Disputatio de praedestinationis et reprobationis mysterio. Promota a fratre Cypriano de Masis Florentino Augustiniano in almo theologiæ gymnasio S. Nicolai Pisarum regente ..

발행: 1621년

분량: 33페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

abnsus multa, sid dixit Iudicia tua ab Ius multa. V e Apost. similiter dixit Insistabilia iudicia oris eius; et inscrutabilia iudicia eius; Possumus namq: iudicia Dei inscrutabilia dijudieare, qus occulta nobis non patefecit: Iudicia autem oris eius . illa nimirum qua nobis danunclauit, ct peros Prophetarum σfacrorum Conciliorum Decreta aperuit, non veremur Iabjs no scis posse pronunciare . . Tredimur itaq: divine praedestin a tioisaeis, o reprobationis perdiscitem disputationem, cuius veritatem ita cu sacrisscripturis, ct Sanctorum Patrum dogmatibus enitemur exponere, ut nec bominibus spes salutis adimatur, nee diuina praedeninationis excellentia quicquam derogetur , quod i humilito a Deo exposcimus qui iunἡ huiusmodi masteria ab- Icondit a sapientibus, o misericorditer ea reuelat paruulis. In terim cacutibsime Lector aureum D .P.Augustini dictum lib. de Trinit. cap. ro. quaeso recolas; quod en , Qui videt Me vel ex parte, vel perspeculum, o in enigmate,gaudeat, eognoscens Deum, o sicut Deum bonoret, gratias agat; qui autem nomvidet, tendat per pietatem ad videndum, non per caritatem adealumniandum .

sit ne necessariam In Deo ponere praedestinationem P I. Non desuerunt,qui Praedestinationem In Deo esse negauerint, ut colligitur ex D. P. Augustino lib. a. de bono perse. cap. I . Putabant enim praedestinationem nihil aliud esse, quam fatum , quo posito libertas arbitrii tollitur. Tamen certum est de fide Praedestinationem Deo conuenire,quia SS. Patres & sacra Scriptura praedestinationem sub hac eadem voce Deo attribuit: & quia certum est de fide multos esse qui diuina virtute & auxilio transeruntur in vitam aeternam , necesse eli autem , ut hoc fiat ex voluntate, praescientia, & prouidentia Dei ι & ita pretcedit in Deo ratio seu conceptio , ac voluntas illius transmissionis quae tempore fit, quae quidem significatur nomine praedestinationis; quae est vox. ex prae,& destino conflata;& lyprae. potest significare, vel solam antecessionem aeternitatis ad tempus, vel etiam ordine in aliquem seu prioritatem ratio.

12쪽

U, 7nter Ipsos actus diuinae scientiae & voluntatis, ut amem. assertio nostra fidei certitudinem habeat, sumenda est illa

particula, prae, ut dicat solum antecessionem aeter nitatis ad tempus: Quod non obscurὰ docet S. ThO. I. p. q. 2 3. a. 1.

dicens Rationem destinationis in finem supernaturalem praeexistere in Deo antequam res fiant, & propter hanc antecessionem ad rem ipsam vocari praedestinationem. Imo cum praedestinatio significet ratione ordinis seu transmiserionis infallibilis creaturae rationalis in vitam aeternam , 8c solus Deus possit rem creatam ordinare hoc modo in fintitum propter excelletiam illius finis, tum etiam propter ii fallibilem ,&efficacem priordinationem quae postulat i finitam sapientiam, Ze omnipotentiam Dei, dicimus quod

Praedestinatio non solum est in Deo, sed soli illi conueni. potest.

Quid nam sit ipsa Pradestinatis e II.

P Raedestinatio multis modis a sanctis Patribus, & sacris

Doctoribus definitur; quia diuersimode consideraturὴ consideratur enim aliquando secundo finem ad quem boni tendunt, & sic dicitur Praedestinatio, est aliquorum electio in finem supernaturalem: Aliquando secundum remitsionem culpae;& sic dicitur Praedestinatio est diuinum proinpositum miserendi, id est a miseria & culpa liberandi; Αliquando definitur ab auxilijs per quae tendit in finem propositum,&recedit ab opposito, ut fit per gratiam. Et quia gratia quatuor modis considerari potest, tot etiam possi mus definire praedestinationem ; Nam si gratia compar tur ad dantem,& ut sic consideretur habet rationem doni, praedestinatio secundum hunc modum concepta dicitu i5. P. August. de fide ad Petrum,quod sit praeparatio gratuitae donationis; Si secundo modo consideretur gratia ut c paratur ad recipientem & dicitur beneficium; Penes hune modum Praedestinatio est praeparatio ad beneficia diuina. Tertio modo quia potest considerari gratia ut comparatue ad finem,praedestinatio ita sumpta est praeparatio ad vitam

aeternam ex D. P. August. lib. de Pred.ss. Quarto modo

potest considerati ipsa gratia secundum se, di sic ut est vim tu

13쪽

tin initiata dieitur gracla . sed ri est eon lim nuta dieitur

gloria, de secundum hoe Plae destinatio est praepa ratio grariae in prisenti, & gloriae in futuro. Absolute autem dc si minpliciter loquendo Respondemus quod Praedestinatio est praescientia & praeparatio beneficiorum Dei quibus certi iasime liberantur quicumq; liberantur ut habetur ex D. P. August. lib. de bono perseueri cap. I . sit ne P desinatio actus immanens ex aurestate seo. conueniens III.

REspondemus Pridestinationem esse actum immanenatem in Deo, quem praedestin tem denominat intrinsece: Dieit enim D. P. August. quem sequitur S. Tho. r. p. q. 23. a. a. quod praedestinatio est praescientia beneficiori Dei, patet autem quod praescientia non est actus transierased est in praesciente & non in praescitis. Vnde cum ipso aiastrimus etiam quod praedestinatio no ponit aliquid in prς- destinato, sed executio eius non active sed passiuὸ sumpta. eum hoc secundo modo tantum sit in praedestinatis,de primo modo tantu sit in Deo praedestinante; Et cum D. Paul. ad Rom. 3. dixerit Quos praesciuit, & praedet timuit, hos vocavit, &iustificauit; non autem dixerit hos praeuocauit, seu prae iustificauit i Dicimus quod praedestinatio & praescientia dicunt actionem immanentem ex aeternitate Deo conuenientem; vocatio vero & iustificatio dicunt actione temporalem & transeuntem & sunt executio ipsius praedeclinationis ex D. Tho. loco citato.

Qua nam praescientia intelligendasit in desinitione Pr deninationis φ Inoe sito occurrimus; priscientiam in priassignata deis finitione prεdestinacion is quam tradit S. P. August.

ec amplectitur D. Tho. r. p. q. a I. ar. a. dicens quod praedestinatio est priscientia beneficiorum Dei, posse sumi pro scientia simplicis intelligentiae seu naturali quae prssupponitur in Deo in signo rationis ad pridestinationem , vel pro

14쪽

pro selentia libera seu vIsionis qua Deus praecognouits

biectum praedestinandum, nam habemus ex D. Tho. 3. p. q. I. a. 3. ad . quod praedestinatio praesupponit praescientiam futurorum. Suo intelligas , non omnium sed aliquo . rum, eorum videlicet quae non constituuntur vel efficiuntur per ipsam pretdestinationem. Sumas etiam pr scientia beneficiorum ut expresse docet S. P. August, Sed scias praescientiam ita sumptam no antecedere in signo rationis, sed potius subsequi liber u Dei praedestinantis decretum . Ideo quippe Deus haec prestiuit quia praedestinauit, ut docet S. P. August. de pridest. sanct.cap. Io.&cap. II. ait Electi sunt ante mundi costitutionem ea pretdestinatione in qua Deus sua sutura facta praesciuit. Non placet autem nobis ullo modo sententia dicentium quod predestinatio est pr scientia media qua Deus praecognoscit ante decretum suu quid facturum sit tale liberum arbitrium ex innata sua libertate ex hipothesi quod tali gratia sufficienti, & in talibus circi stanti, excitaretur; Non enim hanc scientiam quam discunt mediam inter naturalem mere, & merὰ libera in Deo admittendam esse, defendimus , cum eius obiectu ante deincretum Dei non habeat rationem cognoscibilis diuersam

ab obiecto scientis simplicis intelligentiae. Sit ne Pradestinatio actus liber, vel necessarius Dei e V.

CVm certum sit de fide quod que Deus facit liberὀ s

cit , operatur enim omnia secundum consiliu voluntatis sus ad Ephes. r. cumq; dicat S. P. August. Ea Deum praedestinasse qui fuerat ipse facturus, asserimus de fide esse fateri. absolutE& simpliciter loquendo predellinationem esse actum mere liberum Dei. Imo firmiter teneas ut S. P. Aligust. stpedocuit quod in hoc actu maxime cernitur libertas divine voluntatis , quia non solum liberum ei suit predestinare,aut non pr destinare,sed etiam pro libera voluntate sua hunc potius quam illum predestinauit. Vnde hoc opus, maxime opus gratiet, & liberalitatis Dei ab eodem S. P. August. vatijs in locis , de pretcipue de praedest. cinctorum, vocatur. Atq; hinc oritur ve obiter notemus

B quod

15쪽

cmnino tamen nobis incertum sit,An pr destinatio sit hi ius vel illius hominis . Quo sensu definiuit Conc. Trid. Sess. 6. can. I s. Neminem posse esse certum de sua pridesinatione absq; speciali reuelatione. Quis enim cognouit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit ait Apost. ROm. II. Non tamen negamus quod etiam seclusia specio Ii reuelatione possit ex aliquibus signis, certa esse fidelibus propria vel alterius praedestinatio certitudine quadam eui absolute loquendo possit subesse falsum ,& quae non excludat omnem formidinem & timorem de opposito.

Sint ne ex fidelibus plures praedesinati quam reprobi ρ VI Non est dubium quod si loquamur absolute de omnis

bus hominibus multo maior est,& incomparabiliter maior numerus Reproborum quam praedestinatorum; habetur enim lib. q. Esdrq cap. 8. Terra dabit multam terram unde fit fictile, paruum autem puluerem unde aurum fit; sia multi quidem creati sunt pauci aut e salvabuntur; ac si apertius diceret, qua propor ione terra superat puluerem aurhea reprobi pretdestinatos excediit. Et Mati. Io. Multi sunt vocati pauci vero electi. Vtrum autem in sola Christianorum multitudine plures in C lumeant, quam in in sernum cadant, certo asseuerare quis audeat libentius tamen S tentiam defendemus asserentium plures perire etiam ex Christi fidelibus qua saluari. Nam Ait S. Gregor. ho m. I super Euanget. Ad fidem multi veniunt, sed ad cet tester pirum pauci perducuntur . Et S. P. August. lib. 3. contra Cresco n. cap. 66. explicans illud Mail. 3. Multi ab oriente.& occidente venient & recumbent cu Abraham &c. inquiequod Electi nunc multi dictitur nune pauci, quia iidem ipsi boni veriq; Christiani, qui per se ipsos multi sunt, in comparatione malorum sal forum itidem pauci sunt; sicut mulista grana quibus horrea magna complentur pauca dicimus in comparatione palearum; &epistia 8. ad Vincent. & lib. II. coni. Faustum id ipsum confirmat. In particulari aut εquot sint pridestinati soli Deo coguitum est ut S. Tho. I.P.

16쪽

. tr

l. 3 . a. . probat ex illa oratione Sceles et Deus eui soli e gnitus est numerus elector u in superna felicitate locandus. Quo nam modo res cadant sub Pudeninatione e VII.

DVobus modis posse rem aliquam denominari pride stinatam tenemus; primo in ordine tantum ad esse vel

fieri, quomodo gloria vel fides dici potest pridestinata: s eundo in ordine ad aliquid priter suum esse ut dicitur hocino praedestinatus ad gratiam vel gloriam: ex quibus duobus quae in tali locutione includuntur sub prςdelli natione . unum appellati solet obiectum, aliud terminus pretdestin tionis. Res enim illa quς proprie & immediate pridestinari dicitur , obiectu praedestinationis vocatur,effectus autem vel finis ad quem dicitur pr destinari,appellatur terminus talis pretdestinationis. Potest autem inter has duas resin diuersis sesbus seu generibus causarum intercedere quaedi reciprocatio seu denominatio mutua; Nam dum una res praedestinatur ad aliquem terminum, etiam terminus

ipse praedestinatur in suo genere cum habitudine ad aliam rem cuius est finis: Vt verbi gratia Homo dicitur praedestinatus ad visionem beatificam, visio autem ipsa dici potest praedestinata ad felicitatem hominis, idest ut sit forma intrinsece beatificans hominem formaliter. Gua nam res eadant propriὰ sub praedeHinatione tamquamuὸ obiectum ipsius e VIII.

PRO priE & secundum receptum usum loquendi praedostinatio de qua nune loquimur respicit tamqua obie ctum in quod immediate cadit , personam aliquam creata, eamq; denominat praedestinatam ad aliquem terminum siquidem persona creata est quae proprie ordinatur efficaciter in ultimum finem superatem naturam eius quod est significatum praedestinationis, ut supra visum est. Hinc sequitur illam prsdestinationis denominatione qua res dicitur absolute praedestinata ad esse vel fieri esse minus propriam , di in rigore non esse illam de qua nunc loquimur .

B a cum

17쪽

eum ex hoe quod res ordInetur ad esse vel fierI, non ordi.

natur ad aliquid quod superet natura eius, nihil enim mispis postulat unaqueq; natura quam esse &conseque ter fi ri; Et quia praedestinatio propriὰ dicitur de re quae ordia natur ad finem supernaturalem assequedum, sequitur praedelli irationem simpliciter conuenire substantiis non accia dentibus; cum consequi finem sit proprium substantiae,a cidentia enim potius esse solent media per quae substantia consequitur finem; & licet accidentia ordinentur ad su stantiam tanquam ad finem , tamen ille finis non est si

pra naturam ipsorum accidentium , nam totum esse accidentium in tali habitudine intrinseea sibi, & con naturali positum est,ec ideo illa praeordinatio,non est propria pri destinatio prout de illa nunc agimus. Quod adeo verum esse censemus ut dicamus idem in ipsis etiam accidentibus super naturalibus verificari; Na licet illa sint supernaturalia homini, tamen naturale illis est habere ordinem ad finem supernaturalem; Gratia enim eo ipso quo prede finitur vesit, ordinatur ad gloriam ex natura sua, homo vero cui tam

gratia , quam gloria supernaturalis est,propriissime diciturpis destinari ad gloriam per gratiam,vnde predestinatio est

proprie substantiarum non accidentium . Non tamen diiscimus omnium substantiarum esse proprium praedestinari, sed rationalium, vel intellectualium tantii ut docet S.Tho. I. P. q. a a. a. I. ad 3. Nam substantiae carentes intellectu noordinatur ad beat itudinem, nec ad supernaturalem finem, cum illius non sint capaces ; & licet substantiae inanimatae interdum ordinentur ad aliquid superantem naturam ipsarum, ut aqua quando ordinatur ad lauadam animam, tamen hoc non fit per praedestinationem proprie,sed persi pernaturalem prouidentiam, ex eo, vel maxime quia non ordinatur ad id tanquam ad ultimum finem eius, sed solum tamquam ad supernaturalem effectum ordinatum ut me

dium ad beatitudinem hominum. us res cadant sub pudestinatione laquam ipsius termini t IX. P Ro certo statuendum est malum culpae non posse esse predestinationis terminum atq; adeo dicimus ab sol

18쪽

tὸ neminem ad malum cit'pae pridemnari. Deus enim ea

pr destinat quet ipse est iacturus, praescit autem etiam quae non est facturus, neque pridestinat peccata ut tradit D. P. August. lib. de prqd. Sanct. cap. Io. Et licet in aliquo vero sesu dici possit Deus praedestinare aliquos homines ad mais tum paeni propter S. P. Augustinum interdum dicente abis luid, aliquos esse a Deo prςdestinatos ad gehennam ut patet in Encherid. cap. io o. & lib. 1 F. de Civit. Dei cap. r. via Deus vere dicitur predestinare illa quae absoluta, &efficaci . oluntate in sua aeternitate ordinauit, & facere deis creuit; non tamen per hoc solum dicitur Deus praedestin re malum paene propriissime loquendo de pr destinatione. cum ad hoc requiratur quod ex se & ex sua beneuolentia,

di affectu,& non tantum prouocatus ex praescientia dcm

titi seu peccati ipsius hominis illum ordinet efficaciter ad aliquem finem: Quod non contingit de malo paenae, hoc enim Deus non vult hominibus nisi prouocatus ab ipsis. Est itaq: terminus praedestinationis rem per aliquod bonum ad quod ex peculiari & efficaci Dei affectu homo ordinatur ι at non quodcumq; sed supernaturale . Vnde praed sinationis terminus est duplex , scilitet gratia de gloria supernaturalis, illa vi proximus, haec ut ultimus. Quis nam actus sentialiter intellectus aut voluntatis Dei

sit pudeflinatio e X. CVm praedestinatio sit actio Dei,an ad intellectum veIvoluntatem potius attineat non pauci dubitant. Albqui hanc quaestione de nomine esse dicunt ac perinde quic uid dicatur parum esse curandum, dummodo de re sit coisensio; tamen posse tolli currentem difficultate pro utraq; litigantium parte arbitratur dicendo praedestinationem ob actus ad eam integrandam conspirantes,prqscientiam, mediorum excogitationem,electionem cum efficacia,utriusq; esse potentiet. Dicunt alij ad intellectum pertinere, quoad originem , ad voluntatem quoad terminationem. Quae

quidem responsa pace illorum qiit siti punctum haudquaquam attingunt, cum sotu actus in quo ipsa formaliter discatur

Disi

19쪽

eatur eonstitura,ssteontrouersus inquassio. Nim eerelliumum est quod D. Tho. & subtili Scoto copertum erat praeis destinationem utrumq: a tum inuoluere ,& in diuerso genere magis spectare ad unum quam ad alium actum, &nihilominus D. Tho. dicit esse actum formaliter intellectus . Scotus vero actum voluntatis. Placet itaq: nobis si dicatur praedestinatio est praescientia, sed non tantum , est electio ted non tantum sed hoe de illud ,ita ut a praecisione semper sit cauendum absolutὸ loquen do. Loquendo tamen in Leno u sermali 3c essentialiter ut sonat quaesitum, Praedestinati est formaliter & essentialiter actus intellectus necessario de ἐntrinsece praesupponens actum diuin et voluntatis: Quod si quirant Thom istae vel Scotisti quis nam actus intellectus sit, consilii aut iudicia praetici, vel imperii Respondemus esse immediatius ab imperio quam a quocumq: alio actu diuini intellectus seu voluntatis; cum imperium adhuc formaliter fit actus intellectus necessario praesupponensactum voluntatis.

Sit ne volunt.is absoluta dandi gloriam electis, pr mus actus, quem Deus habet erga bomines quisaluantur e XI.

Via gloria seu beatitudo, sinis est gratiae, & omnium

donorum eius , de finis solet prius amari qua media . contendunt Theologi; Αn primus actus quem diuina voluntas habet circa homines, qui salutem cum effectu conseis cuturi sunt,uersetur circa ipsam, & prius ratione,quam circa media diuinae gratiae λ Vt autem tollatur ambiguitas v cum, supponimus sermonem esse de voluntate absoluta Nefficaci, di non tantum de voluntate simplicis complacentiae, nam quod aliqua voluntas antecedere debeat, nemo est qui dubitet, sed illa esse potest simplex affectus, seu antec dens vel coditio nata voluntas quam Deus etiam habet erga eos qui non saluantur: Et quia Deus vult praedestinatis ita gloriam ut non velit illam sine meritis, & ita vult merita ut non velit illa sine vocatione, adiutorio,& nostra co Peratione secundum sententiam quorumdam : hinc assi

mant impossibile esse ut voluntas absoluta dandi gloriam

20쪽

in HIquo figna ratἰonis praecedat vel sequatur praestietiam

te voluntatem meritorum, & aliarum gratiarum quae conseruntur praedestinatis . Quae sententia,cum non sit apta ad

explicandas rationes diuinae prouidentiae,& pridestinatio. nis, quas non sine aliquo ordine prioris & posterioris,su dato in habitudine vel causalitate ipsorum effectuum inter se,explicare non possumus, nobis nullo modo placet. Qui autem dicunt voluntatem absolutam dandi gloriam no esse

se in Deo ante praeuisa merita,& consequenter nec ante vis

luntatem dandi gratiam i qua procedant illa merita, tamepost hanc praescientiam, & voluntatem meritorum dc gra tiae subsequi in Deo voluntatem dandi gloriam,& ita inter has voluntates esse rationis ordinem , & in illo esse posteriorem voluntatem dandi gloriam . Absolute loquenda pariter haec sententia nobis non arridet; in genere tam ea causae materialis & in ordine executionis, potest de sendi. Absolute vero loquendo dicendum esse arbitramur,primu actum voluntatis diuinae circa saluandos homines fuisse dis lectionem seu electionem qua voluit & intendit illis dare gloriam voluntate absoluta & efficaci sine actuali pretui si ne meritorum,cum in Deo praesertim intentio finis praeceindere debeat voluntate circa media,saltim ordine rationis.

Quando facta fuerit praedeninatio ; An ante vel post prausio. nem peccati originalis XII. OVicquid alii dieant, nos in eam petimus sententiam,

quae est D. P. Augustini Epist. ros . Io 6.& Io 7. dc in Enchirid. cap. sq. &lib. I. ad Simplic. q. a. & lib. 2. conciduas epist. Pelagia n. cap. 7. & de Pretd. & gratia cap. 3. in quibus plane locis, & pluribus alijs docet, quod Deus antequam aliquem hominum eligeret vel expelleret a regno vidit totam massam naturae humanae insectam labe peccati originalis, ex qua Deus misericordia motus quosdam eleis sit, alios vero in ea in faelici miseria dereliquit. Quam quiadem sententiam sequitur S. Tho. I. p. q. 23. a. I. adidiscens , quod licet Angeli fuerint praedestinati, aliter tamen

quam homines; quippe illi praedestiuati sunt autequam es.

SEARCH

MENU NAVIGATION