanquam Magia reus, moras addicitur.

CARMiNet Thessalico Stygios accersere manes Creditus, immeritum funus Hyginus obit. Et famam pietatis habet, qui criminis autor

Pontificem cruda mandat obire nece. Caesar & Antistes nomen commutet Vterque ,

Nam Pius hic diei debet, & ille Magus. XI. I AN VARII. s. THEo nos Ius Abbas vas oriticina

induitur.

Corpora setoso Τheodosius angit amictu, Et stygis insidias hae procul arte fugat. ros, His quoque,quicunq; es, similes tibi lpondeo lau-Par lorica tuum n modo pectus habet.

XII. IANUARII. S. ARO HADivs M. is manibus O pedibue

Tyranni imperio orbatur. I. Roposrri Archadiu eernens,fideique tenacem. Has rigido Iudex intonat ore minas :Ite, Viri, rapite arma manu, strictoque satelles Ense, pedes geminos amputet, ense manus. Vix ea, cum rabida tortor male percitus ira,

Iudicis imperium dira jubentis agit. Falleris, impietas: nam curret in aethera Martyr Absque pede; & palmas colliget absque mam.

35쪽

' S. SATYRus M. fals Numinis statuam flatu dei, cit.

Dum per Acheiadas Satyrus peruaderet urbes, Fusilis insana stabat in aede Deus :Hic populi lymphata cohors altaria circum Sistit, & incesto Numen honore colit. Vidit, & ingemuit Satyrus, turpemque colossum Sternere, Ludicra, qua Valet, arte parat. Sumat in aduersum tenui spiramine numen, Mixtaque numinibus corruit ara suis ;Inque suas abeunt araeque, & numina partes , Τ acta velut subito fulminis is ne forent. Exululate, Papae, vacuas cum dimet in auras Ridiculos Satyrus, numina vestra, Deos.

At tu quem subiti rapuit sacer impetus cestri , Quique ruis toto signa caduca solo ;Diue, nihil peragis; nam numina fracta resurgenti. Cum struat haec fuso quilibet aere faber. XIII. IANUARII. S. HILARIvs Pictauorum Dise. Abram filiam

suam uni eam hortatur, ut humano spreto connubio, diu num praeoptet.

GALLORvM praesignis honos, eui nobilis altum Insula sacrato cinxit honore caput: Egerat impubes jam filia nubilis annos, Vna tibi casto quae fuit orta toro . Hanc multi petiere proci; certantque vicissim Et Patris & Natae sollicitare fidem.

36쪽

, POETICUS. 1

Tu tamen hanc summo despondes rite Tonanti; Iure socer Generum quaeris habere Deum. XIV. IANUARII. S. FEOx Nolanus C. inter Aranearum telas ab hostibiω defenditur. . Ι. Hic ubi laeta suos late Campania c ampos Explicat, intonsis fertilis ora jugis :Semiruti penetras, Felix, diuortia muri, Hostile a fugiens, qua licet arte, globos. Protinus egestos suspendit Aranea casses, Et versuta suum deproperauit opus. Accessit, lataeque videns prope lasmata telae Turba redux, nullos credidit esse dolos. Ingenium, moresque suos mutauit Arachne, Nec velut ante, sua calliditate nocet. Quae prius in praedam sublimis ab arce ruebat, Te praedam hostilis nunc vetat esse manus.

Araneus e textore faber. II. Caellidus insolitam meditatur Araneus artem Texere, dum veteri stamina more putaS. Nempe tibi tutum, Felix, fabricauit asylum , Sie fuit ille faber, qui modo textor erat. Ad D. FELICEM aranearum ope tutum. III. Effugis insolito, Felix, tutamine sospes , Et venit, unde neges posse venire, saluς. Ecce plagae prohibent, plagis ne saucius esses , Telaque ue telis impeterere, vetat.

37쪽

ANNUS SACER

XV. I AN VARII.

S. P Λ v L V s Eremitarum primus, adEremum tendit, ubi Corvorum obsequio pascitur.

FORTE puer patrias, sua tecta, reliquerat ardes, Concaua fortuiti dum subit antra iugi,

Captus amore loci, rivique strepentibus undis , Constitit, &, requies haec mea, dixit, erit. Dixit,& hoc crebros numerans sub fornice meses , Coepit, qui iuuenis venerat, esse senex. Hic facilem leuat unda sitim, sed in hospitis escam. Nulla recusato jugera farre virent. bores, At quam non tulerant hominumque, boumque la-Hanc tulit obsequio prouidus Ales opem. Nam Cererem alatus, rostro famulante, minister , . Gestat ad annosum, vesca diurna, Senem. Et quamquam stimulante fame, conuiuia fido, Ingustata tamen sobrius ore tulit. Apposita cur, Corue opifer, non pasceris esca Vnde nouus reprimit rostra modesta pudor rAh video cur nulla fames irritat edacem , Integer in patulo cur manet ore cibus :Ne probet immemorem Senior se muneris huius, Participem coenae te facit esse suae, Multaque quae mensa superant analecta remota, Vecturae pretium prouidus esse sinit. Corvus D. P A v LI Nutriciua. II. Ineoluit pius antra Senex, longaque verendus Canitie, crebros viderat ire dies:

38쪽

Ales ei molitor, pistorque diaria portat,

Qui coquus, & conduS- promus & altor erat. Nutritam a Corvo quis crederet esse columbam , 4 Ni faccred certam res prius acta fidem. Nam cum, Paule, fores morum candore columba , Obsonator erat Corvus , Alumnus eraS.Corvus Morigerus.

III. Dum superrim mensas impune Noemica lymphas Cymba, triumphatis Iospita fertur aquis ;Corvus ac omniferam justus reuolare phaselum , Non tulit oblitos ad sua septa pedes. At modo morigerus jussi non immemor ales, Pabula Thebaeo fertque refertque sena . Cum docili niger ales eat, redeatque volat I, Hunc ego jam facti poenituisse reor. Quidquid Sc antiquis olim peccauerat annis , Id totum obsequio velle piare suo. Ad D. PAVLVM IV. Cum te. Paulet sciam puri candoris amantem Dic age, cur volucris seri tibi nigra dapes Ad lautos Epulones.

Saepius ad sterilem Corvus reuolauit Eremum Laturus vetulo farrea liba Seni. Cur nullus jam vestra petat cinnacula Corvus,

Lurcones, sultis discere, causa subest, Cum vos alitibus videat prope parcere nullis, callidus a vestris dentibus ille timet.

39쪽

Scire lubet vestras cur non volet ales ad escas, Qui tulit ad notum prandia saepe Senem is Quae nunquam redeant, vestrae data praeda saginae, Huc alias Coruu S tendere cernit aue S. Corvus cibi abstinens.

VII. Nil nisi dimidium defert in prandia panem

Forte aliam partem surpuit ales edax : Non reor id causae, nam, Paule, famelicus Ales Exemplo didicit sobrius esse tuo. Accedente D. ANTONIO integrum panem defert Corum. v III. Quamuis parca tenax obsonia diuidat ales, dimidioque statam pane ministret opem :Si tamen inuit et conuiuam ad prandia Paulus , Integra quae portet fercula Corvus habet. Tunica ex palmis contexta induitur. IX. sutilibus noua jure tegit te penula palmis, Non satis est, ornet si tibi palma manus. Vndiu ue magnificis te debet adorea palmis Cingere, qui toto corpore victor eras. Vita functus, genibus tamen sussulim nititur.

X. .

Obsitus annorum. numero, jam Paulus eodem Fuderat ore animam, quo prius Ore preces.

40쪽

ΡΟΕΤΙCVS. 23 Spiranti jures similem, similemque precanti,

Tam bene viventis munia corpus agit.

Nam genibus subnixus erat, manibusque supinis Supplicat, & solo poplite pressat humum.

Cur tamen erecto stetit ad sublimia vultu 3 Vult fugieretem animam corps inane sequi. D. PAvvo tumulando sepulchrum Leones fodiunt. . XI. '

Aecelerant gemini, Paulo moriente, Leones, Et caua lamentis tristibus antra replent.

At simul ac membris captiua senilibus hospes

Contempto excessit mens super astra solo :Effodiunt modicum, sabulo cedente, sepulchrum, Molliter annosi quo Senis ossa cubent. Viventi obsequium qui non renuere LeoneS , Nunc etiam extincto post pia fata ferunt. Ni Leo jam siluas regnum teiluisset in omnes, Nam nemorum late regia sceptra tenet Ne tale ossicium justia mercede careret, Dcbuerat famulis imperitare feris. Ad D. PAV M. XII. Curribus indomitos mirum subiisse Leones , Mirius est feretro, Diue, subisse tuo. Corui ct Leonis in D. PAVLvM obsequium.

XIII. Obsequium famulare tibi praestantibus, ipsis

Vidimus ingenium mitius esse feris. Desinit esse rapax, te, Paule, superstite, Corvus, Desinit esse ferox, te moriente, Leo

SEARCH

MENU NAVIGATION